Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Confirmatio

1

1

Confirmatio electorum an sit de necessitate petenda: Respondetur quod sic de iure communi ita quod elect ad regimem cuiuscumque ecclesie aut religionis si administrationi dignitatis se ingesserit anteconfirmationem siue tanquam praelatus vel procurator aut iconomus aut alio nouo quaesito colore in spiritualibus autm temporalibus per se vel alium in toto vel in parte ante confirmationem ipso facto priuatur omni iure quod per electionem in ipsa dignitate habebat: vt patet de electione. c. auari cie. li. vi. Fallit hoc in casu quando abbatissa electa a maiori parte non tamen a duabus partibus impugnatur ne confirmetur: quia interim potest administrare. c. indennitatibus. di electione. lib. vi. Item fallit quando confirmatio a papa est perenda. et electus est valde remotus videlicet vltra Itali. am: tunc bene potest administrare in temporalibus et spiritualibus ante confirmationem excepto quod nullam alienationem facere potest: vt patet de electione. c. nihil. Quod verum est quando non est in mora petende confirmationis: alias habebit socum pena praedicta in. c. auaricie. Et quod dicit textus de vltramotano habet locum in cismontano. quano cura esset vltra montes. vt tenet Hostien. et Ioan. an. in ta. nihil. Secus esset si haberetur per priuilegium: vt nos fratres minores. qui habemus quod electus generalis nostr statim potest administrare.

2

2

¶ Utrum pre fatahabeant locum in epsscopo: Respondetur secundum Io. an. in dicto c. auaricie. quod sic Ex quo nota quod constitutio emanans ad coadiuuati onem vel executionem iuris antiqui interpretatur latere vt includat contenta in iure antiquo: alias non haberm locum in episcopo. quia appellatione dignitatis non comprehenditur episcopalis. vt patet in glosa ca. ii de praeben. lib. vi. Sed hic sic. quia in iure antiquo includebatur episcopus vt patet de electione ca. nosti Sed secundum glo. extra de iureiuram. in cle. vnica. in ver. reges rhomanos. imperator potest administrare et exercere omnem iuris. dicionem imperii. quamuis Panor. ibidem teneat contra rium. Opinio tantum glo. videtur verlor. Sed di. quando des. bet peti confirmatio. Respondetur quod infra tres menses post praestitum consensum scilicet cessante impedimento si nonpetatur: vel ab electoribus ab ipso electo: vel ab alio pro ipso electo est nulla. c. quam sit de elec. li. vi. In cathe dralibus vero et regularibus ecclesis quarum confirmatio a papa est petenda seruari debet modificatio c. cupientes. libro vi. A quo debet peti confirmatio: Respondetur quod si escotus est exemptus debet peti a papa vel ab eius legato de latere si est aliquis super illa prouincia. vt patet de elec. Si abbatem. li. vi. Intellige quando talis exemptus subest immediate pape: secus si mediate: vt sunt prouinciales ministri ordinis minorum qui quamuis sint exempti: tamen habent generalem super se a quo habent confirmari: tamen Panor. extra de ne. praela. c.ic. tenet quod abbates etiam exempti sunt per episcopos confirmandi. Si autem non sunt exempti debent confirmari per suos praelatos immediatos: vtputa epircotus inferiores suos: archiepiscopus episcopos suos suffraganeos: primas vel patriarcha archiepiscopos non exemptos. vt patet ex c. Cum monasterium

3

¶ Quomodo debet fieri confirmatio a superiore: vel ab eo cui de iure communi siue ex speciali puta priuilegio vel consuetudine praescripta: siue ex delegatione confirmatio pertinet

4

¶ Respondetur quod debet vocare nominatim si est aliquis comelectus simul cum eo: vel apparet aliquis oppositor: alias generalis in ecclesia in qua debet talis praesse vocatio debet fieri vt si qui sint qui se velint opponere compareant assignato termino peremptorio: etiam si nullus appareat debet ipse confirmator diligenter examinare: et electionis processum ac personam electi: maxime in scientia et honestate vite et etate. quia si indignum confirmat vel illegitime mortaliter peccat: et est priuatus ipso iure a potestate confirmandi primum successorem illius. et confirmatio ipso iure est nulla quando non vocatis qui sunt vocandi si est aliquis comelectus: vel alius qui velit ops ponere contra electum vel electionem: et non discusso negocio fit. vt patet de elec. c. nihil. et c. fi. li. vi.

