Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Iuramentum

1

1

Iuramentum primo quantum ad eius prohibitionem. Nam deus altissimus ipsum prohibuit in secundo praecepto decalogi di. Non assumes nomen dei tui in vanu. Quod secundum magistrum in. iii. di. xxxvii. est dicere secundum litteram: Non iurab. pro nihilo per nomen dei

2

¶ Sed arguitur: quod magister ma le exponat hoc secundum praeceptum prime tabule. quia periurium pertinet ad quintum praeceptum secunde tabule. vbi dicit Non loqueris falsum testimonium contra proximum tuum. ergo videtur quod istud vel illud mandatum sit superfluum. Item vanum secundum philosophum est quod non includit finem ad quem est. Talis autem sermo ociosus est ex quo nullus sequitur fructus. ergo videtur. quod quicumque nominat deum in verbis ociosis: faciat contra hoc secundum praeceptum. ergo peccat mortaliter.

3

¶ Si tu dicas. quod no intelligitur de quacumque assumptione. sed de assumptione in iuramento. tunc sequitur quod si iu rat in communi sermone vbi non est necessitas vel vtilitas: facit contra hoc praeceptum. ergo peccat mortaliter. Respondetur scudum scilicet Bonauen. in. iii. dis. xxxvii. in expositione litteralir. quod sicut per primum mandatum ordinatur homo respectu summe maiestatis que appropiatur patri. sic per secundum ordinatur respectu summe veritatis: que appropriatur filio. Ordinatio autem ista at tenditur in ipsius veritatis confessione sine alicuius falsitatis admixtione. ita quod nec de ipsa falsum credatur: nec ipsa ad confirmandum falsum assumatur. Unde prohibetur in mandato isto secundo secundum litteralem sensum falsitas iurationis per nomen dei. secundum spiritu alem vero prohibetur falsitas erroris circa fidem veritatis Ideo dicit Magister in littera. Allegorice vero praecipitur vt non putes creaturam esse christum dei filium: sed equalem patri. quia omnis creatura vanitati subiecta qest

4

¶ Ad argumentum vero primum scilicet quod periurium est contra quintum praeceptum secunde tabule. Dicendum secundum eum. an. Bonauen. quod duo est considerare in falso testimonio. Unum quod fit iniuria summe veritati: que in falsum testimonium inuocatur. Aliud quod fit iniuria proximo qui ex falso testimonio damnificatur. et ratione priemi prohibetur hic in hoc secundo praecepto. ratione secundi in alio praecepto.

5

¶ Ad secundum dicendum quod aliquando est aliquid vanum quantum est de se et de propria intentione. Aliquando aliquid est vanum ex accidenti. tuc nomen dei sumitur in vanum quando assumitur ad confirmationem falsi sermonis. et qui hoc modo assumit peccat contra illud mandatum. Quando vero assumitur ad confirmationem alicuius veri: quamuis sermo ille sit ociosus. tamen assumptio illa non est vsquequaque in vanum. quia ordinatur ad hoc vt quis adhibeat fidem verbo loquentis.

2

6

¶ Utrum obligatur homo per iuramentu dolosum: Et videtur quod sic. quia dicit Isido. et allegat Magister in littera li. iii. di. xxxix. Quacumque arte verborum quis iuret deus sic accipit sicut ille cui iuratur intelligit. ergo qui iurando promittit aliquid licitum tenens in curde conrium: quod est iurare dolose: obligatur ad implendum

