Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liberum arbitrium
1
¶ Iberuarbitrium. De hoc Queritur quid sit liberum arbitrium ai Diffinitiue: Respondetur secundum Guil. Sco tist. cum Augustino. et tangitur. ii liro sen. di. xxiiii. quod libe rum arbitrium est facultas voluntatis et rationis qua assistente gratia bonum eligitur: et malum eadem desistente. In hac diffinitione tria tanguntur: vt dictat idem Guill.
¶ Primo dicitur facultas id est facilitas. In quo notatur quod liberumarbitrium nequit cogi: sed faciliter agit. Secundo dicitur: voluntatis et rationis. vnde non est imaginandum quod liberum arbitrium sit quaedam potentia distincta ab intellectu et voluntate: sicut quidam suspicantur. sed solum nominat illam facilitatem ambarum potentiarum in opere suo scilicet vo luntatis in eligendo: ideo dicitur liberum. et rationis in iudicando: ideo dicitur arbitrium. Unde sic arbiter inter duos viros iudicat: sic liberum arbitrium inter bonum et malum: quid sit honum: et quid sit malum etc. Tertio dicitur in diffinitione: qua gratia assistente eligitur bonum etc. Et in hoc coartatur liberumarbitrium ad standum solum pro nobis. Unde Nota secundum Bonauen. in. ii di. xxv. per ii. q. i. quod liberum arbitrium de se tria notat. Primo libertate a coactione. Secundo dignitatem. quia libertas est donum magnum a deo nobis inditum: qua etiam bruta praeeligunt quibuscumque delitiis. Nam et aues capte quantumcumque delitiose alantur: liberate mox euolant amore libertatis. Ideo poeta dicit. Non bene pro toto libertas venditur auro. Tertio liberum arbitrium dicit facultatem. quia habet se actiue in suis actibus: licet et passiue in recipiendo
¶ Primum: quod supradicta diffinitio liberiarbi trii data a magistro non conuenit liberoarbitrio diuino. quia illud de se tendit semper in bonum. sed competit lib arb. nostro. Quapropter alia est diffinitio quam daAnss. d. Liberum arbitrium est potestas seruandi rectitudinem propter se. Et ista diffinitio competit libro ar. et diuino et nostro.
¶ Secundum documentum est: quod liberum arbitrium principaliter nominat voluntatem: cuius actus est elt gere. Accipitur autem electio vt se habet ad finem: et ea quae sunt ad finem situati: dum in primo Eth. Philosophus nominat felicitatem eligibilem. Itaque liberumarbitrium sic denominatur liberum ratione voluntatis: que est libera per essentiam a qua cetere potentie sunt libere per participa tionem. Denominatur quoqe etiam arbitrium ratione intellectus in iudicando
¶ Tertium documentum: quod natura liberiarbitrii inest primo et perfectissime ipsi deo quia inest a se. secundo angelis. tertio hominibus: et vtrisque a deo. Heco omnia Guill.
¶ Ad hec autem videlicet in homibus Quomodo liberumarbitrium complectitur simul ratione et intellectum: Bonauen. supra dist. xxv. q. iii. dat clarum Exemplum quod sicut ex concursu virtutis manus et oculi resultat vna potestas scribendi ad quod alterum sine alio non sufficeret: sic ex concursu voluntatis et rationis resultat quaedam libera potestas ad aliquid faciendum etc.
2
¶ Utrum in deo sit libeprarbitrium. Arguitur quod non. quia actus liberiarbitrii est eligere. Sed in deo non est electio. quia ex. iii. Eth. Electio sequitur consilium. Consilium autem est cum quodam discur¬s su rationis inquisitio. Et hoc non competit deo. ergo sicut deus non consiliatur: ita nec liberum arbitrium habet.
¶ Confirmatur per Damasc. li. ii. c. xxi. dc. Oportet enim stire quoniam voluntatem in deo dicimus: Electionem autenprincipaliter non dicimus. quia deus non consiliatur.
