Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Persona
1
PErsona dncie dicitu tur vel quare sic nominatur Ad hoc nota secundum Bonauen. in primo distin. xxiii. q. i. Et cum eo Guil. ibidem Et super. iii. distin. v. Persona dicitur quasi per se vna seu quasi per se sonans. Dicitur nanque per se vna quia actuatur vltima actualitate. Nam per se vnum dicitur proprie quod est omvnino distinctum ab aliis et in se indistinctum. vnde sicut homines particulares distincti sunt suis propriis qualitatibus. ita pater filius et spiritus sanctus suis notio nibus. et sic sunt persone. Ite dicitur quasi per se sonans quia quandam dicit dignitate. Inde est quod viri excellen tes in ecclesia sicut curati dicuntur persone quasi per se sonantes etc. eo quod habent in ecclesia gradum honoris. sicuti praepositure. epetatus. et canonicatus etc. vnde secundum Boe. lib. de duabus naturis et vna persona christi vt ponit etiam Tho. e. dist. xxiii. et communiter doctur. Nomen persone sumptum est a per se sonando apud lati nos. cui correspondet in greco serummione prosopon A pro quod est in et sopos quod est facies. Quia homo laruatus ponebat laruas ante facies ad representandum proprietates alicuius hominis famosi vel ho norati aut in dignitate existentis et sic resonabat in comediis et tragediis decantando gesta illius de quo fiebat sermo Ideoque dicebatur persona quasi per se sonans. quia melius distincte personabat. Inde quo que tractum est ad significandum hominem famosum qut est sonorosi noins vel dignitatis. Et proinde tractum est nomen persone in vsu ad significandum quodlibet hominis indiuiduum. quia potest de quolibet tali fieri nar ratio. vnde siguificat proprium suppositum complete substanti nature intellectualis. Hec ex praedictis doc.
2
¶ Que requiruntur ad ronem perso ne Respondetur secundum Bonauem. in. iii. di. v. q. ii ar. ii. Et cum eo Guil. quod requiruntur tria. Primo singulari tas. sicut dum dico Sortes seu hic homo. Secundo incommunicabilitas. hoc est vt non sit communicabile. nec per modum partis sicut communicatur anima corpori respectu to tius hominis. ppterquod anima separata non est persona secundum doc. communiter. vnde Magister contrarium dicit. in hoc non tenetur. Nec sit communicabile per modum vniuersalis sicut communicatur superius. puta animal inferiori. puta asino vel ho siue vt Quo communicatur ei vt Quod. Tertio requiritur eminens dignitas. quia ratio persone reperitur solum in natura intellectuali et rationali. quod est dignitatis etc.
3
¶ An persona sit idem quod suppositum et indiuiduum et particulare: Respondetur secundum Guil. in primo di. xxiii. et Fran. mayro. aliosque circa di. e. quod non sunt idem sed differunt. habentes se per ordinem Nam primo omnis persona est suppositum non econuerse quia persona est solum in natura intellectuali aut rationali. Suppositum vero in omni substantia est. vt iste leo vl lapis dicuntur supposita. non persone. Secundo omne super positum est indiuiduum non econuerso. quia ratio indiui dui reperitur etiam in accidentibus. sicut dicitur hic color. hec albedo. non tamen est ratio suppositi Indiuidua tionem enim facit heccitas vel differentia indiuidua lis vt patebit lib. ii vbi Angeli. §. xxxiii. et. xxxiiii. Et clarius. xxxix. Tertio secundum Fran. Omne indiui duum est particulare. sed non econuerso. quia speciens est quid particulare. quia pars generis subiectiua. Nam homo vel quidam homo particulare dicit non tamen est indiuiduum. tamen sic capiendo dicitur improprie particulare secundum Guil. nec sic vtuntur philosophi.