5

¶ Sed nunquid si electus administrat post confirmationcem nullam cadat in penam de qua supra. Respondet gloi. in dicto c. fi. quod si errauit in facto: puta credidit factam vocationem et discussionem: et sic non cadit sed excusatur. Sed si errauit in iure non excusatur a dicta pena. vt patet de reg. iuf. ignorantia. li. vi.

6

¶ Utrum etiam praefata nullitas habeat locum in postulatione

7

¶ Respondet gloi. in dicto c. fi. quod sic: in admissione postula tionis que fit a superiore qui postulatum admittendo confirmat: secus in postulatione que est in eo quod ostulatur monachus electus a praelato suo. Similiter habet locum in praesentatione vt ille cui fit praesentatio seruet decretalem dicti c. fi. Nec obstat si dicas quod comnstitutio videtur penalis: et sic extendi non debet: quia non est penalis cum non priuetur iure quesito sed querendo.

8

¶ Notandum quod tempus praedictum petitionis deconfirmatione debet seruari: siue habeat curam ani marum siue non. quia cum in omni beneficio requiratur examinatio et confirmatio electi seu praesentati scu postulati. ergo seruanda sunt praedicta secundum Io. an. et Hosti. de conces. praeben.

9

¶ Notandum quod confirmatio summi pontificis ex certa scientia facit validum quod erat nullum respectu iuris positiui secundum Panor. in c. Cum super de causa pos. et proprie. facit firmum quod alias est infirmum. solenne quod non est solenne supplendo defectus solenitatis omisse.

3

10

Confirmatio secundo christianorum. Circa quam queritur

11

¶ Utrum confirmatio sit sacramentum necessitatis et nobilius sacramento baptismi: Anguitur primo quod non sit sacramentum: quia omne sacramentum est a christo institutum. Sed confirmatio nullibi legitur ab eo instituta. ergo etc. Secundo sic. illud cuius vsus est in pluribus sacramentis non videtur esse sacramentum perse. Sed sicut dicit Dion y

12

¶ Usus sacri vnguenti scilicet chrismatis est in pluribus aliis sacramentis sicut in baptismo in quo infunditur chrisma in aqua baptismi: et baptizatus chrismate inungitur in virtice: et similiter pontifices chrismatis vnctione consecrantur: et altare in quo eucharistia consecratur chrismate linitur: et calix similiter. igitur videtur quod confirmatio quae dicitur chrismatio non sit speciale sacramentum: sed potius sacramentale. Si enim non est sacramentum tunc non est sacramentum necessitatis: nec baptismo nobilius.

13

¶ In oppostum arguitur quod confirmatio sit sacramentum speciale autoritate Rabani que ponitur in littera dicentis. Scitote quod vtrumque scilicet confirmatio et baptismus magnum est sacramentum. Item quod sit sacramentum patet auctoritae eiusdem in littera. dicentis. Omnes fideles debent post baptismum perepiscopos accipere spiritum sanctum vt pleni christiani inueniantur sed de necesitate salutis est vt aliquis plenius sit christia nus. Et quod sit nobilius confirmatio baptismo: videtur ex hoc quod datur a nobiliori mistro scilicet epo. Respondetur secundum docto. communiter quod sacramentum confirmationis non est simpliciter necus arium ad salutem. patet quia multi pueri baptizati necdum confirmati saluantur. Tum primo: quia per gratiam baptismalem quis filius dei efficitur. Tum secundo. quia Mat. vl. dicitur. Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit. Tum tertio: quia de conse. dis. iiii. c. spiritus sanctus. habetur quod continuo transituris sufficiunt regenerationis beneficia.