¶ In oppositum est. quia Magister in. ii libro di. xxv. dicit: quod liberum arbitrium est in deo. Et ratio. quia deus libera volunte facit quicquid vult. Et omnem effectum quem fecit vel facit potuit non facere. ergo etc
¶ Respondetur secundum Scotorlis. in. ii di. xxv. q. i. cum Rich. ibidem. art. i. q. i. concor. Tho. quod videlicet liberum arbitrium potest accipi dupliciter Primo modo inquantum liberum praecise. Secundo inquantum habet virtibilitatem annexa. Et sic ponuntur Conclusiones
¶ Prima. In deo est liberuarbitrium inquantum praecise liberum. Probatio. quia quicquid est perectionis in creaturis: id eminentissime ponendum est in deo. Sed lir. ar. est simpliciter perfectionis in creaturis: quia melius est ipsum habere quam non ipsum. ergo habetur propositum
¶ Si obiiciatur. Deus ex nature sue condicione semper vult determinate bonum: et non potest velle malum culpe inquentum huiusmodi. ergo non est liberum arbitrium ad vtramque partem in deo. sed per naturam suam est determinata voluntas in deo ad vnam partem scilicet in bonum solum. sicut leue: puta ignis per naturam: non libero arbitrio: tendit semper sursum. et grauis lapis de orsum etc
¶ Respondetur quod sicut etiam Augustinus. xxi. de ciui. dei dicit: quamuis deus peccare non potest: non tamen ideo negandus est liberuarbitrium habere. quia peccare posse vel velle malum pertinet ad defectum. Nam voluntatis obiectum non est nisi bonum scilicet vel existens vel apparens: secundum Aristot. iii. Eth. Non ergo voluntas tendit in malum nisi propter aliquem defectum. Ideo posse vel le malum: non est posse: nec libertatis: vt patuit in primo libro. Unde determinatio ad bonu per naturam: non repugnat libertati: imo concordat.
¶ Secunda conclusio: quod in deo libermarbitrium non est virtibile: sed omnino immutabile. Probatio. quia virtibilitas liberiarbitrii per naturam est propter defectibilitatem quae est in creatura: ideo. quia est de nihilo. Sed deus non est ex nihilo: ideo propter summam eius perfectionem et cognitionis et libertatis: liberum arbitrium in deo non potest esse virtibile sicut nec defectibile.
¶ Tertia Conclusio additur ex Richar. propter obiecta. videlicet quod Electio seu Eligere bene ponitur in deo secundum id quod est perfectionis: remouendo omce illud quod est imperfectionis. Nam Diony. de diui. non hanc regulam generalem dat. quod deo omnia quae sunt perfecti onis sunt attribuenda remota imperfectione. Et quoniam electio habet inquirere per consi lia tionem in nobis iuxtaphilosophum. iii. Eth. Et hoc est imperfectionis. puta ignorantie. et discursus rationis propter incertitudinem. eo quod nuls lus consiliatur de tali quod vel quale: certudinaliter cognoscit. Ideoque huiusmodi imperfectio in electione remouetur quod deo. Et non dicimus in deo huiusmodi electionem per consilii inuestigationem. vt dicit Damascen. Item electio habet aliud quod est perfectionis. scilicet recte iudicare. infallibiliter semper et eligere voluntate iustissima per omnia. Et hoc est perfectionis Ideo ponitis in deo emi nentissime: sine omni imperfectione. ita quod deus sine omniinquisitione: determinato actu semper in bonum et a seipo non ab alio infallibiliter recte iudicat et voluntas eius rectissime eligit omnia quae eligit.