4
¶ An persona et hypostasis et res nature sint idem: Ad quod respondetur ex dictis Tho. et aliquorum circa dist. xxvi. primi. Notando quod sicut in creaturis substantia prima puta petrus habet diuersos respectus. scilicet vnum ad naturam ctiomunem. puta humanitatem. alium ad proprietates quibus substat. ita etiam in deo id quod est loco prime substantie respectum habet ad naturam ctiomunem primo. et sic potest considerari dupliciter quia vel secundum esse rei. Et hoc modo dicitur res nature vel secundum esse rationis et attributionis sic dicitur suppositum. Nam res nature est nomen prime intentio nis. sed suppositum est nomen secunde intentionis
¶ Item ecundo habet respectum ad proprietates. Et sic etiam potest du pliciter signari. quia vel vt distinctum proprietatibus cuiuscunque nature generaliter. sic significatur nomine hypostasis. vel vt distinctum proprietatibus partinentibus ad dignitatem rationalis nature specialiter. sic dicitur persona. Unde persona et hypostasis et res nature in diuinis idem sunt er parte rei signate. sed non ex parte modi significandi omnino. Sed nomine indiui dui et particularis et singularis: in diuinis non vtimur proprie. quia sunt nomina secunde intentionis et circum eunt non tantum genus substantie sed quodlibet genus.
5
¶ Utrum persona diuina possit a no bis diffiniri: Respondetur secundum Rich. in primo dist. xxv. ar. i. q. ii quod exquo diffinire: est dicendo finire ren. quod fit cum terminus rei attingitur vel compehenditur. vt dicitur. vii. Meta. Terminos autem diuine persone nos dicendo attingere non possumus. quia est infini ta. ergo tantummodo ab intellectu diuino infinito: potest diffiniri diffinitione perfecte et distincte: exprimente rem ipsam diuine persone. et sic non potest a nobis difi finiri. vnde diffinitiones persone que ponuntur a magistris de persona diuine non habent veram rationem diffi nitionis perfecte respectu diuine persone. sed similitu dinem aliquam diffinitionis tamquam descriptiones. Et patet
¶ Prima namque diffinitio persone est quam ponit Boe. lib. de duabus naturis et vna persona christi dt. Persona est rationalis nature indiuidua substantia et etc.
¶ Secunda diffinitio est verior vt dicit Sco. corripiens vel exponens Boetii iam dictam. et est diffini tio Rich. lib. de tri. dicit. sic. Persona est intellectualis nature incommunicabilis existentia.
¶ Tertia est diffinitio magistralis quam ponunt doct. communiter dicit. quod persona est hypostasis distincta proprietate ad digni tatem partinente. Sed clarum est quod hypostasis quam pocat Rich. existentiam incommunicabile. Et Boe. indi¬ aiduam substantiam. eo quod hebet similitudinem prime substantie. et proprietas partinens ad dignitatem idem sunt omnino in persona diuina. nec proprie rationalis natura competit deo. ergo iste diffinitiones non sunt vere omnio: sed similitudinarie descriptiones divine persone.
6
¶ An persone nomen secundum veritatem proprie conueniat dici in diuinis. Et arguitur quod non. quia lug. vii. de trini. et. v. expresse videtur dicere quod non. Ideo dicimus tres personas in diuinis: ne omnino ta ceremus interroganti. Cur non hec tria dicimus vnam personam sicut dicimus vnum deum: sed fatemur esse tres. Et quando quereretur quid tres. seruamus hoc voca bulum scilicet persona: huic significationi quae intelligitur trinitas. non vt illud de deo diceretur: sed ne taceretur omnino. Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo et plicari potest. Hec ex verbis Aug. ergo videtur quod solum ad fugam hereticorum versute interrogantium: et non secundum ve ritatem dicatur persona in diuinis. Et confirmatur: quia gre ti non vtuntur hoc vocabulo prosopon in divinis: quod est persona in latino. ergo cum simus vnius fidei cum eis non debemus vti etc. Ad hec Bona. di. xxiii primi lib. dicit quod Aug. ibi loquitur de tempore illo quo nomen perso ne equalebat substantie. Ideo dicit. Non vt illud scilicet de deo diceretur scilicet secundum quod persona tunc consueuerat significare. sed ne taceretur omnino id est ne confessio fidei diminuta es probaretur.
