Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Homo
1
Homo i. scilicet commni ater. Nomo ab humo dicitur quia dare limo tereextat conditus secundum corpus
¶ Prima est philosophicia secundum Porphirium in Isagogis et Guill. in. ii dist. xiiii. Et est ista. Nono est animal rationale mortale. vbi primo dicitur quod est animal et in hoc conuenit cum brutis. Secundo dicitur rationale et in hoc conuenit quodammodo cum angeli scilicet in ratione intellectus. Ters tio dicitur mortale ad differentiam beatorum. Sed ista diffinitio in multis deficit. Primo quia non competit omnibus indiuiduis humanis puta hominibus beatis scilicet christo et beate Marie cum iam sint immortales. Secundo quia vt Ansel. dicit. Mortale non est de ratione ipsius hominis quia homo inquantum homo: est indifferens ad mortale. et immortale. Unde homines post resurrectionem immorta les erunt eque homines. Tertio deficit quia nihil dicit de causa effectiua anime. nec de causa finali hominis
¶ Alia ergo et melior est diffinitio theologica talis. Ho est creatura rationalis ad imaginem et similitudinem dei facta et ad beatitudinem eternam ordinata. Ex hac diffone eliciuntur quinque regule ad quas obligatur homo. Parima dicitur seruitutis diuine et obedine tamquam creatura suo creatori obligata. Ideo dicit creatura. Secunda rationis recte et iusticie. Ideo dicitur rationalis. Unde Arist. ii. eth. dicit. Uiuere secundum rectam rationem est proprium hominis. Tertia cognitionis fidei vere et diuine noticie. Ideo dicitur ad imaginem dei. Aug. Eo imago quo capax eternorum. Quarta conformitatis et participationis gratiae. Ideo dicitur ad similitudinem vnde tenetur deum super omnia diligere et conformari ei in voluntate. Quinta regula beatitudinis consequende per me rita operationis bone. Ecce ergo dei bonitas erga hominem.
¶ Sed quare deus fecit hominem vltimo post caelum scilicet et alias creaturas. Cum enim homo sit quid perfectissimum sequitur quod saltem debuerit facere statim post angelos antequam faceret caelum et bestias Solutio huius quaestionis satis patet ex rationibus que ponuntur supra. vbi Adam. §. xiii. Item de homine plura Ibidem
2
¶ Et arguitur quod sic. quia scriptura Gen. ii dicit. Quod tulit deus hominem et posuit eum in padisum voluptatis vt operaretur et custodiret illum.
¶ Sed in oppositum est quia agricultura cum pena et labore exercetur. Et quia si homo perstitisset in innocentia non habuisset aliquam indigentiam quare debuisset operari ergo etc. Respondetur secundum Aug. super Gen. li. viii. set Lyram in postil. Gen. ii aliosque doc. praesertim Commestorem quod in agricultura ex quo concurrunt ista videlicet causa pro indigentia scilicet victus et amictus etc. Et secundo pena laboriosa et fatiga. Ac tertio delectatio fructuumque solacium et complacentia. Nam vt dicit Ualerius li. iiii. ca. iii. Plures praediuites qui ab aratro accersiebantur vt consules fierent rhomani: terram sterilem voluptatis causa et delitia rum versabant. Ut Achilius et Papus qui ab aratro sunt votati ad imperium. Nec hi erubuerunt iterum agriculturam repetere. Unde et Diocletianus voluntarie de posita imperiali dignitate post triumphum inclytum in villa haud procul a solone agriclture se dedit. Qui dum ad recipiendum imperium iterato rogaretur: Respondit. Utinam solone possetis visere olera nostris manibus instituta. profecto numquam istud tentandum iudicaretis. Hec Ualerius. Agricultura ergo antiquitus fuit labornobilium delectabilis. Teste etiam Isido. vii. etymolis. Et adeo quod dicente Aug. super Gen. supra. Uidemus in quit quosdam cum tanta voluptate agriculari vt eis maur pena sit inde ad aliud euocari
¶ Unde secundue. et praedictos Aad quuesitum riae qo homnea sr prtisentium par radiso praeter interna et spiritualia studia sapientie et contemplationis diuine: agriculturam exercuissent siue arando siue seminando siue plantando et alia huiusmodi operando. Et hec non causa indigentie. Nec etiam cum laboris afflictione vel fatiga vel pena. quia talia non habuissent locum in homine pro statu innocentle. Sed fuissent huiusmodi exercitia voluntaria ad delectationem et exhilarationem. vnde Augu. supra dicit. quod quicquid delitiarum habet nunc agricultura: vtique tunc longe amplius fusset quando nihil accidebat aduersi vel de terra vel de celo. hec ille. Huius autem ratio datur. Una secundum commestorem. quia terra licet esset bona creata nec procunc for et maledictioni subiecta sicut est post pec catum: Tamen etsi ipsa terra bene coleretur adhuc melior esse poterat que exculta fructus meliores daret quam neglecta. Ideoque homini maior delectatio et vountatis exhilaratio vberior proueniret. Alia ratio est Augustini vbi supra. scilicet vt creator ipse vberius laudaretur et iocundius ex bonis talibus etc. Tertia ex aliis. vt homo experiendo potestatem exercitii sue virtutis et quod etiam animalia obediunt in operando. deo gratias ageret plus
¶ Sed quomodo intelligendum sit quod scriptura dicit hominem in paradiso positum. non solum ad operandum sed etiam vt custodiret illum. Respondetur secundum Lyram supra quod dupliciter potest intelligi. Uno modo referendo ad deum actiue. in hoc sensudeus posuit hominem in paradiso vt operaretur scilicet deus ipsum hominem perficiendo in iusticia. Et custodiret llum ab omni malo nociuo in paradiso conseruando donec transferret ad gloriam. Alio modo referendo ad hominem sic quod homo operaretur in paradiso de lectabili opere et ipsum paradisum custodiret non ab inuasoribus. sed custodiret conseruando iusticiam originalem ne per peccatum perderet paradisum. et sic patet.
3
mo. 1. Dilict eius immortalitate in statu innocentie queritur. Utrum homines si stetissent in statu innocentie fuissent immor tales ex parte corporis. Nam de anime immortalitate patuit quod sint etiam nunc immortales. vbi Anima. §. xxx. Arguitur quod essent mortales in corpore. quia omne generabile est corruptibile. Sed homines in statu primario scilicet inocentie erant generabiles. ergo corruptibiles Maior patet ex i. libro de Celo et mundo. Sed minor patet. quia eisdem hominibus dictum est a deo. Crescite et multiplicamini Gen. i.
¶ Sed in oppositum est scriptura Gen. ii Quacumque die comederis ex eo morte mor. Item apostolu Rho. v. per vnum hominem intrauit mors in mundum.
¶ Unde ad arguntum factum protinus hoc dicndum est secundum Guil. et Scotor. in. ii di. xix. quod bene fuissent tunc homines corruptibiles ex natura pure in se considerata. siue ex principiis naturalibus sed ex gratia habepant adiutoria maxima quibus impedientibus non venisset ad actum ista corruptibilitas si non peccassent. ideo non currit obiectio illa etc.
¶ Ad quesitum ergo ponitur prima conclusio hec. Quod hominis primi corpus in statu innocentie sic erat immortale quod habebat mori posse. Declaratur secundum Guill. in. ii di. xix. quia vt etiam Hug. libro de sac. ait: Hominis tres distinguuntu status.
¶ Primus nature institute qui dicitur status innocentie qui durauit a principio conditionis primi hominis vsquequo peccauit In isto sttu potest erat homo mori et non mori. quia potuit peccare et per consequens mori sicut et factum est. et poterat si vellet deo obediendo non mori.
¶ Secund status est nature lapse. et in hoc statu non potest homo non mori: quia per peccatum incurrit necessitatem moriendi. Et sic intelligendum est illud. Quacumque hora comederis morte morieris. Non enim statim vt comederunt adam et eua mortui sunt acctu: sed statim in currerunt necessitatem moriendi.
¶ Tertius status est nature restitute videlicet glorie in patria. Et in hoc statu habebit homo no posse mori.
¶ Dicuntur autem isti Status. quia Status diffinitur quod est permanentia sapientie legibus firmata. Cuilibet autem hominis statui dedit de leges optimas ergo etc. Proinde secundum docto. subtils. in. ii dist. xx. Cum dicitur corpus ade fuisse immortale. Non est intelligendum sic vt negetur simpliciter possibilitas ad moriendum. Nec etiam sic vt notetur in adam etiam peccante: fuisse in paradiso immortale: quia vtroque modo falsum est Sed intelligi debet sic vt notetur quod stante adam in statu innocentie ante peccatum vicem: fuit immortale. et mox vt peccauit factum est mortale. Unde probatio predicte conclusionis est secundum Guill. quia omnis mors homini pena est: sed adam in statu innocentie non peccauit. ergo morte puniri non debuit nisi post peccatum.
¶ Secunda conclusio quod homo in statu innocentie licet de se considerata natura habuerit corpus mortale: Tamen considerata dei gratia ex dono sibi collato habuit immortale. Quo ad primam partem patet secundum Scoto rell. Quia corpus ade erat compositum ex contrariis qualitatibus elementorum que nate sunt agere in se inuicem. et per consequens ex principiis naturalibus habebat resolui. Sed secunda parconclusionis patet. Quia dei dono habebat homo in statu innocentie originalem iusticiam. et multa adiutoria ad non moriendum si vellet de donum seruare: et pauca imo quasi nulla impedimenta habebat. nisi malam haberet volunta tem. Denique secundum Tho. e. dist. xix. q. ii quia dono dei erat totus adam ordinatus ad beatitudinem participandam vt finem suum et ita nequiuit impediri nisi ex deordinatione sue male voluntatis peccando ergo etc.
¶ Tertia conclusio. Quod corpus hominis simpliciter loquendo in statu innocentie dicitur immortale absolute: et mortale non nisi secundum quid. Et patet secundum e. Guill. quia cum haberet posse mori sicut et posse non mori. Ideo bene dicitur immortale corpus et quodammodo mortale: sed plus dicitur immortale rationibus pretactis. Ideo non dicitur fuisse mortale nisi secundum quid etc.
4
¶ Sed an ista imortalitas a primo homine fuisset transfusa in posteros eodem modo sicut nunc post peccatum contrahimus mortalitatem. Respondet idem Guill. supra. quod non. Imo quilibet homo ex adam progenitus et fuccessiueex parentibus habuisset propriam scilicet mmortalitatem ab esse proprio scilicet dei dono collatam. Tamen dispositiue potest concedi quod eodem modo. De hoc latius vide infra.
