Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Lux

1

1

et Lumen. Quomodo radii luci distinguun¬

2

¶ ltur: Nota secundum Guill. in. ii libro dist. xiii. art. i. iuxta dicta Algam eles in sua perspectiua: quod triplex est radius diffusus a corpore luminoso: videlicet Rectus: Reflexus: et Fractus

3

¶ Radius rectus est qui diffunditur a corpore luminoso in medio eiuso dem diaphaneitatis quantum durat virtus luminosi Et vocatur hoc corpus luminosum subiectum lucis. sed vocatur corpus diaphanum susceptiuum luminis: quod differt a luce sicut species coloris a colore. Lu men enim ita est effectus lucis quod etiam est species eius multiplicata in profundum aeris qui hoc dictur medium.

4

¶ Radius reflexus est: qui antequam terminetur virstus corporis luminosi reparit corpus opacum id est obscurum: et in partem naturaliter terminatur oppo sitam. et sepe causat vmbram et eiicit tenebram. Differunt enim tenebra et vmbra. quia tenebra negat omnem lucis participationem. non sic vmbra: sed solum negat radium rectum et ponit reflexum: et ita participat aliquid luci

5

¶ Radius fractus autem est: quando antequam terminetur virtus corporis luminosi in primo diaphano: inuenit corpus alterius diaphaneitatis. et ideo frangitur. sicut si antequam terminaretur solis virtus in aere inueniret aquam quae est alterius diaphaneitatis medium.

6

¶ Ad hec infra. §. v. et. xi. facit et. xxiiii.

2

7

¶ Quomodo ista differunt Lux. lu men: radius: et splendor: Respondetur secundum Rich. i. ii. pist. xiii. ar. ii. q. i. simul Tho. in scrip. dist. xiiii. e. lir. ar. iii. quod Lux dicit quandam formam accidentalem in corpore lucido existentem actu a quo alia illuminantur: vt est lux in sole vel in sideribus etc.

8

¶ Lumen autem dicitur secundum quod lux ipsa per sui multiplicationem est recepta in corpore diaphano illuminato.

9

¶ Sed Radius dicitur illuminatio diffusa secundum directam lineam oppositam corpori lucido: puta soli et huiusmodi. Et ideo vbicunque est radius: ibi est et lumen. sed non econuerso. Contingit enim lumen esse in domo ex reflexione radiorum solis: quamuis non ex directa oppositione propter aliquod corpus interiacens: propter cuius obstaculum radius non potest directe intrare talem domum illuminatam etc.

10

¶ Denique Splendor dicit lumen reflexum a superficie corporis opaci: politi praesertim et tersi. sicut a superficie argenti vel aque vel lapidis praeciosi: ex qua reflexione radialiquando exeunt.

11

¶ Sed An lumen sit de colorum quiditate: Respondet Guill. supra quod non: nisi coloremcapiendo vt actu mouet.

3

12

¶ Utrum lux sit substantia vel accidens: Respondetur secundum Scotorls. e. di. xiii. art. i. et Guill. e. di. Ex Lux non est substantia sed accidens videlicet qualitas.

13

¶ Probatur Primo. quia forma substantialis non est per se sensu perceptibilis. Sed lux est per se sensu perceptibilis: vt patet. ergo etc. Maior probatur. quia omne illud cuius presentia est in aliquo perceptibilis: et eius absentia est perceptibilis. Si ergo substantia per se est sensu perceptibilis. sequitur quod absentia panis in eucharistia est naturaliter perceptibilis: quod est falsum Hanc probationem deducit etiam Rich.

14

¶ Secundo probatur argumento doc. subtilis. e. dist. xiii. quia quod vni est accidens: nulli est substantia. et ecotra. ex. i. Physicus. Sed lux creata in aliquo est accidens: vt patet de igne et sideribus. Et probatur. quia quod augetur manente eadem substantia non aucta est accidens. sed sic est lux in corporibus luminosis. quia Esa. xxx. dicitur. Erit lux lune sicut lux solis: et lux solis sicut lux septem dierum etc. vidce. post iudicium. ergo est accidens

15

¶ Tertio probatur perAureolum sic. quia illud est accidens alicui quod sibi additum in praedicatione non facit nugationem: sicut patet per Commenta. viii. Metaph. commento iiii. Sed sine nugatione dicitur sol lucidus. ergo etc.

