Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Peccatum

1

1

¶ Accatum d. comunt ster.

2

¶ Quottuplex est genus peccatiNota secundum Guil. in. ii distin. xxxv. et ac lios communiter doctores. quod peccatum prima sui diuisione diuiditur in tria genera.

3

¶ Primum dicitus peccatum originale. de quo vbi Originale: multa sunt part ctata.

4

¶ Secundum dicitur peccatum veniale. Et hoc est quandoque voluntarium proua volutate et simpliciter. sicut quardo quis ex deliberatione dicit medacium iocosum. Aliquando autem est partim pena originalis peccati. sicut motus inordinati qui oriuntur in nobis ex corrupte la nature. partim vero est culpa. quia licet non sit sempra voluntate antecedente propria tamen oriuntur sepe huiusmodi peccata a voluntate concomitante et non prohibente vel praecauente: cum possit prohihere vel praecauere tales mot inordinatos. De istis Aug. xxv. di. §.Alas ea demum. loquitur exemplificando plura scilicet quotiens quis plus comedit vel bibit vel loquitur quam debet etc.

5

¶ Tertium dicitur peccatum mortale. quod quide est voluntarium tam in vniuet sali quam in particulari. Unde Aug. xv. q. i. §. Sed hoc non. de talibus dicit. Peccatum est adeo voluntarium vt si non sit voluntarium nullo modo sit peccatum. Et tale peccatum videlicet quod est mortale proprie dicitur crimem in scripturis. Unde notandum secundum e. Guil. in. ii di. vii. quod ista differunt. peccatum: culpa et crimen. Nam peccatum communit solum nominat vicium sine hoc quod nominet deformitatem vt sic communiter sicut et vicium. nisi contraheretur de formitas. quia sic bene eam denotat. Similiter vt sic dicitur defectus communiter. Nam et Philosophus. ii Phys. nominat peccata in rerum naturis. et ira peccata accipit pro viciis et defectibus. Item culpa super vicium et peccatum vel defectum addit deformitatem: aut venialem: aut originalem aut mortalem. Sed crimem addit culpe magnitudinem. Ideo Apostols. i. Timo. iii. cum dicit. Oportet episcotum esse sine crimine. non dicit quod oportemt esse sine peccato aut culpa vel defectu aut vicio. quia omnia huiusmodi non possumus de communi lege loquendo euitare. Sed de crimine dicit notantur significans mortale peccatum. quia talia committuntur ex voluntate deliberata. et possunt dei adiutorio omnia huiusmodi eui tari saltem a christiano. cum in baptismo infundatur gratia contra peccatum adiuuans

6

¶ Ad hec vbi Tentatio. §. v.

2

7

¶ Quid sit peccatum diffinitiue. Notandum secundum Guill. in. ii di. xxxvi. quod peccatum conmuniter sumendo vt est generale tam originali quam ve niali ac mortali diffinitur ab Aug. libro de ciuitate dei sic. Peccatum est absentia boni vbi debet esse. Nam in quolibet genere praedictorum peccatorum est boni absentia quod deberet inesse. capiendo debitum large pro eo quod decet. licet tale quod decet non cadat sub praecepto quandoque. Hoc ideo inseritur pro declaratione. quia no congrieret hec diffinitio peccato veniali si solum acciperetur debitum pro eo quod cadit sub praecepto.

8

¶ Item si acipitur peccatum solum pro mortali: sic dantur plures diffinitiones.

9

¶ Prim est principalior ceteris: vt dicit idem Guill. i. ii. di. xxxv. videlicet qua ponit Amb. li.o de paradiso dicens Peccatum est praeuaricatio legis diuine: et celestium inobedientia praeceptorum. Hec enim diffinitio est principalor eo quod clarius prae aliis sequentibus nominat formale peccati mortalis. quod est auerti a deo. Et hoc intelligendum est vel lege scripta vel expressa: vel lege indita menti humane. Proinde dicitur quod peccatum est praeuaricatio legis diuine id est legis a deo expsse in scriptis tradite. Sequitur. et celestium inobedientia praeceptorum. hoc intelligitur de lege naturali: quae est quidam radius praeceptor celestium: seu eterne legis in mentibus hominum.

10

¶ Secunda diffinitio peccati mortalis accipitur ab Aug. li. contra Faustum. quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra logem dei. Hec diffinitio enumerat peccatorum ornuntias. scilicet dicto vel facto vel concupitu contra dei legem: siue nature: siue scriptam: siue contra lege gratiae

11

¶ Tertia diffinitio est ab eodem Aug. libro de duabus animabu contra manicheos. videlicet quod peccatum mortale est voluntas assequandi vel retinendi quod iusticia vetat. Iste due vltime diffinitiones sunt minus principales secundum Guill.

3

12

¶ Quomodo accipiuntur species peccatorum. Respondetur secundum Rich. in. ii di. xlii. ar. iiii. q. i. quod in actu peccati duo sunt.

13

¶ Unum est deformitas actus. et sic peccatum non est in specie nec in genere nisi per reductionem ad oppositos habitus virtuosos: vel ad actus ipsarum virtutum. Isto modo ergo loquendo peccatorum distinctio secundum speciem attendi debet penes distinctionem specificam habituum vel actuum oppositorum ad quos reducuntur. sicut priuationes eorum. Exemplum de superbia: humilitatem. et odio contra charitatem.

14

¶ Aliud est in pecato actus substratus deformitati. Et sic peccatum est in specieper se. quia sic peccatum per se comparatur ad peccantem. Unumquodque autem consequitur speciem secundum id quod est per se et non scun id quod est accidens. Actus vero in specie constituitur per formale obiectum. non quia ipsum obiectum sit forma ipsius actus per quam reponitur in specie. sed quia est causa sine quae non etc. Unde peccatum mortale et veniale quandoque speci differunt. vt quando sunt respectu diuersorum obiectorum formalium. quandoque autem non differunt specie scilicet sunt eiusdem specie scilicet quando sunt eiusdemobiecti in speci. sed differunt secundum imperfectionem actus et perfectionem. Sicut velle fornicari ex surreptione. et velle ex deliberatione. Unde secundum Guil. di. xxxv. species peccatorum mortalium diuersificatur non per accessum scilicet per recessum a deo auertendo magis vel mi¬

15

¶ Sicut linea quanto raecedit a recto: tanto fit curuior

4

16

¶ Utrum voluntatis interne et ope rationis externe peccatum sit vnum aute duo peccata. Respondet secundum Scotorlis. i. ii. di. xlii. q. ii quod si loquimur comparando actum exteriorem ad interiorem actum aliquem a quo non causatur actus exterior talis. tunc non sunt vnum peccatum sed plura. Si autem loquimur comparando actu exteriorem ad actum interiorem a quo causatur: tunc sunt vnum peccatum. quia quamuis sint duo actus in esse nature: tamen sunt vnum in esse morali siue ethico et theologico cum ambo sint circa. idem obiectum formale. Et sunt isti actus coniuncti vt causa et effectus. vt etiam dictat Alexan. deales. iii parte summe. Ueruntamen secundum e. Alexan. Si considerantur isti actus non vt coniuncti. sed voluntas in se. et opus inse. sic bene sunt diuersa peccata. quia diuersificantur ex circumstantia vel temporis: vel loci: vel modi et aliis huiusmodi Ita quod quamuis circumstantia finis sit eadem tamen quando sunt secundum aliud et aliud tempus vel alium et alium locum etc. sic quod intermedio cadat aliquid aliud tunc formaliter sunt. diuersa peccata. quia diuerse auersiones. Si enim tu hodie voluisti fornicari. sed nequiuisti: cras iterato vis der nouo fornicari et opere comples. Iam duo erunt peccata etc. Similiter si alio loco vel alio modo mortali velles crastino facere quam voluisti hodit vel cum alia persona etc.

5

17

¶ Sed qualis est vnitas in peccato voluntatis interne et operis exterioris: Cum ipsum peccatum operis addat aliquid grauitatis super peccatum interne voluntatis. Respondetur per conclusiones

18

¶ Prima quod peccatum operis bene addit aliquid supra peccatum interne voluntatis. Et hoc primo patet autoritate glo. super illud Psalmus Appone ait iniquitatem super iniquitatem eorum glo. ibi dicit. Qui addit opus volutati. Iniquitatem addit iniquitatem etc. Et Aug. dicit Unusquisque miser efficitur mala voluntate. Sed miserior cum desideria male voluntatis impleuerit.

19

¶ Nec valet Si obiicitur quod in malis sola voluntas pro facto reputatur. vt dicitur. xxxii. q. v. c. Si paulus quia hoc est verum quo ad essentialia: videlicet quo ad contemptum dei. vel esse peccati in genere non quo ad accidentalis Secundo patet ratione Rich. e. di. xlii. quia sicut inquit beatus habet gaudium accidentale in celo vltra voluntatis praemium de bonis operibus exterioribus quae fecit: Ita dana ti habebunt in inferno maiores tristicias et remur murationes conscientie et accidentales penas de malis operibus factis quam illi qui voluerunt sed non fecerunt Secunda conclusio quod actio voluntatis interior et operatio exterior. duo actus sunt materialiter. et sic diuersa peccata reputantur. patet quia lex humana magis punit delinquentem opere simul et voluntate quam sola voluntate vt dictat hec Guil. e. di. xlii. Confirmatur. quia qui sola voluntate peccat in solum deum peccat. Sed qui peccat etiam opere peccat multotiens et in propximum vt patet in homicidio et adulterio. vnde iuste plus punitur. quia extensius in pluribus peccauitet deleiectatus est. ergo etc.

20

¶ Tertia conclusio quod interne voluntats male et operationis externe. vnum est peccatum formaliter et si sint duo materialiter.

21

¶ Probatur secundum e. Guil. supra quia formale in peccato est auersio a deo et conuersio inordinata ad creaturam. Sed ista vtraque vna est tam in interiori voluntate quam exteriori opere. ergo etc. Probatur minor. quia actus exterior per accidens se habet ad actum interiorem. ergo non ponit numerum respe ctu actus nostri interioris. Sicut si diligo vinum quia dulce non dicitur quod diligo duo nisi large. Et ita intelligendum est quod sunt vnum peccatum formaliter. non qui dem capiendo formaliter id est quiditatiue. sed formaliter iest culpabilitate peccati. quia culpabilitas actus exterioris non est culpabilis nisi inquantum refertur ad interio rem.

22

¶ Alia ratio conclusionis est secundum Tho. e. di. xlii. per. i. q. i. quia a quo habet aliquid esse: habetur ab eodem et vni tatem cum ens et vnum conuertantur. Sed operatio exterior habet esse mali per interiorem actum voluntatis. ergo et vnitatem malicie habet per eundem etc.

23

¶ Nec obstat. Siquis dicat: duobus proceptis prohibentur. ergo sunt duopeccata. Nam actus exterior prohibetur. Dicendo: non furaberis et non mechaberis. sed interior dicendo: Non concupisces rem vel vxorem proximi etc. hoc dictum non comscludit. quia dicendo. Non furaberis et non mechaberis. prohibetur tam actus interior quam exterior. Sed ne putetur quod scilicet in his prohibetur solus actus exterior ex presse addita sunt alia praecepta prohibentia etiam interiorem actum

6

24

¶ Utrum peccatum sit aliquid autem nihil.

25

¶ Arguitur quia secundum Diony. iiii. de di. no. Malum nec est inquit exines nec ens in exntibus. ergo videtur quod nihil sit malum peccati. Respondetur secundum Guil. in. ii di. xxxiiii. quod ens dicitur tripliciter. Primo pro quodam communi decem praedicamentis ex. v. Meta. Secundo pro actuali existentia alicuius vt notet secundum adiacens. vt dicit Boe. in commento. ii Peri her. Istis duobus modis intelligitur dictum Diony. quod malum non est ens sed nihil etc

26

¶ Tertio. capitur esse pro eo quod significat veritatem propositionis vt sit propositio affirmatiua vera quando significat esse de eo quod est. et negatiua vera quando negat esse de eo quod non est. Et hoc modo malum dicitur esse sicut cecitas in oculo: Ita quod malum formaliter solam nominat priuationem

27

¶ Ex quo patet quod loquendo proprie malii non est in genere nisi reductiue. quia id quod est in genere habet genus et differentiam que non habet privatio pura.