5
¶ Qualiter differebat illa imortalitas hominis ab immortalitate angelorum et beatorum: Cum homo in statu innocentie: corporis et anime perpetuam immortalitatem haberet a deo sicut et illi etc. Nota secundum e. Guill. supra. Quod immortalitas solet accipi tripliciter. Primo pro omnimoda immutabi litate scipo. et sic solus deus est immortalis. i. Tin. vltimo. Regi seculorum immortali scilicet ex seipso. solideo etc. Secundo pro inuariabilitate: non ex seipso sed dei dono. et sic competit angelis et anime rati onali et celesti corpori etc. que sunt natura propria quidem dissolubilia sed deo volente et conseruam te sunt immortalia. vt dicit Plato etiam in Tin. et Gregorius super Ezech. Tertio capitur immorta litas pro eo quod potest quidem et habet de seipso mori: sed potest dei dono si vult facere quod non moriatur. Et talis fuit immortalitas ade in statu innocentie etc.
¶ Ex dictis patent tria scilicet conuenientia et differentia et equiualentia per christum restituta. Nam conuenientia est in hoc quod sicut angeli et be ati sunt immortales non seipsis sed dei dono ita et homo fuit. Probatio huius secundum e. Guill. est. quia omnis naturalis proprietas sequitur suum subie ctum quocumque deuenerit. Sicut exempli gratia. Risibilitas hominem vbique sequitur. et sic de aliis Sed post peccatum ista immortalitas non est secuta ipsum adam. ergo non fuit sibi naturalis sed dei dono. Et dat exemplum Augustinus. super Gen. quod sicut non a natura sed dono dei fuit prescitum filiis isracl ne consumerentur vestimenta eorum. xl. annis. sic ade ne moreretur non natura sed dei dono fuit datum.
¶ Si dicatur a principio conditionis datum fuit ergo a natura. Hoc non valet: quia dato quod alicui detur a principerio conceptionis gratia. non ergo est naturalis.
¶ Secudo patet differentia immortalitatis ade ab imortalita te glorie. Quia de immortalitate innocentie transisset homo ad immortalitatem glorie. Non est autem transitus eiusdem ad seipsum sed ad alium statum ergo etc
¶ Tertio patet equiualentia. Quia sicut dicit Augustinus Per christum recuperauimus quod in adam perdideramus. Hoc enim non est intelligendum secundum eandem immortalitatem omnino secundum equiualentiam: imo verius loquendo recuperauimus per christum secundum superabundantiam. Sicut perdens aureum vnum florenum et inuenictns centum dicitur inuenisse quod perdidit ita in proposito. Ideo Grego. O felix culpa que talem meruit habere redemptorem
6
¶ An stante innocentia fuisset in hominis corpore aliqua deperditio vel consumptio humidi radicalis. atque ita posset homo mori nisi comederet.
¶ De hoc pro praeambulo Notandum secundum physicos praesertim Auicen. et etiam theolo. docto. videlicet Guill. ea. dist. xix. et Lyram super Gen. ii aliosque quod calidum naturale in quocumque animali et etiam homine agit in humidum radicale paulatim ex eodeperdendo et tandem totaliter consumendo sicut ignis in lamipade consumit oleum. propterea ad vitam animale continuandum requiritur cibus quo restauretur humidum deperditum per actionem calidi naturalis. Uerumtamen ista restauratio non fit secundum equiualentiam. Ut dicit Philosophus i. de generatione. Quia caro generata ex alimento impurior est quam prima. sicut et vinum in vegete generatum vel adauctum per aque appositionem et conuersionem. Nam si cotinuatur talis appositio in vinum ipsum fieret aquosum et tandem deficeret species vini. Et eodem modo quia caro generata per alimentum impurior est. Ideo per talem continuationem inducitur senectus: in qua caro deficiens fit impurior tandiu quod deficit vita totaliter
¶ Proinde deus bonus homini specialius prouidit et fecit in paradiso ad edendum omne lignum pulcrum visu et ad vescendum suaue. quatenus predicta restauratio fieret secundum equiualentiam aliquam est non totalem. Insuper ne deficeret senectute fecit deus lignum vite in paradiso cuius esu impediretur aliquantum senectus ne dissolueret. Unde Augusti. xiiii. de ciuitate dei dicit. Quod cibus aderat homini ne esuriret: potus ne sitiret. lignum vite ne illum senectus dissolueret. Hec ille.
¶ His praemissis respondendum est ad quesitum secundum Guill. cum Bonauen. ea. dist. xix. ar. iii. q. i. Quod in homine pro statu innocentie humidum radicale habuisset nutritiuam valde nobilem et potuisset conuertis se nutribilia sufficienter in humidum radicale neconsumeretur. Unde licet ibi fuisset aliqua deperditio in parte sed non in toto. tamen ad hoc specialiter datum fuit sibi lignum vite vt dum comede ret ex eo restauraret illud humidum radicale aut in toto aut in magna parte. Et deus sue gratie dono sic curam habuisset super homines ne vnquam morerentur senio deficiendo. Nimirum quia vt doctor Subtil. dicit et vult. Si a principio mundi vsque in presens vel vsque finem mundi durasset status innocentie et adam non fuisset vsque ad tam tum tempus translatus in caelum: Senio defecisset ex condicione sue nature: nisi principalius dei adiutorio vel dono fuisset conseruatus a talidefectione. Ad hec infra. §. xlviii.
7
¶ Sed nunquid homo in paradiso stante innocentia potuisset non comedere et sic mori fame per abstinentiam. Respondet Bo¬ nauen. supra. quod non poterat abstinere a comestione quando esset locus et tempus: quia hoc sibi praeceptum erat expresse. Quod vt melius pateat. Nota secundum docto. theol. quod primis parentibus datum fuit a deo praeceptum duplex que etiam possunt resolui in tria Primum fuit praeceptum nature scilicet conseruande. et hoc fuit duplex. Primum ad sustentationem corporis. sui de comedendo ex omn i ligno pardisi. Secundum ad multiplicationem sue speciei per legem matrimonii di. Crescite et multiplicamini etc. Item secundum fuit praeceptum discipline. scilicet ad probationem obedientie de ligno vetito ne comederent. Denique tertium fuit praeceptum er naturali lege inditum anime. scilicet vt deum super omnia: Et proximum sicut seipum vnusquisque hominum diligat. quamuis et hoc tertium bene dicatur praeceptum nature secundum Alexan. de ales. saltem incitatiue. tamen perfectiue est ipsius gratie diuine. Proinde patet quod homo non potuit abstinendo mori. quia ius nature et praeceptum dei dictabat ne se vel alium perimeret fame. Utrum autem comederit de facto ex ligno vite. patebit infra. §. xi.
8
¶ Sed an homo in statu innocentie permanens multo tempore abstinendo potuit famescere. et sic per consequens mori fame Respondetur secundum e. Bonauen. quod quamuis si multo tempore abstineret famesceret. tamen famen tenebatur praeuenire et bene sciebat horam et indigentiam sue nature quam si pertransiret peccaret. Ex quo patet quod si longius a ligno vite recederet deberet ex eo aliquid secum comportasse pro nature sustentamento
9
¶ An homo primus vel alius si comedere potuisset post peccatum de ligno vite moreretur vel per esum eius posset perpetuari in vita. Respondetur secundum e. Guil. e. dist. xix. simul et Bonauen. et Rich. ibidem arti. ii q. ii quod non potuisset esus ligni vite post peccatum hominem seruare ne moreretur. Ratio. quia non est minus de mortali facere immortalem quam de mortuo facere viuum. Sed Adam post peccatum factus est mortalis in corpore. ergo sicut lignum vite non potuisset mortuum Adam viuificare: ita nec de mortali potuisset facere immortalem. Et confirmatur. quia per peccatum fuit homo spoliatus originali iusticia sine qua per lignum vite humidum radicale sufficienm ter restaurari non potuisset sicut restaurasset in statu nature institute. Nec etiam anima spoliata originali iusticia per virtutem suam potuisset prohibere corpus a distemporantia disponente ad mortem. sicut nec potest nunc. vt clarum est per experientiam et secundum omnes. ergo etc.
¶ Si obiicitur. quia scribitur Gen. iii. quod post peccatum Ade dixit dens. Uidete ne forte Adam sumat de ligno vite et viuat in eternum. Item secundum Glosas et dicta sanctorum. Enoch et Helias translati sunt in praearandisum quorum vita continuatur verisimiliter per esum ex ligno vite vsque ad aduentum antichristi ergo etc.
¶ Dicendum secundum e. doc. praetactos ad primum quod vbi nostra transla tio habet. Et viuat in eternum. Hebraica veritas habet. et viuat in seculum. Est autem seculum spacium valdediuturni temporis: vel ad minus centum annorum u Unde in Gen. supra. In eternum non accipitur proviuere per petuo: sed pro viuere valde diu. Nam hoc verum est quod per esum ligni vite longe diutius conseruari potuisset homo si comedisset non tamen perpetuo: Et secundum magistrum hec dicit deus more quasi irati de superbo homine exprobrando quod indignus est ex illo comedere. Unde patet quo illud lignum vite sic nominabatur non es ideo quia vitam perpetuaret sed quia continuaret praesertur in statu innocentie. Ad secundum de Enoch et Helia. Dicendum secundum eosdem doc quod non conseruiantur tandium per solum esum ligni vite sed cum foc endest aliquod supernatum rale adiutorium.
10
¶ An stante innocentia hominis corpus poterat scindi vel aliquo casu ledi et per consequens mori. cum enim caro hominis erat mollis et per consequens ferrto penetrabilis. videtur ergo quod aliquis filiorum adam u aliquando peccans occidere potuisset innocentem dormiente ferro vel alio. aut bestia mordere. aut potuit cadere lapis super eum etc.
