Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ignis
1
¶ ti ignis: Respondetursecndum Theol. et etiam philosophos videlet Aug. super Gen. Bedamque Auic. et alios. Et lementum ignis est supremum omnium eleorum. Unde et ignis ille purus vocatur quandoque caelum. eo quod immediate sit subcelo id est sub sphera globi lunaris. Quandoque autem vocatur etheris nomine (eo quod est supra aerem suprema pars purior ac tranquillior aeris. totum aerem excedens Nam quia Medium sapit naturam extrenorum ex. v. phys Ideo ab vtroque denominatur in medio existens. Unde ii. Pe. iii. scribitur Celi magno impetu transient. gl. Cel id est superior pars aeris. Sequitur. et elementa calore soluertur scilicet per ignem conflagrationis. quia mutabum tur a statu in quo nuc stunt. Ecce ignem vocat caelum et hunc vocat: etherem. Isi. etym. xiii. indrenter: ignem vel supe riorem partem aeris. Et sic etiam canit eccea de vtrisque Quem terra pontus ethera. cols. ad. praedi¬
2
¶ Sed qualis proprietatis sit ignis praesertim in sua sphera existens: Nota secundum Dam. li. ii. c. xii. vt etiam Auic. d Med. li. ii dici. Ignis in quit. est corpus simplex cuius naturalis locus existit super omnes elenntarias partes: qui est concaua celi superficies. eius natura calida est et sicca. Ecce prima eius proprietas. Item ille ignis est purissimus secundum Aris: adeo quod stupam ibi non consumeret si apponeretur. Nec etiam lucet in sua sphera. quia sic tegeret corpora celestia. nec visibilis est: quia saltem nocte ardoris eius videretur lux. sed tantum videtur dum er in materia aliena scilicet circa nos: nec miscetur aliene materie prout est in sua puritate nature. Cum autem vrendo consumit: hoc inquit non inest ei secundum ignis essentiam sed peraccidens. vt dicit idem Arist. ib. iii. de celo et mundo. ecce secunda. Item lib. de natu. rerum dicitur. Quod ignis materia pascentem consumit cum sine materia aliena extra suam sphe ram esse non possit: quantoque in materia grossiori fuerit tanto fortius vrit. vnde in ferro fortius vrit quam in carbone. et in carbone fortius quam in stipula vel stupa. Nam ignis in materia terrea carbo est. In materia aerea flam ma est. In materia vero propria id est pura quasi lux in seo clara est non habens respectum ad aliud vndenaturam trahat. et talis ignis est in propria regione vel sphera sua. Ecce tertia proprietas. Quod aut ignis in sua sphera licet sit clarus in se calor. sed non habeat lucem: eodem lib. de natu. rer. ponitur exemplum a simili quia videmus quod radius solis obiecto speculo concauo fit ignis secundum esse ibi quidem: non tamen habet lucem sed calorem. sic et in sua sphera quodammodo. Preterea ibidem dicitur quod ex igne puro nihil fit sine materia permanente. Unde et ignis dicitur ab in quod est non et gigno gignis. quasi non gignens: quia ex eonihil gigni possit. vt dicit Isido. lib. xix. Etymols. sed consumit omnia que rapit. Ideo Philosophus dicit quod ignis est maxime actiuitatis super omnia alia elementa. Unde et teste Isido. tante est virtutis quod pene nil est quod igne non efficiatur.