28

¶ Patet etiam quod formaliter malum opponitur solum privatiue. vnde quando dicitur quod bonum et malum sunt contraria debet intelligi ratione illius in quo fundatur malum. Aut debet accipi contrarium generaliter ad omnem opppsitionem sicut capitur. ii Peri her.

7

29

¶ An ergo peccatu sic dicatur nihil vt nullo modo sit. Respondetur secundum Bonauen. in. ii. di. xxxvii. terca litr. quod quamuis ibid magister dicat cum Aug. super Ioa. Sine ipso deo(dicente euangelista scntum est nihi lid est peccatum. quia peccatum nihil esse dicit Aug. Nihilque fieri cum peccant homines eo quod a summo bono quod solum vere et proprie est peccatum separat et ad non esse deducit. Hec ex magistro. Et patet etiam ratione secundum Guil. vbi supra quia ens et bonum conuertuntur Si ergo malum peccati esset ens. ergo esset bonum etc. Ueruntamen secundum Bonauen. aliter peccatum est nihil: Et aliter id quod nullo modo est. Quia peccatum formaliter est nihil. Tamen nihilo minus circa aliquid est et alicuius boni priuatio est. Nam si nullo modo esset sequeretur quod non haberet actorem: videlicet voluntatem creatam. Sed quia habet actorem licet non efficientem sed deficientem scilicet ipsam malam voluntatem creatam. ergo aliquo modo est. quoniam alicuius boni priuatio est. vnde malum vel peccatum dicitur nihil proprie. quia alicuius scilicet boni in aliquo priuatio et defectus: non aliquid in recto. Sicut dicitur cecitas alicuius non aliquid. ergo bene dicitur nihil. quia non aliquid et nihil equipollent.

30

¶ Sed difficultas est. quia deus punit homines pro peccato. sed peccatum est nibil. ergo pro nihilo etc.

31

¶ Respondetur secundum Guill. eadem di. xxxiiii. quod malum vel pec catum licet in se formaliter sit pura priuatio: et sic nihil: tamen connotat priuari per ipsum bonum quod debetur. videlicet gratiam et rectitudinem actus quam deberet homo habere. Et quia non habet ideo punitur a deo. ita quod non venit punitio ex parte illius solius priua tionis: sed quia non habetur quod debetur haberi. vnde debitu est in causa. Exemplum. Rex incarce rat debitorem non solum quia non soluit. sed quia debet et tenetur. Sic in proposito. Hec Guill.

8

32

¶ Sed in quo sundatur peccati malicla: et quomodo habet ordinari. Respondetur secundum eundem Guill. eadem di. xxxiiii. quod fundari habet et ordinari in bono cui opponitur. Unde dicit Augustinus Mala sine bonis nec nisi in bonis esse possunt. Non tum intelligitur malum esse in bono cui opponitur directe. scilicet in rectitudine actus vel gratiae: sed in voluntate: cui non opponitur nisi indirecte. Item quando dicitur malum ordinari non intelligitur ordine funda to in ipso formaliter: sed in opposito per quod ordinatur. sicut dicitur paries visus visione que est in oculo non in pariete. Nec dicitur malum intendi vel remitti ratione approximationis ad bonum sicut ad terminum: sed ratione recessus a termino. vt dicatur maius malum aut minus quia plus aut minus recedit a bono. Unde peccatum formaliter quamuis priuet ordinem a fine debito: tamen vt etiam Tho. e. dis xxxvii. dicit. deus ordinat peccatum per bonum quia e iustam penam ad manifestandum dei iusticiam: quod est bonum. Et ex his dictis patent autoritatum multarum solutiones.

9

33

¶ An peccatum possit dici res aliqua vel substantia. Respondetur secundum Bonauen. e. dist. xxxvii. concor. Tho. ibidem. q. i. ar. i. quod res quandoque capitur communitur. Et dicitur a reor ris. id eon opinor ris. Et sic omne quod habet cognosci dicitur res per Commentatorem. iiii. Metaph. siue sit res exterior siue res rationis. vt sunt negationes et priuationes. Et hoc modo peccatum dicitur res inquantum habet cognosci. Secundo modo res dicitur proprie a ratus rata id est fixus in rerum natura. Et sic conuenit solum substantiis per se existentibus et creaturis. Unde ex quo priuationes et peccata sunt res rationis et non habent in se essentiam fixam nisi quantum ad actum substratum. ideo non dicuntur res vel substantie nisi inquantum sunt actus quidam et non ratione deformitat

34

¶ Sed an peccata possint dici natura vel secundum naturam. Respondet Tho. supra quod non. Unde Augus iiii. responsione contra Pelagianos dicit. Omne malum natura non est sed actus accidens alicui ex defe¬ ctu boni. Idem Tho. dicit quod peccata nec possunt dici secundum naturam. quia peccatum dicit recessum ab eo quod naturaliter homini inest. videlicet a rectitudine rationis que naturaliter conuenit homini. ergo non dicitur secundum naturam. Hinc Diony. de diui. no. ca. iiii. probat quod malum neque in vniuersali natura est neque in particulari etc.

10

35

¶ Utrum peccatu vel potentia dec candi sit a deo. De his plura supra. vbi Malum.

36

¶ Utrum peccatum quodcumque excusetur per ignorantiam

37

¶ Notandum pro preambulo primo quod secundum theologos doctores et canonistas distinguitur ignorantia. Quedam enim est bona quae ignorantur ea que essent occasio peccati. vt Necroman tica scientia est et huiusmodi. que melius est nescire quam scire secundum Aug. di. xxxviii. c. Quanuis.

38

¶ Secundo quedam est mala qua quis ignorat quae scire expedit et deberet. Et hec est multiplex. Alia iuris alia facti. De ignorantia facti clarum est quod peccatum excusat. vt patet in amentibus qui omnino nesciunt quid faciunt. Sed ignorantia iuris alia est iuris naturalis. alia iuris diuini. alia iuris positiui. canonici et ciuilis. de quibus dist. xxxviii. in summa.

39

¶ Preterea Tertio quedam est ignorantia nec bona secundum se: nec mala simpliciter sed indifferens qua quis ignorat ea ad que non tenetur scire. nec si bi expedit. quia talia non sunt sibi necessaria scire ad salutem: nec nocet ignorare. Sicut exempli gratia. si queratur.

40

¶ Que sunt necessaria scire ad salutem. Dicit Tho. prima secunde. qi. lxxvi. quod omnes fideles tenentur scire communiter ea que sunt fidei. et vniuer. salia iuris praecepta. vt sunt articuli fidei in symbo: lo. et confiteri ac communicare saltem semel in anno etc. Singuli autem tenentur scire ea insuper quae ad eorum statum seu officium spectant. sicut confessores ca que ad officium tale pertinent. Similiter prelati iudices et alii officiales ca que ad sua officia pertinent. Sed scire alia non necessaria non tenetur quis. nec est peccatum illa ignorare. sicut laico simpliciter et rurali ignorare iura positiua subtilia et talium pecessus.

41

¶ Nota etiam pro secundo preambulo. quod secundum Francis. Mayro. ac Guil. in. ii dist. xxii. et canonistas ista tria differunt. Nescientia. ignorantia et error: secundum hec tria. Negatio simplex. negatio priuationis. negatio dispositionis. Nam nescientia solum simpliciter negat scientiam eorum que scire quis non tenetur. Et hec secundum Dionysium est etiam in angelis et beatis qui multa nesciunt. et deus facit eis quando vult reuelationes talium illuminando Sed ignorantia ponit negationem priuationis ad den debitum sciendi. quia est nescire quod tenetur scire. xxx vii. di. c. fi. Error autem dicit priuation est dispositionis. quia vltra praedicta addit voluntatis affectionem. aut ad minus dicit maliciam. Unde cum igorantia dicat carentiam scientie vel priuationem eius noticie qua quis natus est habere: error addit vltra hoc contrariam dispositionem qua impeditur ne habeat scientiam veritatis: in tantu quod approbat temerarie tenens vera pro falsis. habens falsa principia et falsas opiniones ex quibus falsam sententiam profert de his que nescit. Tunc ergoprie dicitur errare verum pro falso putando. xxii. q. ii. In quibus.

42

¶ Preterea tertio respondendo ad quaesitum Nota secundum supraedictos theologos et canonistas quo Ignorantia dicitur

43

¶ Primo: quedam inuincibilis que priuat simpliciter cognitionem iuris. sicut in furioso et infante. Et de huiusmodi conclusio ponitur. vidilcet quod ignorantia inuincibilis excusat peccatum a toto. Ratio quia priuat rationem voluntarii et rationem contemptus quae concurrunt in peccato. Excipitur tamen si talis igo rantia ex sua culpa venisset. quia tunc non excusat a toto sed a tanto. vt patet de ebrietate Loth qui non excusatur de incestu. eo quod hoc venit ex culpa sua. Sed Noe excusatur de ebrietate propter ignorantiam. Similiter ignorantia inuincibilis iudicatur non solum in infante et furioso. sed in quocumque qui nullo modo scire potuit propter sufficiens impedimentum. puta quia in carcere fuit vel in terris. vbi ignorantur constitutiones vel ecclesie precepta aut etiam diuina que nunquam ibi sunt audita secundum Tho. in quodlibetur.

44

¶ Secundo quedam ignorantia dicitur affectata: quando quis eligit potius esse in ignorantia quam scire. et ide nec audire vult in praedicatione vel alibi. De tali praes Noluit intelligere vt bene ageret.

45

¶ Conclusio ergo de hoc ponitur quod ignorantia affectata non excusat sed potius peccatum aggrauat. Tum quia talis non vult scire ea quae sunt salutis vt liberius peccet. Tum quia nec vult audire dei praecepta: sicut seruus malus qui licet audiat preceptum domini sui: tamen non facit: vapulabit. Sed qui nec facere nec audire vult praeceptum ex ore praecipientis plus pec cat propter maiore contemptum. Sic in proposito.

46

¶ Tertio quedam ignorantia dicitur crassa et supina. quae quis ex pigricia vel negligentia non curat cum posset scire ea ad que tenetur. Unde sic denominatur ad similitudinem crasi hominis qui piger est ad motum etc.

47

¶ Et de tali comclusio ponitur quod ignorantia crassa et supina licet excusat peccatum a tanto tamen non a toto. Nam excusat a tanto vt non sit tangraue peccatum sicut si scient esset factum. tamen non excusat quin sit mortale si est circa ea que sunt praecepti diuini aut nature. vt patet xxiiii. q. i. Siquis dederit. Et. xxxviii. dis. Qui ea. Si autem sunt circa ea que sunt iuris positiui aliquando ignorantia excusat a mortali: aliquando non: vt dicit frater Angelus in summa. Licet enim varie de hoc sint opiniones: tamen vt dicit magis equa esse videtur in hoc opinio Rich. de media villa. in quod li. i. q. xix. videlicet quod quando quis facit contra legem positiua ex contemptu vero vel interpretatiuo. quod fit quando talem transgressionem ducit in cosuetudinem: tunc est peccatum mortale. vbi lex est posita praeceptorie vel equipollenter. Sicut patet de audiendo missam die festo et huiusmodi. Si autem non fiat ex contemptu neque ex consuetu dine talis transgressio excusatur a mortali. et multo magis si fiat ex ignoran tia crassa vel supina non affectata. quia sic non ex toto frustratur finis legis. nec totaliter fit contra intentionem eius. Consimiliter dicit idem de faciente contra obedientiam praelati ecclesiastici vel presi dentis temporalis in licitis et debitis.

11

48

¶ Utrum peccatum sit ignorare ea que sunt necessaria ad salutem. Respondetur secundum Bona. in i. di. xxii. q. penul. quod talis ignorantia potest esse pluribus modis.

49

¶ Primo ita quod est in nobis sed non a nobis. et sic ignorantia non est culpa. quia cum non si mus eius principium. ergo nec meremur nec deme remux in ipsa ignorantia que nobis inest naturaliter.