¶ Ad confirmatione dicit idem. quod ratio quare latini vtuntur hoc nomine persona: non tantum fuit proprietas ua penuria. quia non hbebant quid responderent quirenti: quid tres. Non enim poterant dicere tres substanti: quia substantia secundum tiomnem vsum loquendi idem sonat quod essen tia. Greci autem hebant proprium vocabulum scilicet hypostas: quo vtuntur. Io non sunt vt nos coacti transferre: sed dicunt tres hypostases: vbi nos dicimus tres per sonas
¶ Ad quesitum ergo conclusio ponitur. quod persona vere et proprie est et conuenit dici in divinis. sicut docet et tenet rides catholica. Et probatur secundum doc. subti. in primo. di. xxiii. q. vnica. Quia trinitas in diuinis non est tantum conceptuum vel ens rationis: sed est rerum. Nam ersona ibi est terminus generationis et productionis rea lis. et adoratur ab ecclesia. ergo etc. alias tenere contrarium esset error Sabellii
¶ Declaratur etiam ex diffinitione ma gistrali. supra dicta secundum Rich. e. dis. xxiii. q. i. ar. i. Quod deus est intellectualis nature. cuius suppositum siue hypostasis scilicet pater vel filius vel spiritus sanctus est distin ctum vel distincta tali proprietate quae ad dignitatem partinet. videlicet proprietate personali. ergo persona vere dicitur de eis. videlicet de patre et filio et spiritu sancto.
7
¶ Sed quomodo persona dicit dignitatis proprietatem in diuinis. Nota secundum Fran. maro. e. di xxiii. q. vl. Quod sicut esse papam vel epsum est nomen dignitatis quia excellentis gradus honoris in eccle sia. propter quod merito dicitur persona. vt patuit. § i. non tamen est nomen perfectionis: quia non semper est perfecte sancti tatis. Ita persona diuina dicit dignitatem: quia est nomen dignitatis. sed nec perfectionem dicit nec imperfectione. vt patuit ibi Perfectio. Item secundum Thosuper primo. dist. x. art. vlti. Exquo persoua est nomen dignitatis oportet quod relatio originis que constir tuit personam sit proprium et determinatum aliquid ad di gnitatem partinens. Nam relatio origis in communi importatur his duobus scilicet a quo alius et qui ab alio. Primum importat et pertinet ad dignitatem paternam scilicet esse primum vel principale a quo est alius. ergo pater est persona. Item secundum scilicet quoi ab alio quamuis dicat relationem ori ginis tamen vt sic nil dignitatis importat quoniam esse ab alio potest fieri aliquod vel nobili vel ignobili mon Unde vt constituatur persona oportet quod determinetur per specialem modum ad dignitatem partinentem Isti autem modi se duo in diuins scilicet esse ab alio per genera timnem diuinam quod est filii et per spiratom quod est spii ritus sancti persona Hec ex Tho.
8
¶ An persone nome vniuoce dica tur de deo et creaturi. Ad hoc vna est opientio Tho. di. xxv. primi ar. ii. similis et Rich. ibidem quod non dicitur vniuoce nec equiuoce. sed analogice. quia de ratione persone est significare distinctum in aliqua natura. Sed cum persona dicatur de deo et de angelis et de hominibus. Ra tio distinctionis non est eadem in eisdem Nam in diuins est distinctio per proprietates relatiuas scilicet originis solas. In angelis autem per proprietates absolutas. sed in homnibus vtroque modo vt dicit Rich. de san. vicergo non dicitur vniuce
¶ Denique quia tenetur pro regula generali quod quecumque non conueniunt in aliquo vno genere generalissimo non potest aliquid de eis vninoce dici. Sed deus in nullo est genere ergo non conaenit cumcreatura in genere nec in specie nec in at cidente. quia hoc non est in deo vt hec probat Boetius libro de trinitate. ergo etc. Unde hec opinio dicit analogice dici nomen persone de deo et creaturis. quis quo ad rem significantam (que est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente principalius et secundum se conuenit deo in quo est prius et verius In aliis autem est per imitationem.