3
¶ Quales ergo miras virtutes habeat ignis. De hoc notabiles extant versus. Destruit: emollit: restringit consolidatque. v. Terret accendit letificat clarificatque. v. Calidus et sic cus viget vrit spheraque purus. v. Crescit et ascendit semper sed moritur aqua. Et secundum hos effectus varia inuenitur significare in scriptura. et in varias diuiditur species. Nam significat modo charita tem: modo prauam concupiscentiam carnalem vel mundialem: modo tribulationes: modo virtutes: modo vicia: modo deum: modo infernum etc. secundum Hugonem de sancto Uicto
¶ Primo nanque vt patuit in v. Ignis destruit miro modo. quia Isido. xix. Etymols. et Aug. xxi. de ciuitate. aliisque testantibus. Ignis materiam in fauillam et cine rem redigit. Et cum sit lucidus omnia que ambit pulcerrimo colore decolorat. Carbones fulgida ex pruna nigros facit. de lignis pulribilibus imputribiles reddit. Et lapides nigros de quibua fiunt vitra coquendo candificat. Ligina autem candida offuscat. Et quod mirabilius est Salamandra non destruitur igne imo in ignibus viuit et extra ignem moritur. Ecce dei mira ofera in igne: quanto magis dei iusticia mirabilis claret in igne infernali inextinguibili. vbi post reuurrectionem corpora reproborum ardent nec ionsumentur in sempiternum. licet deturpentur.
¶ Decuindo miram vitutem habet ignis emul¬ liendo. Nam ferrum durissimum mollit et omnia metalis la liquefacit lapidesque duros in cementum conuertit et tamen lutum et laterem indurat et adamantem non emollit nec soluit nisi sanguis hirci. Sic charita tis ignis dura corda mollit. sed lutosa id est carnis fluxibus dedita non molliuntur: similiter in peccatis obdurata nisi sanguine christi
¶ Tertio restringendo et consolidando. quod manifestius patet in igne lateris decocti et calcis. Nam in calce occultus est ignis secundum praedictos docto. qui aquis accenditur et oleo extinguitur cuius vsus lapidem lapidi in structuris facit fortius adherere consolidandol Patet etiam in cinere ab igne relicto de quo etiam Arist. ib. Physicui. dicit quod vas cinere plenum tantum aque recipit quantum vas vacuum. et hoc ratione constrictionis Sed et cinis supra sanguisngam proiectus sanguinem quem suxerat euomere facit
¶ In recentiori autem vulnere et in profluuio sanguinis sanat vulnus constringendo. patet truncatam manum calido statim cineri immergendo vel intrudendo. quia facit adustionem et apostemata mollia dissoluit. Hec mira sunt Spiritualiter ignis carnalis vel mundialis comcupiscentie aquis accenditur. sed oleo gratie dei ex tinguitur vnientis deo etc. Cinere quoque mortis scilicet resolutione gratiam contritionis fortiter astringit euomit peccata in confessione et sanatur satisfactione
¶ Quarto ignis mira virtus est in terrendo. quia dicente Augu. super Gen. Ignis turbulentis motibus agi tatur et dum excrescit ventum suscitat qui eundem augmentat. vt dicitur libo de na. re. Sic est et de amo re mundiali et carnali. quia vt dicit poeta Iuuenalis. Crescit amor numi quantum pecunia crescit. vnde terret in morte. ventum tentationis auget
¶ Qui to in accendendo et letificando. Nam ignis oleo accendi tur et pinguedine et pro tempore iocundius est si non nimis excrescat. Sic ignis charitatis de quo saluator Luce. xii. Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi vt accendatur scilicet oleo et pinguedine deuote meditationis et gratie. Accendit ad ardua opera facienda et letificat in conscientia etc. Sexto in clarificando id est illuminando in fide et calefaciendo feruorem amoris in affectu. ac siccando ab humore peccati.
¶ Septimo vigendo scilicet virtute et remedio. Nam secundum Isido. supra contra pesti sentiam ignem in domo accendere vtile est Item lib. de nat. re. habetur quod ignis remedium prebet dolori quem facit adustio si adustum memborum ad ignem aliquandiu calefaciendo teneatur. Et ignis accensus in domo defendit eam ab ictu fulminis. Hec ibi Ita charitas dei spiritualiter.