¶ Respondetur. secundum e. Guill. supra cum Bonauen. concor. Rich. eadem dist. xix. quod sicut Isido. lib. de trinita. dicit. Si homo innocenter in paradiso vixisset. nec ignis vreret nec aqua mergeret: nec aer malus suffocaret: nec omnia que nocent mortalibus impedifent. Hec autem fuissent partim ex propria vniuscuiusque hominis prudentia qua sciret omnia nociua cauere. maxime autem ex diuina prouidentia que nihil permitteret eis nocere Nam quod peccator potest innocentem occidere hoc secundum statum nature lapse est in quo omnis homo per pec catum originale est mortis debitor quam mortem iuste deus exigit a nobis eo modo moriendi quo vult Et ideo praemittit secundum statum praesentem vt peccator ioe cidat innocentem vel vt sic vel sic aut aliter mnoriatur
¶ Nota ergo secundu praefatos dot. quod praecipue tripliciter solet nobis mors accidere. Primo propter elementorm ex quibus corpus nostrum est compositum contrarietatis pugnam. et hoc debet intelligi in qualitatibus consimiter bus ipis elementis quia secundum Scotum elementa non per manent in composito nisi virtualiter. Patet vbi Corpus humanum. §. viii. et. ix. Secundo mors accidit nobis propter humidi radicalis consumptionem. Ut patuit praecedenti. §. vi.
¶ Tertio mors nobis accdit per extrinsecam lesionem. sicuti fit a corrupto aere. aut ex gula: aut casu etc. Ad propositum quo ad primum. Adam habuit corpus valde complexionatum et in maxima proportione elementorum: habuit etiam animam puram cui dono dei data est gratia vt posset corpus praeseruare a prima corruptione quo ad tempus maxime sed non semper in perpetuum pcosset hoc anima. Quia secundum quod vult Scotus. Si cnt principio vsque ad presens fuisset statust innocenitie et adam non fuisset translatus in celum: senio riaturaliter defecisset nisi deus per miraculum eum seruasset. Ut de hoc iam supra tactum est. §. vi. Et infra. xlviii. Item quo ad secundum habuit nuti litiuam valde nobilem que restaurare potuit humi um radicale. Patuit praecedenti. §. vi. Et quo ad in ertium habuit dei prouidentiam precauentem omnia in ociua ergo nullo modo moreretur etc.
11
¶ Utrum homo primus de facto comederit ex ligno vite nani. lteque peccauit et quamdiu in paradiso extitit. Notar ld un quo Magister in ii dis. xxix. inducit Aug. lib. de bcet ap tismo peruul. dicente quod primi parentes antequam pe. ccauerunt comederinti de ligno vite. Quia praeceptum ct is erat de omni ligno paradisi comedere preterquam te scilicet gno vetito etc.
¶ Si autem queratur: Quare ergo non in unt facti immor tales cum illud lignum habuit hanc virtutem quodammpodo: Respondet idem magister. quia foprte inquit hoc non conferebat vnica comestio nisi si sepius de illo sumeretur. Potuit ergo fieri vt de illo sum praeserint semel et non sepius cum per moriim aliquam in paradiso stetisse intelligantur. quia scrsptura dicit adam ibi fore soporatum et mulierem ibi formatam: et animalia coram adam adducta vt videret quid vocaret ea quibus nomina imposuit etc. Hec. ex dictis magisti sententiarum
¶ Sed quid sit tenendum de hoc Bonauen. circa litteram dicit. quod ibi magister loquitur dubiose: quia vtraque pars satis probabiliter potest sustineri. scilicet quod lignum vite vnica comestione conferret immortalitatem. vel quod conferret non nisi pluribus comistionibus. Sicut videmus quod medicina frequentata disponit ad sanitatem ad quam non sufficeret disponere semel sumpta. sic in proposito intelligendum est. Hec Bonauen.
12
¶ Utrum hominibus principalius per peccatum ade sit introducta mors vel necessitas moriendi an per dei iusticiam inflicta vt a principaliori causa Respondetur secundum Rich. in. ii dist. xxix. q. vltia. quod quamuis mois inquantum est iusta pena sit a deo inflicta pro peccato iusto dei iudicio. tamen mortis principalior cauia est peccatum quod ipsam introduxit mundo.
¶ Patet primo ex scriptura Sap. i. Deus mortem non fecit nec letatur in perditione viuorum. Hoc autem ideo secundum Aug. iiii. de Trinitate. c. xii. quia causa mortis non fuit deus sed culpa hominis: Nam deus fecit hominem vt posset non mori sed per peccatum ipse homo dedit sibi principalius causam mortis. sicut latroni causa mortis est sua culpa non iusticia iud icis nisi ex consequenti. Ideo Rhom. v. Per vnum hominem mors intrauit in orbem. De hoc vbi Anima. § xvii.
¶ Secundo patet ex ratione theologica secundum e. Rich. quia deus non inflixit mortem homini aliquid apponendo quo mori posset homo coacte vel conpelleretur: sed tantummodo iusticiam originalem in homine non conseruando et lignum vite subtra hendo ei propter peccati demeritum. ad que duo secuta est necessitas moriendi ipsi homini post pec catum. ergo sicut malicia hominis est causa pec. cati non deus ita et mortis
¶ Confirmatur quia Hieronymus in prologo super Matth. dicit. quod genus humanum quadrifaria morte peremptum gratia dei per predicatione euangeliorum quattu or viuificauit. Ibidemque Lyra dicit. quod genus humanum dicitur peremptu morte quadrifaria. Primo morte culpe. Secundo morte nature scilicet corporee. Tertio morte gehenne. Quarto morte ciuilis pene scilicet exulatum celestis patrie et paradisi terre. Nam exulatus et captiuitas est queda mors. ciuilis. Extra de Rescripe. ca. Susceptum. lib. vi. In glosia Sed quia deus qui no poest esse autor mali secundum Augusti. non potuit esse principalis causa tantorum malorum ergo.
¶ Sed difficultas est quo modo ergo mortale esse dicitur homini naturale. Nam Seneca libr. de remediis fortuitorum dicit. quod mors homini natura est non pena. Dicendum est secundum theols. doptiqui xxquo regula philosophia. dictat videlict Quod a natura inest semper inest. omnibus eiusdem. nature specifice. Et econuerso. Exempli gratia. Coruus habet a natura vt sit niger. et cygnus vt sit albus ergo omnibus coruis inest. nigredo. et omnibus cygnis albedo etc. Sed quia omnes homines descendunt naturaliter ab adam. Ideo ab eodem omnes contrahunt originale peccatum naturaliter. et debitum mortis tanquam ab originali fonte nature corrupte in adam. Et hoc modo ipotest. dici mors hominis natura pro quanto est a natura vicio corrupta. Est tamen cum hoc. etiam pena iuste a deo pro peccato inflicta. Nec acceptade sunt autoritates philosopice inquantum obuiat theologice veritati.
13
¶ Item vnde facta sint mortalia bruta animalia. Cum scribatur Sap. i. Deus mortem non fecit: creauit enim vt essent omnia. Unde quedam opinio fuit vt narrat Richar. dist xix. Quod si homo non peccasset bruta animalia non morerentur quousque fuisset impletus numerus electorum. Tum quia homines non vescerentur carnibus nec induerentur pellibus eorum sicut factum est post peccatum. Tum quoque quia bestie rapaces quae nunc viuunt de carnibus aliarum bestiarum potuissent alimentum habere ab hominibus de fructibus terre propter obedientiam qua seruirent hominibus vt dicit Aug. in. lib. retractationum. c.ix. Tum maxime propter praedicta scripturam Sap. i. Sed secund Lyra exponitur quod deus mortem hominum diciturmo fecisse sed creauit omnia vt essent id est permanerent in esse Et hoc vel in seipsiis: vel saltem in specie per generationem continuam. ergo hec opinio non cogit. Unde secundum Guil. eadem dist. xix. Bonauen. et alios communius tenetur. quod etiamsi Adam non peccasset bruta suissent mortalia. Si enim viuerent omnia animalia a principio. non videtur vbi terra caperet ea. De hoc vide etiam vbi Anima. §. xvii.
14
mo Aiclicet de sprimi hominis scientia et cognitione quaeriitur. Utrum homo primus fuerit scientia plenuis a printipio de omnibus rebus Respondetur secundum Guil. in. ii dist. xxiii. quod sic. patet Primo quia vt dicit scri ptura Gen. ii omnibus rebus nomina propria imposuit. sed hoc non potuisset nisi sciuisset proprietates illarum Secundo. quia Hugo de sacramentis dicit Rerum omnium quae cum homine propter hominem facte sunt perfectam cognitionem hominem accepisse a deo: nulli dubium esst debet. ergo patet propositum.
15
¶ Sed si queratur An ergo sciebat in primo statu suum casum vel euentum. Respondet Magister. in. ii. dist. xxiii. ca. vlti. quod non habuit praescientiam eorum que circa se futura erant id est ruinam suam sed magis accepit scientiam eorum qua facienda erat ex dei precepto quam futurorum reuelationem. ma xime de suo casu. De bonis autem que habiturus fuisset si in obedientia perstitissent. habuit aliquam noticiam vt putatur. Ratio autem quare casum suum non praesciuit secundum Guil. supra est. quia doluisset: et ita pena in eo preuenisset culpam quod nulli fit. Non fuit ergo prescius sui casus. sicut netur angelus. ex patuit vbi Demones. §. xiii.
16
¶ Item qualum rerum habuit homo primus scientiam et qualium no. Nota secundum Guil. cade dist. xxiii. in summa quod iuxta beatum Ansis. tres sunt gradus rerum.
¶ Primus gradus est volun tariarum rerum sicut sut voluntates hominum et affe ctiones et cogitata. Et talia homo non cognouisset omnia in isto statu quia non oportuisset quod vnus homo vidisset cogitatum alterius. et sic in cofuisset aliqua nescientia respectu talium.
¶ Secundus gradus est mirabilium que fiunt scilicet vltra cursum nature communem Et de his etiam non oportuit quod cognosceret omnia. cum et multi angeli plura mysteria incarnationis diuini ignorarent reipectu quorum scilicet angelorum status ille hominis erat inferior. ergo et
¶ Tertius gradus rerum naturalium. et specialiter in mundo sensibili comtentarum Et de istis bene locum habet distinctio Bonauen. in. ii ea. di. xxiii. ar. ii. q. i. quod possumus accipere scientiam alicuius tripliciter. Primo respectu scibilium Et sic homo omnium rerum naturalium habuit scientiam a deo infusam. Unde optimus erat Geometer: musicus: physicusque. Agnoscebat enim proprietates animalium minerarum: et vim ventorum: virtutes herbarum et arborum et fructuum ac stellarum. et aliorum similium quamcunque scientiam homini natura dare posset studendo: deus sibi infudit a principio. Secundo possumus accipere quo ad modum sciendi. Et sic a principio non habuit homo omnium scientiamt quia postea alio modo nouit res quam prius sciebat scilicet per experientiam. Unde et ex euentu dictum est lignum scientie boni et mali quia malum quod homo antea sciebat solum abstractiue intelligendo: postea cognouit per experientiam. Preterea tertio possumus accipere scientiam quo ad intensiorem cognitionem scibilium et sic homo profecisset vt patet in sequen.