¶ Nam si que ratur quare angelus est persona vel quare homo: Respondet detur quia imitatur diuina personam quantum ad rationem persone vt videlicet sit hypostas intellectualis na ture et distinctionis etc. quamuis quo ad modum signi ficandi nomen persone familiarius conuenit creaturis Nam a creaturis translatum est ad diuina et impositum¶ Sed alia est opinio Scotistarum vinelicet Guil. xxiii. di. primi et sequacium Quod nomen ersone secundum vniuocam rationem dicitur de deo et creaturis sicut consimiliter et numerus. Probatio Illud enim est vniuocum cuius est nomen vnum et ratio vna vt patet per philosophum in antepredica. dii. Uniuoca sunt quorum nomen est commune et ratio substantie est eadem. Sed sic est de persona in deo: et numero in deo: ac in creatu ra. quia sicut persona diuina est nature intellectualis incommunicabilis existentia ita et humana et angelica ergo etc
9
¶ Utrum persona in diuins dicat substantiam vel relationem tantummodo significet: Ad hoc nota secundum Guil. ea. di. xxiii. Ex hoc nomen persona significat plura in diuis. Primo enim significat illam incommunicabilitate quae formaliter est eiusmodi. Unde persona quasi per se vna. Secundo signifi cat patrem vel filium vel spiritum scantum. cui inest talis incommunicabilitas. Tertio significat essentiam seu sub stantiam diuinam. et hoc sufficit ad saluandum quod signi ficat substantiam. sicut sonant dicta plurimorum. licet etiam secundum relationem dicatur. principalius tamen dicit subs stantiam secundum Bona. quantum est de generali et primo nomins intellectum. quia persona dicit suppositum rationalis na ture. siue in deo siue in creaturis. sed quantum est de speciali et vltimo nomins intellectu: dicit relationem in deo: quia suppositum distinctum proprietate: quae est relatio. Exaten secundum Rich. Uidemus in persona humana quod de ratione petri est humanitas. vel quod sit homo: cum ratione vel proprietate distinctiua petri ab aliis indiuiduis. Ita de ratione persone divine est essentia et proprietas distinctiua: quae est relatio. Hec pro ista opinione. Sed tamen secundum Scoto. dist. xxv. Si teneatur opinio quod persona dicit aliquid positiuum. tunc nec dicit substantiam. nec relationem: sed abstrahit ab vtroque. et hanc viam sequitur doc. subti. vt dicit idem Scoto.
10
¶ Sed difficultas est si persona non dicit substantiam. Quo ergo querentibus heretitis: quid sunt tres in diuinis: Responsum est ab Aug. vii. de tri ni: Et rsontintur ab ecclesia. quod tres persone sunt. cum quastio quid: quarant substantiam: vt patet i. Topi. Respondetur secundum Scotorlis. xxv. di. primi. et Guill cum Bona. quod quaestio quido non semper querit quiditatem vel substantiam. quia quandoque quarit diffinitionem. sicut dum scio: quid est homo ad huc quaro quid est homo diffinitiue. Qnque autem quaritr de supposito. vt patet. iiii. Metaphy. vbi philosophus contra Platonem. di vnum esse principium rerum: quarendum docet quid vnum. hoc modo non querit substantiam sed suppositum illud de quo hoc dicitur. et sic aliquando quaestio quia: querit illud de qua ali quid dicitur. sic in proposito. Cum quesierunt heretici: ex eo quod dicimus tres personas. Iuxta illul. ¶. Io. v. Tres sunt qui testimonium dant in celo pater. verbum. et spiritus sanctus. Quid tres. vt si diceret August. Tres essentie vel substantie. Illi inferrent tres esse deos vel essentias divinas. et sic quaesierunt: non quiditatem nec dis finitionem. sed illud suppositum de quo loquibantur: vel de quibus sic dicebatur. et ad hoc ecclesia spiritu sancto inspiran e cum Aug. Respondertunt tres per sonas: vt substantluum: quod deierminatur per illud adiectiuum fres. etc
11
¶ Sed an tres persone divine possint dici tres substantie. ex eo quod Boetius. supra diffiniens personam. dicit. Est rationalis nature indiuidua substantia. ergo persona est substantia. Respondetur secundum Bona. di. xxv. primi. q. i. art. ii quod in illa diffinitione substantia indiuidua stat pro hypostasi: et non pro essentia communi. Substantia enim aliquando accipitur pro essentia diuina communi. et aliquando pro hypostasi id est supposito. Unde Anselmus. in fi. Monol. dicit. Quoi sunt persone: tot sunt substant id est hypostases. et hoc modo possunt dici tres persone: tres substanti. non tres essentie: sed tres hypostases etc. Unde magister. e. dist. ex auctoritatibus scorum colligit. quod nomen persone in triunita te aliquando facit intelligentiam essentie dicendo. Pater est persona. filius est persona id est essentia. etc. Aliquando autem hypostasis seu suppositi. vt dicendo: Alia est ersona patris. alia filii etc. Aliquando proprietatis. vt dicendo. Pater est alius in persona id est in proprietate etc
12
¶ An persona sit quid comune in diui nis. Et arguitur quod sic. Quia praedicatur de pluribus vn uoce: dicendo. Pater est persona. filius est persona etc. ergo est communis tribus sicut et essentia. Respondetur secundum Richar. di. xxv. ar. ii. q. ii. Quod persona dicit quid commune: vt etiam ait magister cum Aug. ibidem. non tamen est ciomune communitate eiusdem rei in numero. nec communitate speciei: nec communitate generis. nec communitate Analogie. qua ad personas diui nas. nec equiuoca. nec communitate solius rationis. sed communitate ad similisitudinem illius qua singulare vagum vel indiuiduum vagum. vtputa aliquis homo est commune singularibus signatis scilicet Petro Paulo et Ioanni. Ideo etiam pluraliter dicuntur persone divineHec Rich. concor. Tho. qui etiam dicit. Quod non est simili de communitate essentie et persone. quia communitas essentie est communitas rei. sed communitas persone est quedam communitas ration nis. Essentia enim est communis communitate nature absolute. sed persona est communis secundum similitudinem habitudinis relate. Unde persona plurificatur per proprietates relati uas non absolutas in vnitate eiusdem numere essentie.
