Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Elemosyna
1
ELemosyna secundum Guillermum in. iiii. distinctione. xxii. sct diffinitur. Elemosyna est opus in quo datur aliquid indigenti percompassionem propter deum
¶ In qua diffinitione tria genera causarum tanguntur. Causa materialis cum dicitur indigeti indigens enim est propria materia elemosyne aut verus aut estimatus aut interpretatus. Secundo tangitur causa effectiua cum dicitur: per compassionem. radix enim elemosyne complete voluntas bona est
¶ Tertio tangitur causa finatis cum dicitur: propter deum Potest enim triplici fine quis moueri ad tribuendum elemosynam sine peccato.
¶ Primo dum mouetur ex naturali pietate vt sue nature simili subueniat. hic finis est bonus qui apparet etiam naturaliter in multis animalibus.
¶ Secundo dum mouetur et iusticia vt secundum virtutem operetur et custodiat membrum corporis politici autem eid subueniat. hic finis est meli¬ vtato quinto totu et melus suu parte
¶ Terio pum mo uetur propter deum ex toto vel principaliter ad dandum pauperi: hic est finis optimus. Unde triplex est elemosyna. In corde per compassionem: in ore per consolationem: in opere per subuentionem. Unde Magister dicit in. iiii. di. xv. Multa enim sunt genera elemosynarum quae cum facimus adiuuamur. non solum qui dat esurienti cibum: sitienti potum: et huiusmodi. sed etiam qui bat veniam petenti elemosynam dat. vbi dicit san. Bona. quod quod dam est elemosyna corporalis: quaedam spiritualis. Elmosyna corporasseptimembris est sicut in hoc versu continetur. Uisito: poto: cibo: redimo: tego: colligo: condo. Sufficientia autem harum potest assignari sic. He differentie ordinantur circa corpus vel animam vt vnite corpori. Sicut autem diffinitur: homo est substantia animata per hoc tangitur vegetabilis quae indiget duplici restauratione scilicet calidi et sicci. et hoc est per cibum et frigidi et humidi: et hoc per potum. Sic est duplex opus misericordie. et huic est necessarium duplex cooperimentum comtra exteriora nociua scilicet remotum: et hoc est hospitium. et proximum: et hoc est vestimentum. et sic est duplex opus misericordie. Rationalis: et hec est substantia liba. et ex hoc nata est hapere libtate scilicet a carcere et a seruitute. lCotra ergo inclusi onem in carcere est visitatio contra seruitutem redemptio. Postremo est vnum opus misericordie quia mortalis. et tandem indiget sepultura quae est septimum opus misercordie. Simile elemosyna spiritualis est septimemnbris: sicut in hoc versu continetur Consule: castiga: remitte: solare: fer ora. Quarum sufficientia sic sumitur. Defectus enim spiritualis aut est talis quod non potest ei subueniri per hominem immediate: sed per deum: et tunc est vltimum scilicet oratio. aut potest: et tunc aut est cognitiue aut affectiue. Si cognitiue. autem est ignoram tia cognoscendorum: et tunc doctrina. aut agendorum: et sic est consilium. Si affectiue: aut est culpa aut pena. Si culpa aut in nos: et tunc remissio. aut in alios: et tunc est correptio. Si autem est pena: aut tunc releuandus est verbo aut facto: et sic est supportatio. et sic sunt se ptem. Doctrina: consilium: remissio: correptio: consolatio: supportatio et oratio.