16

¶ Si dicatur. Si lux esset accidens non competeret deo: cum in deum nullum cadit accidens. et tamen diciur deus lux esse i. Ioan. i. Respondet Guill. supra quod ratie lucis vt competit deo et creaturis a natura accidentis et substantie: sicut et sapientia vel scientia et huiusmodi. Ex his inferendo dicit idem Guill. quod Bonauentura defecit: salua tantum semper sue sanctita tis reuerentia: qui eadem dist. xiii art. ii. q. ii posuit lucem esse formam substantialem. Similiter et alii id sequen defecerunt

4

17

¶ Quid de lumine An sit substantia vel accamens: Respondetur secundum e. Guill. et Scotorlis. supra quod non est substantia sed qualitas vel accidens Unde dicte rationes de luce concludunt et de lumine. Alia praetereaprobatio est. quia si lumen est substantia. aut ergo corporalis aut spiritualis est substantia. Et patet ex sufficienti diui sione cum nulla alia reparitur preter has substantia. Sed nec sic nec sic est de lumine ergo etc. Probatur quod non sit spiritualis per argumentum philosophi. iii. physicorum. quia non est extensibile id quod est spiritu ale. Sed lumen extenditur in medio ergo non est spirituale. Item quod non est substantia corporalis. probatur. quia si sic. aut esset materia aut forma aut composstum. Sed lumen non est materia quia aduenit aeri vltimate. sed materie est primo aduenire. Nec est forma. quia scilicet est in aere completum esse habente in specie. et ita lumen non dat si bi esse completum. Nec tertio est corpus compositum. quia si lumen esset substantia corporalis cum sit in eodem loco cum aere. sic essent duo corporasimul. quod improbatur. iii physicorum. Unde idem Arist. ii de anima. dicit quod lume nec est corpus nec defluxus corporis etc. Ex quo patet error Democriti ponentis lumen esse quaidam parua corpora fluentia a corpore luminoso.

18

¶ Sed di. Si lumen est qualitas minuta in qua spe qualitatis est. Respondetur secundum Albertum magnum quod est habitus vel dispositio

19

¶ Sed obiicitur. quod lumen videtur esse corpus. Posito eim casu quod circa solem sit vacuum aliquod spacium antunc sol posset infundere suum radium illuc vel lumenNon potest dici quod non. quia nil ibi in vacuo resistit et ergo potest in fundere. et tunc lumen illud non esset in aliquo corpore sustinente. sed staret per se et esset ens per se stans corporalis replens vacuum illud. ergo etc

20

¶ Dicendum est secundum Bonauen. ea. di. xiii art. ii. q. i. quod in tali casu non posset sol illuc radium infundere. quia talis diffusio indiget medio defe rente. sicut et de visione philosophus. ii de anima dicit. quod per vacuum non est videre. Si dicas Quid impedit: dico inquit quod hoc non esset ibi propter praesentiam alicuius impedientis. cum in huiusmodi vacuo nihil esset. sed hoc fieret propter absentiam adiutori scilicet propter medii deferentis carentiam. Sicut cum aliquis esuriens caret cibo. dicitur quod is non potest comedere. non quia ipediatur a comestione per aliquid. sed quia non adiuuatur. quia non habet cibum quem comedat.

21

¶ Ad hec etiam infra §. xv. et. xviii.

5

22

¶ Uuodo lumen gignitur aluce. Respondetur secundum Scotorel. eadem dist. xiii. ar. iii. et Guil. ca. distin. quod lux gignit lumen tanquam propriam speciem similem sibi. Aliquando per radium rectu Aliquando autem per radium fractum qu scilicet concurrente medio alterius diapha neltatis non tamen omnino opaco multiplicatur in isto medio. non secundum lineam rectam. vt patet: quando radiis in aere obiicitur aquae vel crystallus vel huiusmodi alterius diaphaneitatis. Medium autem aliquando gignitur per radium reflexum qu scilicet con currente medio opaco antequam terminetur virtus actiua luminosi diffunditur in partem oppositam. Istis modis lux potest gignere lumen. Hec Scotor. Ad hec faci. §. i. supra et infra. §. xi. e. c. Et repetitur propter euidentiam

23

¶ Not adide sen Bonanem a ps. ii. q.. qo lumen in medio causatur sic. quod in ipso medio non habet principium materiale ex quo fierm: sed potius habet principium originale a quo fluit et ad quod etiam redit: cum in medio desini: esse. Sicut dicitur de similitudine coloris Et hoc modo commentator super. ii de anima dicit. quod lux est habitus diaphani et quod est in ipso scilicet intentio siue species vel similitudo Hec ex Bonauen.

6

24

¶ Quo aut lumen est in medio. Respondetur secundum eundem Scotor. et Guil. supra quod due sunt opiniones eitreme

25

¶ Una est Aureoliet Thome. per. prima. qa lxvii. ar. ii quod lumen habet est se reale in medio. Tum quia habet effectum realem. Tum quia denominat medium. tum quia expellit oppositum scicet tenebras.

