Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Sanitas

1

1

Anitas. et peroppositum infirmitasi. Queritur quid sit sanitas. Respondetur secundum Isido. li. iiii. qui diffinit sic. Sanitas est integritas corporis et temperantia nature et calido et humido: quod est sanguis: vnde et dicta est sanitas. quasi sanguinis status. Infirmitas autem siue ecgritudo est huic sanitatis disposi tioni contraria. Itaque Ioamnicius dicit. Sanitas est temperamentum perficiens res naturales secundum nature cursum: Infirmi tas autem est extra nature cursum intemperatia. Ad idem etiam Rich. de sancto victer. dicit in expositione Esa. Omne caput languidum: diffiniendo. Sanitas corporis est integritas naturalis complexionis humorum omnium etc.

2

2

¶ Quottuplex in comuni distingustur sanitas: Nota quod sicut Ans. lib. de similitu. dici ctat: duo sunt genera sanitatis et infirmitatis. quia Una est infirmitas anime vel sanitas. Alia est corporis. Unde et glo. super Mat. iiii. dicit. Non pauciores morbi animam vexant quam corpora. Hiero. quoque super Ios. omel. vi. dicit. Tunc vere sanati dicimur cum viciis carentes virtutem nouo vsu vertimus in naturam. Proinde secundum Ans. supra. Quemadmodum infirmitates inquit corporee sunt duplices. quia quedam sunt naturales: quedam casuales. Ille naturales dicuntur quae ab hominis infantia sunt continue. Casua les autem dicuntur: cum febris aliquo casu occasione extrinseca vel quouis modo accidit homini. Ita inquiviciorum que anime infirmitates sunt: Alia quidem sunt naturalia: vt ingluuies et luxuria: quae ex ipsa carne concrescunt homini ab infantia. Alia sunt casualia. vt mendacium: superbia: periuria: et similia. His ergo delendis instare debemus: licet non omnino delere possimus. Nam vt etiam Aug. lib. de bono coniuga. dicit. Melius est habere staturam Cachei cum sanitate: quam Golie cum febre: etiam corporaliter. Quaneo magis in spiritualibus: anime sanitas praeligenda est quanto anima prestat corpori etc.

3

3

¶ Quid de variis infirmitatum corporalium generibus Notandum quod multimoda sunt genera infirmitatum vel egritudinum. de quibus physici plurima vtilia tractauerunt. De quorum nominibus saltem hic aliqua breviter tangemus qui non sufficimus quo ad omnia describere. Sed vel magna parte ex physicorum scriptis pro euidentia scripturarum prosequendo: ordine alphabetico perpauca hoc inseremus Noticiam pleniorem medicis dimittemus.

4

¶ Alopicia et Tyria: secundum Isidorum et alios passiones sunt: per quas capilli capitis et barbe ciliorum quod defluunt: circumscriptis fuluis pilis. Sed proprie

5

¶ yria in homine est cutis excoriatio.

6

¶ Apoplexia: vt Papias et Isido. di. est lapsus repentine veniens: et sine sensu hominem efficiens quasi mortuum subito: ac cadere faciens: siue dum comedunt vel vigilant siue dormiendo.

7

¶ A postema secundum Hali: est grossicies et tumor comstrictus in duriciam cum feruore et dolore. Ad hec vbi Flegmon.

8

¶ Artetica. vide vbi Scia. i

9

¶ Asmatica. vide vbi Synochus

10

¶ Aurugo vt glo. super Amos dicit est morbus qui in homine nascitur ex abundantia corrupti fellis: que corrumpit sanguinem et vertit in pallorem: et queque dulcia in amaritudinem.

11

¶ Bolismus: vocatur fames immoderata cum appet tus cessatione. Unde differt a Canina: quia in bolismo cessat appetitus: debilitatur virtus: et consumitur corpus. Sed in canina virtus appetiti ua valida est: membraque repleta Calculus. vbi Lapis.

4

12

¶ Cancer secundum Isido. a similitur dine marini animalis vocatur vulnus: nullis medicamentis sanabile: tamen mortem tardius affert: vt dicitur. intus in carne cauatum: sanie continue mordens. Et in huiusmodi est laudabilis dei iusticia

13

¶ Canina: Iam doctum est de hac vbi Bolismus.