¶ Queritur quae sit maior elemosyna vtrum corporalis an spirituals. Arguitur quod corporalis. quia Mat. xxv. praseuns non faciet mentionem in iudicio nium si de corporali¶ Sed contra hoc est: quia sicut se habet substantia spiritua lis vt anima ad corpus ita elemosyna ad elemosynam. Sed anima mlto pluris est quam corpus: ergo elemosyna spiritualis quam corporalis. Respondet san. Bona. in expositione litte dis. xv. quod spiritualis dignior est et nobilior. corporalis autem est manifestior. Et quia dominus populo rudi loquebatur ideo mentionem facut de corporalimuens de spiritualia maiori si quis habeat intellectum
2
¶ Utrum faciens elemosynam debet primum a se incipere: Arguitur quod non. quia maius et perfectius est diligere inimicos quod amicos. ergo a simili perfectius est diligere alium quam se et misereri alii quam sibi. ergo rectus ordo est prius alteri miserer
¶ Item homo per penitentiam debet sibi esse austerus et seipsum iudica re. et ita non debet misericordia incipere a nobis sed iusticia
¶ In contrarium tamen dicit Magister in littera vbi supra Qui vult ordinate elemosynam dare a se debet primanten recipere et eam primum sibi dare. Est enim elemost na opus misericordie. Uerissimeque dictum est. Miserere anime tue placens deo. Respondet san. Bonauen. vbi supra. quod duplex est in nobis portio scilicet corporalis et spiritualis. Et secundum hanc duplex defectus est. et duplex misercordia. Est enim misericordia respectu in commodi et mali quod est corporis. Primum inconmodum odire est viri spiritualis. secundum incommodum odire est viri carnalis. Dicendum ergo quod respectu anime vnusquisque debet esse prouidus. et nullus in hoc debet sibi esse durus. quia hoc non est iusticia sed nequicia. sed in corporali dummodo non exceqdat laudabile est quod est sibi durus et aliis pius
¶ Utrum elemosyna sit opus misericordie: videtur quod sic. vt dicit Magister in textum etc. Sed pontra. satisfactio est opus iusticie: sed elemosyna est pars satisfactionis ergo etc. Dicendum quod dare elemos nam indigenti potest esse dupliciter. Aut solum quia considerat indigentiam: et sic est pietatis. Aut quia considerat indigentiam et debitum: quia sibi impositum vel quia ipse debet cum habeat superfluum. et sic est pars iusticie: et sic est in satisfactione. nihilominus tamen pietas ad iusticiam reducitur. Per hec patet responsio.
3
¶ Utrum vtilius sit facere largas elemosynas quam paruas: Arguitur quod non. quia aut homo est extra charitatem aut in charitate. Si extra: ita amittit magnas et paruas et econuerso: (vt dicit Magister in littera Si in charitate: sed deus pensat opera secundum quantitatem charitatis. ergo si parum siue multum fiat ex quantitate charitatis tantum valet vna quantum alia. Item deus non pensat quantum fed ex quanto. Sicut Luce. xxi. dixit dominus devidua quae misit duo era minuta in gazophylacium Amen dico vobis quod hec vidua plus omnibus misit. Contra hoc. Si hoc esset verum ergo stultus esset diues qui daret magnam pecuniam deo nec sacerdos deberet ei imponere nisi obolum si tantum ei valet quantum vna marcha. Respondet sanctus Bona vbi supra in expositione litte. quod de quantitate elemosy. ne est loqui vel per comparationem ad eundem vel ad diuersas. Si ad eundem sic melius est et vtilius dare plus quam minus. Et est triplex vtilitas. Prima: quiasi est in charitate amplius satisfacit. Secunda: quia si est extra amplius disponit se ad gratiam. Tertia: quia siue sit extra siue intra multiplicat magis intercessores. Et hoc est quod dominus suadet Luc. xvi. Facite vobis amicos etc. Si autem per comparationem ad diuersos: elemosyna non praecellit elemosynam secundum propor tionem quantum ad meritum et satisffactione. tanten enim merectur paupercula in donatione modici panis quantum diues in donatione maioris In hoc tamen praecellunt diuitie quia possunt multiplicare intercessores qui pro eis tenentur orare.