26

¶ Sed doctor subtilis dicit quod habet esse intentionale. non quod intentio dicatur quia intendit sensum. Sed quia est ratio tendendi in actum cuius est propria similitudo. Unde lumen est intentio seu species lucis. Et probatur sic. quia purum sensibile positum supra sensum impedit sensationem. ex. ii de anima. Unde si digitum ponas super oculum: non videt oculus illum: sed lumen positum super sensum scilicet visum non impedit illum imo facit videre. ergo est intentio seu spes alicuius visibilis et non alterius nisi lucis. ita quod secundum eundem doc. subti. est ordo iste. Primo intelligitur lux. Secundo intelligitur lumen quasi effectus eius prima rius in corpore diaphano. Tertio color in corpore terminato. et maxime respectu motionis oculi ad vt dendum. Numquam enim mouebit color oculum nisi prius causetur lumen in medio

27

¶ Sed quae harum opini onum sit melior. dicit idem Scotorellus ibidem quod non sunt contrarie iste opiniones. sed bene intelligendo ambe sunt vere. Nam intentio accipitur dupliciter. Uno modo pro intentione logica. et sic non accipitur hic. Alio modo pro ente dimiuto. quia non est ita perfectum sicut suum fundamentum Et hoc modo lumen habet esse intentionale in medio. quia eius esse non est ita perfectum in medio sicuti est in suo fonte. Et ita argumenta praedicta Tho. non concludunt. quia huiusmodi esse intentionale potest habere effectum realem et denomninare medium et expellere contrarium vt patet. §. proxi me subsequenti

7

28

¶ Unde est quod lumen est visibile cum sit species lucis vel intentio. et etiam denominat medium: cum tamen alie species non sint in medio visibiles nec denominant medium. et patet. quia species albi vel nigri coloris non videtur in aere. sed lumen videtur etc. et denominatur ex eo aer luminosus. non autem denominatur aex albus propter speciem albi. et nec niger propter speciem

29

¶ Respondetur secundum Guill. ea. distin. xiii. quod hoc est propter nobili. tatem lucis mediante qua et lumine cuncta sunt visibilia. non solum obiecta colorata. sed etiam species obiectorum quae videntur in obiectis representatis et si non in seipsis vt in medio sunt: tamen videntur in terminato. patet. Primo: quia radius solis pertransit per vitrum rubeum vel viride. et sic de aliis huiusmodi: et eerminatur ad parietem: per tale medium videtur aut rubeus: aut viridis Et hoc vnde nisi quia species illius rubei aut viridis terminatur ad illum parietem. Secundo patet in luna quae recipit lumen a sole secundum philosophos. et quando radii solares in eam terminantur: lucens videtur. et constat ibi esse solis lucem. quia quando radii solares non terminantur in lunam: non videtur luna. Sed et Tertio Si esset carcer ita quod per vnum solum foramen intrarent radii et per aliud oppositum foramen exirent: nec termina rentur ad parietem: nullum penitus lumen causarent. Sed vnde hec nisi quia lux ad opacum terminatur. et similiter species videntur vbi terminantur. Denique alie species non denominant medium vt dictum est. quia eis non est nomen impositum tale sub quo haberent denominare huiusmodi medium deferens. sed solum proprium subiectum. Lumen autem tale nomen habet impositum propter nobilie. tatem qua illuminat etiam medium et alia visibilia vt denominare possit ea. ergo etc.

8

30

¶ Utrum lux successiue producat sumen per totum spacium medii An in instanti: Respondetur secundum Scotorls. e. di. xiii. ar. iiii. Et etiam Aureolum: simul et alios: quod quamuis aliqui vt Empedocles: et autor libri de sphera: opinati sunt quod lumen non multiplicatur in medio in instanti: sed in tempore perceptibili.

31

¶ Aliis tamen videtur dicendum oppositum

32

¶ Primo propter autoritates Philosophi. ii libro physicorum. et. ii libro de anima. et in libro de sensu et sensato. et. x. Ethicorum: que dictant quod illuminatio non fit successiue et in tempore: sed in instanti

33

¶ Secundo propter philosophicas rationes. Nam ratio eiusdem Aristote. is. ii de anima est. Quando aliquid diffunditur in tempore imperceptibili super aliquod spacium: muitiplicato illo spacio: diffunditur in tempore perceptibili. quia tria vel duo imperceptibilia faciunt vnum perceptibile etc. Si ergo multiplicatio luminis lateret nos in paruo medio vel spacio propter imperceptibilitatem temporis: vtique non lateret nos in magno spacio ab oriente in occidens: sed percipetetur. vt patet in sono tonitrui cuius successio percipitur alonge. Sed non potest percipi successio in diffusione luminis. ergo etc.

34

¶ Tertio propter situs solis variationes. Et hec est ratio predictorum theologorum. quia si dicatur: quod radius in acre non in instanti generatur a sole. sequitur ergo quod nunquam generabitur. Consequens est falsum. ergo et antecedens Consequentia probatur. quia sol non est nisi in instann in vno situ. tunc in illo instanti aut generat ra dium: autm non Si sic: habetur propositum. Si non. ergo nunquam generabitur. quia sicut variatur situs solis: ita variatur linea recta secundum quam radius re ctus deriuatur. Communius tamen et verius dicendum est quod in tali motu diffusionis luminis et huiusmodi Instans non debet intelligi proprie prout est indiuisibile: sed pro imperceptibili. Uide de hoc vbi Angeli. §. lxiiii.