17
¶ An homo primus si stentisset in innocentia profecisset crescendo in scientia. Respondetur secundum e. Guill. supra. cum Bonauen. ea. dist. xxiii. quod sic. Quia licet omnia naturalia cognouisset tamen intensius habuisset eorum noticiam mediantibus experientiis. Nam dato quod stetisset homo nihilo minus rerum naturas expertus fuisset ad delecta tionem in eo augendam. Sicut delectatur scictut aliquis: dum ea que nouit experitur etc.
18
¶ Et arguitur quod non. Quia Audlib. de libe. arb. dicit. Quod falsa pro veris approbare non est natura hominis instituti: sed pena damnatis ergo etc
¶ In oppositum est quia tam adam quam eumt ceciderunt deceptione diaboli. Nam eua decepti est credendo serpenti. Et adam deceptus est credendo peccatum suum fore veniale ergo etc.
¶ Respondet secundum Bonauen. ea dist. xxiii. et Guill. concor. quod deceptio quedam est circa scibilia que certa ratione comprehendi possunt sicut sunt illa de quibus sunt artes liberales. Et in his adam falli vel deci pi non poterat. Quia licet angelus malus eum decipere vellet tamen diuine inspirationis reuelatio siue per se immediate siue per angelum bonum sucturreret ne falleretur omnino etc. Secundo quedam deceptio est circa opinabilia scilicet aliqua nescientia cogitationum alterius hominis: et secretorum cordis: et in huiusmodi quae solus deus nouit. ii Paral. vi. similiter et futurorum contingentium: maxime de suo casu vt praedictum est. licet esse posset verumtamen non credidise set subito nisi adhibita diligentia magna ne deciperetur etc.
¶ Si ergo queritur de deceptione cit ca opinabilia que non habent cognosci nisi per quandam coniecturam sicut sunt secreta cordium aliorum et fi tura contingentia que fiunt a casu vel fortuna vel voluntate libera. Dicendum quod in talibus potissime dupliciter contingit aliquem falli vel decipi. prout dictat idem Bonauen. Quia aut quis decipitur firma credulitate adherendo errori. Aut qualicumque extima tione sola non firmiter credendo nec perinaciter tenendo.
¶ Primo modo deceptio proprie vocatur error scilicet dum quis firma credulitate adheret falseEt huiusmodi non fuisset in statu innocentie: quia ibi non fuisset malum culpe vel pene. vt dicit Aug. li. de lib. e t ar. et per hoc soluitur argumentum supra praemissum intelligendo eius dictum de errore firme credulitatis Unde idem in Enchi. c. xi. dicit. Error semper adeo malus est quod omnis creatura rationalis refugit naturali appetitu et quantum potest deuitat errore. vt falli vel decipi noluerit ipse etiam quicumque amat fallere. Hec Augustinus. ergo ibi non fuisset
¶ Secundo modo videlicet adherendo qualicumque extimatione. deceptio sic est opinio vnius partis sine pleno assensu credulitatis quae dicitur extimatio falsa. Et hec bene fuisset in adam et hominibus stante innocentia. Et talis extimatio fuisset absque culpa et pena quia ex huiusmodi extimatione protunc nec incurreret peccatum ipse homo nec damnum. Et per hec patet solutio argumentorum. Nam est adam credebat suum peccatum esse veniale: quod fuit mortale: tamen non credebat hoc firmitersiset suspicando tantum. et licet vt sic habuerit nescientiam noe tamen proprie et ma nifeste fuit deceptus: quia deceptio vltra nescientiam addit iudicii obliquationem adhesione firma et magna que non fuit ibi
¶ Concluditur ergo secundum Bonauen. Guill. Tho. et Rich. quod pro statu innocentie non potuit esse deceptio erroris proprie loquen do sicut nec lesionis passio in corpore intrinsece vel extrinsece. Propterea etiam apostolis dicit. quod vir non est seductus sed mulier. i. Tin. ii. Similiter nec in naturalibus vt patuit.
19
¶ Sed quare ergo mulier in statu inocentie hominis seduci potuit ita vt verum extimaret dictum serpentis antequam cibum vetitum gustasset. et etiam in hoc errauit quod sicut dicit Magister in. ii dist. xxi. Ide inquit serpentem loquentem non exhorruit: quia officium loquendi a deo accepisse putauit. et per consequens errauit circa naturales res antequam peccauit.
¶ Respondetur secundum Bonauen. supra ce cor. Thon. quod hoc intelligendum est videlicet quod homo decipi non potuit ante omne peccatum sed si prius peccasset quocumque peccato: iam post illud decipi potuit. Et ita dicendum quod mulier eua decepta est precedens: quia statim post verba serpentis elatio quaedam metem eius inuasit credens assequi excellentiam scientie boni et mali quam serpens suadebat secundum Aug. Si militer adam audita suggestione mulieris cogitauit transgredi mandatum dei ne eam contristatet et postea posse a deo veniam inuenire. Et sic claret quod peccatum praecessit in muliere elationis. in adam consensus. ergo deceptio illa secuta est post peccatum praecedens. quod si non fuisset praecedenter nec deceptio sequeretur vt comederent etc.
20
Sed nuquid homines in statu innocentie decipi potuissent de celestibus corporibus vel de visu aliarum rerum aut quocumque sensuum obiecto. Uerbi grasi videret solem aut etiam aliam rem a remotis iudicaret ne esse minoris quantitatis quam videndo de propinquo. Similiter accipe de sono audito de propinquo et remoto. Et de gustum amari et dulci nondum praegustato et de odoratu. et de tactu rei a se remote et. Responde sur scundum doc. praedicto silicet bonaue. Rich. Tho. quo i visu et similiter in aliis sensibus nulla esset deceptio. quia non iudicaret secundum apparentiam: sed sciret bene quare et quomodo res qualibet videretur et sentiretur aliter quam sit in xxi veritate.
21
¶ An homo in statu innocentie pocuit decipi in sopore somniando ex motu naturali fumositatum et phantasmatum. et extimando similitudinem pro re vera. Respondetur secundum Bonauen. et Richar. ea. dist. xxiii. quod licet in illo statu dormirentis homines et somniarent tantum decipi non possent. patet infra.
¶ Ubi nota secundum Guil. circa dis. xviii. ii lib. quod ista tria differunt. Somnus: sopor et somnium Nam secundum philosophos: somnus est quies animalium virtutum. cum intensione virtutum naturalium. Tunc enim quiescit anima sensitiua id est anime potentie sensitiue et maxime exteriores: vt vigeant potentie vegetati ue sicut est digestiua. nutritiua. augmentatiua. et huiusmodi. sine quibus homo non viueret diuSopor autem est quedam dulcedo immissa. maxime a deo per quam homo ab externis retrahe tur sensibus. sicuti fuisse dicitur de sopore Adequi statim ex sopore illo incarnationem christi pre uidens prophetauit de christo et ecclesia. di. Hoc nunc os ex ossibus meis etc. Propterea relinquet homo patrem t matrem et adherebit vxori. vt dicit Apostols Sed somnium est apparentia phantasmatum sensibus ligatis externis Et hoc diuiditur secundum Macro bium in libro de somno Scipionis. Primo in phata tasma quod est quando alique terribiles apparent dormi enti imagines et false Secundo insomnium. quod est quando id quod cogitabatur vigilando occurrit dormienti. Tertio insomnium proprie quod est quando obscure ret future panditur veritas. Quarto in Oraculum quando a persona venerabili panditur in somnis aliquod occultum. Quinto in Uisionem que est quando veritas quasi palam aspicitur etc.
¶ Ad propositum. Ex quo pe dormitione hominum pro illo statu sunt varie opi niones doctorum. Siquis tenet hanc opinionem quod protunc in somno homines non haberent vsum rationis. secundum hoc sequeretur quod ibi non esset deceptio quia deceptio habet fieri in vsu rationis. tunc autem nec falsum nec verum iudicium rationis haberm. Si autem quis tenet opinionem quod somnus in illo statu non tolleret vsum rationis Iuxta quod dictum fuit supra vbi Eua. §. v. tunc sequitur quod homo purgaret potius deceptionem phantasie quam ei consentiret. quia iudicaret di. Tu somnias nunc. ergo quod vides non est veri tas. Et ita patet quod non deciperetur etc. Hec ex nodicts ciagndo.
22
¶ Utrum Adam habuit maiorem scientiam infusam quam Salomon Moyses et alii homines Respondet idem Guil. ea. di. xxiii. quod Rabbi Salomodo ponit istos tres. Adam Moysen et Salomonem Adam inquit fuit moyse et salomone sapientior. Moses autem minus quam adam. sed amplius quam salomodo. Sed secundus adam scilicet hristus illos tres pariter excessit imo et angelos.
23
¶ Qualiter homines in statu in nocentie videre deum habuisset aut adam qualem habuit de deo cognitionem. Respondetur secundum Bona. in. ii dist. xxiii. arti. ii. q. iii. quod omissis aliis opinionibus iste modus dicendi est verior quod sicut locus paradi si est medius inter hanc vallem miserie et patriam celestem: plus tamen se tenens cum terra quam cum celo. Sic ade cognitio in statu innocentie medio modo se habuit sed plus conformis fuit statui presentis cognitionis quam glorie celestis visionis. De claratur. Quia in statu glorie videtur deus intuitiue in sua substantia immediate ita quod nulla est ibi obscuritas. In praesenti autem videtur per speculum et in enigmate: hoc est in speculo obscurato per peccatum primi hominis. Enigma enim est simi litudo obscura. sicut dicit Augustinus. xiiii. de Triniter. Sed in statu innocentie videbatur deus medio modo scilicet per speculum clarum et non obscuratum: quia nulla erat in anima peccati obscuritas vel nebula et sic non in enigmate videbatur vt modo scilicet per speculum clarum.
¶ Pro huius euidentia Nota secundum e. Bonauen. quod modus cognoscendi deum ditinguitur secundum tres status. vt etiam tangit Guill.
¶ Primus status est cognitionis dei in presenti vita in qua cognoscimus deum ex creaturis veluti quibusdam speculis coniunctis ex parte nostri: enigmatibus id est obscuritatibus propter peccatum sub secutis. Et hec est cognitio per fidem que est communis omnibus fidelibus. Et per contemplationem que est gratie specialis et excellentioris. Unde i. Corum. xiii. Uidemus nunc per speculum in enigma te id est per fidem et contemplationem obscuram.