4
¶ Utrum in ordine dandi elemosy na sit attendenda bonitas vel indigentia: et quod indigentia videtur. quia qui dat diuiti: elemosynam non facit. sed qui dat pauperi etiam malo facit elemosynam cum sit proximus et sustentandus
¶ Respondet idem santtus Bonauen. vbi supra quod quedam sint quae faciunt ad ordinationem elemosyne quantum ad esse. quadam quantum ad bene esse. Ex parte scilicet dantis ad bene esse facit misericordia et pietas. et hec est quae procedit ex charitate: et sine hoc non est elemosyna i. Cor. xiii. Si distribuero omnes facultates meas in cihos pauperum. charitatem autem non habeam etc. Quedam ex parte suscipientis. et hec est indigentia vera vel estimata vera. de qua Luc. xiiii. Cum facis conuiuium voca pauperes et debiles. Quedam ex parte muneris. et hoc est quod possit illud dare cuius habet dominium Prouer. iii. Honora dominum de tua substantia. Et Ecci. xxxiiii. Oblatio ex iniquo oblatio est maculata. Quedam ex parte intentionis vt intentio sit recta. quia Matth. vi. dicitur. de hypocri tis. Amen dico vobis quia receperunt mercede suam et ideo subditur. Teautem faciente elemosynam nesciat sinistra tua etc. Quedam autem de bene esse scilicet quod sit in recipiente sanctitas. et de hoc dicitur. Da bono et non rece peris peccatorem hoc non dicit abiiciendo sed postponem do. vel intelligit de heretico cui non est facienda ele mosyna nisi in extrema necessitate. Exigitur etiam quod in dante sit hilaritas. ii Coru. ix. Hilare enim dato rem diligit deus. Exigitur insuper quod in dono sit abum dantia vel vere vel proportionaliter Tob. iiii. Simultum tibi fuerit abundanter tribue. Exigit etiam quod in donatione sit velocitas. quia qui cito dat his dat Prouer. iii. Ne dicas amico tuo vade et reuertere cras dabo. Ex his patet quod octo sunt conditiones elemosyne. quattuor de esse. et quattuor. de bene esse
5
¶ Utrum de necessariis vel de superfluis sit facienda elemosyna: vel de propriis: Arguitur quod sic. quia dicit ius quod non potest alienari possessionisi a domino. sed cum elemosyna datur possessio alienatur. quia fit ipsius pauperis recipientis. ergo nullus potest facere elemosynam nisi qui habet proprium. Item hoc probatur ex textum biblie Prouerb. iii. Honora pauperem de tua substantia: et de primitiis frugum tua rum da pauperibus. Et Ecci. xxxiiii. Immolantis ex iniquo oblatio eius est maculata. Item quod de necessariis pro batur sic. Illud eim non est necessarium ad quod quis tenetur alas Sed quilibet tenetur ad dandum superflua pauperibus quantumcumque sit sine peccato Luc. xi l Quod superest date elemosynam. ergo etc
¶ In contrarium quod non debeat esse de necesariis probatur. Quia vnusquisque tenetur se magis quam alterum diligere. ergo tenetur sibi neccessaria reseruare.
¶ Ite videtur quod possit feri de male adquisitis. quia Luc. Ci. dicitur Facite vobis amicos de mammona iniquatis. glo. Iniquitas bene dispensata vertitur in iusticiam. Respondetur secunum scilicet Bona. vbi supra. ar. i. q. i. Quod elemosyna sit satisfactoria nece est quod ille qui tribuit iusto eam titulo hebeat et tenere et possidere possit. Si eim aliter hebeat potius tenetur fddere quam dare. Quod ergo quaritur. Utrum necse sit elemosynam dare de proprio. Dicondum quod aute dicitur proprium: quia habet principale dominium alienandi. autm quia ab alio habet sibi commissum officium administrandi. primo modo potest facere. secundo modo non potest superiore prohibente. vt monachus qui administrat bona monasterii ex mandato abbatis potest elemosynam dare. Si autem iste vetet non potest. Unde. xii. q. i. Certum est quod monachus nihil habere vel dare vel accipere sine superioris licentia debet nisi forte ille qui indiget sit in extrema necessitate tunc non debet obedire abbati si praecipiat contrarium. Similiter iudicandum est de muliere quod contra mandatum viri non potest elemosynam facere si non habeat dotem vel aliquid iuxta dotem si conscientia dictat ei quod vir nullo modo velit: non tamen debet sibi formare conscientiam quod vir prohibeat modicum sed superfluitatem.
¶ Si ergo obiicitur de filiis israel quod furati sunt bona egyptiorum. Dicendum quod non fuit furtum: quia dominus transtulit in eos dominium. quia domini est terra et plenitudo eius
¶ Similiter si obiicias quod monachi sunt peioris conditionis in monasterio quam fuerant in seculo pro eo quod tunc poterant tribuere elemosynam modo vero non. Dicendum quod non. quia vnica temporalium dimissione si vere dimiserunt meruerunt tantum quantum alii in multis. Preterea bona voluntas supplet quod deest ex manu.