14

¶ Unde dicit san. Tho. in. iiii. dis. vii. ar. i. q. i. quod triplex est necesitas. Prima est absoluta sicut deum esse. Alia ex efficiente quae est coactionis. et his duobus modis non est necessitatis sacramentum confirmationis. Tertia ex suppositione finis: sed non ad gratiam simpliciter: quia fit in baptisimo sed ad plenitudine. et de ista necesitate loquitur Raybanus vbi supra. Similiter Hugo dicit. Quid prodest quod perbaptismum erigeris a lapsu nisi etiam per confirmationem ad standum confirmeris. Similiter de conse. di. iiii. c. spiritus sanctus vt patui

15

¶ Sed di. quae plenitudo in baptismo comfertur vt pleni christiani inueniamur: Respondetur quod gradus greadduntur gratiae praecedenti vt existat perfectior: et sit plena plenitudine compie quae erat plena plenitudine sufficientie ad salutem: non gratia noua distincta secundum numerum a gratia baptismali. vt notat Rich. in. iiii. di. vii. ar. iiii. q. ii. Unde extra de sacra vnctione. c. vni co. dicitur per confirmationem spiritus sanctus datur ad augmentum et robur augmentatur aut gradualiter gratia. Secundo vt omnes virtutes augeantur. si enim in proportione mirabiliregnum caelorum consistit opertet aucta charitate et etiam iusticiam augeri. Tertio vt si quis ante confirmationem caseret gratiam tantam quanta datur confirmatis: adhuc des bito modo capiendo augeretur. Debet enim aduertere adultus ne cotemnat hoc sacramentum. Tunc enim primo peccaret mortaliter. Secundo pugnare vellet non arma tus copiose. Et tertio in via viam vellet terminare. vnde extra de sen. ex. c. responso. in gloia non est plene christianus contemnit. Et Hugo. omnino periculosum esset si ab hac vita sine confirmatione migrare contingeret. Unde li secundum quid et non simpliciter confirmatio est sacramentum nobilius quam baptismus: quia solus cepiscopus dispensat ipsum. quod probatur tripliciter Primo auctoritae ma grati in littera. hoc sacramentum a solis summis sacerdotibus datur: alioquin non est inter sacramenta ecclesie computandum: imo irritum habendum. Secundo auctorite Rabani dicit per impositionem manus sunmi sacerdotis paraclitus datur baptizato. Tertio Actus. viii. dicit quadam gloia. quod Philippus qui samaritanos conuerterat confirmare non poterat: quia non erat apostolus. Rich. tamen. vbi supra. ar. ii. q. i. dicit: quod papa potest committere simplici sacerdoti vt dispenset hoc sacramentum. Et probat auctoritae Gregorii: Ianuario episcopoita scribentis et ponitur in littera. Peruenit ad nos quosdam scandalizatos fuisse quoniam praesbyteros chrismate tangere qui baptizati sunt prohibuimus. et nos quidem secundum veterem vsum nostre ecclesie fecimus. si de hac re aliqui contristantur vbi episcopi desunt vt praesbyteri etiam in fraontibus: etiam baptizatos chrismate tangere debeant concedimus. Scotus dicit quod concesserit illis inungere oleo non chrismate: et hec fuit opinio vnius glo. dis. xcv. ca. peruenit. autem ad tempus concesserit. Et hec opinio fuit Bartho. Brix. super c. praesbyteris. de conse. di. iiii. primus modus apud ho Scotum est: quia in primitiua ecclesia non erat dicitra interpraesbyteros et episcopos. Et. i. Tin. iiii. Noli negligere gratiaet quae data est tibi per impositionem manuum proesbyte ri. vbi Paulus non specificat episcotum vt esset idem gradus epatus et sacerdotium. Sed aucto clero tunc praelatus est vnus qui dictus est epircotus: et coartata est ptestas inferiorum sacerdotum quai prius poterant chrismare. et reseruata est episcopo et sic Greg. illis non concessit ptestatem nisi conuenientem: sed prohibitionem reuocauit. Sed hunc modum loquendi Landulphus sequax scoti impugnat in dicta di. ostendens a principio nascentis ec clesie fore ordines distinctos seu gradus eprcatus et acerdotii per glo. super c. olim. quia idem fuit ordo a incipio ecclesie qui et modo. modo autem est alius: vt patet et di. xxi. cleros. pro maiore et minore. Secundo in eadem gloia quia he due dtgnitates non sunt institute simuls quia in cena fuit sacerdotium institutum: sed post resurrectionem ordo episcapalis dicente domino Petro. Pasce oues meas. vt patet dist. xxi. c. In nouo testamento. Tertio quia non in omne in quod potest epircous ex ordine episcoapatus potest sacerdos ex ordine sacerdotii. Et tunc Scotum saluando de isto modo dicendi quod non asseruit eundem esse ordinem epatum e sacerdotium: sed cum si locutus est. vnde inquit si istud est verum et in dis. xxiiii. q. i. etiam manet neuter aut dubius vtrum episcapatus sit ordo et qualiter Secundus modus quem Scotus innuit probabilem: quod Greg. fecerit omnes sacerdotes illius regionis episcopos quod et posset modo facere de omnibus sacerdotibus. Hic frater Hugo de nouo castro inquit. non quidem quo ad omne actus epsi: sed ad istum sicut quibusdam abbatibus concedit ptestatem conferendi minores ordines non maiores. Sed huic modo obuiat Fran. de May. di. huius. q. i. quia per litteras non datur ordo episcoptalis: et addit suum modum: videtur inquit ergo eum difficile excusare. aut dicatur quod si non sit episcopus perlitteras simpliciter bene tamen secundum quid. vnde et ratione conferentis episoi confirmatio nobilior est secundum quid: nullaten simpliciter. Tum primo: quia in baptismo maiorem gratiam suscipit. Tum secundo: quia ad maiores effectus. Tum tertio: quia in baptismo efficit quis de familia christi secundum quid: tamen confirmatio est baptismo nobilior. Tum primo ratione ministri. Tum secundo ratione materie. Tum tertio ration charitatis.