9

35

¶ Utrum lux continue producat lumen. Et de hoc Aug vt allegat Bona. eadem di. xii. arti. iii. q. i. dicit quod lumen habet permanentiam per continuam solis influentiam. quia continue egreditur a soleEt sicut continue est ita continue generatur nec a materia nec vnquam separatur ab eius existentia etc. Unde Ric. ea. dist. xiii. arti. ii. q. iii. dicit quod aliter est iudicandum de luminari. scilicet sole cum mouetur continue Et aliter si staret. Sol enim per continuum motum continue producit lumen nouum respectu cuiuslibet partis medii. quia propter continuam renouationem habitudinum inter se et partes medii: radii sui in medio contis nue corrumpuntur et continue producuntur. quoniam nullus radius mouendo tramsire potest ab eo situ (in quo productus) in alium. Si autem sol staret semper in eodem situ vel aspectu ad quamlibet partem medii signatam sicut post iudicium fit. tunc sol non continue produceret lumen nouum. Quia nec illud iam productum: quo producto illud amplius produci non potest. Nec aliud pro duceret. quia illud lumen prius productum non corrumperetur. et sic augeretur lumen in medio si produceretur aliud semper sine fine. et per consequens successu temprorum plus esset de lumine in medio per vnum solem quam per mille soles in breui tempore. scilicet vnius diei. Hec Rich. Unde errauit Seneca dicens a corpore luminoso continuo egredi substantiam in id quod illuminatur et iterum restaurari ex vaporibus attractis virtute suipatet falsum. quia corpus celeste non est generabile nec corruptibile. et sic nec lux eius

10

36

¶ An in solem luna ac sellis sit lux eiusdem speciei

37

¶ Et videtur quod non. quia sunt diuersorum effectuum cum lux vel radius solis naturaliter ca lefacit et desiccat. Lune autem infrigidat et hume ctat. Similiter in stel varios effectus habet et

38

¶ Respondetur secundum Rich. eadem dist. xiii. arti. i. q. iiii. concor. Tho. in scripto. ii. q. xv. quod in luna et qualibet stella alia a sole est duplex lux. Una sibi natura lis. et hec non est eiusdem speciei cum luce solis. Alia est sibi non naturalis sed a sole recepta. et hec ad eam dem speciem reducitur cum luce solis. Unde diuersos effectus habent secundum lucem primam scilicet naturalem quod luna infrigidat et humectat. sed luce a sole recepta non. quia vt Aristo. libro de animalibus dicit. Luna plena calidiores reddit noctes quam semiplena. Et sic patet ad obiectum praemissum.

11

39

¶ Quomodo lux in diuersa sui existentia denominatur per diuersa nomina: Dicit Auicen. quod vbicumque Lux dicitur in propria natura. sed dicitur Lumen in subiecto recipiente puta in aere. Porro Radius dicitur exitus luminis secundum lineam rectam Radiosum vero dicitur corpus politum in se lumen non habens: radios tantum reflectens. sicut est speculum et huiusmodi. Splendor autem est ipsa luminis reflexio a radiorum reflexione vel fractione procedens Radius enim non nisi recta linea procedit. et sic immutat Sed lumen etiam ad non rectam lineam immutat. patet. quia ra¬ dius solis per fenestram ingrediens recctam lineam habet solam et illuminat. Lumen vero sub fenestta iuxta parietem est illuminans aerem quo non potest recta linea trahi ab illuminante sole. Similiter radiositas reflectit radium vel inflectit in corpore polito. et sic dicitur radiosum: vt patet in armis politis quae radiant in solis fulgore. Splendor autem reflectit lumen: vt patet in lapide splendido scilicet carbumculo sub tecto. Pre terea Luminare denominatur secundum Dam. prout est luminis receprtaculum: vt est corpus lume et sol. Ad hec. §. et. e facu.

12

40

¶ Utrum lux ignis et superiorum corporum ac inferiorum sit eiusdem rationis in specie vel genere: Respondetur secundum Alb. magnum trac. de anima: et alios quod non sunt eiusdem rationis in specie vel genere quia ignis est substantia generabilis et corruptibilis et per consequens in ipso lux corrumpitur et generatur. Sed ce lestium lux est incorruptibilis. Corruptibile autenet incorruptibile differunt specie et propria passione ac etiam genere: ex. x. Metaph. ergo etc. Uerumtamen in illet istis est eadem ratio proportionis ad actum. quia vtraque lux est actus diaphani: et vtraque facit colores in actu: et vtraque subito immutat scilicet illuminando etc. Unde quo ad hoc Commentator. ii de anima dicit. Una est na tura in omni perspicuo