¶ Ad illud quod obiicitur de male adquisitis dicendum: quod quaedam sunt male adquisita in quibus transfertur dominium et non competit repetitio: et talia non est necesse restitui et possunt licite retineri: vt praecium prostibuli: lucrum histrionis. et talia possunt dari in elemosynam. sed tamen non debet recipi in oblationem si sit publicum propter reuerentiam altaris et confusionem peccatium vt resipiscant. Et hoc est quod dicitur Deut. xxiii. Non offeres mercedem prostibuli. Quedam autem sunt in quibus non transfertur dominium sed competit repetitio: vt in furto et rapina. et de talibus non potest fieri oblatio vel elemosyna. sed debet fieri restitutio. Ad huiusmodi autem genus reducuntur omnia quae iniusto titulo et mala fide possidentur: quia iniustus titulus pro nullo est habendus. Male autem fidei possessor dicitur qui contra legum mandata mercatur. talia sunt quae habentur per simonia et vsuram. Et ideo de talibus non debet fieri elemosyna. De lucro vero aleatorum dicit sanctus Bona. quod aleator lucrans est male fidei possessor: ideo non potest sibi retinere cum talis ludus sit reprobatus et contra deum et omnia iura. De restitutione autem distinguit. quia aut ille a quo lucratus est est talis persona quae rebus suis praeesse non potest: vtpote minor siue pupillus: surdus: mutus: perpetuo morbo languidus. et sic tenetur restituere. Si autem talis sit persona quae potuit amittere autem tractus est ab illo et inductus autem non. Si tractus fuit: non tenetur illi restituere. quia illi non competit repetitio in vindictam peccati: sed potest inde facere elemosynam. Siautem ipse traxit eum non potest inde facere elemosynam: sed tenetur restituere saltem in foro conscientie. quia licet nullus velit amittere tantum qui non vult amittere nec ludere sed inducitur: minus culpabilis videtur. et alius qui inducit magis Et ideo iste non debet damnificari nec auctor nec inductor in aliquo meliorari: nulli tamen licet ex hoc aliquid in proprios vsus conuertere. Quod autem dicitur de iniquo non potest fieri elemosyna intelligendum est de eo quod iniusto titulo possidetur.
6
¶ Utrum dare elemosynam sit actus virtutis: Arguitur quod non: quia dare elemosynam est actus misericordie: sed misercordia non est virtus. quia secundum philosophum. ii. Ethic. Nulla passio est virtus. et sicut dicit Damasce. li. ii. Misericordia est species tristicie: tristicia vero passio est. dare ergo elemosynam non est actus virtutis.
¶ Confirmatur quia circa exteriora bona de quibus fit elemosyna non sunt nisi tres virtutes scilicet liberalitas: magnificentia: et iusticia. vt dicitur. ii Ethic. Sed dare elemosynam non est actus liberalitatis. quia liberalis non attendit indigentiam eius cui dat. Nec magnificentie. quia secundum philosophum. iiii. Ethic. Magnificentia non est nisi circa magnos sumptus. misericordia autem circa magnos et paruos: Nec iusticie. quia sicut dicit Aug. de ciui. c. xxii. Iusticia virtus est quae sua vnicuique tribuit. sed misericordia dat illud quod est dantis proprium non illius cui datur. ergo dare elemosynam non est actus alicuius virtutis.
¶ Contra predicta arguitur quod dare elemosynam sit virtus. quia poentientia est virtus: et satisfactio est actus poenitentie: et datio elemosyne est species satisfactionis. ergo dare elemosynam est virtus. Respondet Rich. in. iiii. dis. xv. ar. ii. q. i. Quod dare elemosynam sub debitis circumstantiis actus est virtutis velut principii scilicet cum elicitur a virtute velunt termini scilicet cum datur a non habente habitum virtutis: disponente se tamen per hoc ad virtutem. dare enim elemosyna sub debitis circumstantiis semper est actus rectus. actus autem voluntarius rectus: vel elicitur per virtutem: vel disponit ad virtutem.
¶ Ad primum in oppositum dicendum quod misericordia potest accipi pro passione: et sic non est virtus. vel pro habitu voluntatis quo habilitatur ad subueniendum propter deum miserie indigentis. et sic est virtus. Primo modo ponitur a Damasce. species tristicie.