7

¶ Sed contra dicit sic bc. Greg. Uerba deseruiunt intentioni. et talia verbaiudicat qualia ex intimis proferuntur. ergo si homo non intendit se obligare quantumcumque exterius loquaur. videtur quod deus non reputet eum obligatum. et hoc etiam innuitur extra de iureiupetitio. in gloi. Aliquis iurans alicui quod non stabit contra eum nihilominus potest stare contra eum pro se vel pro patria vel communitate ergo iurans non intendens seruare iuramentum non obligat. seritr. secum scilicet Bona. et Rich. in. iii. di. xxxix. ar. ii. q. i. quod qui dolose iurat proximo suo aliquid licitum se facturum vel non facturum in foro iudicii obligatur ad faciendum vt iurauit: si contra ipsum possit probari quod iurauerit. in foro autem conscientie qui tantum deum respicit qui iudicare habet non tantum de exterioribus: sedetiam de interioribus non manet obligatus ad faciendum: vt dicunt aliqui. deus plus ponderat intentionem quam verba. mortaliter tamen peccat. quia priurat: iurando se factu¬ rum quod facere non proponit. et cauere tenetur indenitati pro ximi quem iurando dolose decepit. Aliis autem videtur quod non tantum mortaliter peccat periurando: sed etiam obligatur ad implendum. non tantun in foro iudiciali sed etiam in foro conscentene proximus ledatur qui iuramentum bona intentione recepit. quamuis enim dolose iurans seobligare non intendat explicite. intendit tamen se obligare inquantum intendit facere quod secundum re ctam rationem tenetur obseuare vt caueatur indemnitati proximi

8

¶ Ad argumentum primum dicendum. quod qui vult tenere primam opinionem potest dicere quod argumentum procedit quantum ad forum exterioris iudicii. Qui vero vult tenere secundam ppinionem quae est magis rationi consona potest dicere: quod plura requiruntur ad meritum quam quod homo obligetur. Actus enim exteriores non sunt meritorii nisi per relationem ad actus interiores etc.

3

9

¶ Utrum iuramentum coactum sit obligatorium: Et videtur quod sic. quia omne iuramentum quod habet iudicium et iusticiam et veritatem est obligatorium. Sed iuramentum obligatorium potest hec tria habere. ergo videtur quod sit obligatorium

10

¶ In contrarium tamen dicitur ex de his quae vi metus ve causfiunt. quae metu et vi fiunt de iure dicunt in irritum ruocari. ergo iuramentum coactum non est obligatorium. Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra. q. ii cui concor. Rich. ibidem. Quod hoc duplex est modus dicendi. Quidam enim dicunt: quod duplex sit iuramentum. videlicet promissorium et assertorium. Respectu iuramenti assertorii coactio non excusat a toto sed a tanto. Siquis ei coactus iurat et asserit falsum esse verum incurrit crimem periurii. In iuramento vero promissorio coactio quae surgit ex metum quae potest cadere in constantem virum a toto excusat. quia coactio sufficiens interuenit ad inclinandum virum etiam constantem. ideo voluntas illa non est iudicanda voluntas: et per conseques nec iuramentum vere est obligatorium vt dicunt. Sed quia Aug. videtur iudicare tale iuramentum obligatorium: ideo est alius modus dicendi vt distinguatur duplex forum. videlicet ecclesiasticum et diuinum. ita quod obligatio iuramenti coacti contrario modo se habet obligatio ni iuramenti dolosi. Nam in foro ecclesie iuramentum coactum non est obligatorium. Tum quia praesumitur quod iurans non pabuit anim se obligandi. Tum quia ille qui iurare compulit eum maliciose processit. nullum ius adquisiuit. ideo non habet ius repetendi. In foro aut diuino iuramentum coactum obligatorium est. quia cum deus aspiciat voluntatem et voluntas non possit cogi coactione sufficienti. et ita voluentas coacta voluntas fit: iudicat deus talem hominem obligari. Ideo in foro conscientie secundum theologos nisi relata tio interueniat iuramentum est implendum. si iuramentum fuit respectu rei licite. Ex his patet solutio argumenti

4

11

¶ Utrum iuramentum incautum sit obligatorium. Respondetur secur scilicet Bona. et Rich. vbi supra. q. iii quod multipliciter contingit iuramentum esse icautum