16

¶ Ad primum argumentum respondet Scotus in. iiii. di. ii. q. i. quod satramentum confirmationis instituit christus. Tum primo. Ioan. xx. Cum in apostolos Iesus subflauit et dedit eis spiritum sanctum. Tum secundo Act. ii quando in die Pentecostes super discipulos in linguis igneis spiritus sanctus missus est. Tum tertio Marc. x. vbi dicitur: quod paruulis sibi oblatis vt tangeret eos: imponebat illis manus et benedicebat eos. Unde dicit sanctus Tho. in. iiii. dis. iii. ar. i. q. iiii. quod hoc sacramentum confirma tionis a christo immedinate est institutum. Sicut enim non est puri hominis sacramenta mutare: ita nec instituere. Ex quo infert sacramentum hoc ante christi mortem fuisse institutum. cuius contrarium sentire videtur Scotus. vt patet ex auctoritibus praaslegatis. Sed dicendum quod affirmat vnum reliquum non negando. videretur tamen dicendum simpliciter sacramentum hoc a christo post resurrectionem: et hoc sentire videtur Scotus licert ante fuerit insinuatum in illis pueris vt dicamus aliquod sacramentum a christo fuisse institutum ante passionem vt baptismum. aliquod imminente passione vt eucharistiam. aliquod post passionem vt confirmationem. Sanctus Bomauen. autem dicit vbi supra. ar. i. q.ice quod christus nec dispensauit nec institut hoc sacramentum: sed post ascensionem domini in die Pentecostes sunt immediate apostoli a spiritu sancto conftrmati. sic enim Ioan. vii. scriptum est. Spiritus nondum erat datus: quia Iesus nondum erat glorificatus: non in quit erat datus ad robur. Et sic san. Tho. dicit ante dominupassionem sacramentum confirmationis institutum. Sanctus Bonauen. post christi ascensionem. Scotus in medio ambulans dicit post resurrectionem et ante domini ascensionem.

17

¶ Ad secundum dicendum quod quamuis ecclesie ministri vtantur chrimate in diuersis sacramentis: hoc tamen sacramentum non consistit tantum in materia sed etiam in forma: ideo nulla sacramenta ministrantur illis verbis quibus confirmatio.

4

18

¶ Utrum chrisma prius sanctificatum sit materia istius sacramenticonfirmationis: Arguitur quod non quia chrisma non est elementum. ergo non est materia huius sacramenti. Anes patet: quia elementa sunt corpora simplicia: vt dicitur. ii de generatione. Chrisma autem est corpus compositum etiam ex compositis vt oleo et balsamo. patet consequea perHugonemlir de sacramentis dicentem. Sacumentum est corpoa. le seu materiale elementum. ergo etc

19

¶ Secundo arguitur sic Christus nec apostoli confirmando chri smate vtebantur. ergo etc. Anes patet: quia de christo non legitur: nec hoc sacramentum instituen do: nec eo confirmando de chrismate aliquid dixisse aut fecisse. apostoli etiam confirmando sola manuum impositione vtebantur. vt patet Actus. viii. vbi dicitur. tunc imponopant manum super illos et accipiebant spiritum sanctum. ergoetc.