¶ Octauo vrendo. quia dicente Grego. In eodem igne aurum perficituret ruti lat. sed palea fumat. Est autem fumus vapor adustus ex. iii. Metheororum. Et secundum Bedam de imagine mundi. Fumus ignis amarus est. et nocet oculis. Item ex fumo relinquitur fuligo que praesertim si sit ex fumo ligni pini: confert ignis adustioni. vt dicit Auicen. ii Canone. vnde ignis vrens significat tribulationem. iuxta illud Ecci. xxvii. Uasa fi¬ uli probat lgnis: sic homines iustos tenia tribulati. quia tribulatio perfectos tamquam aurem purgat et amplius perficit meritis et praemiis comprobando. Sed tanquam palee minus iusti fumant amaricati et illachrymant. licet et eis conferat contra adustionem pec cati. Denique aliqui mali sunt quasi ignis. in modote etna. qui tantum seipsum vrit. et cremat. De qui bus Alanus in problema. dicit. v. Nil aliud nisi se valet modos etna cremare v. Sic se non alios inuidus igne cremat Et sic in huiusmodi ignis: odii vicium significat et inuidie.
¶ Nono ignis in sphe ra sua est purus. quia vt dicit Arist. li. Metheo. Sphera ignis nullam suscipit peregrinam impresionem. Sic diuinus amor nullam admittit alienam delectationem secundum Berarnds.
¶ Decimo ignis crescit semper. etiam in infinitum. per appositionem combustibilium. ex. ii de anima. Sic spirituali ter vt Augusti. dicit. Charitas semper augetur vt aucta mereatur perfici. Et per oppositum est de igne concupiscentie etc.
¶ Undecimo ignis semper ascendit. Sic spiritualiter. diuinus ignis semper alta petere et desiderare celestia facit.
¶ Duodecio ignis moritur aqua Est tamen quoddamm genus ignis qui non extinguitur aqua. secundum Plinium li. ii. vt dicunt plerique etiam de igne fulminis vel fulguris expressi a nubibus. Ita spiritualiter Ignis diuine charitatis extinguitur aqua carnalitatis Ignis viciosus aqua gratie et lachryme Et ignis tribulationis aqua spiritus sancti. Ignis vero in fernalis aqua elemosyme in presenti et vere contritionis. sed post hanc vitam data sententia tanquam fulmine tonante a christo nunquam postea extinguitur. patet Esaie vltimo.
4
¶ Quid de speciebus ignis Nota secundum Aristo. v. Topicorum. ac lib. de natu. rerum et Isidorum supra et alios. quod ignis species prima rie sunt tres. scilicet Ignis lux prout scilcet est in spherasua. et Ignis flamma. et Ignis carbo. Secundm has tres naturas diuersificatur in plures alias species. quia alius est ignis in speria sua de qua iam dictum est. Alius est ignis in vsu humano. Alius est ignis infernalis. Alius est ignis conflagrati onis qui in iudicio apparebit per mundum. Alus est ignis fulguris expressi de nubibus. Alius qui de terra per vertices montium eructat. Alius est ignis naturalis: qualis est calor naturalis qe corpore animalis. et etiam ex oculis scintillans quandoque. Et etiam calor in ouo de corpore fouentis nato etc. Alius etiam est ignis celestis et radiis solis extrinsecus generatus. Et alius est ignis violentus. sicut de silice vel de lignis excussus: per violentiam collisionis. Nam vt Seneca de naturalibus questionibus dicit. libro. vi. Ignis solet fieri ex silicem percusso Et etiam ex li¬ gnis stricte collisis inter se diutius. nec ex quii puscumque lignis sed idoneis ad eliciendum ignem. sicut laurus et edere et alia in hunc vsum pastoribus nota. Sic ergo patet multiplex diuersitas ignis. Item secundum Aristotel. iii. Topicorum Flamma est magis ignis quam carbo. quod intelligitur non secundum essentiam: sed secundum perfectionem lucis: quia plus lucet et se videri facit ad remota. Etsi extinguitur fetorem emittit. Sic charitate extincta fetet anima humana coram deo. Ex dictis patet quam mirabilis et commendabilis sit dei bonitas que talia fecit in igne.