14

¶ Canson: secundum Razi in Almasore. x. parte. est febris ex genere tertiane: sed ea fortio:

15

¶ Catarrus secundum Hali: est superfluitatum humidarum descensus a cerebro ad nares et gurgulionem et guttur canalemque puimonis. etsi ad nares de scedit vel es naribus fluit iugiter: Corriza vocatur. si ad fauces: secundum Isi. nominatur Brancus. si autem ad guttur canalemque pulmonis: Raucedo dicitur. Sed sietiam ad pectus atque pulmonem: fit tussis pessima etc. Hanc etiam sequitur Cephalea: secundum Hali.

16

¶ Cephalea: est capitis passio. dicta a cephal grece id est caput: que et quandoque Emigranea di¬

17

¶ Cholica passio secundum Isid. nomen capit ab intestino: quod greci Cholon vocant: et secundum Razi fit ex retentione fecis aut ventositatis

18

¶ Cordiaca passio: est dolor cordis quandoque a dila tatione ipsum cor coartans et interficiens. quandoque in vonis secundum Auic. quandoque in apostemate cordis: et huiusmodi.

5

19

¶ Diaria est iugis fluxus ventris sine vomitu: vt dicit Isidorus et Razi.

20

¶ Disinteria: secundum Isido. et Isaac est diuisio continuationis. dicta a dis grece: quod est diuisio. quia est vlceratio intestini: et egestio sanguinis ex discoriatione intestini. Fit autem intercidente fluorem quem Greci diariam vocant etc.

6

21

¶ Aephantia ab elephante denominatur secundum Isidorum: quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti. siue quia est passioingens: sicut Elephas est animal maximum. Et vt Hali dicit est morbus corporis membra desiccans ac corrumpens quasi cancer: qui fit omni tempore crucians. Et est elephantia morbus contagiosus in cohabitantes. Et duas habet species. Prima est qua nulla medela quis ab ea curatur. Secunda est speciei leuioris: illius videlicet quae a principio: si medicina succurratur: potest curari.

22

¶ Emorrois. vbi Sanguis fluxus.

23

¶ Epatica. est passio vel morbus a iecore nomina tus. quia Greci iecur: ipoten vocant. Et vt Rati ac Constantinus di. Egritudines epatis sunt apostema. aut oppilatio et defectio virtutis appeti tiue: aut digestiue virtutis defectus ictericia et hy dro pi¬

24

¶ Ephialtes. vbi Incubus.

25

¶ Epilensia. dicitur secundum Isidorum eo quod mentem parits et corpus appendens sit. Nam greci Epilens vocant appendens. et epilensiam: appensionem. Hec dicitur etiam passio caduca: quia cadere facit egrum in terram: et totum corpus spasmum patitur: spiritumatque cum tremore. et talis non curatur. sed quae sine tremore est: curatur.

26

¶ Unde sic patet quod hobst sunt due species secundum Papiam. Runatici quoque vocantur a vulgo tales: eo quod per lune cursum cominitetur eos demonum insania: et secundum Razi fit vt plurimum in augmento lune vel plenilunio: aliquando etiam in diminutione. Idem et Laruatio. ipse et morbus comitialis. id est maior Erisipila: (et diutinus morbus caducus. est quam latini vocant ignem sacrum. id est execrandum: per Antiphrasim. secundum Isido. Si quidem in superficie rubore flammeo cutes rubescunt: tunc amplius inuaduntur loca et febricitatur. Crratica: est febris commixta secundum Razi. quia in accidendo non seruat certum diem: sed errat.

27

¶ Ethica: febris est vt dicit Hali: que consumit humiditates corporis: et cum augetur consumptio: ptisis vocatur

7

28

¶ Febris est morbus. et dicitur a feruore: quia est abundantia caloris extranaturalis a corde procedens in arterias mediantibus spiritu et sanguine per totum corpus: vt dicit Auicen. iii. Can. et alii. Et habet multas species. Nam quedam dicitur febris Ephimera que tantum semel inuadit: et eodem die cessat. Et ideo sic nominatur a pisce ephi mera: qui eodem die quo nascitur: paulo post moritur. Quedam dicitur febris putrida scilicet que fit ex putredine sanguinis: et est febris continua. et alia tertiana: alia quartana: alia quotidiana pro certis horip diurnis vel nocturnis: alia acuta: alia non

29

¶ Fistula communiter dicitur vnum quodque vlcerum postquam. xldierum spacium transierit: Tamen veraciter et proprie fistula denominatur quando vlcera sunt profunda quibus os strictum est: et interiora larga: et caro dura et alba: fluens humiditate putrida etc.