¶ Ad secundm dicendum quod dare elemosynam actus est liberalitatis: quia quamuis non omnis liberalitas attendat indigentiam illius cui datur: tamen vna species est que hoc attendit. et illa est misericordia cuius actus est elemosynam dare. et sic cum liberalitas sit aliquo modo pars potentialis iusticie: dare elemosynam magis videtur pertinere ad iusticiam quam ad aliam quattuor cardinalium virtutum. Ideo notandum secundum magnum Alber. quod dare elemosynam intentione subleuandi necessitatem proximi est opus misericordie. et isto modo pertinet ad meritum vite eterne. Sed dare intentione recompensandi pro debito diuine offense: sic est opus iusticie: et sic est satisfactoria proprie: et pertinet ad meritum remissionis pene.
7
¶ Utrum dare elemosynam cadat sub praecepto: Arguitur quod non: quia licitum est vnicuique retinere quod suum est. sed homo facit elemosynam de suo. ergo non dare elemosynam homini licitum est
¶ Preterea si esset sub praecepto: tunc quotienscunque habens homo vltra id quod sibi necessarium est: et non daret illud indigenti petenti mortaliter peccaret. quod falsum est.
¶ In contrarium arguitur sic. illud cadit sub precepto sine quo charitas esse non potest. sed sic dicitur i. Io. iii. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas dei manet in eo: quasi di. non manet. ergo dare elemosynam cadit sub praecepto. Respondet Rich. vbi supra. q. ii Quod dare elemosynam est sub praecepto legis nature et legis diuine et legs positiue. Lex enim naturalis praecipit proximum vere diligere non tantum affectu sedetiam effectu. quia non est verus affectus nisi sequatur effectus si possibile est. Qui ergo fratris indigentie non subuenit non veraciter ipsum diligit: iuxta illu dscilicet Ioan. iii. Filioli non diligamus verbo neque lingua tantum scilicet sed opere et veritate. Lex etiam diuina hoc precipit. quia vt habetr Mat thei. xxv. Christus improperabit reprobis maxime defectus operum misericordie. In iure canonico praecipitur dist. lxxxvi. c. fratrem nostrum. vbi dicit de quo dam episcopo. Largam manu habeat: necessitatem patientibus occurrat: alienam inopiam suam credat. quia si hoc non habet episcopi nomen vacuum tenet. Et infra. c. non sitis. dicitur. Quos in pascendo homines seruare poteris si non pauisti: occidisti. Et. viii. q. i. Omnis. dicitur. Qui negant misericordiam indigentibus ipsum christum negant qui est misericordia. Sed cum sit praeceptum affirmatiuum quamuis obligat sempernon tamen pro scmper: sed pro loco et tempore. Consideranda enim est facultas dantis et miseria indigentis. Si enim homo habeat aliquid quod non sit necessarium sustentationi sue nature ncc illorum quibus tenetur subuenire et sit tam notabilis necessitas ex parte illius cui dandum est quod immineant probabilia signa extreme necessitatis: tunc habens tenetur ex praecepto subuenire indigenti: si etiam homo habeat aliquid superfluum: non tantum susfentationi nature sed etiam decentie sui status tenetur de illo elemosynam facere indigentibus. Etsi non inuenirentur tales qui essent constituti in necessitate praedicta. et si plures indigentes occurrant quibus omnibus subuenire non possit: renetur ceteris paribus magis indigenti subuenire.
¶ Ad primum in oppositum dicendum quod superfluum nature tue et si sit tuum quantum ad dispensationem seu quantum ad ministrandi auctoritatem. quantum tamen ad vsum illorum est in quibus vi des signa probabilia extreme necessitatis imminere: nisi subueniatur eisdem
¶ A simili aliquo modo dico de superfluo decentie tui status respectu indigentie citra praedictam necessitatem. alioquin de contrafacientibus dici tur. xlvii. dist. Sic esurientium panis est quem tu detines. nudorum vestimentum est quod recludis. miserorum redemptio est et absolutio pecunia quam tu in terra defodis. Et in hoc apparet quod elemosynam dare eo modo quo cadit sub praecepto multum participat de ratione actus iusticie. Unde et in glo. Mat. v. Cum facis elemosynam: dicitur. Elemosyna est pars iusticie. Et quamuis huius sin cepti tram gressores non semper puniantur lege humana puniantur tamen lege diuina secundum sntentiam Aug. libro de libe. arbi. Multa impunita relinquuntur lege humana quae tamen iuste vindicantur lege diuina
8
¶ Ad secundm dicendum quod non dans elemosynam in casibus praedictis mortaliter peccat: alias autem dare elemosynam est consilium
¶ Utrum dare elemosynam sit maquis satisfactorium iter partes satisfactionis: Arguitur. quod non. quia illud est magis satisfactorium per quod ma gis peccatorum excisio fit. Sed contra radicem que est superbia est oratio. ergo etc.