¶ Decundus et vltimus status cognitionis dei est facia lis in patria: et ista est beatorum per apertam visionem Isti duo modi non competebat statui innocentie. Primum propter obscuritatem peccati. Secundum propter perfectionem status beati. De enigmate etiam infra. §. xxvi
¶ Tertius status medius est cognitionis dei in speculo sine enigmate adiuncto. Hoc est per contemplationem excellentiorem et clariorem ac etiam iparitionem frequentiorem quae in illo statu innocentie plus vigebant propter anime puritatena peccato: et inferiorum virium subiectionem etc. Unde adam pro illo statu et si perstitisset etiam filii ab eo propagati stante innocentia: Primo habuissent sicut et adam habuit pro suo modo clariorem cognitionem de creaturis ad laudandum deum. Secundo quqe habuissent apparitiones frequentissimas et dulcissimas dei et angelorum familiariter conuersando. Tertio dei dono habuissent summam dei contemplationem dulcifluam tanto perfectiorem quanto puriorem quam modo possit habere quicumque hominum infra christum et h. virgine mariam etc.
24
¶ Sed an ho primus in statu inocemntie viderit angelos per proprias essentias angelicas Rich. e. di. xxiii dicit quod non quia sic videre angelos non erat proportionabile eius contemplationi vel statui cum esset adhuc pro illo statu viator et non comprehansor tamen clarius vidit tam angelos quam creaturas omnes et deum ipsum quam in hoc statu videri possit a mortalibus hominibus quibuscumque sanctis estc.
25
¶ Item an primus homo in statu in nocentie viator existens potuerit videre essentiam diuinam intuitiue. Respondetur secundum Scotorel. in. ii di. xxiii. q. ii concor. Rich. e. dist. arti. ii. q. i. quod de hoc est Una opinio quam tenet Durandus cum Thoquod non. Et probat inter alia sic. Impossibile est simul esse in via et in termino. Sicut etiam impossibile est habere simul spem et tentionem. Sed adam in statu innocentie erat in via seu viator habens spem perueniendi ad tentionem noticie intuitiue de essentia diuina. ergo protunc non potuit habere eam. alias iam tunc fuisset beatus.
¶ Alia est opinio in contrarium quam Scotorels. credit esse veriorem. hanc tenet et Richar. Probatio quia Augustinus. ad Orosium. Et. xii. super Gen. ad litteram Et ad Paulinum de videndo deum. dicit. Quod sicut Paulus in raptu et etiam Moyses. viderunt diuinam essentiam. ita et adam in sopore illo. De quo Gen. ii habetur. vidit diuinam essentiam. tamen per modum cuiusdam passionis tramseuntis et non permanenter: quia permanenter si vidisset hoc fuisset per lumen glorie. Et sic fuisset plene beatus: nec potuisset peccare: nec miserias incidisse. Ut patet per Augusti. xiii. de Trinita. Unde licet adeex dono speciali concessum est sicut et Paulo et Moysi. vidisse diuinam essentiam sicut vident beati post hanc vitam: tamen non permanenter vide runt predicti tres viri. ergo non fuerunt beatificati ex tali visione etc.
¶ Item secundo probatur ratio ne: quia causa mere voluntaria potest influere ac effectum aliquem priorem vel actum omisso posteriori. Sed actus cognitionis essentialiter differens ab actu dilectionis qui est posterior quam actus cognitionis: voluntarie a deo causatur in homine. ergo potest communicari actus cognitionis diuine est sentie vel visionis intuitiue non communicato actu dilectionis beatifico. Et sic patet quod non implicat contradictionem esse viatorem et videre diuinam essentiam: nisi ibi esset visio per lumen glorie et etiam influxus ad actum delectationis permanenter. Et per hoc soluitur argumentum supra factum pro probatione prime opinionis.
¶ Etsi dicatur quod scribitur Ioan i. Deum nemo vidit vnquam. Dicendum sicut et primo lib. dictum est quod intelligitur vt dicit Rich. de lege communi et in hac carne mortali vtens sensibus et permanenter sed raptim potest mens aliquando in hac carne viuentium non vtens sen sibus carnis et preter communem ordinem dei dono speciali eleuari ad visionem diuine essentie. vt patuit per Augusti. supra et Hieronymum et Gregorium. Idem dicit et Thom. prima parte. q. xii. articulo. xi
26
¶ Utrum primus homo in statu in nocentie videns diuinam essentiam habuit fidem de christo. Cum enim cognitio fidei sit enigmatica i. Corum. xiii. Quomodo ergo habuit fidem cum vi disset diuinam essentiam. Respondetur secundum Rich. ea. dist. xxiii. arti. ii. q. ii Quod dupliciter possumus loqui de enigmate. Uno modo secundum quod importat obscuritatem culpe vel pene. et sic adam non ha buisset in statu innocentie enigmaticam cognitio nem sed per speculum purum. Ut patuit supra. §. xxiii. Alio modo secundum quod enigma importat rei credite non apparentiam in sua claritate immediate. Et sic adam et sui filii si stetissent in statu innocentie deum cognoscebant in enigmate secundum communem statum illius vite. et tale enigma sufficit ad fideti cognitionem. Quia fides est argumentum non apparentium Heb. xi.
¶ Ad quesitum ergo dicendum secundum e. Richardum et Thom. ii ii. q. ii arti. vii. Quod pomo ante statum peccati habuit fidem explicit tam de incarnatione christi. Et hoc secundum quod ordina batur ad consummationem glorie. Non autem secundum quod ordinabatur ad liberationem a peccato per passionem et resurrectionem eo quod non fuit prescius futuri sui peccati. Quod autem fidem de christo habuerit. Patet. De eo prophetauit enim euigilans a sopore. di. Hoc nunc os ex ossibus meis etc. Et vt a postolus Eph. v. dicit. Sacramentum hoc magnum esse in christo et ecclesia. Et quomodo hoc patuit supra vbi
¶ Eua. §. iii. Nec est credibile quod pse primus homo ignorauit tunc hoc sacramentum cum hoc prediceret non ex auditu quidem: sed ex dei inspiratione et reuelatione ergo etc. Item probatur etiam ratio ne secundum e. Richar. Quia adam ante peccatum habuit gratiam gratumfacientem. Et erat deo acceptus vt dicit Damascenus lib. ii. E. sine fide impossibile est placere deo. Heb. xi. Ideo concluditur quod habuerit homo inchoationem future beatitudinis que est per fidem spem et charitatem etiam in primario statu etc.
27
Omo. ¶. Aicicet e de filiorum propagatione in statu innocentie in paradiso. Queritur vtrum in statu innotentie fuisset hominum generatio et filiorum procreatio per copulam carnalem. Reipondetur secundum Guil. in. ii di. xx. simul et Scotorel. ea. dist. arti. ii quod sic. Probatur per Aug. de ciui. dei. xiiii. lib. c. xiii. Item probatur etiam ratione. quia manente eadem natura in specie manet consimilis actus. sed natura humana est eiusdem speciei in statu isto et illo. Et quia in isto statu fit generatio filiorumper copulam carnalem ergo etc. Si obiicitur quia Dam. dicit. Poterat deus genus hominum absque generatione multiplicare si homo mandatum suum seruass vsquei finem. Respndetured Guil. quod intelligit sic quod poterat deus absque gignitione videlicet feda et libidino sa multiplicare si homo stetisset. quia licet ibi esst gignitio non tamen cum feditate et libidine. Sed vt dicit magister cum Augusti. ix. super Gen. Si inquinon peccassent primi parentes: sine omni peccato et macula in paradiso copula carnali conuenissent Et esset ibi thorus immaculatus et nuptie hono rabiles et commixtio sine concupiscentia atque genita libus membris. sicut pedibus et ori et ceteris membris imperarent. vt ibi nullum motum illicitum sentirent. Et vterentur genitalibus sine pruritu carnalis volupta tis. et sine ardore libidinis. et fuisset partus sine dolore et labore. Hec ibi
¶ Propterea probatur eti am quod ibi fuisset carnalis copula. quia deus fecit homines masculum et feminam ab initio et pro illo statu innocentie praecepit eis di. Crescite et multiplicami ni etc. Si ergo tunc non fuisset generatio per carna lem copulam. frustra fuisset piscretio sexuum in eis et tale preceptum datum.
¶ Quod si obiicitur Multiplicatio est propter conseruationem speciei. ii de anima. sed homo in statu illo non moreretur ergo conseruare tur in duobus indiuiduis primorum parentum. sicut solin vno vel luna. Respondetur secundum Guil. cum Bonauen. quod philosophus ibi loquitur de rebus prout eas est expertus. nesciuit enim statum innocentie. Nam principaliter fuisset ibi multiplicatio per generationem ad dei laudem et impleti onem numeri electorum in celo et reparationem ruine angelice.
28
¶ Quo nuptie hominum in paradiso dicuntur praehonorabiles fuisse quam modo. Cum etiam nunc sint magnum sacramentum in christo et ecclesia Ephe. v. Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. xx. circa litteram et Rchar. quod licet quantum ad signatum eque vel plus sunt honorabiles in isto statu miserie. quia signat ecclesiam ex latere christi dormientis in cruceprodiisse. Talis autem passio christi non fuisset in statu innocentie etiamsi christus incarnatus fuisset in illo statu. quia passionon esset oportuna. Ueruntuem nuptie prostatu innecentie fuissent praeho norabiles quantum ad fructum quodammodo. quia nequaquam filios gehenne generasfent. sicut fit modo. vt dicit Grego. in moralis. etc. Et maxime essent praehonorabiles quantum ad actum matrimonii. quia tunc fuisset actus matrimonialis si ne omni pudore. Sed modo est cum pudore annexoplus quam esset quilibet actus culpe scilicet superbie vel ire. Magis enim verecundatur homo actum matrimonii facere cum vxore etiam honeste et caste coram aliis quam verecundetur de actu ire: percutiendo seruum vel superbie in loci tione vel opere vel auaricie. Ratio autem huius secundum Aug. xiiii. de ciui. dei. quia cum ratio deberet dominari corpori: ma gis erumbescit quod ipsa subiiciatur. ita vt aliquo pars corporis dominetur ei in ardore libidinis carnalis quam erumbescat quod ratio inordinate dominetur corpori vel eius partiin percutiendo seruum vel conuiciando.