13

41

¶ Quid de noctilucis quae videntur in tenebris: vt quercus putrefacta: et quadam ossa piscium et squame: et quaedam animalia vel vermes Unde prouenit eis lumen: Respondetur secundum e. Alb. et philosophos: quod ideo est quia partes ignee nature calide in talibus comprimuntur et inspissantur. et sic inspissatis partibus ignis: fulgent Nam spissa et dura multum retinent calidum. et ideo comgregantur et multiplicantur in eis partes ignis id est caloris ignei. Unde quia in quercum putrefacta: cum quarcus sit valde durum et spissum lignum: ipso putrefacto partes ignis deficientes sunt retente in humido ad superficiem extracte. Et in tali humido praesertim vnctuoso seruatur aliquo modo lumen ignis participati per compositionem et commixtionem elementorum in corpore: licet ibi non sit ignis actu. tamen impressiolucis ignee manet et seruatur in humido vnctuoso Cuius signum est: quod talia putrefacta non fulgent quando sunt vehementer exiccata. sicut cum inueniuntur in partibus scissa tanquam in cineres incidentia. vnde talia debile lumen habent

42

¶ Item in vrmibus naturaliter frigidis sanguinem non habentibus partes ignee congregantur circa locum digestionis nutrimenti ad hoc vt possit digestio compleri: ideo incipiunt ibi fortificati lucere: vt patet etiam ex libro de somno et vigi. Denique quia in quibusdam etiam piscibus propter conseruationem caloris naturalis in loco frigido et humido natura circumponit extrinsecus partes duras terrestres calido digerente coagulatas. et sic talium capita vel squame incipiunt fulgere. Et similiter ossa piscium medullo. sa: quia seruant ignem extractum ad superficiem. ergo fugent.

43

¶ Quare autem talia de die videntur sub colore albo: sed in nocte vel tenebris plus lucent. Non mirum est quia lux ignis fortior existens prae illis nihilo minus si radiis solis exponatur ignis: tmedi ate alba quasi fauilla alba cooperta videtur. sed in vnuis bra lucet. quia lumen maius offuscat minus.

14

44

¶ Item quo lucet oculi luporumcat torum et similium etc. Respondetur secundum sententiam Bona i. ii dist. xxiiii. ax. ii. q. iiii. quod oculi talium habent non solum potenti am suscipiendi spes per naturam perspicui sicut alii oculir. sed etiam habent potentiam faciendi in se specim in nocte per naturam luminis sibi inditi. Unde alia est dispositio in oculo catti vel lupi per quam recipit species scilcet perspicuitas: Et alia per quam abstrahit scilicet suminositas. Unde et secundum Alh. supra Oculi talium animalium praecipue habent aliquod lumen innatum. et lumen est actus diaphani. vt ait philosophus. et actus coloris per quem mouet visum. et quomodo hoc vt de vbi Sensus. §. xii.

15

45

¶ Qualibus proprietatibus nobili tauit deus luce inter alias creatutas. Nota quod sicut dicitur lir. Memoriale rerum difficilium Et in specu. natur. plures proprietates lucis assignantur.

46

¶ Prima quod sicut ait Aug. super Gen. Lux est omnium substantiarum prima: non translatiue sed proprie Unde et libro de liberoar. idem Au gusti. dicit. In corporibus inquit lux primum locum obtinet Nam et in principio modi fuit creata videlicet die prima creationia mudi

47

¶ Si dicas Ex istis verbis Augustinus. sequitur: quod lux sit substantia corporea quod est contrapredicta supra. §. iii. et. iiii. vbi patuit quod est accmens Respondetur secundum Guil. eadem. dist. xiii. lib. ii. quod Augustinus hic loquitur de luce limitata ad corpus. nec in tendit quod lux secundum se sit corpus. sed circumloquitur per accidens eius subiectum id est corpus in quo est lux accidens Sicut per hoc nomen episcopus. citcumloquerer eum hominem qui est episcopus. vel sicut per hoc nomen sapientia: intelligitur quandoque angelica mens vel intellectus sapiens.

48

¶ Secunda proprietas. quod lux est res quodammodo diuina. et deo ac spirituali creature proxima. Nam i. Ioam cilic.t dicitur. quod deus lux est et tenebre in eo non sunt vl le. Unde Grego. in moralibus dicit. Quando deus dixit Fiat lux. tunc angelicinquit) facti sunt. lux a luce deo. Et primus angelus dictus est Lucifer. Augustinus etiam in Genesi: per lucem intelligit angelicam naturam.

49

¶ Tertia. quia lux est omnium corporum nobilissima et pulcerrima. quia nihil in cea est dissimile et disconueniens qua quecunque sunt pulcra: discernuntur esse pulcra et delectabilia visui. quia omnia in luce videntur

50

¶ Quarta. quia lux est omnium corporalium optima. Nam bonum tanto melius quanto est sui communicatiuum. iii. Ethicorum. Sed quia suam pulcritudinem et bonitatem toti mundo communicat et vbique se per mundum diffundit vt omnia faciat pulcra ergo etc.