¶ Item satisfactio est facienda per opera penalia. sed ielunium magis est penale quam datio elemosyne. ergo magis est satisfactorium. Contra. illud est magis satisfactorium cui maxime appropriat scriptura contrariari peccatis. sed elemosyna est huiusmodi. Unde Ecci. iii. Igne ardentem extinguet aqua et elemosyna resistit peccato. Et Tob. xii. Bona est oratio cum ieiunio et elemosyna. de elemosyna specialiter subium git: quoniam elemosyna a morte liberat: et ipsa est quae purgat peccata et facit inuenire vitam eternam. ergo videtur quod elemosyna sit magis satisfactoria quam ieiu nium vel oratio
¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii. Ad istam questionem dicunt quidam quod in satiffactionetria sunt scilicet vitatio culpe: ad quam muxime valet oratio. solutio pene ad quam maxime valet itiunium. augmentum gratie: ad quod maxime valet clemoyna. Et quia augmentum gratie est nobilius quam vitatio culpe. quia non vitatur malum nisi propter bonum et quodlibet istorum melius est quam solutio pene: Ideo inter partes satisfactionis vtilior est elemosyna: et oratio vtilior quam ieiunium. Aliter potest declarari sic. nam elemosyna debita intentione facta aliquo modo virtutem continet orationis et ieiunii. quia clemosyna cui datur obligat ad orandum et iciunam dum et alia bona faciendum si adest facultas pro dam te. Elemosyna etiam inquantum datur propter de um est quasi quedam oblatio deo facta. Oblatio autem deo facta aliquam vim habet orationis inquantum etiam exteriora bona sunt ad sustenta tionem corporis. subtractio eorum per elemosyns aliquam virtutem continet ieiunii. oratio similis ter virture aliquo modo continet ieiunium. quia in oratione anima regimini corporis minus intendit et ex consequenti corpus debilitat. Sicut ergo virtuosior est anima intellectiua quam sensitiua. quia cont net ipsius virtutem et plus: et sensitiua quam regetatiua. quia continet ipsius virtutem et amplius. Sic magis est satisfactoria elemosyna quam oratio: et oratio quam iciunium: quamuis elemosyna non tantum excedat orationem et ic lunium in esse moris quantum anima intellectiua ex cedit sensitiuam et vegetatiuam in esse nature.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod contra superbiam vite est etiam elemosyna. quia continet aliquam orationis virtutem vt dictum est
¶ Ad secundum dicendum quod in satisfactione magis artendenda est bonitas quam penalitas. elemosyna autem melior est ieiunio: quamuis ieiunium sit penalius simpliciter quod ideo dico. quia aliquibus penalius est elemosynam dare quam iciu nare. Nec obstat praemissis quod dicit Auicen. x. Metaplo. loquens de obsequiis quae impenduntur deo dicens quod ex his omnibus obsequis illud est acceptabilius per quod ages paratur quasi sit loquens deo et tendens iipet: et ad ipset factus quae si praesens ei. et hec est oratio. Que quide oratio licet secundum esentiam dignior sit quam donatio elemosyne. tamen quantum ad vsum vtilius est dare elemosynam quam orare. et sic debet intelligi verbum Auicenne. Quia tamen oratio et iciunium retrahunt a peccato non tantum per modum meriti sed etiam permodum consuetudinis contrarie: ideo de illo demonio quod erat deputatum ad inclinandum homines ad malam consuetudinem: dicitur Mat. xvii. quod eiici non potest nisi per orationem et ieiunium.
9
¶ Utrum elemosyne corporales. sint praeferende spiritualibus Arguitur quod sic: quia Matthei. xxv. christus dixit omissiones operum mie quae improperabuntur reprobis in iudicio: et non fit mentio nisi de omissionibus elemosynarum corporalium quod non fieret nisi corporales essent spiritualibus praeferende. Item corporalis elemosyna praeferenda est orationi. sed de oratione potest fieri elemosyna. qui enim orat pro alio sibi misericordiam impendit. cum crgo sit res spiritualis elemosyna corporalis praeferenda est spirituali etc.