3
¶ An in beatis aliqualis electioe sit per liberum arbitrium: Respondetur secundum Tho. in scripto. ii ea dem dist. xxv. q. i. quod in beatis est sempiterna et libera electio eorum respectu videlicet quae ipsi fini vltimo id est deo coniungunt. vt est videre: amare deum et tenere. et huiusmodi. ergo habent liberum arbitrium: quamuis non sit in beatis electio respectu imperfectionum quae a fide distant. vt sunt Fides Spes et huiusmodi. Ratio. quia electio talium quae sunt ad finem: iam adepto fine cessat. Electio autem et consilium est corum quae sunt ad finem. ex. iii. Ethico. Et quia beati iam sunt adepti vltimum finem: ideo in talibus non habent electionem. sed solum in illis quae sunt in vltimo fine coniunctionis. vt iam praedictum est
¶ Si au tem quaeratur An liberum arbitrium remaneat in damnatis et heatis angelis et animabus Dicendum secundum Guil lermum quod Sic. sed in damnatis deprauatur per cul pam. vt iam nunquam valeant bene operari. et in beatis decoratur per gloriam vt nequeant demereri. Et sic liberum arbitrium secundum essentiam manet in vtrisque Sed in damnatis cum sit malo immersum totaliter. non nisi large capiendo liberum dici potest. inquantum ex electione volunt damnati sempermalum etc.
4
¶ Sed an liberuarbitrium vniuoce sit in deo et creaturis. dicit Guil. eadem dist. xxv quod sic. prout etiam innuit Ansis. alias argumentum suum non valeret. Arguit enim libro de libero arbi. quod posse peccare non est pars libertatis. quia tunc inquit liberum arbitrium non esset in deo et nobis hominibus
¶ Si dicat quis Liberum arbitrium in deo est substantia. sed in nobis est qualitas. ergo non vniuo ce est in deo et in nobis. Ad hoc Respondet idem Guil lermus quod Thomiste sic dicerent. quia Tho. ponit potentias anime esse accidentia fluentia ab anima. Sed hoc non est tenendum. vt patuit vbi Ani ma. §. liii. Capropter dicendum inquit. quod liberum arbitrium in nobis quo ad principale scilicet intellectum et voluntatem. nominat substantiam. Quo ad illam autem facultatem que dicit ordinem exeundi in actum nominare videtur respectum.
¶ NAn aut lberarbitrum in nobis sit habitus Idem Guill. dicit per conclusionem quod non. Probatio quia in nobis est ponere potentiam et eius habitum semper inclinantem in bonum. videlicet synderesim. et secundo potentiam quantum ex se est semper inclinantem in malum. videlicet sensualitatem. Ideo tertio est ponere potentiam indifferentem hinc et inde. Et hanc potentiam inquitt dico Liberum arbitrium.
5
¶ Quem ergo locum tenet liberumarbitrium in ordine potentiarum anime: Guill. e. di. xxv. Respondet: quod liberum arbitrium proprie et praecise non nominat potentiam: sed facultatem duarum nobilissima rum potentiarum. videlicet intellectus et voluntatis: vt in praecedentibus dictum est. Et sic patet quod portio superior rationis et inferior in plus se habent quam liberum arbitrium quia portio vtraque nominat tres partes imaginis. scilicet memoriam: intellectum: et voluntatem. Sed liberum arbitrium solum nominat duas scilicet intellectum et voluntatem.
6
¶ Sed Qualiter liberrarbitrium differt a synderesi: Dicendum secundum e. Guill. e. di. xxv. quod tripliciter. Primo quia synderesis tendit in bonum naturaliter. sed liberum arbitrium libere. Secundo quia synde deresis nominat habium principiorum in agendis vel vetandis. Sed liberum arbitrium est respectu et principiorum et conclusionum. Tertio. quia synderesis proprie non nominat duas potentias: sed magis scintillas intelle ctus cum illis principiis agendorum scilicet quod deo est obediendum etc. vel nullum malum est faciendum. Liberum arbitrium autem nominat duas potentias scilicet tellcntm et voluntatem
7
¶ Qualiter liberarbitrium differt a conscientia: Respondetur secundum e. Guill. e. dist. xxv. quod tripliciter. Primo. quia conscientia solum est respectu conclusionum a synderesi inferendorum: vt dicetur vbi Syndere sis. Sed liberum arbitrium est tam conclusionum quam principiorum. Secundo. quia conscientia magis nominat actu. sed libe rumarbitrium potentiam. Tertio. quia conscientia cum dolore sepius formatur. sed non sic liberarbitrium
8
¶ Utrum liberuarbitrium sit nature solius intellectualis: An etiam sit in brutis Respondetur secundum Guill. e. di. xxv. et Bonaue. e. di. ar. i. q.cilic. ac Rich. q. ii concor. Tho. quod liberum arbitrium non est nisi in natura intellectuali. vnde in nullo bruto habet esse ratio. quia sola intellectualis natura potest consiliari et iudicare discernereque inter iustum et iniustum: inter proprium et alienum: et deliberare ac mereri vel demereri. ergo patet propositum.