13
¶ An possint dici tres persone ex ea dem essentia. Sicut dicimus quod sunt eiusdem essentie. vt patet per Aug et magistrum. e. dist. xxv. qui dicunt istam concedendam. Tres persone sunt eiusdem vel vnius; essentie et etc. Respondetur secundum Tho. super i. di. xxxiiii. concor. Bon. ac doc. communiter. quod cum sint quattuor cause. Ma terialis scilicet et finalis et efficiens et formalis. ii physi. Materialis habitudo nullo modo eadit in deum. nec respectu sui nec respectu creaturarum. Finalis. autem in deum cadit: non respectu sui sed respectu creaturarum. Sed habitudo cause efficientis eadit in deum proprie. respectu creaturarum tantum: sed non respectu sui: nisi improprie. inquantum ibi est aliqua similitudo cause efficientis persone scilicet ad personam. videlicet habi tudo principii. Causa vero formalis quia duplex est. Una exemplaris. et hec est in deo respectu creaturarum. Alia est informantis. et hec non cadit in deum. nec respectu creaturarum nec respectu sui: sed tantum secundum rationem intelligendi: inquantum essentia se habet ad personam in ratione forme informantis: non cause. Ad propositum ergo cum dicitur. tres persone ex eadem essentia. vel etiam de eadem essentia. non bene dicitur. Ratio: quia hec praepositio ex: vel denotat habitudinem cause efficientis et aut cause materialis. sicut cum dicitur. hoc fit ex sole scilicet efficienter. vel cultellus fit ex ferro vel de ferro scilicet ma terialiter. et talis habitudo non potest esse inter personam et essentiam in deo. ergo non potest dici. Tres persone se ex eadem vel de eadem essentia. Item nec per eandem essentiam: quia per: cause materialis dicit consimiliter habitudinem vt de tendo. per parietem est albedo. vel efficientis: dicendo. per artificem est etc. Sed bene potest dici. Tres persone sunt in eadem essentia. quia praepositio in denota re potest habitudiuem cause formalis continentis. Sed cun dicitur. Tres persone sunt vnius essentie. iste genitiuus importat habitudinem cause formalis: vt dicendo. Mulier egregie forme. Et quia essentia se hbet ac personam in ratione forme secundum modum intelligendi. ergo etc Denique hec negatur. Tres persone sunt vnius dei. et hec. Unus deus est trium per onarum. quia talis constructio intelligitur per modum possessiue gubernantis. sed hec conceditur. Una natura vel essentia est trium personarum Item hec negatur. Tres persone sunt essentie simpliciter sed bene conceditur: addendo vnius essentie. Hec ex Tho. Uide. §. sequi.