30

¶ Flegmon: est de genere apostematum. Nam vt Hali dicit. Apostematum sunt quattuor genera. Primum est sanguineum. et hoc phlegmon vocatur: secundum Isid. a potu phlegi. id est inflammans inquie tudine. quia cum ceperint fieri phlegmones inquietudo febris consequitur cum dolore. Secundum est apostema cholericum. et hoc Furunx appellatur vel furunculus: eo quod ferueat quasi ferusmiculus. Tertium genus est phlegmaticum. et hoc Endiuia dicitur aut empidimia: secundum quosdam. Quartiur est melancholicum: quod Scliros nominatur.

31

¶ Frenesis secundum Isido. dicitur quasi frenans mentem: rel quasi frendens concutiendo dentes. Est enim conturbatio cum exagitatione et dementia: et secundum Isaac est calidum apostema in pelliculis ipsius cerebri: quam semper sequuntur vigilie et alienationes sensus vel mentis Item apostena in operimento cerebri est et Gutta: quae tanque apoplexia subito extinguit vitam hominis: cum directe virus eius descenderit ad cor: maturo huiusmodi ab apostemate erumpendo. alias saltem partem dextram perimit.

8

32

¶ Hernia est passio in renibus quase facit vt vrina paulati exeat harenosa cum arIctericia: est passio (dore: vt dicit Constantinus. in felle propter caliditatem epatis sic nominata: secundum Isido. a quodam animali coloris fellei: nomine Icter in greco. Item secundum Auicem. Ictericia est alteratio coloris corporis feda: tendens ad citrinitatem aut ad nigredinem propter cursum humoris citrini aut nigri ad cutem. et ita est duplicis speciet Idropisis. dicitur ab hydor grece: quod est aqua. quia est humor succutaneus cum inflatione turgenti et anhelitu fetido. Et talis quanto plus bibit: tanto plus

33

¶ Iliaca passio: est in¬ sitit. et species habet plures. testinorum. dicta ab ileos grece: quod est obuoluere quasi sese intestina prae dolore inuoluant: hi et torminosi dicuntur ab intestinorum tormento. Hec omnia

34

¶ Isd.

35

¶ Impetigo. est scabies sicca prominens a torpore cum asperitate et rotunditate forme secundum cundem.

36

¶ Incubus vel ephialtes. secundum Auic. in. iii. Can. est egritudo qua in somno sentit homo graue phatasma super se iacens et ipsum opprimens: exanimen quasi praefocans. et cum ab ipso separatur: excitat eum subito. Et secundum Razi: fit ab assiduatione multi sanguinis in corpore. et cum fit frequenter: nisi ei succurratur: ad epilensiam perducit autem apoplexiam et huiusmodi.

9

37

¶ Tapis vel calculus nascitur in uvesica et in renibus ex humoribus grossis et viscosis.

38

¶ Lentigirres. sunt vestigia paruula macularum in facie rotunda: a specie lenticule dicta.

39

¶ Repra est albedo que fit in exterioribus cutis secundum Hali. aliquando in quibusdam membris tantum. aliquando in toto corpore. cuius signum est quod membrum in quo est album est: pilique similiter. etsi cutis acu pungatur: sanguis non egreditur ab ea sed humiditas: lepra est incurabilis. Si vero sanguis egreditur aut tubea humiditas: non est sanitati despcranda.

40

¶ Item Lepre incipientis signa secundum Razi: lib. diuisionum: sunt Raucedo vocis: strictura anhelitus: conturbatio oculorum vel appa rens in oculis offuscatio. ruborositas faciei ad nigredinem quandam tendens: paucitas pilorum et casus eorum. Preterea secundum Auicen. est sternutationis multitudo ganetus seu locutio quasi per nares vel in nari¬ bus. et odor sudoris atque anhelitus ad fetorem declinans: ad vltimum vlceratio corporis fluens etc.

41

¶ Lienteria. sic dicta: eo quod cibum tanquam per linea intestini illabi faciat nullis obstantibus. vt dicit Isidorus. et hoc secundum Isaac et Hali: Ita quod cibus velocius egreditur a stomacho nullatenus mutatus ibi: nec in colore nec in liquore nec in odore etc.