¶ Si obiicitur Quod bruta eligunt comoda et fugiunt nociua: sicut ouis requirit pastorem et fugit lupum. Quedam etiam habent prouidentiam de futuris: vt formice quae congregant in estate pro hy¬ eme: Prouerb. vi. Item Quedam abstinent a desiderio voluptatis metu doloris: vt dicit Aug. li. lxxxiii. iuestionum. q. xxxvi. Et quaedam sunt susceptibilia discipline. quia habent memoriam et sensum auditus. ex i. metaph. Huiusmodi autem videntur fieri in eis per liberum arbitrium. Et confirmatur. quia. iii. Eth. ca. iiii. Aristot. dicit quod aliqua animalia voluntarie operantur. ergo habent liberumarbitrium
¶ Ad hec et similia Respondetur secundum praedictos doco. quod bruta non faciunt huiusmodi per cognitionem et deliberationem: et per consequens nec per liberum arbitrium. sed per naturalem instinctum quo mouentur ad faciendum talia naturali appetitu. Nam bruta licet habeant extimationem: tamen non habent cognitionem. sicut etiam habent memoriam: sed non habent remiscentiam. Ideoque ex determinatione nature actus suos exercent: non propria deliberatione. Quod patet ex hoc omnia eiusdem speciei simules operationes faciunt. sicut omnis aranea similem facit telam. Quod non esset si ex seipsis quai per artem operando sua opera disponerent. Unde non est in eis liberum arbitrium. Sed agunt huiusmodi: mota vel ex influentia celesti: vel ex aliqua immutatione aeris per industriam naturalem et per subtilem extimatiuam ex naturali necessitate et appetitu. Unde quod cattus vel canis retrahitur a cibodesiderato per timorem: quia videt imminere sibi ictum baculi. hoc est ideo: quia magis amat naturaliter vt tam suam quam illum cibum. Et licet comprimatur ab actu exteriori: non tamen ab appetitu interiori.
¶ Nec obstat dictum illud Arist. quod animalia voluntarie operantur. quia ibi accipit voluntarium large: prout extenditur ad operari per naturalem appetitum et diuiditur contra violentum. non autem prout dicit voluntatem proprie. Unde Damasce. li. ii ca. xxiii. dicit. Irrationalium appetitus non dicitur voluntas scilicet proprie. quia magis aguntur et feruntur a naturali appetitu quam agant. Sed liberum arbitrium agit magis per voluntate quam agatur. quia voluntas habet imperare etc.
9
¶ Utrum Libertas arbitrii possit amitti: Respondetur secundum Rich. e. di. xxv. q. ii quod libertas arbitrii a coactione absoluta quae est essentialis ipsi liberoarbitrio: vbicunque est: siue in peccatoribus siue etiam in damnatis et demoibus: inamissibiliter est. Sed libertas accidentalis quae est a seruitute peccati vel a miseria per peccatum amissibilis extitit. Nam angeli et primi paretes a prima conditione erant liberi a peccato et ab omni miseria. sed per peccatum in seruitutem culse et miserie ceciderunt. Et infernales omnino hanc libertatem perdiderunt.
10
¶ Sed An liberarbitrium sit equoiter liberum in omnibus in quibus est: Distinguendum est secundum e. Guill. et Rich. e. di. xxv. ar. ii. q. scilicet concor. Bona uem. et Tho. quod liberumarbitrium dicitur liberum tripliciter vel tri plici libertate: vt dicit etiam Bernds. libro de li. ar. Primo a necessitate cogente. Secundo a culpa inclinante. Tertio a miseria ipellente. Hanc distinctionem ponit etiam Magister. Primo ergo dicendum quod libertas a coactione non capit magis et minus sed equaliter est in omnibus in quibus est. Secundo quod librtas a culpa recipit mag et minus secundum quod pluribus culpis venialibus vel mortalibus obnoxia est. Tertio libertas a miseria etiam capit magis et minus secundum quod penis miscetur: autem non.