50

¶ Secundo ita quod ignorantia est in nobis et ex nobis. Et hec est culpa cum simus eius principium. Primo aliquando causatiue. vt dum homo voluntarie inebriatur ac interficit hominem tunc ignoranter. Unde Philosophus. iii. ethicorum dicit quod ebrius duplices meretur increpationes id est duas penas. quai habet talis duplicem culpam. secundum quod dicit Guill. in. ii. di. xxii. Unam in hoc quod se inebriauit et rationis vsuse priuauit. Aliam culpam habet in hoc quod homicidium vel aliud malum in ebrietate perpettauit. Uerum tamen ex hoc non sequitur vt idem Guill. dicit quod iste culpe sint ita magne sicut si peccatum fuisset sano cerebro factum. Patet exemplo de ipso Loth qui amplius peccasset et maiorem penam demeruisset si non ebrius incestum fecisset quam ebrius. quia sic exculatur a tanto licet non a toto. vt in praecedenti. §. patuit. Secundo aliquando nos sumus causa vel principi um ignorantie nostre demeritorie. quia vt dicitur Sap. ii. Excecauit multos malicia eorum. Tertio aliquando ex mala voluntate. et hoc tripliciter. Primo cum a via veritatis nos praecipitamus in errorem. Et hec est ignorantia erronea. vt patet de hereticis voluntarie et temerarie contra fidem credentibus. Secundo fit cum quis vult et affectat esse vel manere in ignorantia Et hec dicitur ignorantia affectata. Tertio fit cum et pigricia negligit quis dum faciliter posset veritatem addiscere. et hec est crassa vel supina ignorantia. Prima ignorantia harum maior est quam secunda. et secunda quam tertia. Quod si loquatur quis de ignoram tia eorum que non sunt necessaria ad salutem: illa non est peccatum. vt patet praecedenti. §.

51

¶ Utrum autem igorantia de se sit peccatum sequestrato actu voluntatis: dicit Guill. e. dist. xxii. quod quamuis Thomas videatur dicere quod sic. arti. ii e. dist. q. i. verius tamen dicendum videtur inquit quod non. quia omne peccatum est in voluntate. Et vt dicit Aug. Omne peccatum adeo est peccatum inquantum voluntarium

52

¶ Si obiicitur: quia Ambro. dicit. Grauissime peccat quis cum ignorat. Idem respondet hoc intelligendum esse sic. Grauissime id est periculosissime peccat. quia nescit infirmitatem suam. et ita non adhibet remedium. Sicut patet in paralytico non sentiente morbum paralysis etc.

53

¶ Ubi habet esse peccatum. an in superiori anime parte. an in inferiori vel sensuali tate. De hoc plurima habentur vbi Anima. §. lix. Et latius vbi Ratio. §. xiiii. et sequentibus.

12

54

Peccatum.

55

¶ Bpe¬i vrcialiter scilicet de mortalibus peccatis queri tur. Utrum vnum peccatum mortale sit alterius peccati caput.

56

¶ Arguitur quod non. quia vnum peccatu non dicitur membrum alterius: sed potius filia. vt peper Grego. liro morals. xxxi. et. xxxii. etc. ergo potius des bet dici vnum peccatum alterius mater quam caput

57

¶ Sed in oppositum est Magister in. ii di. xlii. pones se ptem esse peccata capitalia.

58

¶ Sed ad hec respondetur secundum Guill. e. di. xlii. quod vnum peccatum bene potest dicit alterius et mater et caput. Tum propter originem eo quod quasi ex ventre vnius peccati reliquum nascitur Ideoque mater et filia vocantur. Tum propter princi palitatem. propter quod dicitur vnum respectu alterius caput. vel capitale id estprincipale.

59

¶ Unde nota secundum eundem. quod capitale peccatum dicitur tripliciter. Primo dicir capitale quod capite plectitur seu punitur. sicuti est crimenlese maiestatis et consimilia. Secundo capitale peccatum dicitur illud vnde primo peccata orta sunt. Hoc modo peccatum luciferi dicitur capitale peccatum: sicut et ipse lucifer caput nominatur omnium malorum. vt dicit Glo. super illud Abachuch. Percussisti caput de bomo impii. Tertio dicitur capitale peccatum id est principale secundum Magistrum. supra. Nam sicut caput habet supra membra eminentiam. sic tale peccatum super alias suas filias habet eminentiam in malicie gravitate

13

60

¶ Utrum vnum peccatum sit alterius randix et initium: sicut et caput. Nota secundum e. Guill. e. di. xlii. quod ista tria differunt sic. Nam radix nominatr magis proprie indebitam conuersionem ad creaturam. Ideo bene Apostolos. i. Timo. vi. dicit. Radix omnium malorum est cupiditas. Non enim ibi capitur cupiditas pro auaricia: sed pro quadam mala pronitate ad terrenorum dilectione ex qua omne peccatum pendet. Item ini tium nominat magis auersionem scilicet a lege maiestatis diuine. Et sic Eccli. x. dicitur quod initium omnis peccati est superbia scilicet qua subesse non vult quis obediendo deo. sicut lucifer primo omnium per superbiam est auersus. Caput vero peccati vtrumque complectur scilicet auersionem a deo et conuersionem indebitam ad creaturam. Et sic patet responsio. Superbia enim est initium et caput omnium: quia ex ea oriuntur omnia. Cum enim superbus vult omnes excellere: in eo oritur inuidia dolens quod aliquis ei equatur. Et quia faciliter irascitur ei cui inuidet: nascitur ira Que cum se vindicare non potest tristatur. et sic nascitur ac dia. Unde consolari querit in gula ex qua faciliter cadit in luxuriam. Ut autem satisfaciat gule et suxurie frequentius querit temporalia per auariciam. hec Aureolus in Compendio.

14

61

Sed quomodo peccatu mortale initio radicali progreditur: crescit et dilatatur. Nota secundum Aureolum in Compendio. lib. iii. ca. xiiii. ali¬ osque doctores simul colligendo quod peccatorum omnium actualium vnum est initium et duplex radix. id est radicale fundamentum. triplex fometum. quadruplex incrementum. quintuplex quoque incitamentum: et sextuplex supplicium. Septiforme caput. id est prin cipale vicium. Octuplex grauamentum. Nonuplex scandalum. Decuplex cornu: et innumerabile notumentum. Hec declarantur ad modum arboris ex mala radice pullulantis et crescentis: ramos multiplitantis et huiusmodi

62

¶ Nimirum primo dicitur. Unum initium. hoc est mala voluntas. Unde Anscl. li. simlitudinum. c. x. et. xi. probat quod sicut dei bona voluntas est origo omnis boni. sic creata voluntas malaest origo et initium omnis peccati. Secundo duplex est radix omnis peccati ad modum arboris habentis radices. scilicet bifurcatas. scilicet Timor male humilians: et amor male accendens. vt dicit Glo. super illud Psal. Incensa igni et suffoli. etc. Tertio omnis peccati triplex est fomentum. De quo. i. Ioan. i. Omne quod est in mundo aut est concupiscentia carnis: aut oculorum aut superbia vite. Quarto quadruplex est incrementum. scilicet Cogitatione: delectati one: locutione et operatione. Quinto quintuplet incitamentum secundum quinque sensus. qui sunt Uisus: auditus: gustus odoratus et tactus. Sexto se xtuplex supplicium. videlicet pena huius mundi perflagella cladis: pestis: infirmitatis et miseriarum etc. et pena mortis. et pena acerba purgatorii. si tamen quis in poenitentie gratia decesserit. Item pena damni scilicet visionis diuine carentia si non penituit. et pena virmis ac pena ignis. Esa. ultim. Uermis eorum non etc. Septimo septiforme caput id est septem peccata capi talia. Octauo octuplex grauamen circumstantiarum De quibus versus. Quis quid vbi per quos: quotiens cur quomodo quando etc. Nono nonuplex scandalum. scilicet in proximo alio: qui nouem modis proartidi pat in peccato quocumque scilicet Iubendo. consulendo. comsentiendo. adulando. recursu. participando. tacendo. non obstando. non manifestando cum deberet

63

¶ Unde v. Iussio consilium consensus palpo recursus v. Participans mutus non obstans non manifestans. Decimo habet peccatum decuplex cornum contra decalogum praeceptorum. Unde dicitur Apocalis xiii. quod bestia. idest diabolus habebat capita septem et cornua decem. Et ita sequitur vltimum quod peccatum infert innumerabile nocumentum.

15

64

¶ Qualiter peccatum mortale differt a veniali Notandum quod secundum Tho. eadem dist. clii. prima parte. qi. iiii. Ueniale dicitur tripliciter. Primo quo ad causam. et sic veniale dicitur quod factum est per ignorantiam vel infirmitatem. Secun do ex euentu. et sic omne mortale per veram penitentiam subsequentem fit veniale id est remissibile. et sic venia dignum. Tertio veniale dicitur quod secundum se habet vt facile remittatur: eo quod non demeretur penam eternam secundum dei iusticiam.

65

¶ Et tale peccatum differt a mortali Primo in auersione. quia non auertitur quis a deo per peccatum veniale. sic quod faciat contra dei mandatum scientur aut contemptu. Secundo differt in dilectione creature. quia non sic diligit quis creaturam dum videlicet venialiter peccat vt ibi finem constituat. nec contrariatur charitati ita quod non remaneat charitas. sed tantum minuit feruorem charitatis: tamen manet habitus charitatis simu stans cum veniali. Tertio differt in punitione. quia veniale de per se non punitur nisi pena teporali. sed peccatum mortale obligat ad penam eternam. vt dicit ma gister eadem di. xlii. Proinde etiam Hugo de sancte victor. dicit. Ueniale peccatum est cui secundum se debeus pena transitoria. Notanter dicit secundum se. quia si homo moreretur in peccato mortali et haberet cum mortali vet niale coniunctum: tunc propter mortale pena eterna puniretur. Et quia veniale peccatum sicut nec mortale non habet remitti nisi per gratiam. talis autem gratiam non potest habere obstante peccato mortali. ergo nec veniale sibi remittitur sed punitur perpetuo pro veniali huiusmodi coniuncto mortali: vt tenent Tho. et etiam Bonauen. e. di. xlii. ar. ii. q. ii. Uerumtamen doctor subtilis super. iiii. Sentur. dicit quod etiam loquendo secundum rigorem iusticie non videtur quod aliquis iudex temporalis pro aliqua culpa que demeretur temporalem penam inferatperpetuam. quanto magis deus iustus et benignissimus ex sua misericordia veniale non puniet pena perpetua sed solummodo mortale. vt de hoc latius petebit alibi. Ergo deus laudabilis.

16

66

¶ Utrum peccatu veniale possit fieri mortale. Respondetur secundum Tho. in. ii scrip. di. xxiii ar. vlti. quod peccatum veniale posse fieri mortale potest intelligi pluribus modis. Uno modo sic quod idem actus numero qui est venialis postmodum fiat mortalis. et sic est impossibile. Tum quia veniale et mortale sunt distincte species vel differentie peccati et diparate. ergo vnum non mutatur in aliud. Tum quia vnus et idem actus non fit nisi semel. et cum iam transiit non petest idem numero resumi. ergo si actus aliquis sel fuit venialis nunquam fit mortalis

67

¶ Quod si obiicitur: qua motus delectationis ante delib ationem fuit venialis et postea per deliberationem fit mortalis. Dicendum quod hoc non obstat. quia non sunt iidem actus numero sed diuersi. Nam delectationis motus indeliberatus est in sensualitate. Sed deliberatus consensus adueniens est in ratione. et sic sunt diuersarum potenti arum. et per consequens diuersi actus. Alio modo potest in telligi sic. quod aliquis actus qui ex suo genere est venialis fiat aliquo modo mortalis. et sic bene est possibile veniale peccatum fieri mortale ex circumstantia grauante.

17

68

¶ Sed in quibus casibus venia le fit peccatum mortale. Respondetur secundum eundem Tho. supra et Bona. in. iiii. dist. xvi. quod primo ex fine vel intertione. puta quando actus ex se venialis refertur ad motale sicut ad finem. Exempli gratia. cum quis dicit verba ociosa vel mendacia iocosa intentione protrahende ad fornicandum. vel ad aliud mortale.

69

¶ Secun do ex nimia complacentia vel affectione. vt quando tantum afficitur alicui rei quod etiamsi esset contra dei praeceptum: adhuc vellet ea accipere. puta furando: latro cinando: peierando etc. Similiter de ebriosis etc. Unde Aug. xxv. di. §. Criminis. dicit. Nullum peccatum est adeo veniale quin fiat criminale dum placet. Glo. exponit de complacentia fruitionis. scilicet qua quis diligit aliquid propter se: et sic contra deum.

70

¶ Tertio veniale fit mortale ex conscientie dictaminem: etiam si conscientia sit erronea. puta quia credit esse mortale: et tamen illud committit. Unde Aug. Qme quod fit comtra conscientiam edificat in gehennam.