20

¶ In oppositum arguitur primo de sacrarenta vnctione: vbi dicitur de baptizato quod post baptismum chrismate sancto vngatur. Secundo extra de sacramentis venerandis vel non. quo i. vbi dicit papa de illo quando fuit confirmatus fuit per errorem non chrismate sed oleo linitus: quia caute supplendum est quod incaute fuerat praetermissum. Et Magister in littera dicit quod epircotus illum quem confirmat sacro signat chrismate. Respondetur secundum Scotum in. iiii. dis. vi. quod sacramentum confirmationis est vnctio hominis viatoris aliqualiter consentientis vel libero arbitrio nunquam vsi facta in fraote in figura crucis cum chrismate sanctificato: et hoc a ministro simul cum intentione debita inungente: et verba certa proferente signans efficaciter ex institutione diuina vncti onem anime per gratiam roborantem ad confitendum cum constantia fidem christi. In qua diffinitione triplex cause genus que tangitur. Causa materialis quae triplex est scilicet remotissi et ma vt oleum et balsamus vel balsamum. Remota vt chrisma sanctificatum. propinqua vt vnctio facta in fronte. Causa formalis qua similiter est triplex. Uerbalis se vt signo te vel consigno: signo crucis consigno te chrismate salutis vel sanctificationis in nomine pris et filii et spiritus sancti amen. Ita quod secundum Rich vbi supra. ar. i. q. ii. Si confirmans dicat signo: non opertet quod dicat consignonec econtra. si dicit consigno non replicet signo. similiter si dicat chrismate salutis non opertet eum addere chrismate sanctificationis. Figuralis vt in fronte: quae quidem figuratio est cum chrismate in modum crucissignatiua vt est relatio rationis ad gratiae robur designatum. Causa efficiens iterum est triptex scilicet vniuersalissima quae deus est: et in quolibet sacramento praima iudicatur. Causa propinqua scilicet ministerialis qui confirmat episcopus Causa instrumentalis ipsum sacramentum: quia efficaciter signat ex quo est sacramentum noue legis. Hec respiciunt confirmatum sicut baptismus baptizatum. In quo tres debent esse conditiones. Prima vt confirmandus sit homo viator. vnde angelus isto modo non potest confirmari: nec anima se parata: sequitur quod christus hoc modo non fuit confirmatus quia non fuit purus viator: quinpotius comprehensor super quem requieuit plenitudo septem spirituum: qui et vn ctus fuit oleo exultationis prae participibus suis. Dicutur postea consentiens: saltem habitu et no actu: ideo dicitur in diffinitione aliqualiter consentientis. Dicitur vel liro ar. nunquam vsi: sicut amentibus. ipsis enim qui nondum commiserunt venialia potest dari. Dicitur facta in fratote: vbi determinat partem corporis: vbi est fons sensuum particularium scilicet sensus communis et verecundie locus. Dicitur cum chrismate: quia si fiat cum oleo: debet iterum cum chrisma te liniri. vt patet de sa. vnc. c. vnico. Nam secundum Bonauen. in. iiii. dist. vii. in expositione litterali quod tres vnctiones sunt. Prima in capite. Secunda in fronte. Tertia in toto corpore. Prima in baptismo. Secunda in confirmatione. Tertia in xxtrema vnctone. Prima de signata est in prima vnctione Dauid: vt patet. i. Reg. xvi. Secunda in vnctione Dauid super duas tribus. ii. Reg. ii Tertia in vnctione Dauid super totum regnum ii Reg. v. In prima Dauid non habuit resistentiam nec praesidentia. sic in baptismo. In secunda habuit petentia et resistentiam sed non praesidentiam: sic in confirmati one. In tertia habuit potentiam: resistentiam et praesidentiam. sic in extrema vnctione dicitur a ministro idoneo. Dicit eim Rich. vbi supra. ar. ii. q. ii quod episcopi degradati possunt confirmare de facto non de iure. Debet tantum simultas esse in vnctione et verborum prolatione. Dicitur cum intentione debita scilicet habituali vel virtuali. Unde non confirmatus non debet tenere confirmandum: et si tenet non contrahit compaternitatem. vt patet de conse. di. iiii. in baptismate. Et debet tantum vnus esse qui teneat vbi sunt non plures: si tamen plures sunt qui teneant omnes efficiuntur compatres suscepti. Dicitur: signans efficaciter etc. quia in hoc sacramento non datur simplex gratia sed roborans confirmatum ad confitendum constanter fidem christi.