42

¶ Lethargia. est passio vocata a somno iugi: ve luti stertentis: secundum Isidorum. et est oppressio cerebricum obliuione que secundum Hali fit ex apostemate frigido phlegmatico accidente in occipitio: vnde et ipsam dicunt esse frenesim frigidam.

43

¶ Lunatica. vbi Epilensia.

10

44

¶ Mania. vocat a mentis insania vel furore et accidit cerebro ex apostemate siMarotide. sunt duricie vel (cut et frenesis. collectiones que ex febribus vel ex aliquo casu nacuntur in aurium vicinitate tamquam apostenata secundum Isid. Morphea. est lepre species: quia est albedo tenuis in exterioribus cutis facta ab eisdem causis procedens: vt hec dicit Hali. Differunt tamen: quia morphea est exterius in cute: lepra vero in membri profundo. Et morphea: quedam est alba: que magis habet lepre proximationem. quedam aut est nigra: quia vergit in nigredinem coloris.

45

¶ Nigra melacholia. dicitur secundum Isidorum a nigro felle secundum Grecos: qui nigrum: melan dicunt. cholenautem fel. Et vt Hali dicit: est alienatio siue confusio mentis que fit ex tristicia desperationis. Hanc patientes: alii mortem timent: alii se necant: alii brum ta se esse putant: et voce scilicet brutali clamant: alii vasa lutea se esse putant: et ne frangantur cauent: alii Oppilatio. secundum Con (iuinare se putant stantinum est passio in splene pluribus causis accidens. Item secundum Hali quandoque accidit etiam oppulatio puppi cerebri. et nominatur grece cothocos id est congelatio: que fit ex potu aque frigide: vel in ea balneatione vel fructuum refrigerantium comestione.

11

46

Papula et pustula ac verruca et prurigo atque scabies: ad idem genus pertinenti scilicet scabiei. Est enim scabies secundum Isidorum dicta quasi squames. Lepra quidem et scabies: vtraque est asperitas cutis cum pruritu et squamatione. Sed scabies tenuis magis exsquamatio est aspe ritatis: ita vt purgamenta admittat. prurigo verto a perurendo et ardendo est dicta. Item papula est paruissima cutis erectio circumscripta cum rubore. dicta papula: quasi pupila Pustule vero sunt parue scabies ex humoribus malis: quos natura pellit ad exteriora cutis Sed verruce sunt proprie (vt dicunt Hali et Isaac pustule vel caro grossa dura et spissa: que precipue nascitur in manibus et pedibus vel vbicunque in corpore.

47

¶ Paralysis. est dissolutio membrorum: stomachsque contractio: vt membrum paralyticum moueri non valeat et sensum illius amittat: quia stupi dum illud facit: et fit ex multa infrigidatione.

48

¶ Peripleumonia. est pulmonis vicium cum doore vehementi et suspirio. est enim pulmonis tumor cum spritumarum sanguinearum effusione secundum Isilo. aut est apostema calidum in pulmone secudum Hali.

49

¶ Pleuresis. secundum Constantinum aliosque vocatur apostema: in diafragmate nascens vel pectore. quod sequuntur huiusmodi accidentia. videlicet febris indeficiens. et tussis. anhelitus angustatio. et puncture dolor.

50

¶ Podagra. secundum Isidorum: a retentione pedum nominatur et ferali dolore apud grecos. Et vt Isaac dicit: podagra est dolor calcanei et plante pedis cum dissolutione nerui cum pulsatione.

51

¶ Ptisis. est vlceratio et tumor in pulmonibus secundum Isidorum: qui iuuenibus facilius euenire soet. hec totum corpus consumit et eius humiditates: et tandem pulmonem consumit.

12

52

¶ Reuma est fluor quem facit catarrus est naribus: et diuersimode nominatur. Patet vbi de Catarro.

53

¶ Sanguinis fluxus: qui dicitur emorrois. ab emoth grece: quod est sanguis latine. Et inde emorroissa vel emorroissus: qui talem infirmitatem patitur. Sicut legitur in euangelio quod christus mulierem emorroissam sanauit. Est autem talis fluxus sanguinis vt Hypocras dicit: ab ore venarum que sunt in ano. Item est quedam sanguinis emissio scilicet

54

¶ Sanguinis spiutum vel vomitus. que Aut ex pulmone prouenit secundum Hali: Aut ex omnibus anhelitus instrumentis: aut ex aliis interioribus membris. Dicit autem Hypocras: quod emissio sanguinis a superioribus quecunque sit: signum est malum. sed emissio ab inferiortbus scilicet ab emorroidibus signum bonum est. scilicet prolongationis vite etc.