¶ Patet ergo quod liberum arbitrium licet in beatis angelis et animabus magis sit elongatum a praedictis et etiam a cogibilitate quam a viatoribus. et in deo est summe elongatum: tamen sufficit quod nullum horum potest cogi scilicet nec in angelo nec in homine: vt in sequentibus patebit. tamen quo ad libertatem a culpa et a miseria: liberius est in beatis et etiam in iustis viatoribus quam in peccatoribus
11
¶ Utrum liberarbitrium possit cogiab aliqua potentia: Respondetur secundum Guill. e. di. xxv. similis et Rich. ac Bonauen. quod non. Ratio. quia nullum de se indisferens et liberum ad vtraque partem contradictionis potest cogi. sed liberum arbitrium est huiusmodi. ergo etc. Maior patet. quia cogibilitas et libertas in differentur ad bonum vel malum sunt opposita. ideoque si cogatur ad aliquam partem vnam contradictionis: iam non erit liberum et indifferens. Et hoc est quod Bernaru s libro de li. ar. dicit. Uoluntas pro ingenita sui nobilitate nulla cogitur necessitate.
¶ Si queras. Nunquid senderesis quae semper inclinat ad bonum: et conscientia quae omni malo remurmurat poterit cogere liberum arbitrium: Dicit idem Guill. quod non. quia dato actu murmure conscientie: et stimulo synderesis dicentis: Deo est obediedum: vel Nullum malum est faciendum: alias punitio sequitur. nihilo minus liberumar bitrium eligere potest oppositum. Patet de lucifero qui scienter elegit peccare.
12
¶ An liberarbitrium possit ab aliqua creatura impediri vel inducendo cogi: Respondetur secundum praedictos Guill. et alios: quod ista tria aspiciunt liberum arbitrium varie. videlicet Induci: impediri: et cogiQuo ad primum potest induci per minas vel penas aut per blanditias: munera et promissiones etc. Quo ad secundum potest impediri propter ligationem rationis: vt in pueris et in ametibus ac in somnis. Quo ad tertium autem nunquam potest cogi a creato agente: eoquod est poten¬
¶ Si autem quaeratur praeterea Quid de dia (issimum. bolo: cum non sit potestas quae comparetur ei: Iob. xli. Respondet Bonauen. quod nec a diaholo potest cogi liberum arbitrium: quamuis possit deo permittente impediri ab actu suo et vsu. quia potest diaholus (si permittatur a deo) vt faciat hominem furiosum vel amentem. tamen cogere non potest liberum arbitrium. quia teste Gregorio: non potest vincere nisi volentem. Si enim posset cogere: cum sit ma licia obstinatus et semper odiens hominem: semper cogeret ad malum actum et nunquam sineret ad bonum. Patet ergo quod liberum arbitrium a nulla creatura potest cogi.
13
¶ An Liberarbitrium possit coginaltem a deo omnipotente: Respondetur secundum Guill. et praefatos qest di. xxv. quod deus potest quidem nostrum liberum arbitrium destruere auferedo eius libertatem et superinducendo coactionem. Potest etiam mutare et in aliud conuertere. et etiam efficere vt moueat seipsum libere ad quamcumque partem deus vult. iuxta illud Prouer. xxi. Cor regis in manum domini: quocumque voluerit virtet illud. Tamen proprie loquendo de coactione quod cogatur liberum arbitrium manens liberum: implicat contradictionem. Ideo sic deus cogere ipsum non potest. Sicut deus potest facere vt ignis non sit ignis et suspendere potest eius actionem ne adurat: sicut fecit tribus pueris in igne positis. Sed quod ignis sit et non sit calidus in se: iplicat contradictionem.