29
¶ Quare Adam primus homo no coguit copistula carnali Euam vxorem in paradiso cum esset consecratum matrimonium inter eos et deus praeceparat di. Crescite et multiplicami. Respondetursecundum magistrum ea. dis. xx. et Bona. circa litteram. Ac Rich. quod adam et eua virgines exierunt de paradiso. vt dicit etiam Aug. Primo quia creata muliere satis cito post transgressio facta est et eiecti sunt de paradiso. Secundo quia tuc concupiscentia non vrgebat. non enim erat ante peccatum aliqua pronitas concupiscentie ergo facile erat continere nec difficilius erat quam nubere. sed modo propter difficultatem continentie et pronitatem concupiscentie maioris est virtutis virginitatem seruare. Tertio quia licet mandatum acceperat tantum illud erat affirmatiuum. Ideo non obligabat ad semper vel ad statim sed pro loco et tempore. Determinatio autem temporis pendebat tunc ex reuelatione diuine voluntatis ergo poterant expectare de hoc et expectabant dei reuelationem. Et sic interim seruauerunt virginitatem. Deus autem praesciuit eorum casum ergo distulit reuelationem huiusmodi.
30
¶ An in generatione hominum stante innocentia fuisset virginitatis corruptio aut permansisset in muliere virginitas carnis post concubitum. Respondetur secundum Guill. et Bonauen. et Scotoreli. ac Tho. e. di. xx. q. ii Aliosque colligendo plura puncta summarie et breviter ac sobrie loquendo de talibus que carnalitatem sapiunt et curiosa sunt mentemque morosa cogitatio de huiusmodi fedat uonde non est descendendum ad particularia nimis in istis
¶ Primo quod sicut etiam Aug. dicit. Stante innocentia. mulier sine corruptione. inquit integritatis suscepisset in vterum et sine deordi natione semen a viro (intellige) sine corruptione. viciosa feda et libidinosa. Unde protunc non fuisset tur pitudo in illo actu. nec loqui de eo: sicut modo nec de oris apertione et comestione etc.
¶ Secundo dicendum quod per carnalem copulam fuisset virginitatis amissio in carne et ita iam decetero non fuisset virgo secundum carnem Alias non videtur quomodo in partu possit exire fetus er vtero porta clausa manente. nisi diceretur fieri diuiuo miraculo. Sed hoc sola beata virgo Maria in conceptu et partu et post partum: habuit pro singulari priuilegio. ergo non fuisset etiam in statu innocentie hoc aliis datum.
¶ Tertio dicendum quod pro statu moderno ad virginitatem magis requiritur et formaliter integritas mentis actu: vel saltem quandoque habitu: quam requiratur integritas corporis. Unde si aliqua virgo violenter corrumperetur secundum carnem. non propterea perderet virginitatem si firmiter in ea ma neret propositum mentis integre. Nam beata Lucia dixit. Si inuitam me corruperis merces mihi duplicabitur ad coronam. Ista autem integritas mentis in qua consistit honor virginalis fuisset in statu innocentie et permansisset in miliere et viro etiam post copulam carnalem quia menten habuissent purissimam. Ideo dicitur thorus immaculatus. Sed illud vnum quod dicit Tho. videlicet quod actu habere volitionem integram requiritur ad virginitatem: salua semper reuerentia sue sanctitatis. hoc non valet quia sequeretur quod omnes virgines etiam dum dormirent non essent virgines quia non haberent actu volitionem talem. Ideo sufficit puritas in habitu nisi dum affuerit tempus vt in actum exeat. tunc enim bene requiritur actu etiam habere.
31
¶ Sed an ista hominum generatio in statu innocentie fuisset delectabilis. Respondetur secundum e. Guill. supra quod sic. Ratio quia vnaqueque potentia delectatur in propria operatione. Et patet. Nam visi ua potentia delectatur in visione pulcritudinis: et auditiua in auditu melodie. Intellectus in inteliectione etc. Ergo etiam potentia generatiua habuis set delectationem in suo actu vel operatione naturali ppria sibi simile generando vt manifestum est etiam in brutis animalibus etc
¶ Sed restat an talis delectatio absorbuisset in homine vsum rationis sicut modo Tho. e. dist. xx. q. ii dicit in solu. argumenti. ii Quod in actu generationis in statu innocentie fuisset intensior delectatio quam modo sit sicut et in actibus ceterarum potentiarum. Nam vt plurimi dicunt homo in illo statu habuisset secundum omnes sensus et potentias sine vicio delectationes permaximas. Ita quod in visione minime stelle haberet tantam fortassis delectationem sicut modo delectatio est in pulcritudine solis. et sic de aliis. Et in sono vnius fontis fluentis vel venti sicut modo habemus de sono dulcissime melodie etc. Sic et de odore terre solius. sicut modo de odore rose et aromatum suauium: et de gustu minimi fructus sicut modo in optimis saporibus deliciarum. et de potu aque simplicis: sicut modo de optimo vino vel malmati co. Sed Guill. ea. dist. xx. dicit. quod non est simile de actibus ceterarum potentiarum et de actu generationis quia in actu generationis homo habuisset tunc modera men per vsum rationis. Ideo vt inquit etiam Bona nentu. ea. dist. q. iii. in actu generationis maior est delectatio modo quam fuisset pro illo statu innocentie Quia tunc intensio delectationis fuisset regulata per rationem quod modo non fit: sed totus immergitur homo interior. Et dat exemplum de equo qui licet de se sit equalis virtutis sine freno sicut cum freno tamen cum freno minus impetuose currit. Ex quo patet quod actus generationis in homine non impediuisset contemplationis superne actum. Unde Aug de ciuitate dei dicit. Quod nuptie ille fuissent digne paradisi felicitate si peccatu non fuisset vt diligentia prolem gignerent et libidinem pudendam non haberent. Sed modo in illo actu in tantum absorbetur vsus rationis vt etiam prophetie spitr itus non possit protunc mentem tangere et contemplationis diuine actus sopiatur.
32
¶ Utrum homines in statu inocentle generassent et mares et feminas seu mulieres Respondetur secundum e. Guill. ea. dist. xx. quod sic. Quia sine viro et muliere non potuisset ille status continuari per generationem.
¶ Si dicatur quia mulier est vir occasionatus secundum Aristo. vi. de Animalibus. et per consequens vir est perfectior quam femina. Ille autem status erat perfectus. ergo non debuerunt generari tunc mulieres sed soli mares. Diondum est in quit quod mulier est mas occasionatus. quia occasione viri facta ei in adiutorium Gene. ii vel secundum Tho. ar. ii. q. i. e. di. licet mulier sit quo ad indiuiduum occasio. non tamen quo ad speciemm que non potest conseruari naturaliter sine muliere modo generationis. vnde licet vir sit perfectior et simpliciter intentus a natura tantum aliquotiens etiam intendit natura gignitionem mulieris. etsi non simpliciter tamen in respectu ad speciem. quia sicut natura viri pro tunc intendisset et etiam nunc intendit sui simile gignere in tali actu: ita et mulier aliquotiens quam maxime
33
¶ An aute quando ipsi homines parentes ambo voluissent genuissent marem. vel quando voluissent feminam. aut saltem alter sic alius aliter voluisset. qualem tunc genuissent. Respondetur secundum e. Guil. ibidem quod a diuina voluntate nullus eorum discordasset Sed in hoc concordassent quod nato viro intendissent gignitionem femine vt quilibet vir suam propriam habuisset vxorem secundum dei voluntatem. Nec vnus vir vn quam duas habuisset vxores. simul vel successiue. Non enim simul. quia tunc proprie fuisset bigamus sicut Lamech qui ex hoc valde vituperatur. Nec successiue quia dicente doctore Subt. e. di. xx. q. ii Sicuti modo non sunt multum laudabiles de communi cursu secunde nuptie. Ita a fortiori nec tunc. vnde christus dixit in cuangelio. Ab initio masculum et feminam fecit deus scilicet vnicum. vnice. coniungendo etc.
34
¶ Utrum vnus homo in statu inno centie genuisset plures quam vnum marem et vnam feminam. Respondetur secundum e. Guil. supra verisimile est quod sic. tamen credibile valde est quod fuisset tempus limitatum pro huiusmodi exercendo: puta vsque ad aliquot annos: ita quod decetero cessassent a tali opere. vel tunc translati fuissent viui in celum.
35
¶ An quotiens vir in statu innocentie cognouisset vxorem totiens semper mulier concepisset. Respondetur secundum e. Guil. cum Bonauen. supra. q. v. quod sic. quia protunc in opere generationis nihil fuisset ociosum. Addunt inquit aliqui quod simul semper marem et feminam concepisset mulier. marem in dextra. feminam in sinistra. Et tot fuissent mares quot femine. vt vna mi copularetur.
36
¶ Sed vnde fit modo variatio in conceptu hominis quod quandoque mulier marem concipit vel feminam. Respondetur secundum e. Guil. e. di. xx. quod plures cause ab signantur praeter causam principalem que est dei voluntas
¶ Una causa est ex parte corporis. videlicet si semen vi ri recipiatur in parte dextra matricis. tuc de communi cursu na ture secundum quod dicunt physici. praesertim si fortioris virtutis sit semen viri quam mulieris generatur masculus Si autem recipiatur in sinistra. generatur femina. praesertim dum mulier est fortioris nature. Nam pars dextra fortior est et calidior quam sinistra. vt dictum fuit supra vbi Corpus humanum. §. xiii. vnde libro de animalibus Magnus Alber. refert. quod quedam mulier solita semper concipere feminas dato sibi consilio vt post conceptum seminis super dextrum latus dormiret cum sic fecit mares procreauit. etc. Secunda ratio ex parte imaginatiue virtutis est quia vt etiam habetur in scriptura libro Gen. xxx. ca. Tollens Iacob virgas ex parte decorticauit eas et sic fecit in eis varios colores posuitque illas in canalibus vbi effundebatur aqua ouibus ad bibendum. vt ad conspectum earum parerent oues diuersi colorio etc. Ibi exponen. Lyra aitr quod aliqui dicunt videlicet quod angelus docuit ipsum Iacob artem istam vnde non peccauit prudenter trahendo ad se quod sibi debe batur ex ouibus et maxime quia hoc videtur inquit fecisse ex reuelatione angeli. Nam laban fraudulenter agebat contra eum et in pluribus sibi tenebatur pro seruitute sua
¶ Unde tali cautela vsus est quod cum oues femelle biberent ascendentibus super eas ouibus masculinis viderent vmbras masculorum in aqua et imatines ipsorum varii coloris: et similes concipiebant. Hanc enim virtutem habet imaginatiua super materiam vnde fit conceptus quod similes concipiuntur illis quos aspiciunt vel imaginantur attente in extremo comitus. Unde et beatus Hieronymus super locum praedictum dicit. quod tali arte vtuntur hispani in gregibus equarum ponentes pulcros equos ante equas tempore conceptus. Idem dicit etiam de quadam muliere quae de quodam mauro imaginabatur et peparit nigrum puerum sicut maurum. Consimile dicit Quintilianus de quadam que in cubiculo habebat depictam ima gine mauri. Et Bonauen. supra. q. vi. dicit quod quedam dum a marito cognosceretur aspiciebat ad imaginem nani ibi presentem: et semper nanos pariebat etc. Itaque Guil. supra dicit. Quod homines in statu innocentie hanc rationem habuissent quod in actu illo generationis ambo communi consensu conuertissent imaginationem suam ad gignitionem aut maris aut femine et prout voluissent genuissent aut marem aut feminam. Et quo ad hoc etiam dedissent aut fortiorem aut minorem virtutem semini suscepto vel in de xtra vel in sinistra parte matricis iuxta rationis imperium.