71

¶ Quarto ex morosa delectatione. scilicet quando quis consentit delibera te in delectationem. Secd de hoc vbi Sensualitas.

18

72

¶ An peccata venialia multipli cata possint ad mortalis peccati quantitatem per tingere. Respondetur secundum Tho. supra. quod loquendo per se non potest hoc fieri. quia finitum non potest esse infinitum. Sed veniali peccato per se debetur pena finita quantumcunque multiplicetur. mortali autem infinita id est perpe tua. ergo etc. Sed loquendo per accidens vel occasio naliter possibile est quod multa venialia fiant mortale inquantum disponunt et perducunt ad mortale. Ideo Augustinus libro de decem chordis dicit. Nolite contemnere venialia quia minima sunt: sed timete quia plura sunt. Minima sunt grana arene et gutte pluuie. sed multiplicata mergunt nauem vt pareat. Hec ille. En dei iusticia.

19

73

¶ Utrum peccatum mortale sit alicuius boni corruptio. Et cuius boni:

74

¶ Nota secundum Guill. in. ii. di. xxxv. ar. i. quod corruptio triplicir ter accipitur. Primo modo actiue. et sic peccatum dicitur corruptio inquantum demeritorie corrumpit gratiam dei in nobis extinguendo et merita. Secundo passiue et formaliter. Et sic pena dicitur corruptio: sicut ignorantia vel alia pena consequens peccatum. Tertio materialiter. et sic id quod corruptum est dicitur corruptio secundum modum vsitatum in philosophia et theologia quo abstractum intelligitur per concretum et econuerso. Sicut emphatice nimis album dicitur albedo. et sic in aliis

75

¶ Ad quesitum ergo respondetur secundum Scotorlis. eadem di. xxxv. quod pec catum est per se corruptio boni. Et hoc quadruplicter ter. Primo est corruptio illius boni in quo est. quia illi nocet scilicet voluntati. et eius bonitate tollit: per August. xii. de ciui. Sccundo quia est corruptiuum boni supernaturalis scilicet gratie et meritorum. Tertio quia est corruptiuum habituum adquisitorum quibus repugnant habitus virtualiter mali. Quar to est corruptiuum rectitudinis qua voluntas nostra conformatur diuine voluntati et concordat. et sic hant concordiam peccatum corruipit. Sed praedicta vario modo facit. vt patet. §. xx.

76

¶ Unde et iuxta hoc quaestio est Quomodo peccatum sit corruptio modi speciei et ordinis: vt dicit Augustinus libro de natura boni. Respondetur omissis aliorum prolixis positionibus breuiter dicendo secundum Guill. in. ii dist. xxxvii. et concor. Bonauen. et Richar. dist. xxxv. ar. ii quod in omni peccato tam originas li quam veniali et mortali ista tria concurrunt et corrum puntur circa voluntatem

77

¶ Primo quia peccatum corrumpit vel priuat modum. eo quod inordinato modo. videlicet in mensura: cum nimis ardenter mouet seipsam voluntas ad commutabile bonum conuertendo et eligendo. Secundo corrumpit vel priuat speciem. quia defor. mat pulcritudinem suam a pulcritudie diuine similitu dinis. Unde species capitur pro pulcritudine. Tertio corrumpit ordinem. quia curuat voluntatem a rectitudine actus in deum.

20

78

¶ Sed quomodo peccatum mortale intelligatur destruere rectitudine actus et alia predicta Respondet Guill. in. ii di. xxxv. conclustione. i. quod hoc intelligi debet sic. quod actus peccati substratus omnino de beret habere rectitudinem vt esset rectus quam priuat recte peccatum. ita quod formali oppositione actus rectitudo et defor mitas peccati directe opponuntur sicut habitus et priuatio. puta visus et cecitas

79

¶ Unde peccatum mortale formaliter loquendo non priuat nec corrum pit subiectum in quo est. scilicet voluntatem quia si hoc esset cum voluntas sit finitum bonum sequitur quod voluntas per peccatum multiplicatum posset tadem consumi penitus: quod est manifeste falsum. quia voluntas a solo deo est creabilis. ergo non corrumpitur nisi a solo deo. Item peccatum non corrum pit habitum supernaturalem. videlicet gratiam vel charitatem formali oppositione: sed solum demeritorie. quia peccans mortaliter demeretur amittere gratiam et charitatem ac operum merita celestia. Si enim peccatum opponeretur formaliter charitati: cum charitas sit eiudem rationis: sequitur quod omnia peccata mortalia essent eiusdem rationis: iuxta oppositorum regulas. Denique peccatum non corrumpit formaliter habitus virtutu ad quisitos. quia talis virtus post vnum vel duo peccata adhuc remanet. Et ita clare patet quod loquendo formaliter peccatum mortale solum corrumpit pre dictam rectitudinem actus. non quidem que inest: sed deberet inesse. cum in illo actu voluntas tenetur se conformare voluntati diuine. Unde si etiam voluntas peccaret infinitis peccatis: semper aliquid boni corrumpe retur: non quidem tramsmutando sed priuando id quod debe ret inesse. ipsa tamen voluntate integra remanente.

80

¶ Ex quo patet quod peccatum mortale non facit corruptionem formaliter in potentia anime: ficut videtur innuere sanctus Tho. eadem di. xxxv. q. v. nec in habitibus. nisi intelligatur dispositiue. quia peccatum mortale reddit animam habituatam ad malum: et pro niorem. Confirmatur autoritate Diony. iiii. de diuinis nominibus dicentis quod naturalia in demonibus manse runt integra. ergo etc.

81

¶ Si obiicitur: quia Luc. xdicitur quod vulnerauerunt eum et expoliauerunt etc. Glosa dicit ibi quod hominem vulnerauerunt in naturalibus et expoliauerunt gratuitis. Respondetur secundum doctore subtilem dicentem. quod sicut qui vulneratur solum diuidi ctur et discontinuatur: non amittens aliquid de carne vt communiter solet fieri in vulneratione sine mutilatione. Sic in proposito non valet obiectio. quia per hoc innuitur quod Adam post peccatum naturalia habuit integra sed diuisa et discontinuata solum vt in vnum inclinaret spiritus: et in aliud caro. tamen integris remanentibus anime potentiis et carne in sua natura substantiali etc Sed an per peccatum sit natura peiorata patet vbi Pena. §. x.

21

82

¶ Utrum formale in peccato mortali sit auersio: an potius conuersio Respondetur secundum Guill. e. di. xxxv. per conclusionem. quod mortalis peccati forma le est auersio a diuina lege. Probatio. quia secundum Am bro. peccatum diffinitur formaliter per auersionem a deo. vt patuit. §. ii

83

¶ Nota tamen secundum eundem Guill. triplicem esse auersionem

84

¶ Prima dicitur auersio formalis et directe contraria conuersioni in deum. et hec dicitur odium dei quod formaliter contrariatur amor dei. sicut nolle ad velle. Unde maxima auersio est in odio dei. in quo et peccatum Luciferi extitit consumma tum. Secunda auersio est formalis et priuatiua scilicet non velle. et est quando homo non diligit deum quando debet diligere. Tertia est auersio virtualis. Et est quando ita se conuertit ad aliquod temporale quod in virtute illius conuersionis a deo auertitur. sicuti in speculatiuis negang comclusionem in virtute dicitur negare principia.

85

¶ Et quo patet quod peccata mortalia non distinguuntur per conuersionem inordinatam ad creaturam loquendo formaliter. quia creature non sunt nisi materiale peccati. sed per auersionem distinguuntur inquantum vnum peccatum alio et alio modo auertit a deo. Nam disti ctio alicuius perfecta sumenda est ex formali. sed ciuersio ad creaturam sicut. et creature sunt materia le peccati. ergo etc.

86

¶ Itaque patet etiam secundo quod gravitas peccati mortalis debet sumi ex auersione forma liter. videlicet inquantum aliquis maiori libidine se auertit a deo. Uel secundo inquantum auertitur quis a praeccpto quod directius fini coniungit. sicut sunt in praeceptis decalogi tria prima praecepta pertinentia ad deum ad quem directe ordinant. et coniugunt immediate deo per charitatem. Unde peccata contra ea sunt grauiora aliis. sicut idolatria: periurium et blasphemia dei. vel in spiritum sanctum et similia. Uel tertio quia immediate quis auertitur a deo. alius vero mediante alio. sicut est odium dei. Grauius enim peccatum est cum sit immediate contra deum quam adulterium. licet mediate et in adulterio sit odium dei

22

87

¶ Utrum peccatum mortale omissionis solum dicat priuationem sine positione. Respondetur secud Guill. e. di. xxxv. per conclusionem. quod licet peccatum omissi onis solum nominet priuationem formaliter: tamen praesupponit actum positiuum. Probatio patet ex conmuni doctorum nostrorum sententia: diuidentium peccatum mortale in peccatum commissionis quod dicit positionem. et omissionis quod dicit priuationem. Quod autem praesupponat actum positiuum. quia vt super illo verbo. incensa igni et suffossa. Glo. dicit quod omnis timor male humilians ex amore venit male accendente Confirmatur. quia peccatum mortale dicitur actu ale. ergo actum praesupponit ex vi nominis Item teste Aug Omnem peccatum extat voluntarium: quod non videretur nisi aliquem actum praesupponeret Exempli gratia. Quare non vulquis obedire et subiicere se legi. vtique non nisi quod vult esse liber a lege. Quare quis non surgit ad matutinas vel non vult ieiunare. nisi quia se nimis amat. et hic est actus positiuus Ex his patet quod in hoc passu praeponendus est Bonauen. ponens quod peccatum omissionis praesupponit actum positiuum. et ma gis tenendum est hoc cum Bonauen. quam cum Tho. qui ponit quod non praesupponat.

23

88

¶ Unde probatur peccatum mortale esse grauissimum et indicibile malum. Respondetur quod sic pro batur omni lege.

89

¶ Primo theologica. que precipit deum diligere super omnia. ergo per oppositum peccatum est super omnia malum. Item ex theologica ratione confirmatur preccati malicia infinita. Tum quia ab infinito bono id est a deo separat. Et ei iniuriam irrogat. Tum quia in finita a parte post id est perpetua beatitudine priuat. Tum quia ad infernum perpetuo: et sic in infinitum ligavt patet ex scripturis sacris per singula. Secundo pro batur lege canonica et ciuilica. que dictat quod tanto ofensa est grauior quanto persona offensa est dignior. Instit. de iniu. §. Atrox. Et extra de sententia excommuni. ca. cum illorum. Exempli gratia. Grauius est dare alapam regi quam rustico. Sed quia deus est infinite maiestatis. ergo eius offensa infinita.

90

¶ Tertio probitur etiam lege philosophica. quia ex. ii Topico rum et i. metaphysice. Cuius habitus peior vel pesimus: eius priuatio est peior vel pessima. Sicut exempli gratia Uisus melior est eo quod plures rerum differentias ostendit quam auditus. ergo cecitas peior est quam surditas. Et habere caput meliusest quae manum. ergo priuari capite vel truncari peius est quam truncari manu. Ad propositum. habere deum per gratiam est habere summum et infinitum bonum. ergo quari deo per peccatum est infinitum malum.

91

¶ Quarto probatur omnium legum generali sententia. que dictat: quod tanto grauior est culpa quanto pluribus intulit mortis nocumenta et quanto grauiorem satisfactionem exigit ex iusticia. patet. xxiiii. q. i. non afferamus. et variis passibus decreti et decre talium ac legis ciuilis. Item etiam per philosophum. v. Ethicorum. etc. Sed quia constat secundum Bonauentu. et theols. quod vnum peccatum mortale Ade peremit corri pendo totam naturam humanam. adeo quod si homo posset in infinitum multiplicari per generati onem omnia indiuidua humana per peccatum originale mortem perpetuam incurrerent. quantum et sua propagatione.

92

¶ Denique secundum Ans. pro vnico peccato non posset secundum iusticiam condigna satisfactio fieri nisi per eum qui esset infiniti meriti inquantum deus id est per christum. cuius passionis merita sola: possunt satisfacere de quocumque mortali peccato hominis. sine enim meritorum christi efficacia: nec aliqua hominum penitentia vel quecumque opera sufficeret ad satisfaciendum pro peccato. Sequitur ergo quod scilicet infinite grauitatis sit peccatum mortale intantum quod tota modi creatura pura non sufficeret exoluere. Ecce ergo patet mira dei honitas laudabilis in hoc quod tante grauitatis infinite obfensam relaxat nobis et quantumcunque multiplicatam et iteratam semper remittit nobis virtute passionis christi per poenstentiam et recipit nos in gratiam.