¶ Quare autem dei bonitas sic voluit fieri vt libe rumarbitrium hominis cogi non possit: est Primo: vt deus ex sua bonitate et charitate hominem sic sublimaret: quatinus in hoc deo assimilaretur. Secundo: vt homo libere per voluntatem semper mereri posset vitam eternam et gratiam. Tertio: vt nemo de suo peccato excusationem haberet. Errant ergo qui dicunt se non posse cauere a peccato: vel resistere incle nationi naturali: aut diabolice tentationi vel constellationi et huiusmodi. Ad hec. §. xiiii.
14
¶ Un Liberarbitrium possit cogia sensualitate: Respondetur secundum e. Guill. e. dist. xxv. per conclusionem quod non. quia quod nequit maius: id nequit etiam minus potens facere. Sed synderesis quae est altior potentia nequit cogere liberum arbitrium: sicut nec conscientia: vt dictum est. §. xi. ergo nec sensualitas potest cum sit inferior. Sed homo libere inducitur per sensualitatem ad malum: dum allicit portionem inferiorem rationis et per illam inclinat superiorem portionem ad consentiendum ma lo etc. vt de hoc patet vbi Sensualitas
¶ Si obii citur: quod secundum iura Metus potest cadere in constate virum qui excusat hominem. patet extra de his quae vi metus quae cunfi. c. Ueniens. ergo sensualitas timore mortis vel pene cogit. Respondetur secundum Bona. e. di. xxv. quod in huiusmodi casibus non est coactio voluntatis: sed inductio vel inclinatio ex tali metu: aut mutatio voluntatis. Quamuis enim secundum iura videatur fore ibi quaedam coactio eo quod considerant opera exteriora et non interiorem voluntatem: tamen secundum veritatem stat cum libtate voluntatis: nec ei repugnat. Unde nullus metus etiam mortis excusat in cuspa mortali ex toto: licet excuset a tanto: presertim in foro ecclesie. Secus in foro diuino Sicut patet de Petro qui ex timore negauit christum et tamen in hoc mortaliter peccauit
¶ Propterea scribitur in decretis de pe. di. ii. §. Cui. sic. Cur deus condidit hominem liberiarbitrii: nisi ideorm vt non trahatur ad vicia inuitus vel etiam ad praemia. vtde vt Rich de sanc. Uic. et Augustinus dicunt: quod liberum arbitrium se habet ad gratiam sicut equus sub sessore. Nam licet sessor vrgeat equum calcaribus tamen equus si omnino non vult ire cadit sub sessore. Sic liberum arbitrium si non vult dei gratiae obedire et inspirationi: libere cadit in peccatum. et non cogitur vt cadat per sensualitatem aut metum. sed quia non vult etc.
15
¶ Ad hoc pro praeambulo ad intelligendum Notandum est Primo Quid sit phantasma. Et dicendum secundum Richardum. in. ii dist. xxv. arti. v. q. i. quod Phantasmata sunt similitudines rerum sensibilium secundum esse quod habent in organis virium sensitiuarum interiorum. Si tamen res qua¬ rum sunt similitudines: per se ceciderunt subaliquo sensu particulari. tunc ille similitudines magis in communi vsu dicuntur phantasmata Si autem non cecideruit subaliquo sensu particulari: dicuntur intentio nes. sicut similitudo inimicicie quam aliquando apprehendit extimatiua cum non ceciderit per se sub aliquo sensu particulari. Exemplum de oue quae nunquam vidit lupum antea et tamen extimat inimicum naturaliter ex motu et figura. ideo fugit eum
¶ Secundo notandum est secundum. e. Rich. supra. quod phantasma nobis est necessarium ad nostrum intelligendi actum naturalem. cuius causa est debi litas nostri intellectus quam habet ex vnione corporis corruptibilis aggrauantis animam. Sap. ix. Sicut enim puero habenti debilem intellectum fiunt protractiones in puluere pro exemplo quo manuducuntur ad intelligendum. Sic motus ordinatus ipsius sensualis cogitati ue ad ipsa phantasmata: est sicut quoddam exemplum nostro intellectui ad manuducendum ipsum in actum intelligendi.