¶ Tertia ratio ex parte extrinseci venti vel aeris. Quia sicut dicit Philosophus. xvi. de Animalibus. Uentus boreas vtilis est valde ad gignitionem maris: quia obturat poros corporis et meatus necalor exeat et inde multiplicatur calor interius. Econtra Auster est in gignitione femine: quia ape rit poros et inde calor dispergitur. Et istud maxime obseruant in generationis ouium tempore pastores docti. Sed hec causa non fuisset in statu in nocentie cum habuissent in paradiso aeris temperiem. Hec Guill. licet aliqua sint inserta aliunde.
37
¶ Utrum homines in statu innocetie genuissent pueros paruulos an magnos: Respondetur secundum e Guill. supra dist. xx. Et Magistrum senten. ibidem. Quod oportebat in principiopueros natos esse in quantitate paruulos. propter materni vteri necessitatem vt sic proportionaretur ventri portanti illos. Ex quo patet quod necessaria fuisset eis parentum prouisio et ministratio: saltem in lactando et huiusmodi
¶ Si ergo queratur. An tunc paruuli nascererentur cum vagitum. Dicendum ex scriptis Rich. Tho. Bonauen. et aliorum v non. Quia secundum Aug. hoc est pro signo deplorationis miserie ad quam nascimur pro peccatis in penam etc. sicut et parientibus dolor et erumna propter peccatum primorum parentum sunt inflicta ergo ibi non fuissent talia. Unde generaliter tenendum est vt dictant predicti doc. Quod nihil pene: nihil culpe vel quod ex vicio prouenit fuisset in illo statu. Unde de nec plorarent peruuli nati ex esurie sicut fit modo in penam peccati: nec fuisset indigentia balneorum: inuolutio pannorum et fasciarum: sedulitas obstetricum et huiusmodi. Nec cauere oportuisset a frigore vel calore vel aere infecto. nec fuisset vestium praeparatio et sic de aliis. Nec casu aliquo potuissent deficere vel ledi dei prouidentia tutante. Ipse ergo laudetur.
38
¶ Sed an ipsi paruuli hominum nati statim in perfecta quantitatem etatis fuissent transformati sicut facti sunt adam et eua. An suo cessiue creuissent de imperfecto ad perfectum. Guil. et prescripti doc. dicunt quod quamuis adam et eua sint plasmati in perfecta quantitate ita quod tunc generare possent sicut dicit Aug. xv. de Ciuitate dei. ca. xii. tamen eorum filii etiam stante innocentia successu temporis peruenissent ad perfectam quan titatem et etatem. Et hec est inquiunt probabilior opinio: quia probabilius sustinetur illud quod naturalis cursus habet: vbi scripture autoritas non repugnat sicut est in proposito. Nam si statim transformati fuissent paruuli in perfectam quantitatem post suam natiuitatem. Etiam in illo statu non posset hoc fieri nisi diuino miraculo soloin vnoquoque puerorum non per naturam quod non poportet ponere. Item sic meritum educationis filiorum tolleretur a parentibus. Ergo deus laudabilis.
39
¶ An hominum filii nati paruuli statim habuissent perfectum vsum membrorum: Respondetur secundum predictos Guill. Rich. Bon auen. Tho. et alios. Quod quamuis in aliquibus actibus infantili etati conuenientibus habuissent consimile principium sicut modo nos habemus: tamen non in omnibus et maxime in finalibus habuist sent dissimilitudinem. quia vita eorum senio et fine vite caruisset. Similiter licet habuissent vite principium per natiuitatem infantilem (ita quod non habuissent perfectum vsum membrorum statim post natiuitatem. et sic nil prohibet eos tunc habuisse defectus qui principium originis consequuntur naturaliter. secus de penalibus Uerumtamen de fectus qui ordinantur ad vite terminum non habuissent vt sunt seniles defectus. debilitatio virium in sensibus scilicet visu minus claro et auditum et sic de aliis et egritudines tnsses dentium euulsiones etc.
¶ Si obiicitur. quia homo est nobilssimum animalium et dignissimum ex primo Politicorum. Uidemus aute in animalibus brutis plurimis quod statim dum nascuntur ambulant. sicut patet in capris coturnicibus et aliis. ergo multo fortius hoc debuisset esse in hombus antequam peccassent etc.
¶ Respondetur secundum eundem Guil. et Rich Tho. et alios upra. quod non est consimile Primo quia inter animalia homo in puericia magis abundat in humiditate secundum naturam Et cerebrum habet humidius: maius in proportione sui corporis Et quia superabundans humiditas indiget solidatione membrorum ad faciendum motum neruorum debitum et ad supportandum pondus cerebri in erecto corpore. ergo puer natus non potuisset statiet super pedes ambulare. Animalia autem que statim post natiuitatem cur runt. puta Capra: et turtur et coturnix. que ex ouo exeuntes mox post matrem currunt. et huius modi: sunt valde sicce complexionis. et nascuntur cum membris ad motum habilibus. ergo etc.
¶ Secundo ad idem Dicendum quod si queratur Quare est quod homo habuisset defectus infantiles stante innocentia. Et quod bruta citius habuissent perfectum vsum membrorum quam homo etiam antequam peccasset Respondetur secundum praefatos doctores quod hoc non fuisset in penam peccati. nec talis infirmitas carnis prouenisset ex culpa. sed hoc forem ex nobili complexione hominis. quia homo est mollioris complexionis et per consequens nobilioris Ideo ex moslicie naturali membra puerilia fuissent impotentia ad exercendos actus. puta: manu capere. lingua loqui pede ambulare etc. Ueruntamen tenendum est quod pro illo statu non habuissent tantam infirmitatem carnis sicut modo habemus post peccatum. sed valde perfectius et celerius creuissent et potentes ad huiusmodi actus fuissent. Item hoc etiam deus ideo sic ordinauit. quia paruulis homiuum preuidit vt non deesset cura diligens et custodia parentum. sicut deest fetibus multorum animalium aliorum Denique Tertio vt homo humilitatis causam haberet et non superbiret cum videret quod in corporalibus vincitur a brutis in omnibus sensibus. et etiam fortitudine ac motibus vt iam dictum est. Unde v. Nos aper aud tu praecellit: aranea tactu. Lynx visu: vultur odoraru: simia gustu¬
40
¶ Utrum hominum paruuli nati in statu Innocentie habuissent statim vsum rationis perfectum et scientie: Respondetur secundum Guil. eadem distin. xx. Bonauentu. circa litteram Rechar. ibidem. qa fina. Thom. q. ii art. ii Stotor. quod probabilior positio est quod non statiem nati habuissent perfectum vsum rationis et scientie. sed per interualla temporum profecissent in cognitionem adquisita per sensus viam que tamen pro illo statu fuisset longe perfectius et celeriori tempore quam fit modo in hominibus etc. Et probatur primo ex parte corporis. quia cum infantia sit nimis hauemida et mollis vel fluida: cerebri complexio tunc esset nimis fluida nec habuisset phantasmata statim depurata. Et ideo non posset ibi esse fortis impressio specierum sicut nec in fluida aqua. Nec fortius conuersio imaginatiue super illas: sed fuisset confusio phantasmatum quedam sicut in ebriis fit ex fumoso vapore ad caput ascendente. ergo non habuissent statim cognitionem vel vsum perfectum. Secundo ex parte anime que in principio est tanquam tabula rasa. iii. de Anima. Ergo non fu issent nati cum speciebus intelligibilibus actu. Tertio quia intellectus se conuertit intelligendo ad phantasmata: sicut oculus in videndo conuertit se ad colores. ex. iii. de Anima. Unde sicut facies non relucet distincte in aqua mota vel tur. bida: sic in proposito paruuli nati propter ftuidam humiditatem cerebri nondum solidati non fuissent idonei ad cognitionem
¶ Si obiicitur. Quia agnus natus statim agnoscit matrem et fugit lupum. Et quia homo perfectior est debuit ergo secundum naturam hoc habere. nisi esset pena peccati. Quia vt Aug. dicit i. de Ciuitate. Non parua pena est in sipientia. Respondet Rich. quod verum est loquendo de insipientia proprie dicta. scilicet quando quis nescit cum scire deberet aliquid. sed non sic est in proposito. Denique dicendum quod non est simile: quia secundum Thom. supra. quia agnus non facit talia per rati onem sed per naturalem instinctum extimatiue virtutis. Et tali instinctu etiam pueri modo cum vagitu mammillas sugere petunt et accipiunt: sed tunc aliter fuisset scilicet in statu innocentie vt iam dictum est supra. §. xxxvii.
41
¶ Utrum stante innocentia hominum filii geniti habuissent a parentibus transfusam scientiam Guil. supra. similiter Scotorel. dicunt quod non. quia non fuissent geniti perfecti in scientia etc. sed profecissent in scientia maxim quod adquiritur per viam sensus. Et patet ex rationi bus dictis. §. praecedenti. quod nec adquisitam habuis sent scientiam nec transfusam quantum ad vsum ad minus. quicquid sit de habitu scientie nam et adam habuit scientiam infusam a deo. Ut patuit supra§ xvii. et. xxii. potuit ergo deus infundere aliis pabitum etc.