24

93

¶ Quibus modis iudicatur praepon deranda grauitas peccati vnius super alterum: Respondetur secundum Guil. in. ii di. xxxiii. cum Bona. ea. dist. circa litteram. et alios. quod multis modis grauitas iudicatur. Primo causalitate. et sic peccatum Luci feri est grauius prae omnibus Cuius inuidia intrauit mors in orbem Sap. ii. Secundo generalitate silicet lesiue corruptionis. et sic peccatu Ade fuit grauis simum extensiue. quia in totum genus humanum trans iuit. Tertio enormitate. et sic peccatum Iude dicitur maximum. qui tradidit deum Similiter eorum qui scientur christum in eucharistia indigne capiunt. vt dicit Apostolus. Quarto ingratitudine. et sic peccatum illius dicitur grauissimum: quai plura percepit dona gratiarum. sicut iudeorum contra christum quam gentilium: similiter christianorum quam paganorum. Quinto periculositate. et sic ignorantia praesertim affectata est grauissimum. quia periculum erroris omnis. Sexto: innouatione vel tenacitate. et sic auaricia est grauissimum. quia cum cetera vicia senescant auaricia iuuenescit in senibus. secundum Hieron. Septimo: importuitate. et sic superbia est grauissimum quia etiam ex bonis operibus importune consurgit. Octa uo: macula et pronitate. quia non solum animam sed et corpus et famam polluit. et proniores sunt homines ad eam Nono: remissionis difficultate. et sic peccata in spiritusanctum sunt grauissima. maxime finalis impnia etc. Decimo: auersione et peccandi maiori libidine. vt dictum est. §. xxi. Unde et diuersis modis fit excessus ibi. quia ira excedit lesione multorum aliquando. Gula: dehonestatione: inuidia: odio diuturno. acidia desperatione.

25

94

¶ Quare deus intantum odit peccatum. vt pro peccato damnet in perpetuum peccatorem siue angelum siue hominem impenitentem: Respondetur recolligendo ex dictis Guill. in. ii dist. xlii. Tho. ibidem. et plurium aliorum. quod deus iustus abominatur peccatum intantum quod licet actus peccati sit temporalis. tamen iuste damnat perpetuo puniedum: nisi quis in praesenti peniteat. Ratio. quia cum in peccato mortali concurrant duo. vnum quasi materiale scilicet conuersio ad creaturam inordinate: Et aliud quasi formale quod est auersio a deo vt dictum est. §. xxi. licet actus pec cati sit temporalis et cito transitorius. tamen ibi concurrunt plures perpetuitatis reatus. pro quibus iusto dei iudicio punitur peccator in peccato decedens pena perpetua. Primo. quia peccauit in eum qui est eternus id est in deum ab eo si auertendo. Secundo. quia conuertit se: diligendo creatu ram ad contemptum beatitudinis perpetue. Et sic assimi latur cum demonibus. Unde Aug. li. de liberoar. dicit. Pec tatum est fpreto incommutabili bono: commutabilli. adherere. Est quippe infinita deo iniuria quod cum sit summum bonum vilipenditur pro vilissimo stercore pec cati et diabolica voluntas mala perpetuo damnata praeeligitur diuine voluntati saluifice. Tertio. quia perimit bonum perpetuum scilicet gratiam. Unde Aug. xxi. de ciui. deci dicit. Dignus est malo eterno qui hoc in se peremit bonum quod posset esse eternum. Quarto. quia peccatum facit sibi inesse in perpetuum cum tota vita sua perma net voluntas hominis in peccato eo quod non vult penitere in suo perpetuo id est in hac vita nec postea habebit penitere in perpetuum. vnde Grego. iiii. dialo. dicit. ad magnam lusticiam iudicantis pertinet vt nunquam careant supplitio qui in hoc mundo nunquam voluerunt carere peccato.

95

¶ Si dicas habuit voluntatem penitendi saltem in extremis vel in senio. sed praeuentus est morte. Respondetur secundum Tho. in. iiii. di. xlvi. quod talis etiam iuste punitur perpetuo. quia voluntarie posuit se in talstatu peccati. sicut qui proiicit se voluntarie in profundum maris sciens inde non posse exire dicitur velle ibdem manere. sic de peccati statu a quo non potest quis exire nisi diuinitus adiutus. Ultimo. quia peccator vendit se diabolo ere peccati iure perpetuo in seruum. vt dicit Ambro. xv. q. i. non est. Sicut ergo bre ui emptione iuste adquiritur ius perpetue possidend eff de actio. empter. et vendi li. i. Sic in proposito iuste punitur perpetuo peccans contra perpetuum et ad amittendum perpetuum perimens in se perpetuum pro tempore perpetuo ac iure perpetuo etc.

26

96

¶ Quid de cognitione peccatorum in discernendo mortalia a venialibus

97

¶ Nota pro paeam bulo primo quod secundum Cancellarium Parisien. Et cum eo

98

¶ Anton. florens. prima. per. summe sue. ti. ix. c.i. Cuil. bet homini multum expediens est scire et inquirere de qualita te culpe sue: quamuis non quilibet teneatur scire de quo libet peccato an sit mortale vel veniale. Quia communes homines non possunt scire de singulis. Sed iuxta vi res vniuscuiusque et statum prout possunt audiendo verba dei tenentur vt cauere sciat et mederi per poenitentiam Plus autem tenentur ecclesiastici quam laici. Et inter ecclesia sticos. confessores et praelati ex officio obligantur. vt patet xxxvi. di. per totum. Et multo plus quam de infirmitati bus corporalibus inquirere et consulere medicos. Nam vt Sene. ad Lucil. ait: Ideo difficulter ad sanitatem venimus. quia nos egrotare nescimus

99

¶ Secundo pro praeambulo. Notandum quod Aug. xxi. de ciui. dei. cavlti. dicit quod que sint peccata mortalia quae impediunt peruentionem ad regnum dei difficillimum est inuenire et periculosissimum diffinire ego (inquit) certe vsque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire non potui.

100

¶ Quare autem voluit peccatorum nostrorum qualitatem esse nobis occultam quo ad plurima ibidem Aug. dicit. fortassis inquit propterea latent ne studium proficiendi ad omnia peccata cauenda pigrescat Un si scirentur que et qualia sint omnia delicta non requireret homo intercessiones sanctorum ne speraret vt te melioris prouectum sed els secura se obuolueret humana segnicia: nec curaret ad expreditionem virtutis vllius inuolui talibus implicamentis. Hec sille

101

¶ Itaque ad cognoscendum et discernendum peccata mortalia et venialia. Etsi non possimus plenarie omnia scire: tamen quo ad multa iuuamur diiudicare considerando. quod sicut dictat magister i. ii di. xlii. septem distiguuntur sesse peccata mortalia capitalia etc. Priqu peccatum dicitur superbia. Secundum auaricia. Tertium dluxuria. Quartum inuidia. Quintum gula. Sextum ira. Septimum acidia. Hec autem distinctio vt dicit doc. Subti. e. i. xlii. non est formalis sed intelligitur de communioribus viciis. quia infidelitas et desperatio ac aliqua huiusmodi. neutra horum sunt nisi reductiue. Unde melius diuiderentur autm per oppositum ad virtutes. vii. Aut ad praecepta decem que sunt in decalogo diuino etc. Denique ad cognoscendum valde iuuamur etiam considerando regulas generales quas recolligendo ex variorum doctorum theolis. et canonistarum dictamini hus hic breviter describere volui pro documentis mei similium minus peritorum prosequendo ad modum ordine alphabetico.

27

102

¶ Quales itaque regule sint de pec catorum cognitione mortalium generaliter

103

¶ Nota Prima est de animi affectu et complacentia que accipitur ab Augu. xxv. di. §. Criminis dici. Quod nullum est adeo veniale quin fiat peccatum mortale dum placet scilicet nimis vsque ad contemptum etc. Et nullum est inquit adeto mortale quin fiat veniale dum displicet: videlicet ita quod non consentitur deliberate

104

¶ Secunda regua. Bonum quodcumque citra deum diligere supra desum vel eque deo est peccatum mortale. Ratio. quia deus diligi debet super omnia et propter se secundum scripturas et omnes docto. super. iii. sententiarum. Exemplum de amore diuitiarum et bonorum mundi omnium que si infra deum diligutur veniale est: alias mortale. quia facit contra dei praeceptum.

105

¶ Tertia regula de charitate. omne quod directe contrarlatur charitati dei et proximi est mortale. Hanc ponit. Tho. secunda secude. q. lix. ar. iiii. Nisi quis contra proximum faceret modicum quid. quia ex. ii Physicus. Id quod modicum est ratio apprehendit quasi nihil: puta si furetur acum vel huiusmodi.

106

¶ Quarta de diuino decalogo. Quod quicumque facit directe contra quod cumque praeceptum decalogis peccat mortaliter. Nam secundum fratrem Angelum in suma praecepta diuina iudicant quid sit mortale vel veniale. quia quicquid est contra ea est mortale. sed veniale est preter legem vel modum eius ratione vel surreptionis vel modicitatis etc.

107

¶ Quinta de ecclesie praecepto quod transgressio contra quodcumque praeceptum ecclesie est mortale si fiat scienter vel ex contemptu Matth. xviii. Si ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethni. et publicanus. Exemplum de his qui nolunt missam audire in festo vel confiteri et conmunicare semel in anno. vel vitare hereticos etc.

108

¶ Sexta de fine. quod quandocumque quis constituit finem vltimum in creaturis vel citra deum peccat mortaliter. Quia hoc est frui vtendis. vt dicit Aug. ergo maxim peccatum sicut vaniguoliosus constituit in laudehominum etc.

109

¶ Septima de grauitate iniurie quam ponit Ric. de sancto vit. dici. quod peccatum mortale non habet fieri sine graui iniuria dei vel grandi contemptu aut nocumento proximi in hominibus qui firmam habent voluntatem cauendi peccatum. Unde tales non peccant mortaliter in quouis modico. Secus de infirmis Hec ille. patet in praecedentibus.

110

¶ Octaua de hesione firma conscientie dictam tis aliquid faciendum vel non faciendum. quam ponit Augustinus. xxviii. q. i. Omne inquit quod fit contraconscientiam edificat ad gehennam. Et hoc verum est etiam de conscientia erronea firmiter credente. Sed quando titubans hesitat nec firmiter credit non esset mortale contra faciendo. vt dicit Aureolus in compendio. Nisi quando dubitaret et in dubio exponeret se periculo. vt infra dicetur etiam. §. xxx. de Titubatione.

111

¶ Nona re gula de ignorantia. quod ignorantia affectata non excusat a peccato mortali. sed bene alia praeter eam igno rantia aliquando excusat: aut a toto aut a quanto. Et patuit supra. §. x. et. xi.

28

112

Decia de charismate sacramen tali. Quod indigne suscipere sacramentum quod cunque est peccatum mortale. patet de sacramento eucharistie. i. Cor. xi. Qui manducat et bibit indigne: iudicium sibi manducat etc. Ratio quia vt Augustinus contra Permenam. Malicia hominis polluit sacramentum: vt sibi ad iudicium fiat. quamuis ipsa sacramenta in se impolluta per maneant. Fit enim indigne suscipiendo iniuria sacramento secundum eundem Aug. de vnico baptismo. Et quod etiam de aliis sacramentis omnibus hec regula tenenda sit. patet per Bern. super Can. ser. xciiii. expresse diAbsque spiritu sancto inquit omne sacramentum ad iudicium sumitur. Nam in peccati stercore fedato proiicitur. Item eadem regula extenditur secundum Rich. de media villa. in quarto et Tho. eo. li. di. xxiiii. etiam quo ad administrationem sacramentorum. ita quod qui administrat aliquod sacramentum sciens se in peccato mortali esse. et nec penitens vel confitens de peccato totiens mortaliter peccat. puta epircous cum conscientia peccati ordines et huiusmodi conferens. vel sacerdos quaecunque sacramenta administrans etc. quie Aug. i. q.scilicet Oomia (inquit) sacramenta obsunt indigne tra ctantibus. prosunt tamen digne per eos sumentibus. Et Dionysius i. ecclesiastice hierarchie dicit. quod immundis nec symbola id est sacramentalia signa tangere fas est Denique aliqui sancti hanc regulam extendunt etiam ad actus solennes in ecclesia. quod scilicet tenetur quis penitere si est in conscientia peccati mortalis antequam tales actus exerceat. puta lecturus diaconus euangelium vel subdiaconus epistolam solemniter in ecclesia. aut leuaturus aliquem de baptismo vel confirmatione so lemni actu in ecclesia. alias in conscientla peccati talia faciens mortaliter peccat. Nam Deutero. xvi. dici tur iuste quod iustum est exequaris. Excipitur tamen si quis in necessitate puta in articulo mortis baptizare vel talia praedicta sacramentalia faceret.