¶ Tertio notandum secundum Bonauen. ea. di. xxv. ar. i. q. vl. quod quamuis operatio intellectus non fiat per organum. ex. iii. de anima. Unde anima separata a corpore intelligit et habet scientiam eorum quae nouit in hac vita. vt patet ex articulo parisiensi. Et ita patet quod intellectus noster non informatur phantasmate. Nihilo minus tamen vis phantastica sensitiua facit aliquod obsequium et adiuuamentum intellectui in actu intelligendi dupliciter. In hoc videlicet quod offert illa phantasmata inteliectui possibili. sicut obiectum offert peciem oculo ad videndum Et in hoc etiam quod in tellectus excitari habet ab inferiori quamdiu coniunctus est corpori. Idcirco Aristo. iii. de anima dicit. quod nihil intelligimus sine phantasmate. sed oportert intelligentem phantasmata speculari etc.
¶ Ad quesitum itaque ex praemissis patet reaston sio. quod actus voluntatis praesupponit actum intellectus. quia nil volitum nisi cogniium. per Aug. x. de trini. et etiam philosophum. Sed quia actus iutelligendi in hoc mortali corpore non potest esse sine phantasmate. Ideo in isto statu non possumus habere per na turam sine phantasmate vsum liberiarbitrii: cum hoc ncludatur in actu intelligendi. Usus enim liberiarbitrii includit vel praesupponit vsum intellectus nostri ui est cum phantasmate. Hec Rich. e Ad hec vbi Anima. §. lii.
16
¶ Sed quomod i praesenti homo potes intelligere autem per liberum arbitrium velle diligere illa spiritualia quae non habent phantasmata. vt sunt angeli. anime beate. deus et persone diuine etc. Respondet idem Rich. ea. di. xxv. supra dicens. quod nos in praesenti naturaliter non deuenimus in cognitionem spiritualium: nisi per sensibilia. vt in cognitionem potentiarum anime et habituum deuenimus per obiecta. Et in cognitionem angelorum deuenimus tandem ex similitudine anime. ipsam ills comparando et in cognitionem dei per effectus sensibiles per quos deuenimus tandem in cognitionem effectuum in telligibilium vt dictum est etiam supra vbi Intellectus. §. xv Et sic lib. ar. ad eligendum vel diligendum et appetendum praerequirit huiusmodi cognitionem naturaliter spiritualium. Unde idem Richar. vt inquit breviter dicam. Tantum possumus naturaliter et de lege communi intelligere de rebus spiritualibus quantum possumus per sensibilia manuduci. Et ideo illud quod vltra hec habemus de cognitione spiritualium non est per naturam et de lege communi. sed per scripturam sacratm ex dei reuelatione et huiusmodi. Hec Rich.
17
¶ Qualibus dignitatibus nobi litauit deus hominis liberum arbitrium: Nota secundum doc quod Primo nobilitauit maxima libertate: quia a nullocogi potest: vt praedictum est. Secundo diuine imaginis ma iestate. Rich. de sanc. Uic. in expotone Esa. Omnem caput languidum. dicit: Liberum arbitrium sane habet ima ginem diuine: et sic regie maiestatis in hoc quod sicut deus superiorem se non habet nec habere potest: sic liberum arbitrium non patitur nec pati potest alicuius dominium quo violentetur sed omnibus viribus et membris imperat etc. Tertio similitu dinis conformitate: et per conseques dei amabilitate. quia omne animal diligit sibi simile: Ecci. xiii. Quarto stabili potestate. Bernds. de libr. ar. Liberum arbitrium est sub deo potentissimum vt nulla culpa vel miseria amit ti vel destrui possit aut minui: quin libere voluntatis sit. Ultimo salubri vtilitate. Rich. de san. Uic vbi supra. Nil sublimius in homine: nil dignius libero arbitrio. Nil vtilius salubri eius consilio dum adquiescit diuine inspirationi. Unde pro talibus de bemus deum laudare.