¶ In contrarium arguitur. Spiritus prefertur corpori. ergo a simili et elemosyna spiritualis preferenda est corporali. cui consonat decretum dist. xlv. c. due. Elemosyna cordis multo maior est quam elemo syna corporis. Respondet Rich. vbi supra. q. iiii. quod sunt elemosyne pure corporales: vt cum datur vel fit aliquid corporale ad subuentionem corporalis indigentie proximi que sunt septem: vt visitare infirmum: pota re sitientem: recipere hospitem etc. que in hoc versu continentur. Uisito poto cibo redimo tego colligo condo. Quedam sunt pure spirituales scilicet cum datur aliquod spirituale ad subueniendum spirituali indigentie proximi. et sic secundum Augug. in Enchy. Qui dimittit ex corde a quo offensus est: vel orat vt ei dimittatur elemosynam facit. Alie sunt corporales ratione dati vel facti: et spirituales ratione indigentie ad quam subleuanda datum vel factum ordinatur: vt cum aliquis verbo instruit ignorantem: vel verbere castigat peccantem: vel per aliquod donum: vel per aliquod sensibile consolatur tristem. Unde Aug. vbi supra. Elemosyna est facere tristi consolationem. ostendere et ranti viam. dare deliberanti consilium et verberare emendare vel coercere peccantem. Alie sunt spirituales ratione dati vel facti: et corporales ratione indigentie. ad cuius subuentionem ordinatur datum vel factum. vt cum aliquis deum orat vt corporali indigentie subueniat. et omnes iste elemosyne que non sunt pure spirituales reducuntur ad sex scilicet ad docere ignoram tem quod potest esse respectu agibilium vel respectuspeculabilium. et talis elemosyna est doctrina. et castigare delinquantem et consolari tristem: et remittere deliquantibus in hominem: et supportare alterius infirmitates: et pro aliis orare. que continentur in hoc versu. Consule castiga solare remitte fer ora. Elemosyne spiritua ses primo et secundo modo dicte praeferende sunt ceteris paribus corporalibus. Quia cum satisfacere sit causas peccato rum excidere: et eorum suggestionibus aditum non indulgo re. et hoc maxime possunt fieri per gratiam dei quam efficacitus merentur spirituales elemosyne quam corporales. verum tamtum homo ita exiliter posset orare pro proximo vel docere. et ita efficaciter subuenire indigentie corporali quod corporalis praeponeretur spirituali. Elemosyne autem spirituales tertio modo dicte non videntur praeponende corporalibus quia quamuis pero sit quid nobilius quam cibus vel potus: tamen non ita ordinatur ad subueniendum indigentie corporali. ad praeferendum autem vnam elemosynam alteri non tantum respiciendum est ad indigentiam cui debet subueniri et ad factum: sed etiam ad conuenientiam vnius ad aliud.
¶ Ad argumentum dicentu quod ibi christus fecit mentionem specia liter de elemosynis corporalibus non vt diceret eas spiritualibus praeferendas. sed ne aliquis estimare posset eas non esse necessarias ad salute.
¶ Ad secundm dicendum quod oratio inquantum homo per eam subuenit indigentie proximi magis est satisfactoria quam illa per quam vacat diuine contemplationis dulcedinis. et si ista sit dignior in essentia: illa tamen magis est meritoria. d qua Aug. xxii. de ciui. dei. similem distinctionem ponit vbi ratione vsus panem praefert muri et numos pulicibus quamuis ratione dignitatis essentie sit econtrario.
10
¶ Utrum aliquis possit facere elemosynam sibiipsi: Arguitur quod non: quia iusticia est circaoperationes que sunt ad alterum. sed dare elemosynam est actus misercordie quae est iusticie. ergo dare elemosynam non otest esse ad seipsum.
¶ Item dare elemosynam effectus est charitatis. sed secundum Greg. super illud Luc. x. desi gnauit dominus ad alios. lxxii. Nemo ad seipsum proprie charitatem habere dicitur. ergo nec etc.