55

¶ Scia. est dolor vel passio nascens in concatenatione coxarum: vt enim dicit Constantur. In coxis et pedibus oriuntur sciatica. artetica. et podagra: quae plurimum nascuntur in illis quibus cum cibo et potu humores augmentantur dum quiescunt: coitum que frequenter et nimium operantur: maxime post cibum. Differunt autem: quia sceia: est dolor in ossibus coxarum exterioribus descendens vsque ad genua. aliquando etiam vsque in calcaneum et extremitatem pedum ab extranea parte. etsi diu moretur: pes contrahitur: et claudus efficitur. et plerumque fit hoc in partibus sinistris. Sed passio artetica est dolor in concatenatione. membrorum pedum vel articulorum. Et quando est tantum in concatenatione genuum vel manuum vel cupeitorum. aut aliquando etiam maxillarum: tunc artetica sola vocatur. Quando vero est in concatenati one pedum vt in calcaneo maximeque digitorum pedum pollicibus: tunc podagra et artetica vocatur.

13

56

¶ Scotomia secundum Isaac et Halist est repentina tenebra vel corruptela visus cum vertigine capitis vnde et vertigo nuncupatur secundum Isidorum. Apparent enim patientibus omnia quasi voluentia nebulosa vel tenebrosa: et ea extimat rotari vel cadereetc.

57

¶ Scrophula est apostema durum glandule simile secundum Hali. quod fc.t in tenera carne que in colloest aut inguibus aut ascellis. et dicitur scrophula eo quod in collo porci oriatur multa. Sinantis secundum Isido. dicitur a continentia spiritus et suffocatione in faucium dolore.

58

¶ Syncopis secundum Isaac est absolute cordis defectio et subita dissolutio totius sue virtutis vitalis in se atque in membris. Impossibile est autem sycnu copim fieri sine cordis passione.

59

¶ Singultatio secundum Isaac et Hali est malus motus virtutis expellere volentis nociua etc. vnde est spasmus interioris tunice stomachi. Fit autem de repletione et inanitione et frigiditate supernatante stomachum

60

¶ Sinochus est febris que asmatica dicitur que secundum Razi accidit sine tremore et horripilatione. accidit tamen cum calore. incipit estuando praesertim iuuenibus et sepius in hyeme et vere. illis maxime contingit qui carnes et confectiones ex melle multum comedere et bibere consueuerunt.

61

¶ Spasmus est contractio subita partium aut neruo rum cum dolore vehementi secundum Isido. Et fit aut ex repletione aut ex inanitione. Quandoque autem fit in toto corpore: Ita quod fit contractio neruorum a ceruice ad dorsum. et tunc thetanus vocatur. quandoque in aliquo membro tantum. et sic dicitur spasmus vel telum de quo. i. Squinancia id est suffocancia. dicitur secundum Isaac quaeliscunque morbus vel apostema in gula venerit angustans flatum nec cibum et potum nisi paruum recipere potest etc.

62

¶ Stranguiria seundu Ito. ditta est eo quo strirga vrinarum difficultate etc. Superfluitas facit multas molestias morbidas. De quibus aliqua scilicet ructationes tusses et huiusmodi vide vbi Sensus Gustus. §. xix.

14

63

Telum. laterum dolor est sic dictus secundum Isido. eo quod dolore corpus transuerberet quasi gladius.

64

¶ Tethanus. De hoc vide vbi Spasmus. Tiria vbi Allopicia etc. Tinea sunt vlcera parua in capite nascentia quibus inest vesica siue putrendo. et habet species plures quas transeo. Uariole sunt vlcera multa et parua que per omncorpus aut maiori parte eius fiunt maxime in perueris tempore crescendi et sinochum comitantur.

65

¶ Ulcus secundum Isaac et Hali est putredo ipsa que dicitur vlcus quod olet quasi olcus. Inde et vlcera dicuntur que habent saniem. Et dicitur sanies. quia ex sanguine fit putrefacto in vlcere.