42
¶ Utrum fuisset in hominibus a natiuitate transfusa gratia vel originalis iusticia stante innocentia. Respondetur secundum doc. Subtil. et Guill. ea. dist. xx. quod non. quia est donum supernaturale dei et per consequens non transfunditur sed cuilibet a deo specialiter donata fuisset. patet vbi Originale peccatum. §. v. et. xvii. Licet Tho. dicat quod si parentes fuissent producti in gratia: genuil sent filios in gratia. tamen si de gratia confirmata loquitur valde defecit. quoniam vt Hugo. de sancto Uicto. dicit. Si homo stetisset tunc generaret filios sine peccato. sed tamen non necessario heredes paterne insicie. Hec ille.
¶ Si obiicitur. Quia peccatum et gratia sunt opposita. Sed peccatum Ade transfunditur ad suos posteros. et inficit totam naturam humanam. ergo et gratia ac meritum eius debuit transfundi. Et patet consequentia per illud philosophi et Boe. in Topicis. Sicut propositum in proposito. Sic oppositum in opposito. Respondet idem Guil. quod hoc bene tenet in causis tantummodo vniuocis quando vtrunque ab vnimoca causa fit. Sed quando vnum causatur a causa vniuoca et reliquum ab equiuoca tunc non tenet. Sicut arguendo sic. Qualitas corruptibilis generat qualitatem corruptibilem. ergo incorruptibilis generat incorruptibilem. hoc consequens est falsum. licet antecedens sit verum. Quia in corruptibilis a solo deo generatur. Gratia auteet iusticia solum habet causam equiuocam. quia supernaturalem scilicet deum. loquendo de iu sticia in fusa qualis fuit originalis iusticia.
43
¶ Si ergo queratur An filii hominum fuissent nati in bono confirmati pro illo statu. Dicendum secundum e. praedictos docto. quod non. Et patiex dictis a fortiori. Quia perfecta confirmatio in bono est maxima pars beatitudinis. Si ergo habuissent illam confirmationem a principio iam fuissent perfecte beati. et ita non in via sed in termino.
¶ Si autem dicatur quod Anselmus. Cur deus homo lib. i. ca. xviii. dicit quod si primi parentes sic vixissent vt primo tentati non peccassent: ita confirmati fuissent cum omni progenie sua vt vltra peccare non possent. Hec ille. Respondet doctor Subti. e. dist. xx. q. i. quod Anselmus ibi dicit hoc opinando. Et pro tanto quia filii fuissent mirabiliter adiuti ne peccassent. Habuissent enim musta adiutoria ad bonum. videlicet bonitatem naturalium et prudentiam cauendi omne malum Et custodiam angelicam et curam et doctrinam parentum. Et originalem iusticiam ac gratiam. quam uis nondum confirmatam vsquequo. scilicet singuli vicissent primam tentationem. et per hoc meruisset vnusquis que ita confirmari in iusticia vt peccare non posset de cetero.
¶ Patet ergo ex his quod filii hominum in paradiso geniti non statim in natiuitate fuissent confirmati in iusticia. Sed singuli potuissent peccare sicut et primi parentes a principio non erant confirmati. sed peccare potuerunt et peccauerunt. Ratio est secundum e. docto. Subtils. quia filii. geniti non accepissent maiorem gratiam a deo a tempore natiuitatis quam fuerit gratia data Ade a principio conditionis sue dei dono. vt patet verisi militer: alias precellerent ipsum Adam qui tamenmultiplici prerogatiua fuit sublimatus secundum Augustinum pre aliis hominibus. Infra tamen christum et beatam virginem Mariam. Sed Adam fuit peccabilis. ergo et filii
44
Si autem queratur quando fuissent confirmati post natiuitatem filii homi¬ num. Respondetur secundum e. docto. Subti. supra in solutione primi argumenti. Quod sicut adam si vicisset primam tentationem tunc statim confirmatus fuisset: ita et sui filii singuli statim habita victoria prime tentationis quam habuissent pro prie: fuissent confirmati non ad victoriam sui paris sed ad propriam. Unde sicut et angeli in celo per victoriam tentationis excitate a luciferoquam vicerunt: statim confirmati sunt et beatificati. Ita et primi parentes et eorum filii non nisi per victoriam proprie prime tentationis meruis sent confirmationis coronam. Ideo. ii. Tin. ii. Non coronabitur nisi qui iegitime certauerit. Ex dictis patet quod singuli filii Adam sicut et primi parentes aliquam prima tentationem habuissent a proprio diabolo singulorum impugnante. propter quod et singuli custodes angelos tunc habuis sent. vt patuit vbi Angeli. §. cxix.
¶ Quid si stante adam et aliquibus patribus aliqui tandem filii hominum peccassent casu posito cum peccare potuerunt ante quam confirmarentur vt dictum est. Dicendum secundum sententiam predictorum quod illi et posteri consimilem miseriam incurrissent per pecccatu. Eiecti de paradi so in mundum istum sicut adam et homines modo sunt. Et quoniam secundum docto. Subti. christus incarnatus fuisset in paradiso etiamsi homo non peccasset quamuis mortuus et occisus in paradisonon fuisset cum ibi nullus eum occidisset nec mors ibi locum habuisset. Tamen sicut dicit Alexander Ales. iii. vol. Quod etiamsi christus in hoc mundo a nullo fuisset occisus sola voluntas charita tis et patiendi suffecisset ad salutem credentibus: ita et suo modo posset dici quod peccatores eiecti de paradiso potuissent saluari in fide christi per penitentiam et charitatem christi sine eiusdem christipassione etc. vt videtur mihi saluo tamen meliori iudicio etc.
45
¶ Utrum si homo non peccasset soli electi ad salutem an etiam reprobi nati fuissent. Respondetur secundum docto. Subti. et Guill. ea. dist. xx. Quod soli electi fuissent geniti in statu innocentie. Et hoc expresse testatur Greg. in moralis. Et probatur secundum e. Scotum supr. q. ii. Ratione. quia omnis ordinate volens finem: Primo vult ipsum finem: Secundo ea que sunt ad finem prout magis vel minus ipsi fini appropinquat. Sed deus est huiusmodi ergo primo vult seipsum vt finem omnium: Secundo crea turam quam in seipso elegit beatificandam. Tertio vult sibi dare media ad habendam beatitudinem. scilicet gratiam et merita. Nec aspicit nisi aspectu secundario quod iste electus ab isto homine electo vel ab illo reprobato generetur. Imo idem electus qui in statu innocentie fuisset genitus ab electo Nunc in presentis statu quandoque gignitur a reprobo.
¶ Si dicas. Quomodo hoc fieri potest. Dicendum quod videmus quoniam vnus ignis numero qui gignitur ab vno igne potest eque ab alio igne generari. Sic Isaac qui genitusr est ex Abraam sanctissimo: potuit gigni a Nerone pessimo viro. quia illud nutrimentum quod in Abraam est in semen conuersum: potuit et in Nerone conuerti vel fieri vt inde nasceretur sanctus Isaac. Ex quo patet Primo quod in illo statu soli electi fuissent generati. Secundo quod illi soli qui in illo statu fuissent saluati: etiam modo sunt vel erunt saluati. Nam aliter diuina praedestinatio fuisset mutata. Tertio patet quod modo aliter saluantur electi quam tunc fuissent saluati. deo id ordinante ab eterno. quia modo multi saluantur per martys. riii. tunc autem nullum fuisset martyrium.
46
¶ Sed difficultas est: Gi plures homines de vno sexu saluantur quam de alio Quod si sic. Non videtur quomodo iidem saluentur modo qui saluati fuis sent in statu innocentie Cum vt supra dictum est in illo statu tot fuissent viri quot femine. Item quia hoc verum est quod tunc tot fuissent viri quot femine. vt tenent communiter docto. ergo et in celo equali numero esse de berent. Respondet Guil. cum doct. subtilir. quod sicut soldeo cognitus est numerus electorum in superna felici tate locandus. Ita soli deo notum est. de quo sexuerunt plures an de viris an de mulieribus. Dicunt tamen iidem quod differentia maris et femine est solum differentia materialis. ex. x. lib. Metaphy. Et ita non repugnat vnum aliquem qui fuisset mulier in statu innocentie saluata. vt in statu isto nunc est set vir saluatus. Et hoc modo dicendo non obui at: quin iidem saluati fuissent tunc et nunc. sed tunc in sexu muliebri: nunc in virili seu econuerso Unde (inquiunt) Aliqui credunt quod forsan in superna ciuitate erunt omnes electi resurgentes in sexu virili propter perfectionem demptis mulieribus que in corpore proprio mira fecerunt. sicut beata virgo Maria et alie multe. Hec Scotus.
47
¶ An homines omnes electi in statum innocentie fuissent equales in perfectione. Respondet idem Guil. supra quod non. imo et in corpore aliqui habuissent meliora naturalia. Et in anima habuissent aliqui maiorem scientiam in intellectu et ma iorem bonitatem in affectu Maiorem etiam grati am a deo infusam et merita ampliora. sicut et Adam in predictis maiora habuit quam Eua. Nullus tamen fuisset aut corruptus in corpore aut simpliciter ignarus vel maliuolus
48
¶ Utrum homines in statum innocentie mansissent in paradiso omnes tandiu vsque quo numerus electorum impleretur. et tunc simlus omnes transferrentur in celum an successiue trans ferrentur: Magister cum Aug. super Gen. hoc sub dubio relinquunt. Sed Bonauen. circa litteram ea dem distin. xx. dicit quod opinio probabilior est scilice quod successiue transferrentur: per aliquam mutatis onem viui in caelum: non per mortem. et sic successt ue parentes cessissent filiis natis. nec expectarent quousque impleretur numerus electorum. Concor. Richard. Item Doctis. Subtis. ac Guil. Idem tenent dist. xxix. li. ii dicit quod si Adam a principio vsque ad prae sens non fuisset translatus in caelum: senio defecisset aliquantulum ex conditione nature. vt dictum fuit supra. § vi. Ideo transacto inquiunt tempore merendi in terrestri paradiso: ante mortem translatus fuisset in caelum et antequam senium sensisset. Alioquin si tem pus merendi semper habuissent homines et semper in illo stetissent paradiso: sequeretur quod aliqui eorum fuissent gloriosiores Maria virgine. quod non tenetur. Hec Sco. Item secundum Bonauen. Si gloria eorum differretur vsquequo numerus electorum impleretur: esset parentibus prioribus afflictio. quia Spes que differtur affligit animam. Prouerb. xiii. Nec videtur quomodo posset tanta multitudo electorum contineri simul intra paradisum