12

¶ Primo quando iuratur aliquid quod virgit in salutis detrimentum. sicut cum iuratur quod sine mortali peccato non potest conseruari. vt occidere hominem et huiusmodi Secundo modo cum quis iurat aliquid quod virgit in perfectionis sue impedimentum. vt numquam intraturum religionem Tertio dicitur iuramentum incautum quo quis iurat in omne euentum quod vno casu contigente virgit in salutis dispendium. alio casu in salutis profectum. sicut cum quis iurat numnquam suscepturum praelaturam. qui aliquando potest esse in salutis dispendium. si inutilis se ingerat. vel profectum: si sit vtilis et canonice instituatur. Si ergo loquamur de iuramento incauto primo modo: sic absque dubio non est licitum. Si vero loquamur de iuramento incauto secundo modo: nec sic est licitum nec obligatorium. licet ipsum obseuare non sit peccatum. quia in est peccatum non intrare religionem. graue tantum peccatum est iurari numquam ascensurum ad gradum perfectionis. quia in hoc quodammodo impugnat spiritus sancti inspirationi. Si vero loquamur de il ramento tertio modo: sic vno casu contingente est obseuandum. Unde secundum frem Ange. de Claua ci in sua summa. titur. Iuramentum. v. Iuramentum non est obseuandum cuius obseruatio includit peccatum etiam veniale. vel iurare est consilia euangelica. vt quod non efficietur piscopus vel religiosus Uel fit contra pietatem. vt non facere elemosynam. Uel quod est indifferens: tamen melius esset facere contrarium. sicut iurare aliquem non tenere in suo seruitio. Uel quando iuramentum cset contra bonum. vt se ab onere communitatis subtrahere. vel quod iurauit virgeret in nocumentum salutis proprie vel alterius corporalis. Similiter iuramentum non obligat ratione superuenientis magne necessitatis vel impossibilita tis. quia impossibilium nulla est obligatio. nec etiam obligat quando iuramentum in melius commutatur. Similiter iuramentum non obligat quando obligatur potestati alterius. sicut seruus: vxor: vel monachus. Nec obligat iuramentum conditionale quando nostat conditio. Nec obligat quando quis iurat incaute. et propter aliquam necessitatem non valermt implere. Et in similibus idem iudicium est habendum. et concordat cum voto.

13

¶ Ubi magna imminet diuine bonitatis charitas erga homines.

5 (2.1)

14

Iuramentum secum do. quantum ad ipsius conuenientam scilicet an expediat homini iurare vel adiurare: Unde quaeritur vtrum liceat creaturas adiurare: Respondet Rich. i. ii di. xxxvii. ar. ii q. ii Quod adiurare creaturam est per inuc tationem diuini nominis vel alicuius rei sacre obsecrando vel imperando eam inclinare ad aliquid agendum vel patiendum. Potest autem adiuratio esse respectu hominum vel demonum vel creaturarum aliarum irrationalium. Si respectu hominum: tunc adiurans aut intendit eos inclinare ad bonum aut ad malum. Si ad bonum intendit inducere sic licet. sicut apostolus Rho. xii. Obsecro vos frens per misercordsam dei vt exhibeatis corpora vra hostiam viuentem etc. Si adiurans intendit ad bonum inclinare praecipiendo: sic subdistinguendum est. quia aut adiurat illum i sibi tenetur obedire. et sic non assumit nomen dei in vanum. Aut illum in quem non habet potestatem: et sic assumit nomen dei in vanum. quia vsurpat potestatem quam non habet. Si autem adiurans intendit adiuratum ad malum inclina re. sic nomen dei assumit in vanum. Si autem est adiuratio respectu demonum. aut adiurans eos adiurat imperando: aut obsecrando Si primo. aut adiurat ideo vt ipsum doceant: aut sibi aliquod obsequium faciant. hoc est illicitum. quia hoc pertinet ad quandam familiaritatem cum eis. Licitum tamen est cum sancti quandoque scilicet ex speciali spiritus sancnti instinctu vtuntur ministerio demonum ad aliquem effectum. Aut eos adiurant vt a se vel a proximis repellant. et hoc est licitum. Adiurare autem eos obsecrando semper est illicitum. quia talis adiuratio quoddam signum societatis importat. Si autem en adiuratio respectu creaturarum irrationalium tunc aut adiurantur secundum se et absolute. Et qui sic adiurat nomen dei in vanum recipit. quia tales creature non intelligunt adiurationem. Aut adiurantur in relatione ad alium. Et hoc dupliciter. quia autm in relationem ad deum. vt cum aliqui sancti ad infidelium conuersionem et infirmorum in fide confirmationem in uocant nomen domini ad hoc vt per ipsius virtutem ipse creature irrationales aliquo motu moueantur. qui non est per earum virtutem naturalem: aut in relationem ad diabolum: ad hoc vt diabolus ab eis repellatur. nec eis vtatur vt instrumentis ad nocendum. et sic adiurantur creature irrationales in ex orcismis ecclesie. Et istis duobus vltimis modis non assumitur nomen dei in vanum.