29

113

¶ Undecima regula de lege po¬ sitiua quod lex canonica vel constitutio legis alterius cuiuscumque non semper obligat ex eius transgressione ad peccatum mortale. etiamsi sit lata per verba praeceptiua vel inhibitoria aut equipollentia. Hanc regulam dictant canoniste doc. praesertie Pa. extra de vita et hone. cle. ca. clerici officia. dicit. quod sicut nec lex ciuilis inducit semper decapitationem. sic nec lercanonica obligat semper ad mortale nisi constare de mense statuentis.

114

¶ Sed quando ligat ad mortale et quando non. cum nescitur de mente latoris. Dicendum cum fratre Angelo in sum. sua

115

¶ Quod autem vtitur verbis praeceptiuis nuta praecipimus: iubemus etc. Uel inhibitoriis vt in hibemus: probibemus: interdicimus et huiusmodi. Et tunc obligant ad mortale.

116

¶ Secundo aut vtitur verbis equipollentibus. puta verbis imperatiui modi siue affirmatiue seu aliter. vel hoc verbo debet quod ex suo proprio significato importat necessitatem Et in talibus considerandum est si materia est necessaria et multum ponderosa: sic in ducit mortale. Si autem materia est consultiua et non multum ponderosa non obligat ad mortale. Excmplum Siquis te percusserit in vna maxilla praebe ei etc. Ecceibi praebe est verbum imperatiui modi. tamen non obligat ad mortale. quia est in materia consilii. xxiii. q. scilicet paratus Item. Cum dicitur. Uouete et reddite. vtrumque est verbum imperatiui moi Tamen Primum scilicet vouete: non est in ma teria necessaria sed consultiua supererogationis. Secundum autem scilicet reddite vota: est necessitatis. vt dicit Aug. ergo primum non obligat. sed secundum ligat ad mortale. similiter est de ly debet.

117

¶ Tertio aut lex vtitur verbis communibus. vt decerno: statuo: ordino: innouo et similia. siue in singulari siue in plurli Et sic non obligant ad mortale. nisi in casibus aliquibus. Primo si comminatur penam quae non nisi peccato mortali debetur. puta sub pena excommunicationis. vt. ii. q. iii. Nullus. et ca. nemo Episcorum. vel sub pena depositionis et huiusmodi. secundum quod addit Antoni. Florem. Secundo si loquitur per virtutem obedientie. vel sub indignatione omnipotentis dei vel maledictionis eterne pena et huiusmodi. Tertio vbi consuetudo habet et tenet quod talia verba obligent ad mortale. Sed et circa hec aduertendum est quod regula vt notat idem frater Angelus quod etiam vbi lex ex se inducit ad mortale non semper peccat mortaliter comtrafaciens: nisi faceret ex contemptu vero. vel interpretatiuo vt supra. §. x. in fine.

118

¶ Duodecina regula de malo alieno. quod sepe vnius malo alii simul compeccant mortaliter. Et hoc fit nouem modis communicando in peccatis alienis. vt patet in versibus scriptis supra. §. xiiii. Unde praelati non corrigentes inferiores peccant.

119

¶ Decimotertio de non necessariis. vt sunt sacramenta no nencessitatis et consilia euangelica. secundum Scotum. in. iiii. distin. xv. est Quod omnia consilia euangelica. similiter et non necessitatis sacramenta obligant omnes homines ad non contemnendum. videlicet tanquam non esset salubrior obseruatio eorum quam oppositorum Uel quod talia sacramenta non necessitatis non est sent salubria. Unde talis contemptus in pred ctis est mortale peccatum. Nam licet ad talia obsuanda non teneantur nisi qui se voto vel iuramento obligarunt vt religiosi ad vota sue professionis tenentur et coniugati ad fidem matrimonii. et sic de sacro ordine. tamen omnes tenentur ad non contemnendum

120

¶ Decimaquarta regula est de obedientia. Quod quod cumque contra obedientia debitam superioribus siue eccleslasticis siue temporalibus in licitis mandatis ex contemptum transgreditur mortaliter peccat. patet Rho. xiii. Qui potestati resistit dei ordinationi resistit et damnationem adquirit. Secus si non ex comtemptum eodem modo sicut de lege patuit. in fi. Et supra. §. x.

30

121

¶ Decimaquinta regula de peni. tentia Quod omne peccatum quantumcumque graue morta le per penitentiam et confessionem sequentem fit veniale Hanc ponit Ambro. de qua Tho. in. ii di. xxiiii. dicit. intelligendum non sic quod culpa mortalis in culpam venialem mutetur. sed secundum similitudinem quandam ad veniale. quia sicut veniale peccatum dignum est venia et temporalem penam promereretur. Sic ab euentum per penitentiam mortale fit veniale.

122

¶ Sede cima de quantitate intentionis vel qualitate Quod quam uis quis intendat modicum vel venialiter peccare tamen mortaliter peccat non obstante tali intentione in his que sunt contra praecepta. Tum quia talis erronea conscientia peccat. tum quia opus malum non recipit quantitatem ab intentione. patet supra vbi In tentio. §. viii.

123

¶ Decimaseptima de rationis consensudeliberatio. Hanc ponit Cancellarius Parisien. et ommuniter tenent omnes doc. videlicet quod nullum peccatum actuale fit mortale absque consensu rationis vero vel interpretatiuo id est dum quis sufficienter potuit deliberare et resistere: non fecit vt debuit. Sicut enim qui tacet consentire videtur interpretatiue ex regula iuris. Sic in proposito. vnde consentiens in solam delecta tionem morosam sine opere peccat.

124

¶ Decimaoctaua de sensuum actibus. Quod quandocumque in actibus sensuum quis intendit ad mortale principaliter peccat mortaliter Matth. v. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est in corde suo. Similiter de auditu loquele eius tactu et aliis.

125

¶ Decimanona de titubatione dubietatis et Bonauen. in. iiii. di. xvii. Est quod quicumque facit aliquid de quo titubat dubitando pro vtraque parte: vtrum illud facere sit mortale an veniale: mortaliter peccat et tenetur confiteri. quia discrimi mortalis peccati se exponit etc. Secus si non dubitaret pro vtraque parte. sed crederet potius esse veniale nec aliumde scire posset.

126

¶ Ad hec supra etiam. §. xxvii. de Hesione conteascientie.

127

¶ Uigesima regula de voluntariis Quod in peccatis mortalibus sola voluntas deliberata pro facto capitur quantum ad hoc quod mortale sit peccatum in voluntate. Quod si opere exequatur erit grauius. Ad hec sufficiant quem habentur supra. §. v. Peccatum primo.

128

¶ Uicesimaprima ad idem est Augu. li. i. retrat. ca. xii. Et lih. de vera relig. Quod peccatum est adeo voluntarium vt si non sit voluntarium nullo modo sit peccatum. Ex quo patet quod omne peccatum est in voluntate formaliter sicut in ea stat iusticia et iniusticia. (vt dicit etiam Ans. li. De Originali pecca¬. vnde amentibus et vsu rationis carentibus furiosis non mputatur quod faciunt. quia non vtuntur ratione nec perconsequens voluntate.

129

¶ Uicesima secunda regulaQuod quicumque voluntarie vel expropria culpa exponit periculo peccati mortalis seipsum vel proximum: peccat mortaliter. Unde Ecci. iii. Qui amat periculum peribit in illo Lyra periculum id est occasiones peccatorum mortalium peribit in illo sicut auis volitans irca laqueum etc. Exempla ad id plurima sunt clicet dum quis aduertenter se inebriat vel etiam proximum. Item dum quis sine causa rationabili. cum mulieribus incaute familiariter conuersatur. stem dum quis prouocat ad peierandum eum quem scit peieraturum secundum Aug. xxii. q. v. Ille qi. Item de prelatis scandalizantibus alios sua mala vita. Item de mulieribus se ornantibus vt concupiscantur ad luxuriam. et sic de aliis que causa brevitatis dimitto.

31

130

¶ Qualia mala vel nocumenta in ferat homini peccatum mortale.

131

¶ Nota plura secud pocto. Primo quo ad deum. quia peccatum reddit hominem deo odiosum Sap. xiiii. Odio est deo impius et impietas eius. Item multiplicem et maximam iniuriam facit contra deum. Tum quia fidem promissam n baptismo abnegat et peccator seipsum diabolo immolat. vt dicit gloria Orige. super Num. xxv. Et tum quia deum de suo templo anime expellit. tum quoque quia christum in seipso crucifigit Heb. vi. Denique quia cum omnis creatura deum naturaliter amet et sibi obediat peccator contenit.

132

¶ Secundo quo ad mundum ser in toto modo nil est quod nocere possit nisi peccatum Gre. Nulla nocebit (inquit) aduersitas si nulla omnenetur iniquitas. Et quia omnia flagella que fecit deus n modo non nisi propter peccatum fecit secundum Chrys. Item inferni penas perpetuas propter peccatum condidit. Et omnia bona quae essent salubria: etiam meritum passionis christi: pec catum perdit.

133

¶ Tertio quo ad animas hominum. quia peccatum animam maculat et peremit Ezech. xviii. Anima quae pec id est morietur et excecat Sap. ii. Excecauit e. malicia. ac perpetuo supplicio obligat et beatitudine eterna priuat et hominem diabolo subiicit etc. atque in corpore et anima perdit: omnem creaturam finaliter ad vltionem armabit. Sap. v. et sic innumera facit mala.

134

¶ Quarto quo ad omnem statum. quia primo in hac vita diaboso peccatum assimilat. In morte turbat: in iudicio accusat et sententiam damnationis expostulat. vt dicit Berns. post mortem omnia suffragia ecclesie tollit omnia praemia operum quae fecerat frustratur: omnia tormenta incurrere facit. et ita omne nalum praesentis et futuri seculi adducit

32

135

¶ Quid de venialis peccati nocumentis. Nota secundum doc. quod veniale quamuis non obligat ad penas eternas. tamen nocet in multis. ideo quantum possibile est cauendum est et diminui debet. Primo quaio alam maculat et obscurat vt dicit Greg. Secundo. quia in bono opere impedit. Tertio charitatis feruorem minuit. Quarto ad mortale disponit. Quinto ad temporalem penam ligat. Sexto in purgatorio cruciat. Septio a celesti gloria retardat.

136

¶ Item de peccatis capitalibus et eorum filiabus enumerandis singillatiem detestandis et qualitatibus singulorum declarandis hoc opere prosequi nolui brevitatis amore. tum quia materia prolixa est valde. tum quia in Summis variis et maxime in sermocinalibus voluminsbus subficienter extat pertractatum de huiusmodi.

33

137

Eccatu.

138

¶ Darsticulariter. de peccatis in spiritum sanctum quae ritur: Quomodo aliquod peccatum dicatur vere et se in spiritum sanctum appropriate: Respondetur secundum Guil. i. ii. dist. xliii. quod peccatum esse in spiritum scantum potest intelligi tri pliciter.

139

¶ Uno modo vt sit contra personam spiritus sancti proprie Sicut si quis hereticus credat spiritum sanctum esse non deum sed creaturam. vt dixit Macedonius. hoc ei est contra spiritum scntum Sicut est contra patrem credere ipsum non esse omni potentem. Et est contra filium. credere eum non esse sapientiam vel verbum patris. Secundo dicitur peccatum in spiritum sanctum quod est contra proprietatem appropriatam spiritui sancto puta contra gratiam vel charitatem. Hoc modo omne peccatum mortale est in spiritum sanctum. quia contrariatur gratie vel charitati. Istis modis non loquuntur doc. de peccato in spiritum sanctum in proposito.