21

¶ Ad argumentum primum dicendum quod cum dicit Hugo. Sacramentum est elementum debet capi large pro aliquo sensibili.

22

¶ Ad secundum dicendum quod chas non alligauit potentia suam sacramentis: et ideo potuit apostolos suos confirmare sine tali materia et tali forma. Cum apostolis etiam potuit dispensare in primitiua ecclesia: maxime quia in confirmatione ab eis collata erant aliqua signa sensibilia vt descensus spiritus sancti super confirmatos et donum linguarum: sed tamen cessantibus talibus miraculis ministridebuerunt hanc materiam et hanc formam seruare. Supponit enim hoc sacramentum esse institutum a deo: licet tempus et modus huius institutionis non legatur in scriptura. Multa enim auctortae christi tradita sunt ecclesie per apstulos que in scriptura non legimus: vt dicit Damascem.li. iiii.

5

23

¶ Utrum vsus sacramenti confirmationis debuit esse generalis: Arguitur quod non: quia mulieres debent excludi ab eo: quia hoc sacramentum ordinat ad pugnandum: sed mulieres excluduntur a bello. ergo debent excludi ab hoc sacramento. Et similiter videtur quod debeant excludi paruuli per eandem rationem cum non sint apti ad portandum arma. Similiter muti qui non possunt confiteri fidem. Preterea autm ab hoc sacramento excluduntur aliuaut nulli. Si aliqui. ergo non omnium generaliter. Si nulli excluduntur. ergo character impressus distinguit solum ab infidelibus. ergo a tot et ab eisdem sicut character baptismalis. ergo videtur quod alter illorum superfluat quod est inconueniens. In contrarium arguitur quod omni sexui conueniat: maxime muliebri. quia omnes qui pie volunt viuere persecutionem patiuntur. ergo et sexus infirmus. Si per secutionem patientibus: sunt maxime necessaria arma fortitudinis. Cum ergo hec dantur in confirmatione. ergo omnes indigent hoc sacramento. Item discreti ducis est armare milites suos ante pugnam. Sed pugna et lesiones et iocus statim incipiunt in annis discretionis ergo competens est ante annos discretionis dari hoc sacramentum. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. ar. iii. q. i. Quod illud sacrmentum omnibus competit propter grie am. pliationem quae ibi datur. Sed maxime competit his quisunt ex acie pugnantium in bello spirituali. et quia hoc conpetit omni sexui: ideo hoc sacramentum omnibus competit.

24

¶ Ad primum argumentum dicendum quod in bello. spirituall multe mulieres viriliter pugnauerunt: sicut patet in virginibus martyribus

25

¶ Ad illud quod obiicitur de paruulis dicendum quod multi nu armantur prost atu illius etatis quod tunc pugnent: sed vt postmodum sint pugnaturi. Similiter muti habet pugnare salte in corde etc. e Ad vltimum dicendum quod alius est character baptismi et alius confirmationis: et ab eisdem distinguit: sed non superfluit. secundum alium et alium statum distinguit: quamuis omnis christianus sit pugil christi: tamen ex gratia in alio et aliostatu dicitur christianus et pugil. et secundum alium et alium actum scilicet confessionem exteriore et credulitatem interiorem et quia secundum aliud distinguit: et character ad alium statum gratiae disponit. ergo non superfluit

6

26

¶ Utrum sacramentum confirmationis possit dari ante baptismum: Arguitur quod non: quia dicit Innocentius in quadam decretali: quod non baptizatus qui fuit ordinatus in sacerdotem iterum erat rebaptizandus et ordinandus: sed ordo non potest iterari siue recipiatur ab eo qui potest dare de facto: siue ab eo qui non potest dare de iure. ergo si non potuit recipere ordinem pariratione: nec confirmationem. praesertim ex quo baptismus est fundamentum et ianua sacramentorum.