66

¶ Uulnus autem dicitur quod ferro fit quasi vi. Hec praescripta de generibus egritudinum sufficiant. Preter hec enim sunt tammulta et specierum varietate diuersa vt numerare singula non sufficiamus

67

¶ Ex omnibus claret dei bonitas erga nos que per omnia extat laudabilis in singulis. Primo. quia cum propter peccata nostra multo plura demeruerimus flagella mortis: imo et annihilationem: tame pius dominus mitius nobiscum egit miseriis bulus vite non subiiciendo huiusmodi afflictionibus. Secundo: quia hec omnia ad bonum nostrum ex bonitate sua misericorditer ordinauit scilicet ad virtutum exercitium pro salute. Tertio: quia quanto plura genera infirmitatum vel aduersorum patimur: tanto ma iora dabit deus praemia nobis in eius amore perseuerantibus Quarto: quia per infirmitates corporales a multis peccatis. et per consequens penis nos gehenne preseruat

15

68

Qualibus signis prenosticatur in homine sano futura egritudo: Nota quod sicut Isid. dicit. Oportet medicum physcum: et preterita agnoscere et praesentia scire et futura praeuidere. Proinde vt Razi in Almasore. iiii. parte. dicit. Signa future egritudinis varia sunt pro variis generibus egritudinum: et plurima quae inuestiganda sunt. et ad sanationem est festinandum.

69

¶ Unum est saltus faciei diu permanens et fortis et multus: torture vicine signum est. Saltus vero totius corporis multus ac diuturnus: spasmum praenosticat imminere.

70

¶ Secundum est oculorum facieique rubedo et venarum in eis mantfestatio lachrymarum descensus et claritatem pati non posse. Hec omnia si cum forti dolore capitis assunt: frenesis future signa sunt.

71

¶ Tertium faciei rubor multus cum offuscatione et angustia agrem attra hendi et vocis raucedo: lepram significant.

72

¶ Quar tum reumatismus si frequenter eueniat cum corriza. timendum est de ptisi vel asmate.

73

¶ Quintum sudor multus et diu perseuerans: si male fuerit olens: febrem iam vicinam designat.

74

¶ Sextu repletio nimis superflua timorem emorroice passionis future et apoplexie ac subitanee mortis affert. Si praeterea cum repletione assit sensuum turbatio motuumque debilitatio. signum est apoplexie.

75

¶ Septimum cordis tremor fortis ac frequens: mortem subitaneam portendit. Item de Incubo: quia signum est epilensse. Patuit. supra. §. viii.

76

¶ Octauum palpebre et extremitates inflate praenosticant hydro pisim.

77

¶ Nonum grauitas in dextro latere: et punctura et tensio lesionem epatis significat. et pruritus ani: emorroidem futuram

78

¶ Decimum fetor egestionis significat grauedinem in venis. fetor autem prine putrefactionem sanguinis febresque venturas.

79

¶ Undecimum paralysis parua: magna portendit.

80

¶ Duodecimum ex pluribus glandulis oritur magna collectio scrophuli. ergo festinandum est vt celerius suc curratur. Nam prouerbium est. Principiis obsta: quia sero medicina paratur.

16

81

¶ Sed que sint signa future sanitatis in homine infirmo scilicet quod talis euadet mortem et huiusmodi infirmitate: Notandum quod Hypocras in praenosticis ponit. ix. signa boni in infirmitate. et oppositum. ix. signa mali. Primum est fortitudo infirmi morbum faciliter tolerantis. contrarium: debilitas eiusdem signum est mali. Secundm est leuitas mouend se. Contrarium est signum: si infirmus valde pigrtum habst motum. Tertium est effigies membrorum sano similis. per contrarium dissimilis. Quartum est appetitus facilis cum sanitate mentis. per oppositum difficilis appetitus et per turbatio mentis. Quintum est suauitas somni tempore congruo: per oppositum malicia somni et tempore incongruoSextum est anhelitus suauis contrarium angustia spiritus. Septimum est pulsus equalis naturali similis. comtrarium est pulsus inequalis: vt modo magnus: modo paruus: modo fortis: modo debilis: in arteria quod corde procedente. Octauum est efficax fortitudo virtu tis in loco decoctionis: contrarium est debilitas digestiue virtutis etc. Nonum est sudor mediocris et laudabilis expurgationis in omnibus membris contrarium est im purgabile per sudorem vel partialis sudo scilicet in vno mebro

82

¶ Spiritualiter in homine signa boni sunt fortitudo bomi operis: leuis motus ad prenitentiam: effigies honeste vite: appetitus verbi diuini: somnus sanus i fidei contemplatione: anhelitus dulcis orationis: pulsus bone voluntatis: digestio scilicet peccatorum per debita satisfactionem calore charitatis. Sudor expurgationis per veram omnium peccatorum confessionem etc.