51

¶ Ultima quia lux est simplicissima. cum non possit diuidi in partes. Et est purissima. quia non fedatur sordium contactu nec vllo modo corrumpitur vt in celo secundum Ambro. Et hec sufficiant etc. Ecce ergo deus laudabilis in omnibus.

16

52

¶ Itx paitritia siue Lu cida nubes: de qua Gen i. habetur. l. Quando fuit creata: Et communiter doc. omnes etiam Scotiste dicunt quod prima die fuit creata: vt patuit vbi Dies. §. v. Sed de ratione videndum est Quare debuit prima die lux talis in principio creari. Ad hoc Scotorls. e. di. xiii. ar. v. dicit: quod Thome ratio videlicet quod qualitas primi corporis debuit primo die cre ari quae est lux: non sufficit. quia agens perfectum et ordinatum prius producit subiectum quam qualitates eius. Ideoque melior est ratio Basilii talis: quod illud debuit primo creari per quod producenda distincte cogscerentur. sed hoc erat lux. ergo etc. Unde etiam Magister e. di. xiii. li. ii. ca. i. dicit Congrue inquit mundi ornatus a luce cepit vnde cetera quae creanda erant viderentur.

53

¶ Sed Quare hanc lucem creando dicit scriptura Uidit deus lucem quod esset bona: et diuisit a tenebris. Et non dicit: vidit tenebras quod essent bone etc. Respondet Gre. in moralis. quod ideo. quia per lucem significabantur boni angeli. et per tenebras mali angeli. Ne ergo maliciam istorum videretur approbare: ideo non dixit tenebras esse bonas.

17

54

¶ Quid fuit realiter ista lux priuma: Scotorl. e. di. xiii. ar. vlt. dicit: quod licet aliqui ditc rint quod per illam lucem intelligitur angelica natura illu minata per gratiam. ideo fuit ipsa. Sed sic dicere non vralet. quia ille intellectus est allegoricus: non litteralis Quid ergo fuit litteraliter: Aureolus dicit quod illa lux nil aliud fuerit litteraliter quam ipsamet dies. Sed hoc non est verum. quia etiam secundum Guill. e. di. illi dies crea tionis fuerunt vniformes: nec est imperfectior prima dies quam sequentes. Sed in diebus sequentibus distinguebantur dies et opera et creabantur corpora. ergo et in ista. Ideo melius dicendum secundum e. Scotorlis. et Guill. cum Magistro senten. quod fuit corpus lucidum ad modum lucide nubis: suo accessum et recessu faciens diem et noctem. Et vocatur lux quia erat clara et lucida. Dicitur quoque nubes: non quidem proprie. quia non erat ex vaporibus terreis seu aqueis eleuata sicut sunt alie nubes. sed creata fuit digito dei. Nec denominatur a nubendo id est operiendo. quia non operiebat: sed superiorem partem etiam materie illuminabat. sed quia fuit velut nubes lucida que videlicet lumen infundebat: sed non obumbrabat. et mouebatur de loco ad locum vt nubes in aere. ergo habebat aliquam cum nube conuenientiam.

18

55

¶ Sed An ista lux prima fuit substantia corporea: Respondetur secundum Guill. ea. di. xiii. et Scotorlis. ibidem: quod erat substantia corporea. Probatur Primo quod fuerit substantia. quia lux cum sit accntes vtpote qualitas: exigit proprium subiectum. nec productum est accidens solum sine substantia in qua stare habuit. Unde quando scriptura dicit: Fiat lux. per lucem que est accmens intelligit substaniam in qua illa lux erat. patet. § xv et. iiii. Secundo quod illa lux fuit corporea probatur. quia vt habetur ex scriptura Gen. ista lux expulit tenebras que trant super faciem abyssi. ergo videtur quod fuerit corporea et non spiritualis sed visibilis.

56

¶ Si obiicitur. Moyses dei scribens modi creationem non debuit omittere naturam angelicam quae est maxima portio vniuersi. Sed non videtur alibi fecisse mentionem de angelorum creatione. nisi ibi. Dixit deus Fiat lux. ergo lux ista fuit spiritualis scilicet angelica natura et non corporalis

57

¶ Respondetur secundum e. Guil. quod Moyses ideo expresse non est locutus de angelorum creatione. quia loquebatur rudi populo quinon poterant capere spiritualia. Ideo quia non nisi grossa et materialia expressit per quae etiam spiritualia intelligere desi gnauit. Unde dicendo. In principio deus creauit caelum id est angelos in celo. secundum expositionem Augus. designauit. quos etiam designauit per istam lucem. dicendo. Fiat lux. sed non primo: imo secundo. Significando quoque diuisionem lucis a tenebris id est bonorum angelorum a malis. Ex quo patet quod merito non tenetur Augi. in hoc maxime si voluit simpliciter quod per istam lucem solum intelligantur angeli et non res corporalis. S an principalius dicat luur quo angelis et substantiis spiritualibus quam de corporalibus Respondet Guil. supra quod sic. Nam principalissime dicitur de deo: quae est lux vera quae illuminat omnem hominem IoUnde hoc nomen prius deo conuenit. sicut et paterni tas. Et quadam participatione postea conuenit angelis et postea in nos transfertur: sicut paternitas Iuxta illud apostoli. Ex quo omnis paternitas in celo et in terra nominatur. Ex quo patet quod defecit sanctus Tho. in. ii scripto dist. xiii. q. ii ponendo lucem principaliter dici de corporibus. et secundo de spiritibus. patet oppositum. Non enim vt detur lux esse nomen transsatum a creaturis ad deum. sicut leo et huiusmodi.