14
Sed quare hec. Tres persone sunt vnius vel eiusdem dei: negatur proprie. Hec autem conceditur. ¶ Tres persone sunt vnius essentie. Similiter hec conceditur. Tres persone sunt vnius vel eiusdem deitatis. cum tamen ly dei: significat essentiam diuinam: sicut et nomen essen tie vel deitatis. Ad hoc dicendum secundum Tho. vbi. supra. quod licet significent essentiam: tamen aliter et aliter: quia hoc nomen deus: significat in concreto essentiam et per modum sup positi non in in abstractione nec per modum forme. Iomnque non potest esse constructio cause formalis: sed quasi possessiua. Essentia autem se hbet ad personas in ratione forme: et deitas in abstractione. ergo etc. Denique secundum eum. Tho. hec negatur. Tres persone sunt essentie simpliciter. quia quamuis philosophus dicat. Quod eadem est ratio rei et vni rei. vi. Metaphy. Tamen pro veritate hus propositionis oportet addi genitiuum designante scilicet vnitatem vel identitatis essentie conditionem: dicendo. Tres persone. sunt vnius essentie. vel eiusdem essentie. vel increate essentie: quia simpliciter dicendo erit falsa etc. cum ibi sit constructio quasi possessiua: per modum principii creantis et gubernantis etc.
15
¶ Utrum respectu personarum essentia se habeat vt materia: Ad hoc respondetur per conclusioem quoe non. vt patet etiam per Aug. et magistrum in primo. di. xix vbi sententialiter dicit. Quod non secundum eandem tiomunem materiam tres persone dicuntur vna essentia. sicut si ex eodem auro fierent tres statue: diceremus tres illas statuas vnum aurem. Non sic dicimus trinitatem vnum deum. Hec ibi. Ratio secundum Bon. ibidem. q. iii. quia materia inter omnia entia est quid imperfectissimum ac in potentia ad omnem fo mam. Unde Aug. li. confes. dicit eam esse factam prope nihil. sed deus est perfectissimus actus et purus nil depedentie habens a potentia vel possibili. ergo etc.
¶ Declaratur etiam hec comclusio secundum Guil. in i. di. v. quia intelligimus quod quiditas sicut est humanitas hbet tria
¶ Primum est quod est communi cabilis pluribus et hoc est perfectois. Secundum est quod con trahitur per differentias indiuiduales. et hoc est imperfectionis. Tertium est quod est quo indiuidua sunt ta lia. vt quo sortes est homo et plato homo et sic de aliis. Relinquamus ergo secundum quod est imperfectionis. et accipiamus primum et tertium: quae sunt perfection s. et t ibua mus deo. Nam diuina essentia est communicabilis eadem numero tribus qua ad primum. Et est quo quelibet persona est deus quo ad tertium. ergo sequitur quod non hent essentiam rationem quasi materie: sed quiditatis in divinis quo ad personas. Nam quamuis relatio est posterior respectu essentie. et per consequens videatur quasi in potentia ad relationes personarum. tam est hoc non est per modum materie: sed potius per modum quiditatis formalis. etc.
16
¶ Utrum persona sit pars divine essentie: quasi essentia sit quid integratum ex personis tamquam partibus. Respondetur per conclusioem quod non. vt patet per magistrum in primo. di. xix. cum Aug. probantem. di. Nec est aliqua personarum trium: pars dei vel diuine essentie. quia singula harum verus deus est et plenus deus est. et tota et ple na diuina essentia est. et ideo nulla istarum in trinitate pars est. Unde Aug. li. ii contra Maximianum hereticum dicit Pater et filius et spiritus sanctus: propter indiuiduam peitatem vnus deus est. et propter vniuscuiusque proprietatem tres persone sunt. et propter singulorum perfectionem partes vnius dei non sunt. Hec ibi. Ratio secundum Bona. Rich. et Tho. supra. quia deus est summe simplex. sed compositio ex partibus repugnat simplicitati. ergo etc Item. omne totum est maius sua parte. sed in deo nil maius. nec due persone sunt aliquid maius quam vna vt dicit Aug. ergo etc.
17
¶ Sed an tota trinitas sit in singu lis personis. Aug. dicit quod sic. Unde arguitur. Si tota. ergo habet partes etc. Respondetur secundum Bona. supra. quod Totum vno modo capitur absolute. et sic totum idem est quod per fectum. ii physi. Alio modo capitur comparatiue ad partes. Nam secundum logicos totum resoluitur id est qualibet pars. Auctoritas autem August. intelligenda est. non secundo modo capiendo totum: sed primo modo: vt sit sensus. Tota trinitas est in singulis personis id est perfecta essentia trinitatis est eque tota in singulis.
