Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Sepultura
SEpultura est posessio siue terra vbi aliquis sepeliendus est Unde si talis possessio seu terra seu quodlibet aliud vas pro sepeliendo sit per episcptum vel eius autoritate ad sepulturam deputatum: sic est locus religiosus. siue ibi sit aliquis sepultus siue non: et vendi non potest. vt habtur. xiii. q. ii. questa est. Si autem auctoritae piscopi talis terra non est ad seplullturam deputata: licet ibi sit aliquis sepultus: non propterea locus est religiosus. secundum Innocen. extra de sepul. c. abolende. ven di tamen non potest vt patet in praedicto c. questa est etc. Notandum quod sepultura aliquando accipitur pro officio quod impenditur sepeliendis. et talis sepultura vendi non potest a clericis qui habent beneficium ratione cuius tenenmtur: puta quia sacerdos parochialis et huiusmodi. imo simoniam committerent si venderent. i. q. i. dictum. et. xiii. q. ii praecipiendum. Et licet clerici petere non possint: laici tamen tenentur ad laudabilem consuetudinem seruandam. et videtur quod nisi seruent peccent mortaliter. vt patet extra de simonia. c. ad apostolicam: nisi ex aliqua rationabili causa desistant. Alii autem clerici qui ex beneficio non tenentur ad tale officium poterunt vendere non quidem officium: sed laborem suum. quia non tenentur de suo facere hoc ar. xii. q. ii c. charitate. Et locus sepulture debet fieri apud ecclesiam consecratam.
1
¶ Utrum mortuis proficiat sepultum q§o ra corporum suorum Arguitur quod non: quia dicit Aug. li. de cura pro mortuis agenda: quod curatio funeris: conditio sepulture: pompe exequiarum magis sunt viuorum solatia quam subsidia mortuorum.
¶ In contrarium habetur in Gen. quod Abraam: Iacob et Idseph solicite curarunt de sepultura tanquam re bona.
¶ Item. xiii q. ii quibus. et c. sequenti Impiis nocet sepultura. ergo per contrarium praeisis prodest. Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. xlv. ar. vi. q.i. quod mortuis in charitate decedentibus aliquid purgabile secum deferentibus prodest sepultu ra corporum suorum non per se: sed per accidens inquantum scilicet inspicientes sepulturam memoriam retinent defuncto rum: et pro eis orent. Unde monumentum eo quod moncat mentem id est admoneat nuncupatur. Sed vltra hoc prodest sepultura in loco sacro inquantum sepeliens mortuum patrocinio alicuius sancti committit: et eius dem praecibus credendum est adiuuari. Et quia ceteris paribus ex diuina ordinatione triumphans ecclesia spealiter orat pro illis qui in loco sacro sunt sepulti. Et quia illi qui loco illo deseruiunt tenentur pro illis frequan tius et specialius orare. His concordat Augum. liro decura pro mortu. dicens. de sepultura et his quae fiunt in sepulturis. quia ad hoc valent mortuis vt dum viui recolunt vbi sunt posita eorum quos diligunt corpora eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud dominum adiuuando et orando commendant. Luminaria etiam panni et alii sumptus qui fiunt in sepulturis mortuis prodesse possunt peraccidens inquantum per talia excitantur ad compatiendum: et per consequens ad orandum pro eis et inquantum pauperes inde fructum capiunt et ecclesia propter de um honoratur. et sic Tobie. xii. sepultura inter ceteras elemosynas computatur.
¶ Respondet Richar. vbi supra. q. ii quod sic. quia tale opus fidem resurre ctionis astruit. Unde August. libro de cura promortuis agenda ait. Homines ad faciendum etiam elemosynas excitat. Idem dicit libr. i. de ciui quod in hoc salubriter discitur quanta possit esse remuneratio pro elemosynis quas viuentibus et sentientibus exhibemus si nec hoc apud deum perit quod exanimis hominum fnembris officii diligentie persoluitur. subuenit etiam in aliquo animabus defunctorum secundum modum supra dictum immediate.
2
¶ Utrum licitum sit cuicunque eltegere sepulturam in quocumque sacro loco voluerit Arguitur quod sic. extra de sepulturis. c. i. Nulli negemus propriam eligere sepulturam et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit vt propriam.