27

¶ In oppositum arguitur quod ante baptismum potest confirmatio suscipi: quia aliquis non baptizatus potest mori pro christo et confiteri christum. ergo non baptizatus potest habererem huius sacramenti ante baptismum. ergo pari ratione et sacramentum

28

¶ Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. iii. Quod non baptizatus non potest confirmari nisi prius baptizetur. Ratio autem huius venit ex duplici re huius sacramenti. Primo ex parte gratiae quia ibi datur gratia iustificans: hic roborans. et ista praesupponit illam. Alia ratio venit ex parte characteris: quia character ille fundamentum est aliorum ideo illo non impresso alii non possunt imprimi. Et quoniam cum in sacramentis non imprimitur character in quibus aptus natus est imprimi nihil fit.

29

¶ Ad argumentum quod non baptizatus potest christum confiteri et mori. Dicendum quod verum est sine sacramento: sed non sine re illius sacramenti. et sicut res huiusmodi non potest haberi sine re illius sacramenti: sic nec character sine charactere. ergo sine baptismo non nti. Frecti.

7

30

¶ Utrum sacramentum confirmationis sit iterabile: Arguitur quod sic: quia morbus pusillanimi tatis potest iterari contra que est. ergo et sacramentum. Si tu dicas quod non potest propter characterem: tunc videtur quod character praeiudicet morbo. si ergo non est curatio morbi propter characterem sed magis ecouerso patet etc.

31

¶ In oppositum dicit Magister in littera dis. vii. li. iiii. Nec dehet iterari sicut nec baptismus vel ordo. nulli enim sacramento facienda est iniuria: quod fieri putatur quando non iterandum iteratur: Respondetur secundum Bonauen. vbi supra in dubiis litteralibus quod illud sacramentum non potest iterari propter characterem qui imprimitur in eo indelebiliter. no debet etiam. tum ratione mor bi quem curat. tum ratione effectus quem donat. tum ratione rei quem allegorice signat. Ratione morbi: quia est pena contracta. Hec autem secundum quod huiusmodi non iteratur. sed ite ratur hoc est solum secundum quod adducta ratione effectus quem donat qui est plenitudo gratiae ad robur: et quia integereffectus: ideo status. Ratione rei quam allegorice siguat: quia signat aduentum spiritus sancti de celo in apostolos in die Pen tecostes qui postquam aduenit numquam ab eis discessit. Et sic patet responsio.

8

32

¶ Queritur que pena est iterantium hoc sacramentum confirmationis: Arguitur quod iterans efficitur irregularis. sicut enim iterans baptismum efficitur: sic etiam iterans confirmationem: quia non est ratio diuersitatis imo consequentia a simili. Respondetur secundum Scotum vbi supra dicunt canoniste. et cum illis Rich. vbi supra. ar. vi. q. quod eadem est pena iterantium confirmationem quae est iteram tium baptismum: arguentes ex illo de conse. dist. iiii. c. Qui his. Sed dicit Scotus quod vniuersaliter nulla pena canonica que non est inflicta a papa condente ius ipso iure. nec propter argumenta exponentium canones siue a simili siue a contrario sensu est aliquis tali pena astrictus: quia possunt exponere ius quod conditum est: non autem per expositionem suam aliquod ius condere. Uid Innocen. (qui tamen papa cum fecisset magnum opus expenendo ius canonicum requisitus quale robur vellet in lum tractatum habere. respondit quod noluit ipsum esse auterticum sed tantum magistralem. cum igitur no inueniatur in iu re canonico expresse pena irregularitatis inflictapro iteratione confirmationis: sequitur quod non incurritur. Et matime patet quia constitutiones penales sunt restringende non ampliande. et si voluisset legislator talem penam inflixisse pro iteratione confirmationis sicut baptismi potuis set hoc expressisse sicut ibi. Et confirmatur per illud c. de conse. di. iiii. vbi nul a pena infligitur episcopo iterum confirmanti sed nec suscipienti: nisi quod soli de sub habituregulari et clericali ipsum religiosissime familiari decretum est. Hoc autem innuit non penam irregularita tis sed magis oppositum: puta exercitium officii clericalis. nam in executione et maxime in consecratione eium charistie clericus religiosissime domino suo famulit tur cui est honor et gloria in secula seculorum ameneHec Scotus dicit solus.

PrevBack to TopNext