18
¶ Utrum persone divine differant numero inter se: ita quod ibi sit ponere differentiam numeralem. ex eo quod vere numerantur persone. dicit. vna. due. res. Respondetur secundum Bon. ea. di. xix. q. vl. quod non. Ratio: quia ad diuersitatem numeralem concurrit diuersitas ipsius quo est et quod est. et qui est id est nature et suppositi siue hypostasis. sed principaliter ipsius quod est. Ni¬ mirum: vnitas vel etiam diuersitas secundum speciem vel genus venit a parte ipsius qua est. sed vnitas vel diuersitas secundum numerum venit a parte ipsius quod est: secundum esse suppositi: siue prout est in supposito vel indiuiduo. sic autem ista duo coniuncta sunt in omnibus creaturis. quod numerato vel muiltiplicato ipso quod est: puta supposito hominis. petro paulo etc. necesse est numerari vel multiplica ri ipsum quo est scilicet humanitatem: quae alia est numero in petro quam in paulo: licet sit eadem specie. Cum ergo in divinis quae est: siue essentia vel deitas: nullo modo est numerabilis vel multiplicabilis. Ion necesse est: quod etiam ipsum quod est: similiter maneat indistinctum. ergo ibi non potst esse differentia numeralis
¶ Cum ergo obiicitur. quod persone numerantur vna due tres etc. Dicendum quod bene eo modo differunt quo numerantur. sed non numerantur nisi quantum ad personas. et ita non differunt nisi quantum ad numerum personarum et proprietatum. Hec Bon
¶ Alia ratio ad ide secundum Tho. quia numerus proprie est quantitas discreta: quae in hoc differi a quantitate continua: quia partes quantitatis discrete non eopulantur ad aliquem terminum tiomunem. sed partes quantitatis continue copulantur ad aliquem terminum ctiomunemvt partes linee ad punctum. et partes temporis ad instans. vt habetur li. praedicame¶ Numerus ergo importat distinctio nem et separationem: non copulationem. Sed quia pater filius et spiritus sanctus distinctionem habent non separationem: vt ait Amb. Io non differunt simpliciter numero: sed numero cum additione determinante scilicet numero personarum: qui impor tat distinctionem solum non separationem. Unde ibi proprie non est numeralis diuersitas etc.
19
¶ Sed numquid ergo persone diuinc sunt idem numero: Ad hoc Bon. vbi. supra. dicit quod nonquia ipsum quod est in diuinis: quamuis sit vnum quidcquia vnus deus; tamen de pluribus personis dicitur. non sic autem est in crea turis. vbi quod est vnum numerocputa homo vt in petro non est dicibile de pluribus. Ratio: quia in divinis idem est quo est et quod est. quantum est ex parte rei. et ideo sicut quo est: communicabile est pluribus scilicet personis: quamuis in se non multi plicabilis. ita ipsum quod est. Unde possumus dicere quod plu ralitas vel diuersitas personarum medium tenet inter idem numero et diuersum numero. quia quamuis ipsum quod est non numeretur hoc est essentia in supposito diuino non numeratur tantum ipse qui est numeratur. Unde ibi sunt plures qui etc. et hoc vult dicere Damasce. li. i. cum ait. Numero: non natura differunt hypostaseos scilicet divine. Cum enim dicit numero. intelligendum est non de numero qui dicat diuersitatem in re et natura. Sed de numero qui dicat differentiam in proprietatibus et relatione semper manente vnica natura et indiuersa. Hec Bona.
20
¶ Utrum essentia vel deus de prersonis predicetur vt genus vel spies de indiuiduis: Ad hoc respondetur quod non: vt patet per magistrum. e. di. xix. cum Aug. vii. de trini. dicit quod essentia divina non est genus nec spes nec persona indiuidua etc. Ratio secundum Ric. e. di. Et Tho. quia licet essentia divina sit tiomune quid tribus et persone sint proprium vel propria in diuinis: vt dicit Damasce. et communi doc. tamen in divinis non est vniuersale nec particulare. Nam non omne commune est vele: sed solum illud quod realiter multiplicatur in suppositis
¶ Uniuersale enim est quod icitur de pluribus. vel numero: sicut speciens. vel pluribus specie: sicut animal. et in omnibus talibus essentia non eadem est numero in suis suppositis. sicut non eadem numero humanitas est in petro et paulo realiter: sed secundum ratio nem similiter non omne proprium est particulare. sed solum illud quod est suppositum talis nature vniuersalis. qua scilicet nata est multiplicari in suis suppositis praedicto modo. sed quia diuina essentia non potest multiplicari in personis. ideo non est vniuersalis. nec persone sunt particularia.