19

58

¶ In qui loco suit creata ista nuibes lucida seu lux prima: Respondetur secundum eundem Guill. eadem dist. xiii. quod non fuit in celo empyreo. quia illuo est de se lucidissimum et longe plus ista luce. sed erat in materia prima.

59

¶ Si obiicitur ergo Ibi duo corpora fuerunt simul. cum illa materia prima suit substantia corpore a: similiter et ista lux fuit substantia corporea: ex praescriptis. Dicendum secundum eundem Guil. quod illa materia pre sacens prima: fuit conuersa in istam nubem lucidam Et ita non fuerit duo corpora in eodem loco simuls sicut nc in formando teram ex prima matria

60

¶ Sed qua parte maturie prime fuit ista lux. Dicit Guil. concor. Scotorelis. quod fuit in illa parte vbi est modo sol qui est proprium subiectum lucis. et erat in partibus illis quas nunc illustrat solis diurna lux etc.

20

61

¶ An ista lux prima erat idem cum sole Tho. ea. di. xiii. q. iii. dicit quod sic Et quod solum differe bat in virtute. sed salua sua sanctitatis reuerentia hoc nullo modo videtur. vt Guil. ibidem dicit. quia expresse dicit Magister quod ex ista luce postea factius est sol. qui tamen fuit quarta die creatus. idem autem de seipso fieri nequit. Item derisio esset solem appellare nubem lucidam

62

¶ Sed cuius nature ergo erat illa lux. dicit idem Guill. quod nec ignee nec aeree. sed creditur fuisse illius nature cuiusmodi est modo celum scilicet quinte essentie. etsi non ita distincta.

63

¶ Item¶ Ex qua materia fuit creata lux illa An ex vaporibus An ex nihilo: Dicit idem Guill. quod non fuit creata ex nihilo. nec etiam ex vaporibus sumpta. sed ex materia prima ita facta quod illa pars materie vbi erat fuit conuersa in eam.

21

64

¶ Qualia illuminauit illa lux prima: et quantum: Respondetur secundum e. Guill. e. di. xiii. quod illumina pat tam superiorem quam etiam inferiorem partem illius materie prime. sed tamen non ita clare vel non tantalluce sicut modo facit sol. Nam ordinatus nature progressus est ab imperfecto ad perfectum per medium. Imperfectum autem fuit tenebra. vnde dicitur. Tenebre erant super faciem abyssi. perfectum autem fuit claritas solis. Et medium: illa nubes lucida. Et sic tali processu ordinato ab imperfecto vsque ad perfectum ascendendo: deus insinuauit nobis quod non subito apprehendamus summa: ne ruamus. sed ordinato progressu paulatim semper crescamus proficiendo in melius in charitate dei.

22

65

¶ Quante erat quantitatis lux ista Idem Guill. ibidemioit: quod creditur fuisse ad solis quanlitatem. Ex quo patet quod longe maior fuitiquam terra. sicut et sol est maior

66

¶ Sed an erat equalis claritatis in omnibus partibus suis: Dicendum inquit quod sic. alioquin sine cama fuisset disparitas in opere dei.

67

¶ Si dicas. Ad quam seruiebat vtilitatem: Uidetur enim frustra. quia necdum erant aues vel pisces aut plante aut bruta aut homines. nec erat ad viuificandum terrenascentia sicut facit sol. ergo etc. Respondetur secundum Bonauen. et Guil. ibidem: ac docores quod non erat frustra: imo erat necessarium ad faciendum diem et noctem: cum non esset sol adhuc factus pro tunc. Secundo vtilis erat ad distincte cognoscendum ea que creabantur ad dei laudenex singulis bonis. Tertio ad nostri exemplum. videlicet quatinus meditemur imitando dei bonitatem ue tandiligenter et ordinate in suis processit operibus. Ultimo ad prefigurandum quod sicut de ista uce postea factus est sol: ita futurum erat quod ex ipsa beata virgine Maria que interpretatur illuminatrix postea in mundo fieret natus christus sol iusticie etc. Deus ergo saudetur.

68

¶ Ad hec infra. §. xx.