17

83

¶ Item que sunt signa mortalia in egroto: Notandum est quod sicut Razi in almasore. vit per. dicit. Et Hypocras in aforismis multa sunt signamortalia egroti. Primo aliqua sunt in facie et partibus circa eam: videlicet quod cum facies extenuata fuerit et oculconcaui videntur et nares deciden. Et tempora dilatabum:t tensa cute faciei. Aures quoque frigide fuerint et in citrinitatem mutate quarum etiam extremitas quae pendet comtracta fuerit. Preter hec color citrinus aut viridis aut niger apparuerit: nec eger multam prius euacuationem passus fuerit. Hec omnia signa mortalia sunt secundum e. Razi. Secundo aliqua sunt in oculis et fronte. Si enim est in fronte sudor et pulsus ac motus de bilitas ocli. Similiter stupidi qui non mouentur et tremuliqui non quiescunt. sed fere ex multo tremore circumire videntur. Frequens quoque in lecto reuolutio et verendorum discoopertio. et huiusmodi. quae sunt signa parturbationis mentis mortalia signa sunt. Consimiliter paruitas vnius ocli vel oris contorsio. et dormire ore aperto. Et in albis oculorum rubedo vel vene rubee aut nigre ineis apperentia mortis signa sunt. Tertio aliqua sunt in ore: videlicet oris fetor et anhelitus in acutis egritudinibus malum est. Item rodere dentibus praeter solitum: signum mortis est. Item mortuorum nomina proferre. Item sitis vehe mens cum sudore frigido: mala signa sunt

84

¶ Item flatus frigidus cum debilitate virtutis egrum sercat morti propinquum. vt idem Razi dicit. Quarto aliqua in corde sunt videlicet tremor cordis qui perseuerat in acutis egritudinibus signum est malum. Et singultus similiter. etsi anhelitus constrictus fuerit: ac febrilis calor augmentatus pernicio sum signum est. Item quando in aliquo membro oritur apostema incendiumque et siti. Etsi cum eo tremor cordis ac cidit mortale est signum secundum e. Razi. Quinto aliqua signa sunt in extremitatibus. Nam si sit diuersitas ca¬ loris in egri corpore: vt vnum sit calidum ex parte ventris: et alia membra sint frigida: malum signum est. Unde extremitatum frigiditas in acutis egritudinibus maxime si frigiditas augmentetur: et cum hoc ma gnus calor fuerit atque sitis in ventre: mortale est: precipue in senibus et frigidis. Sexto aliqua signa sunt in sudore. Nam sudor si sit frigidus cum acuta febre est perniciosissimus. et cum post sudorem tremor sequitur: signum est magis malum. vt patet. supra Septimo aliqua sunt in egestione: quia vrina nigra et stercus nigrum et spiritutum nigrum: ex signis mortalibus sunt. Etsi cum predictis fuerit febris magni incendii: signa valde mortalia sunt. Octa no: aliquod signum est in felle quod ponit Hypocras lib. Aforis. videlicet quod in egritudinibus quibuscunque incipientibus: si fel nigrum aut sursum aut deorsum exierit: mortale signum est. Nono: aliqua signa sunt in cerebro. videlicet: quod quibuscumque immoderatus dolor in cerebro fit: in tribus diebus moriuntur. si vero hos effugiunt: sani fiunt. Iterum quibuscunque cerebriab aliqua occasione motum fuerit: necesse est sine voce fieri statim. Hec Hypocras Decimo secundum praefatum Razi: pro praescriptis signis generaliter hec regula tenenda est: quod virtutes huiusmodi signorum intse conferende sunt ita: videlicet quod cum vnum bonum signum firmum fuerit: multia malis signis praeponderat Item quod egritudo magis timorosa est in homine semper sano qui fere nunquam egrotat. Unde signa predicta in homine frequenter egrotante minus timentur.