140

¶ Sed Tertio modo accipitur peccatum in spiritum sanctum eo quod fit ex malicia certa quae opponitur bonitati vel benignitati quae appropriatur spiritisancto. Et sic intelligitur ad praesens. Sicuti enim peccatum ex infirmitate dicitur peccatum in patrem eo quod est contra potentiam quae appropriatur patri. et peccatum ex ignorantia dicitur contra filium cui appropriatur scientia. Sic dicitur peccatum in spiritum sanctum quod est contra bonitatem quae appropiatur spirituisaco

141

¶ Ex his soluitur argumentum. Siquis obiiciat: quod quicunque peccat contra vnam personam peccat et contra aliam in diuinis existentem personam. Io. xv. Qui me odit et patrem meum odit. nec potest quis pec care contra vnam personam quin eoipso peccet contra aliam personam. quia sunt vnum in essentia. hoc bene conceditur. Si inferatur ergo nullum peccatum debet dici in spiritum sanctum. Dicendum quod nullum est peccatum directe in personam spiritus sancti. sic quod non sit contra aliam personam Sed dicitur nihilo minus peccatum in spiritum sanctum quod est contra bonitatem appropriatam spiritui santto

142

¶ Exd si adhuc instatur quod omne peccatum est contra bonitatem diuinam et eius gratia. quia repugnat ei ergo etc. Dicendum secundum eundem Guill. supra. quod non est consimile de ceteris peccatis. quia illa dicuntur contradiuininam bonitatem solum ratione finis. videlicet: quia priuant gratiam in homine. Sed peccatum in spiritum sanctum dicitur contra bonitatem diuinam Et ratione finis videlicet priuationis gratie Et insuper ratione principii. quia ortum habet a ma licia ergo etc.

34

143

¶ Sed ex quali malicia dicitur quis. proprie peccare in spiritu sanctum: cum in omni peccato sit aliquo malicia

144

¶ Nota secundum eundem Guill. ea. di. xliii. Malicia accipitur pluribus modis.

145

¶ Primo vt est quaedam pena inflicta per peccatum originale. sic accipit Beda di. quod infirmitas. ignorantia. concupiscentia et ma licia in nobis sunt ex peccato originali. Isto modo mali tia est quaedam pronitas ad mala et inclinatio ad vicia quibus praecipue sumus habituati. Sic peccare ex malicia non est peccatum in spiritum sanctum.

146

¶ Secundo modo malicia dicitur: vt limitatur ad habitum malum solummodo. Et sic capit philosophus. iiii. Ethicorum. di. Non continuo qui facit malum est malus. sed qui inquit est habituatus in malo.

147

¶ Tertio modo malicia dicitur pro deformitate voluntatis: qua quis peccat non ex infirmitate vel metus coactione nec ex ignorantia nec ex electione mali habituati. vel ex concupiscentia vel fragilitate: sed ex mera mala voluntate. ita quod contendit abiicere illud quod electionem peccati posset in eo impedire. Et isto modo peccatum in spiritum sanctum dicitur non solum ex malicia quae est in peccatis communiter sed ex certa malicia Uerbi gratia. In stigatur quis ad peccatum sed occurrit ei timor dei punientis peccatum. et huiusmodi. Ipse tamen talia retrahentia abiicit studiose vt liberius peccet. et sic peccat in spiritu sanctum. quia ex certa malicia cum non praecedit ignor antia nec fragilitas et huiusmodi. vt dicunt docto. nostri eadem dist. xliii.

148

¶ Ex praedictis patet etiam secundum Guil. Bonauen. et Tho. quod malicia certa in proposito non debet accipi pro aliquo peccato pre uio. ita quod peccatum in spiritum sanctum dicatur ex certa malicia eo quod presupponat aliud peccatum preuium a quo oriatur. Sed debet capi hic certa malicia: pro electione male voluntatis sine omni excusatione et studiose eligendo. Utrum autem voluntas possit ferri in maliciam absolute non habito respectu boni. Doctor subtilis dicit dubie loquendo de hominis voluntate. Nam de voluntate diaboli scribitur. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. ergo illa fertur absolute in malum scilicet i odium diei in quo nulla est ratio boni No autem non fertur. absolute in malum de commui loquaendo. quia Diony. dicit Nemo operatur ad malum aspiciens. tamen quan doque homo est adeo mersus in malum vt eligat malum absolute non respectu boni. Et talis potius dicitur diabolus quam homo vt dicit Guil. De hoc vbi Malum. §. xiiii.

35

149

¶ Sed quomodo peccatum in spiritum sanctum distinguitur a ceteris peccatis: cum omne peccatum possit committi ex certa malicia id est ex industria quod notat ly certa. et ex electione quod notat ma licia Respondetur secundum Guil ea. dist. xliii. cum Bonauentura ibidem. q. i. art. i. quod distinguitur ex triplicer radice. Primo ex parte principii. quia alia peccata vt communiter sunt ex ignorantia vel infirmitate sed hoc ex certa semper malicia fieri habet. alioquin non est peccatum in spiritum sanctum. Secundo ex radice vel ex parte gratie que est triplexu videlicet innocentie baptismalis et penitentialis. Pri¬ me scilicet inicentie: opponitur peccatum originale Sed secunue scilicet baptismali opponuntur peccata actuam lia. Tertie scilicet penitentiali principaliter opponitur impenitentia que est in spiritum sanctum. et consimile est de aliis speclebus eiusdem peccati in spiritum sanctum. Tertio distinguitur. quia hoc peccatum prae ceteris magis graueet opponitur persone spiritus sancti et eius gratiae ac charitati cum fiat ex odia bonitatis spiritus sancti in quae non est ratio malie tc.

36

150

¶ Utrum peccatum in spiritum sanctum sit graue adeo vt merito dicatur nedum mortalis sed et ad mortem. Ad hoc Magister sntentiarum e. dist. xlii. dicit expresse quod sic.

151

¶ Sed inquirendum est. Que peccatu in spiritum sanctum plus dicatur peccatum ad mortem pre ceteris cum omnia mortalia sint morti fera anime. quia priuant gratia que est vita animevende et scribitur. i. Ioan. v. Est peccatum ad mortem non pro illo dio vt roget quis. omnis iniquitas peccatum est et est peccatum ad mortem. Hec ibi.

152

¶ Ad hec Respondetur Guil. e. dist. quod sicut in morte corporals hec tria concurrunt. Primo priuatio vite. Secundo corruptio dispositionis ad susceptionem anime Non regressus per naturam ad vitam. Sic in morte spirituali id est in peccato. Primo per peccatum fit prinatio vite per separationem a deo quo viuit anima et hoc conuenit omni peccato mortali. Secundo corfumpitur dispositio ad susceptionem gratie dei et hoc maxime conuenit peccato in spiritum sanctum quod prae aliis obsistit gratie. Tertio intelligitur non regrelsus simpliciter ad vitam spiritualem. Et hoc conuenit pec cato hamnatorum. Damnationem autem incurrit homo per finalem impenitentiam qua homo in peccato mortali moritur. Propterea vt exponit Lyra supradictam autoritate i. Ioan. i. Est peccatum ac mortem. per hoc designatur finalis impenitentia. quia dicente Magistro supra: huiusmodi peccatum in spiritum sanctum est peccatum ad mortem scilicet damnationis Unde subditur: non pro illo dico vt roget quis. quia non est orandum pro damnatis. vnde Augu. dicit. Si scirem patrem meum esse in inferno non plus orarem pro eo quam pro diabolo. Et quia ibidem subditur omnis iniquitas peccatum est id est transgressiopraeceptorum iusticie et equitatis. Et est (ait) peccatum ad mortem: videlicet siquis in eo perseueret vsque ad mortem inclusiue. Ideoque per finalem impenitentiam: omne mortale peccatum fit in spiritum sanctum. et sic grauissimum. quia irremissibile ad mortem eternam perducens.

153

¶ Si queras Nunquid ergo orandum est pro aliquo manente in peccato in spiritum sanctum: Respondet ibi Lyra dicit quod si homine viuente sciretur quod esset de praescitis tunc non esset proeo orandum vt penam eternam euaderet sicut ne pro damnatis prout (inquit) dicunt aliqui. verum tamen posset orari pro eo vt minus peccaret. et per consequens minus puniretur in inferno. Sed quoniam hoc nescitur. quia quilibet peccator quamdiuviuit in presenti potest redire ad penitentiam: Ideo pro omnibus viuentibus adhuc peccatoribus est orandum. Hecex Lyra.

37

154

¶ Sed quare peccatum in spiritum¬ ¬ sanctum dicitur grauissimum aliorum peccatorum qua fiunt contra patrem vel filium etc.

155

¶ Nota secundum Sco torl. e. dist. xliii. Et Guil. aliosque quod peccatum in sper ritum sanctum est grauissimum

156

¶ Primo propter contemptum bonitatis. quia proedit ex certa malicia Nec est intelligendum quod in hoc peccato contemnatur solus spiritus sanctus: imo et pater et filius cum eorum trium vna est bonitas. Et ita qui auertitur a bonitate spiritus sancti auertitur et ab aliis personis. et sic peccacontra omnes: tamen exquo diuersi sunt articli fidctui pro distinctione personarum diuinarum quarum quelibet includit rationem omnis boni: Nihilo minus benpotest quis auerti per maliciam sspecialius ab vna plus quam ab alia vt est in proposito. Et sic secundum oppositionem contra appropriata personis grauius iudicatur peccare propter malicie excusabilitatem. Nam peccatum contra patrem habet aliquam excusationem. scilicet nfirmitatem. et peccatum contra filium habet similiter ignorantiam exusantem. Sed peccatum contra spiritum sanctum non habetetcusationem huiusmodi.

157

¶ Secundo est grauissimum protter oppositionem actus perfectissimi qui est bonitatis et charitatis que appropriatur spiritui sancto Sed quid ie peccato infidelitatis. Dicendum secundum Guil. ibidem quo licet extensiue grauius sit peccatum infidelitatis eo qud priuat cognitioem in intellectu et bonitatem in affetu Sed tamen intensiue grauius est peccatum in spiritumsanctum. quia in hoc peccato maior est libido peccandi. scilicet quia scienter contra bonitatem peccat. Si obiicitur quod maior est libido in fornicatione quam in pttcato in spiritum sanctum: puta in desparatione. Dicendum quod bene conceditur. quia maior est libido quidem delecta tionis in fornicatione. sed tamen libido improbitatis ma ior est in desperatione et peccato in spiritum sanictum. quia exccteta id est industriosa malicia peccat etc.

158

¶ Tertio grauatur peccatum in spiritum sanctum propter peccatorum multitudinem concurrentium et impedimenta remissionls quia vt plurimum peccata in spiritum sanctum oriuntum vel sequuntur ex multis peccatis praeuiis. vt patet de desperatione que fit propter multa vel grauia peccata. Similiter de obstinatione que fit in peccatis. Itmo enim desperat nisi propter peccata praeuia: nec obstinatus fit nisi in peccatis praeuiis assuetis. Denique finalis impenitentia non fit nisi de peccatis praeuiis Sedet praesumptio fit vt quis liberius peccet. ergo etc.

159

¶ Unde merito peccatum in spiritum sanctum horrendis nominibus denominatur. Nam in scriptura euangelica tripliciter nominatur scilicet blasphemia. et spiritus blalphemie. et peccatum in spiritum sanctum Mat. xii. Omne peccatum et blasphemia re. Et Lyra exponit id est onim peccatum ex infirmitate et ignorantia. Et blasphemia ex talibus procedens remittetur hominibus id est remissibile est peccatum de se. quia non obuiat diuine misercordie. Spiritus autem blasphemie id est blasphemare. deum ex ctur ta malicia spiritu id est animo deliberato studiose non remit tetur id est difficulter remitetur vt in sequentibus dicetur Et sic intelligendo subditur. Qui dixerit verbum contra spiritum sanctum non remittetur. Est enim blasphemia derogatio excellentis bonitatis dei. secundum Diony. de diui. no. quae bonitas attribuitur spiritui sancto. Item apud docto. idem peccatum habet etiam tria nomina sclicet peccatum ex electione. peccatum ex industria. et peccatum gto moiio etc.