23

69

¶ Quomodo et a quo mouebatu sta lux vt faceret die et nocte: Respondetursecundum e. Guill. supra Dici potest inquit quod aut deus per suam volunta tem: aut aliqua intelligentia mouebat: sicut dicitur de celo

70

¶ Sed an motum eius tota materia circum. stans nubem lucidam hanc: simlis mouebatur: Potest inquit dici quod hoc non oportebat. sicuti modo videmus quod Cometa mouetur secundum motum solis: ita tamen quod non oportet vt aer circumquaque moueatur. Sic in proposito. Unde ista lux exquo erat nature celice seu quinte essentie: vt predictum est. §. xx. ideo motus quo mouebatur erat sibi naturalis ex parte principii passiui: licet non sufficeret ex parte principii actiui Ideo debuit ab aliqua saltem intelligentia moueri Ex quo patet quod in motu suo eo quod alie materie pars non mouebatur: scindebat eam. et poterat suo calore aliquos generare vapores ex illa materia et ita ventos et alia quaedam. Hec Guill.

25

71

¶ Sed quo lux ista causabat diem primarium et alios. Respondetur secundum Guill. eadem dist. xiii. quod emittendo radios luminis inferius causabat dies quoniam hoc poterat efficere naturaliter. et materia prima erat susceptibilis luminis. nec ibi concurrebat impedimentum. ergo sequebatur illuminatio inferiorum

72

¶ Sed quid erat istud emittere radios An de sua natura aliquid extra mittebat: Dicendum ( inquiGuil. quod non. sed solum intelligendum est sic. quod virtute sui luminis extendebat ad causandum diem per hulusmodi radios suos rectos quammaxime in prima diquia nondum erat opacum corpus seu terra. ad quod reflecterentur radii eius. et Secunda die per radios rectos ac fractos. quia tunc facta est diuisio aquarum ab aquis. Tertia autem die per radios rectos ac fractos atque refle tos. quia illa die apparuit arida. De istorum radiorum differentia patuit. §. i. v. xi.

73

¶ De diebs huiusmodi per lucem causatis plura habentur supr. vbi Dies.

25

74

¶ Sed quare debuit dies et nox causari suce tali corporali: cum nondum erat homo factus in primis tribus diebus qui oculs huiusmodi discerneret etc. Respondetur secundum Bona. ea. di. xiii. quod sic debuit. Tum propter orna tum modi Tum quia licet non esset pro sensus exterioris illistratione. tamen fecut tres dies ante productionem soul pro intellectus humani sequenti illustratione: ad diuina opera distincte cogscenda

75

¶ Si dicatur. ergo superflua fuit postea solproductio propter die faciendum. Dicit idem quod no sequitur. quia rebus ad statum perfectiorem postea deductis decuit er imperfecta luce illa fieri lucem perfectam solis: ad faciendum dies clariores in modo pro ornatum perfecto.

26

76

¶ Quomodo ista lux causabat noctem Respondet Guil. eadem dist. xiii. quod licet Damas. et Besilius in hexam. posuerint quod ista lux faciebat noctem extractione suorum radiorum. sicut in Exop. legitur. quando facte sunt tenebre super facie egypti. sed hoc non tenetur. Ideo dicendum inquit quod ista lux ab oriente accedebat su per nostrum hemispherium. et recedebat subtus circumeum do. Unde dum apparebat supra nos causabat diem. Et ipsa posita subtus causabatur nox. sic modo patet de seo le Proinde non extractione radiorum causabat noctased recessu et accessum ad nos diem faciebat.

27

77

Quid factum est de ista lucida nube. an adhuc maneat aut sit destructa

78

¶ Arguitur primo quod non sit destructa secundum esd. Guil. supra. quia non est artificui sapientissimi videlicet dei: suum opus constructum immediate destruere. ergo etc. Item quod non manet Arguitur. quia non videtur quod celorum sit. cum celum cr¬ stallynum et firmamentum fuerint creata die lune. nec videtur esse aliquod elementorum. denique nec aliquis planetarum. quia consequenter facti sunt. ergo etc

79

¶ Respondetur secundum e. Guill. et Scotorlis. quod non est destructa sed manet perfectius conuersa in solem. Unde Magister sent dicit: quod aut de ea luce fuit postea corpus solis fomatum: aut in ea parte celi est in qua sol modo est. et sic ei est vnita vt discerni non valeat etc.

80

¶ Sed obiicit contra hoc Aureolus: quod si sol esset formatus de silla luce: tunc sol esset generabilis et corruptibilis. Tamen Scotorlis. soluit dicit quod hoc argumentum non cogit. quia ponunt multi celum esse formatum de materia primo creata: et tamen non ponunt ipsum esse generabile et corruptibile. A fortiori potest dici in proposito: maxime cum lux ista fuerit de natura quinte essentie cuius nature est caelum: vt dictum est supra §. xx. Deus ergo laudabilis in operibus suis omnibus. quia omnia hae fecit ex infinita sua bonitate diuina etc.

81

¶ Eu dei bonitas commendatur clarissime ex hoc quod nullus est causa malie.

PrevBack to TopNext