¶ In contrarium dicitur. xiii. q. ii facultates. §. sicut. Coniugati in vno sepulcro videntur esse ponendi: Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii. quod quilibet adultus conpos sue mentis libere potest vbicumque voluerit in loco magis religioso eligere sepulturam. Et locum magis religiosum voco illum in quo frequentius et deuotius et honestius pro viuis et mortuis celebratur. Et talia sunt loca in quibus sunt conuentus religiosorum fratrum. extra de sepul. fraturnitatem. Et dico adultus: quia infra annos constitutis non licet eligere. extra de sepultr. in nostra. Dico compos sue mentis: quia alias non potest eligere. extra de succesab intesta. Cum dilectus. Et dico in loco magis reliegioso. quia in minus fligioso quam parochialis si eligat vt detur hoc facere ex odio vel superbia vel alia temeritati Goffre. tamen dicit quod eligi potest sepultura etiam in loco minus religioso dummodo non fiat ex odio vel contemptum proprii sacerdotis. extra de sepul. inostra. Sed hodie vni cuique licitum est eligere vbi quis voluerit ex consuetudine.
¶ Ad argumentum dicendum quod illa auctoritas est intelligenda exceptis illis qui in corpore quaestionis ex cepti sunt et ideo quilibet fidels habens liberumarbitrium et etatem legitimam quamuis sit in potestate patris: tamen potest eligere sine consensu patris. extra de sepul. c. licet. li. vi. Impubes vero et qui est furiosus et similiter religiosus no potest eligere sepulturam. secus si commode ad suam ecclesiam corpus deferri non possit: quia tunc potest eligere vbi placet. extra de sepul. c. religiosi. li. vi. Item pater potest eligere pro fi¬ lio impubere: cum ipse impubes eligere non possit. pro adulto tantum non potest eligere. nec similiter dominus proseruoc nec decapitandus potest eligere si sententia est data. nec appellatione suspensa. quia nullam vltimam voluntatem potest dimittere. Secus si sententia non est data vel appellatione suspensa secundum Io. an. extr. de instrum. editer. Potest tamen omnia sacramenta petere et recipere. extra de pe. et re. in gle. i. Huic concordat Spe.
3
¶ Ubi debet quis sepeliri quam do non elegit sepulturam: Respondetur per vndecim casus Primus est de parochianis qui debent sepeliri non in parochia sed in ecclesia vbi sunt maiores sui. extra de sepul. ca. i. in glo. li. vi. Maiores autem sui sunt pater et auus.
¶ Secundus est quando non apparet vbi sunt sepulcra matiorum. quia tunc sepelietur in ecclesia vbi audiuit diuina et percepit sacramenta. vt patet dicto c. i. et c. is quiTertius est quando quis non habet sepulcra maiorum et in vna ecclesia audiuit diuina et in alia percepit sacramenta. vel est parochianus duarum ecclesiarum. et tunc si vtraque habet ius funerandi tunc locus est pre uentioni. extra de rescp. c. duobus. libr.o vi. Sed obuentiones quarte diuidentur. extra de sepul. c. cum quis. liro vi. Et si non est praeuentio sed contendunt tunc diocesanus habet concordare partes: cuius sententie standum est.
¶ Quartus est quando ecclesia est interdicta vel cimiterium vbi de iure deberet sepeliri: et tunc si est ecclesia sepulcri ma iorum suorum sepelicetur in parochia. Si vero est parochia sepelietur in ecclesia cathedrali. Etsi omnes iste essent interdicte: cum nullus ibi debeat sepeliri. extra de priui. c. cum priuilegia. et c. si ecclesia. li. vi. et c. fi. de se pul.
¶ Quintus casus est de peregrinis et aduenis: qui sepelientur in parochia vbi moriuntur si non scitur vbi sunt sepulcra maiorum suorum. vel si scitur et non possunt commode deferri: tenent In nocentius et Hostiensis extra de sepul. scilicet quod in ecclesia cathedrali. Alii autem quod vtraque ecclesia habet ius: et locus est preuentioni. Et istud est verius. Idem dicendum est de damnatis ad mortem sicut de peregrinis si permittuntur illi scpeliri.
¶ Sextus casus est de filio pubere. et debet sepeliri apud maiores: vt in primo casu. vel si est secundus iuxta secundum casum vel terti um casum sicut contigerit.