38

160

¶ Utrum peccatum in spiritu sanctum sit irremissibile: Respondetur secundum Guil. et Tho. eadem di. xliii. q. iiii. et Scotorel. ea. dist. xliii. aliosque quod pec catum potest dici tripliciter irremissibile

161

¶ Primo ex parte dei remittentis Et sic nullum peccatum est irremissibile simpliciter. quia deus potest absoluta potentia etiam damnatis et angelis malis remittere peccata.

162

¶ Secundo modo dicitur irremissibile ratione status Et sic post mortem peccata mortalia sunt irremissibilia homini. quia dicente Damasceno. quod angelis casus: hoc facit hominibus mors

163

¶ Tertio modo dicitur irremissibile ex genere ipsius peccati quando scice peccatum est tale quod non habet causam vnde remittatur. eo quod opponitur diuine misericordie Et sic dicit christus peccatum in spiritum scntum esse irremissibile in praesenti et in futuro Matth. xii. Non sic intelligendo quod nullo modo remittatur. quia homo etiamsi sit omnibus peccatis in spiritum sanctum plenus. tamen quamdiu est in praesenti vita potest conteri. et sic pec tata omnia possunt sibi dimitti et remittuntur veracit Sed intelligendum est sic quod peccata videlicet in spiritum sanctum non remittuntur vel sunt irremissibiia. quia difficulter remittuntur. quia non de facili conuertuntur tales homines.

164

¶ Sed que causa est huiusmodi irremissibilitatis vel difficultatis Dicendum secundum predictos. quod Prima est. quia hoc peccatum non habet causam remissibilita tis eo quod fit mere ex electione mali nullam habente excusationem. et sic directe opponitur diuine misericordie bonitati quae deus dimittit peccatum:. Secunda causa. quia hoc peccatum directe est contra dispositi onem remissionis quae est displicentia vel penitentia de peccato. Nam per obstinationem et desperationem ac impenitentiam finalem figit se firmiter in peccato sic in fine. Tertia: quia repellit a se id per quod fieret sanatio scilicet diuinos instinctus ad surgendum a peccatis ergo etc.

39

165

¶ Que vel quit sunt species peccat in spiritum sanctum Nota secundum eundem Guil. supra Bona. Rich. Tho. et communiter alios doctur. quod licet magisterta. di. xliii. ponat expresse solum quattuor species. tamen subrilius indagando eliciuntur et ponuntur sex species pectati in spiritum sanctum. videlicet desperatio. obstinatio. praesumptio. impugnatio veritatis agnite. inuidentia fraterne gratiae. et finalis impenitentia.

166

¶ Sed pro sufficientia horum aduertendum quod ad remissionem peccati concurrunt tria.

167

¶ Primo deus tanquam medicus bonus infundens oleum misericordie et vinum iusticie vt dicit Bonauentur. ita quod per mise ricordiam et iusticiam dei remittuntur nobis peccata. et sic fit in homine peccante in spiritum sanctum quod contra dei misericordiam opponitur despe ratio. sicut patet in Cain. Item contra iusticiam dei quae deterreret nos a peccando opponitur presunptio qua quis praesumit sine meritis saluari dei misericordia peccando.

168

¶ Secundo ad remissionem peccati concurrit donum dei. videlicet gratia spiritus sancti tanqrae medicina. Et hoc praecipue est donum duplex. scilicet agnitio veritatis saluifice et infusio gratie gratifice. Contra primum opponitur impugnatio agnite veritatis qua viam salutis scienter quaes repellit. Contra secundum: inuidentia fraterne gratie qua displicet homini tali quod gratia crescit infusa hominibus

169

¶ Tertio concurrit peccator tanquam egrotus qui vt sanetur idest peccati remissionem consequatur debet a peccatis resilire et cessare per displicentiam. Contra hoc est obstinatio Item debet penitere de praeteritis contra hoc est impenitentia. Et sic erunt sex species peccati in spiritumsanctum: que opponuntur remissionis dispositioni modis praedictis.

40

170

¶ Quid de singulis speciebus peccati in spiritum sanctum.

171

¶ Pro declaratione Notandum Primo pro generali regula secundum Rich. in ii. distin. xliii. ar. iii. q. i. concor Tho. et alios Quod generaliter pro vero tenendum est: nunquam esse pec catum aliquod in spiritum sanctum proprie: nisi sit ex sola mali electione. Unde patet quod siquis desperat ex infirmitate vel fragilitate aut pusillanimi tate passionis conscientie: similiter qui in peccato obstinatus fit ex passione amoris inordinati ad concubinam. et propterea proponit nunquam de hoc penitere etc. tales non peccant in spiritu sanctum. quia peccant ex infirmitate et non ex electione sola vel mera malicia Ideoque secundum eundem Richard. ibidem. q. vlti. consimiliter dicendum est de blasphemia in spiritum sanctum. De qua Matth. xii. christus dicit quod non remittatur. Notando quod differt blasphemia a spiritu blasphemie. Nam blasphemare est derogare diuine bonitatis ex quacunque causa. aut attribuendo deo quod sibi non conuenit. siue corde siue ore. puta dicendo immisericordem vel iniustum deum etc. aut negando de deo quod sibi conuenit. Aut creature attribuendo quod soli deo conuenit. vt peccata dele re et huiusmodi. Talibus modis derogare deo est blasphemare. siue hoc contingat ex ignorantia siue ex infirmitate pura. siue ex passione vel ex ira. Et istilie modis licet sit peccatum: tamen non dicitur peccatum in spiritusanctum Sed si contingat ex electione: sic est peccatum in prntum scantum iuxta regulam iam praepositam. Spiritus blasphe mie vero semper est peccatum in spiritum scntum. quia spiritus blasphe mie idem est quod amor blasphemie. Et sic ex solaelectione vel spiritu scilicet amore electiuo deum blasphemare est peccatum grauissimum vtpote in spiritum sanctum. quia talis eligit delectari in vituperio dei

172

¶ Unde secundo: quo ad singulas praedictas species peccati in spiritumsanctum declarando vt sciat quis di scernere quando vere dicantur esse peccata in spiritum sanctum et quando non: Adueriendum

41

173

¶ Primo de desparatione secundum quod dicit Guil. e. di. xliii. Nam qualibet desparatio est peccatus spiritum sanctum. Si enim quis desperaret de sua salute et trstaretur de sua desperatione non esset adhuc peccatum in spiritum sanctum. Item secundum Rich. et Tho. e. dist. Si despera tio prouenit ex hoc quod quis negat vel non credit peccatorum remissionem. hoc est peccatum potius infidelitatis quam in spiritum sanctum. Similiter secundum e. Rich. circa lit. Siquis extimat vel credit quod sua malicia simpliciter excedit diuine bonitatis magnitudinem est peccatum infidelitatis. Sed desparatio prout est peccatum in spiritu sanctum fit quando homo extimat suam iniquitatem esse tante grauitatis: videlicet quod non possit tantam poenitentiam agere. vt dei bonitas vet lit illam sibi remittere. Et ita secundum Bonauen. quamuis peccator non extimet inquit deum misereri non posse. tamen ex timat potius misereri nolle. et propterea in culpa vt tam firmat. Et quandoque manus sibi iniicit vt iudas Unde et Tho. dicit quod licet desparatus credat peccatorum suo rum remissionem posse consequi a deo bono. tamen dun non vult penitere vt consequatur remissionem: talis sponte abiicit a se huiusmodi cogitationem. vt liberius vacet peccatis. et sic est in spiritum sanctum

174

¶ Secundo de presumptione. Nota secundum e. Guil. quod si quis praesumat de suis meritis non est peccatum in spiritum sanctum. sed est specie superbie. Sed tunc est peccatum in spiritum sanctum quando ex toto aufert iusticiam dans totum misericordie quasi deus non esset iustus sed solum misericors. Et hoc ex electione secundum Bona. Ric. et Tho. ita quod ex hoc praesumpsit de peccat impunita te contemnnendo dei iusticiam. Nam siquando aliquis honoradei iusticiam quamuis plus confidat de dei misercordia non peccaret in spiritum sanctum: sicut nec Adam peccauit in spiritum sanctum. licet praesumpsisset de dei misercordia nimis. quoniam similiet de poenitentia cogitauit propter iusticiam diei vt dicit aug.

42

175

¶ Tertio de obstinatione. Nota quod secundum Guil. et praedictos doc. Siquis sic est obstinatus quod manet in peccato vel vult in eo permanere vsque in finem adhuc non est peccatum in spiritum sanctum. Sed ef accidens cuiuscumque peccati etiamsi talis decedat in huiusmodi peccato. Sed quando sic est obstinatus quod placet sibi peccasse et approbat ex electione volens semper in peccato permanere: ex electione proponendo numquam penitere sic est pec catum in spiritu sanctum. Si autem hec essent in aliquo ex infirmitate vel ex ignorantia: sic non esset peccatum in spiritum sanctum.

176

¶ Similiter Quarto de finali impenitentia idem dicunt. Na non differt ab obstinatione nisi quia impenitentia est respectu praeteritorum. sed obstinatio respectufuturorum. quia non vult in futurum cessare a pccatis. sed firmat propositum inherendi omnino in eis.

177

¶ Unde nota secundum e. Guil. et etiam Lyram super Matth. xii. concor. Quod finalis impenitentia potest accipi autem pro duratio ne in peccato mortali vsque ad morte inclusiue. Et sic licet sit peccatum. tamen non est species peccati in spiritum sanctum: imo communicat omne peccatum. quia est circumstantia cuiuscunque peccati mortalis in quo quis moritur. Aut alio modo accipitur pro proposito nunquam penitendi: Ita quod et malicia eligit de peccato suo nunquam penitere: aut tanta malicia quod non vellet vt deus daret sibi gra¬ tiam penitendi. tunc est peccatum in spiritum sanctum. Uerumtamen posset deus facere quod talis homo in extremis per dei misericordiam illustraretur ad compunctionem veram Et tunc speciali gratia nihilo minus dimitteretur sibi peccatum. quia vt dicit Aug. lib. retracta. de nemi ne est desperandum quamdiu exhalat vltimum spiritum. quia potest adhuc subire depcandi humilitatem etc.

43

178

¶ Quinto de impugnatione veri tatis agnite. Nota secundum e. Guil. concor. Rich. quod quando aliquis impugnat veritatem agnitam simplici motu quia scilicet tenet vna opinionem et conuincitur argumentis ab aliquo. et licet videat quod conuincitur. tamen adhuc non fatetur propter ruborem vel ex aliqua passione. sed semper impugnat. non est adhuc peccatum in spiritum sanctum. Sed cum quis scienter et pertinaciter impugnat veritatem agnitam. Siue in confusionem dicentis Siue in sue excusationem maxime si est veritas fidetr catholice vel morum tunc est in spiritum sanctum. Item secundum Bonauen. Similiter quando quis impugnat propter odium dicentis veritatem vel effectus consequentis id est ne credatur ab aliis talis veritas. Aut si facit praeiudicium ve ritati: ita quod quamuis non odiat veritatem secundum quod veritas est: tamen ratione adiuncti eam omnino horret. Sicut aliquis odit deum ratione iusticie. Et propterea placet sibi confusio veritatis vel contumelia dei. sic peccat in spiritum sanctum

179

¶ Sexto de inuidentia fraterne gratiae. Notandum secundum Guil. Bonauen. Rich. Tho. et Lyram supra quod inuidia potest contingere

180

¶ Uno modo sic quod quis iuidet alterius bono eo quod videtur sibi bonum gratiae proprie impediri vel diminui ex bono vel gratia alterius saltem in aliorum reputatione. Et tamen proprii. boni promotionem singulariter appeteret. et sic est peccatum inuidie que est de. vii. capitalibus. sed non est adhuc peccatum in spiritum sanctum. quia infirmttas se immiscet cum tali electione

181

¶ Alio modo sic quod dato vt sibi non videatur nocere. tamen ex malicia dolet de gratie fraterne promotione. et sic est peccatum in spiritum sanctum. quia displicet sibi quod dei gratia crescit in hominibus vel quod honor diuinus exaltatur per fratrem huiusmodi Sicut erat in phariseis contra christum miracula facientem etc. Sunt enim aliqui tam pessimi homines quod nolunt videre bona in aliis. et sic patet.

182

¶ Item de peccato primorum parentum vide vbi Tentatio. §. xiii. et sequentibus.

183

¶ QEuox dei bonitas laudabilis est ex penis quas pro peccatis iuste demeruimus

PrevBack to TopNext