85

¶ Mystice ad hec applicando de signis mortis anime breviter Notandum: quod signa faciei secundum Grego. omel. de Euangelistis: significant fidem qua a deo cognoscimur: sicut per faciem vnusquisque cognoscitur apud homines. Unde signa mortis anime sunt: si fide habet extenuatam aut decoloratam errore: et aure non audit verba dei. Item oculus significat intentionem: dicente christo. Si oculus tuus nequam fuerit id est deprauata intentio. Tertio os significat comfessionem. Quarto cor contritionem. Quinto extremitates opera exteriora. Sexto sudor et egestio: opera exteriora. Septimo fel ire tentionem. Octa uo cerebrum cogitationes malas quasi dolores anime. Et sic applica vt videtur

18

86

¶ Que est causa sanationis ex infirmitate quacumque in homine: Respondetur secundum Tho i. parte. q. cxvii. ar. ii quamuis ministerialiter medicus: et instrumentaliter medicina in egritudinis sanatione naturali concurrant: Tamen sanationis huiusmodi solus deus principalis causa extat. Patet Primo ex Augu. sententia. xv. de ciui. dei. di. Medicina quae adhibetur extrinsecus inualida est: nisi spiritus sanctus operetur interius. Secundo ex sacra scriptura: que deo attribuit sanationem: sicut et culpe remissionem et mentis illuminationem. Psalmus cii. dicens. Benedic anima mea domino: et noli obliuisci omns retributiones eius: qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas. Et ite rum: qui docet hominem scientiam Tertio ergo a simili patet: quia Grego dicit: quod frustra vor docentis exterius sonat nisi gratia dei interius operando lumen prebeat. Et Commentator i i. posteriorum dicit. Nec vox nec littera visa docet: sed est doctor verus qui mentem illuminat. scilicet deus. Sic a simili de sanatione. Ueruntne meditus et medicina non sunt contemnenda. Ecci. xxxviii. Honora medicum: propter necessitatem etenim creauit illum altissimus. A deo enim est omnis medela: silicet principaliter. Hec ibi

19

87

¶ Qualibus ex causis infirmita tes generaliter accidunt hominibus. Respondet Isidorus de sumo bono. li. iii. c. iii. Tribus (inquit ex caus infirmitates accidunt. Primo ex peccato. Secundo ex tentatione scilicet pro exercitatione et probatione. Tertio ex passionis vel regiminis intemperie. Huic nouissime humana potest medicina succurrere: aliis vero solapietas diuine misercordie. Hec ille. Nota ergo quod generaliter loquendo: omnis infirmitatis causa est primo ex peccato: Et hoc tripliciter. quia Primo quo ad omnes homines: mors et infirmitatum quecumque genera proueniunt ex peccato primorum parentu. Secundo quo ad aliquos reprobos peccatores deus sepe iusto iudicio egritudines ad puniendum dat propter pecca commissa ab eis. Unde Glo. super Hiere. xxi. dicit. Longa infirmitate tabescere ira dei est. Idcirco apostolis ait Ideo inter vos infirmi et imbecilles Exne de rege Ioram: Herode: Antiocho: et aliis. Tertio quo ad esectos conuertendos per egritudines. Unde glo. Lu. xiiii. dicit. Debilitas corporis nullum excludit a regno celesti: sed rarius delinquit et citius ad deum conuer titur qui non habet in mundo illecebram peccandi vnde delectetur. Propterea etiam Hug. de claust. anime dicit. Multos deus videns ad peccandum fortes et promptos libere: atterit infirmitate vt nequeant saltentotiens quotiens vellent peccare. Ecce ergo deus laudabilis qui sic praeseruatet a penis

88

¶ Secundo vt Isid. supra dicit. Causa generaul scilicet egritudinis est ex tentatione. ad probandum hominis patientiam in aduersis. vt patet in Iob et in Tobia et in apostolo Paulo patiente iliacam: Qui et dicit. ii Corum. xii. Uirtus in infirmitate perficitur. Unde et aliquando infirmitas est ad gloriam dei vt manifestentur opera dei in illo. Sicut patet de ceco nato. Ioam. ix. Christo testante etc.

89

¶ Tertio infirmitas fit ex passionis vel regiminis intemperantia. videlicet aut calide aut frigide qualitatis in humoribus et eorum superfluitatibus ex malo regimine in ciho: potu: labore: et huiusmodi: secundum physicos.

90

¶ Ex omnibus laudabilis diuine bonitatis: et iusticia permittens nobis egritudines: et misericordia qua elicit bona etc.

PrevBack to TopNext