¶ In contrarium dicitur Ecci. xxx. Miserere anime tue platens deo. sed dare elemosynam opus est misericordie. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. vii. Quod hominis ad seipsum non potest esse iusticia proprie et simpliciter dicta. quia homo per iusticiam simpliciter dictat non sibi sed cui simpliciter est debitum tribuit. Impossibile autem est quod eide hominaliquid sit simpliciter debitum et non debitum. Iusticia tanten metaphorice dicta que est aliqua pars potentialis: vel mutatio simpliciter dicte potest hominis ad seipseum. quia aliquid est non debitum homini ratione vnius partis quod debitum est sibi ratione alterius partis. Sicut imperare debitum est anime et subiici debitum est corpori: ideo cum homo per animam castigat corpus facit actum iusticie metaphorice dicte. Misericordia autem non est iusticia simpliciter dicta sed coninetur sub libalitate quae est pars potentialis iusticie. vnde non est inconueniens quod actus eius qui est dare elemosynam sit hominis ad seipsum. Quia aliquid potest esse suum secundum vnam rationem quo indiget secundum aliam. Unde cum homo penitendo dispositiue subuenit anime sue indigentie praesupposito adiutorio diuino suum erat potestatiue et effectiue non formali ter sibi dispositiue tribuit. non enim est inconueniens quod idem homo sit agens et recipiens secundum aliam et aliam rationem.
11
¶ Utrum elemosyna sit danda ma lis: Arguitur quod non: quia Ecci. xii. dicitur. Ne suscipias peccatorem. Similiterphlosophus. ii. Topic dicit. Spernendum est imici benefacere. et si hoc verum est de imicis homini: multo fortius de inimici dici. sed malus homo inimicus est dici. ergo non est ei danda
¶ In contrarium dicitur Matthei. v. Benefacite. his qui oderunt vos: sed oditores fratrum sunt mali: non ergo danda est elemosyna hominibus malis: Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. viii. quod in homine malo duo consideranda siut scilicet natura et vicium. Et sicut eius natura ita debet ex charitate diligi quod eius vi cium odiatur. sic ita debet per elemosynam subueniri indigentie sue nature vt per hoc in malicia non foueatur. Unde. v. q. v. non omnis. dicitur. Utilius esurienti panis tollitur si de cibo securus iusticiam negligat quam esurienti panis frangatur vt iniusticie stductus adquiescat Nec est contrarium huic quod dicitur dist. lxxxvi. non satis. quia ibi loquitur de esuriente ad mortem.
¶ Ad primum dicendum quod illa auctoritas intelligitur de peccatore quielemosyna sibi facta abutitur. Secunda auctoritas clicet philosophi intelligenda est de inimicis sub ratione qua inimici sunt: non sub ratione quae homines sunt. non tamen teneor eis facere subuentionem quae sint potentiores ad exercem dum maliciam contra me.
¶ Sed diceres. Quis debi praeponi in elemosynis. Respondetur secundum decreta di. lxxi vi. c. non satis. cum glo.a et dist. xlii. c. quiescamus. quod ipsemet: deinde sui: deinde noti: demum boni: deinde extranei. quod intellige ceteris paribus. quia posset esse extraneus in tam arta necessitate: quod deberet praepont noto qui non est in tali. sed pater malus debet propont cuicumque bono in equali necessitate propter dei praeceptum Unde no est illi danda elemosyna qui potest laborare et per laborem sibi prouidere.
¶ Sed diceres. an prauperibus competat aliqua actio contra diuites: Respondet Panor. extra de fur. c. Siquis. quod non. sed bene possunt implorare officium iudicis seu superioris vt eos cogat. et ecclesia potest eos cogere: vt dicit glo. dist. xlvii. ca. sicut hi. quod est verum quando sunt in tali necessitate et diuites in tali abundatia quod tenentur eis facere elenosynam de praecepto: alias non.
¶ Quereres iterum an quis possit furari vt inde faciatus elemosynam: Respondetur secundum illud. xiiii. q. v. forte. quod non. quia no sunt facienda mala vt veniant bona. ex quibus est intelligendum quod non debent facere elemosynam monachi contra volutatem superioris sui nisi existentibus in extrema necessitate. vel prope. Similiter vxores: filiusfamilias: et serui. quia de omni re potest fieri elemosyna quae est propria ipsius dantis et quae non est obligata restitutioni alicui certe persone: vt patuit supra¬