¶ Septimus casus est de filiis illegitimis si sunt naturales tantum sepeliuntur cum patre: nisi pater fuisset in dignitate. l. ex facto. §. Si quis. Si autem sunt spurii non sepelientur cum patre: quia nec filii nominandi sepelientur ergo tales in sepulcro matris. Si ve ro sint filii adoptiui vel arrogati: si viuente patre moriuntur: in eius sepulcro sepelientur. Secus si mortuo: quia tunc sepelientur cum patre naturali. extra de cognatione legali. c. vnico. Filii spiritu rii non habent ius etiamsi legitimentur.
¶ Octauus casus de vxore: que si carnaliter cognita: vel ad domum viri ducta tunc sepelietur in sepostuolcro viri. quia iam consecuta est domicilium mariti per conductionem idlestcum quae dam puella. sc de iurisom. iu. vel quia effecta viri caro
Nonus casus de nouiciis religiosis: qui si non erant obligati religioni in genere debent sepeliri in ecclesia vbi de iure conuenit: non in monasterio. vt dicit Archi. extra de sepul. c. Cum quis. li. vi. Idem est de illis qui non sunt plene tranflati. Decimus casus est de praelatis ecclesiarum. nam regulariter debent sepeliri in ecclesia vbi habent praelaturam. Et si in duabus: locus est praeuentioni. Uel dicendum quod in illa in qua moritur erit sepeliendus. Alii autem clerici vbi sunt beneficiati ibi sepelientur. Undecimus casus est de illo qui habet domicilium in ciuitate ve villa: et se transfert ad villam ruralem causa recreationis: vel vt rura colat qui sepelietur in sepulcro maiorum suorum. Prohibetur autem ecclesiastica sepultura Primo excommunicatis. Secundo manisest vsurariis. Tertio qui in torneamento moriuntur. Quarto raptoribus qui pertinaciter cum possint in vita non satisfaciunt: et in morte non possunt. extra de raptoribus. c. ii Quinto blasphematoribus dei et sanctorum. extra de maledicia. c. ii. Sexto qui non communicant semel in anno: nec confitentur. extra des pe. et re. c. omnis. nisi signa contritionis ostendant Septimo qui moritur in peccato mortali notorie xiii. q. ii cum grauia. Octauo nominatim interdicti. ethoc sub excommunicationis pena. Nono illi cui est interdictus ingressus ecclesie. extra des sen. excom. is qui. li. vi. Decimo illi qui sacerdotem tutorem filiis suis instituit. lxxxviii. di. neque. Unde cimo iudeis vel paganis. de conse. di. i. c. ecclesiame Duodecimo corporibus exenteratis vel diuisis Qui si de facto sepeliantur debent exhumari si discerni possunt: alias non. similiter paganus vel puerqui extrahitur de ventre matris mortuus: non sunt in sacro loco sepeliendi. Si vero mortua matre puer viueret: deberet scindi mater et puer baptizari. et sic in sacro loco sepeliri¬
4
¶ Notandum quod habentes ius funerandi possunt intrare alterius parochiam: et per se accipere funus et alia consueta facere si habent ex priuilegio pape vt habeant liberam sepulturam sicut sunt fratres minores et praedicatores. vt patet extra de sepul. in cle. dudum. Qui vero ad sepultu ram recipiunt aliquem in casu non concesso tenentur ad restitutionem corporum si petatur: et omnium que oc casione illius receperunt. extra eodem. fraternitatem Unde clerici et religiosi cuiuscumque status aut comditionis existant qui ad vouendum vel iurandum seu alias gromittendum aliquem inducunt quod apud eorum ecclesias eligant sepulturam: vel iam electam vlteri us non mutent sunt excommunicati. a qua praeterquam in mortis articulo non possunt absolui citra sedeapostolicam. extra de penis. Cupientes. in cle. et tenentur restituere corpus. et hoc intellige cum effectu quia tunc omnia tenentur restituere recepta.
5
¶ Utrum possit fieri pactio superelectione sepulture: Respondetur secundum Hosti. quod quicquid temporale datur vel promittitur vt talis in tali loco sepeli¬ atur simonia est. i. q. i. quam pio. et extra de pactis. c. fi. Similiter habentes sepulcrum vbi sepeliuntur tantum confratres vel canonici si faciunt pactum pro quanto extraneus debeat ibi sepeliri simonia est. extra de simo. audiuimus.