6 (2.2)

15

¶ Utrum licitum sit iurare per deum Respondetur secundum sanctum Bona. et Rich. i. iii. di. xxxix. ar. ii q. i. quod aliqui heretici sicut Manichei voluerit dicere quod iurare omnino sit illicitum. occasionem erroris sumentes ex verbis domini Mat. v. vbi dicitur: Nolite iurare omnino. Et Iac. v. Ande omnia frens mei nolite iurare Sed istorum errorem reprhendit di. Redde domino iuramenta tua. Et Gen. xxii. Per memetipsum iuraui dicit dominus. Et isto rum error venit ex hoc: quia nescieruit intelligere quod alium sensum facit negatio praeposita signo veli: et alium postposita. quia praeposita equipollet suo condictorio postposita vero suo conrio. Unde non omnis valet quidam non. omnis non valetur nullus. Dominus autem non dixit omnino non iurare. quia esset sensus quod in nullo casu esset iurandum. quod est falsum. sed dixit non iurare omnino. Et ideo non est sensus quod in nullo casu esset iuram dum: sed quandocumque deest necessitas. Namn ideo concedendum est quod licitum est iurare per deum. Quia tamen non sic et licitum quinaliquo modo possit esse illicitum. Dubium est inter doctores itrum iurare per deum dicat actum bonum ingenere: autm actum sdifferentem. Et aliquibus visum fuit quod iurare per deum sit actus bonus si genere. ratione tamen pronitatis ipsius iurantis malus est per occasionem. Dicunt autem illum actum bonum in gene quia transit per materiam debitam. quia inuocare deum in testimonium recte transit per ipsam veritatem. Aliis autem videtur quod iurare per deum sit indifferens. quia diuina veritas potest in uocari in testimonium veritatis vel falsitatis. et vnum est bonum et alterum malum. quia in vno deo fit reuerentia: in altero iniuria. Unde nota quod quidam actus sunt qui pertinent ad diuinum cultum. vt laudare vel diligere deum. et isti sunt per se et secundum se boni. Quidam vero sunt ad oppositum. et isti per se sunt mali. sicut odire vel blasphemare deum Quidam sunt medio modo: sicut actus iurandi. qui si fiat reuerenter est ad cultum dei. si fiat irreuerenter: fit ad oppositum. Ideo dicunt quod iurare per deum licitum est. sicut indifferens quod potest fieri bene et male. Et quia iurare per deum potest esse occasio cadendi in malum vel vitandi malum. ideo dominus aliquando monet et inducit homines ad iurandum per deum: aliquando retra hit. Retrahit quidem male iurare et inducit ad bene iurare per deum. Unde Augustinus de menda cio tractans illud Matth. v. Non iurare omnino. hoc ideo dictum et scilicet ne iurando ad facilitatem iurandi veniatur. et ex facilitate ad consuetudinem: et ex consuetudine in periurium decidatur. secundum quod dicitur Eccli. xxxiii. Uir multum iurans replebitur iniquitate

16

¶ Sed diceres: Quare ergo dicit dominus in euangelio. Sit secundo vester est est: non non Responsio. quia affirmatio vels negatio quae est in corde esse di in ore. Sed quia hominum malicia crescente non creditur simus plici assertioni. ideo adiunxit. Quod amplius est a malo est. non scilicet culpe: sed pene. non iurantium: sed iuramentum ex igentium. nam incredulitas huiusmodi magis est pena quae culpa. Unde non dicit malum: sed a malo.

17

¶ Sed diteres. Frustra est iurare per deum: eo quod fibs apparet quod deus pro ipso iurante testificetur. Respondetur secundum Rich. i. iii di. xxxix. ar. i. q. i. Quod si deus debito modo inuocetur ma nifestat vt sit quod dicitur verum aliquando in vita ista: vel mouendo corda iudicis et aduerse partis per aliquam latentem inspirationem qua creditur iuranti vel dando constantiam cordi et verbo iurantis. quae quandam probabilitatem aggene. rat quod iuret verum vel puniendo mentientem. Et tunc siml est testis et iudex. Et si in hac vita deus non testificabitur: tamen profecto testificabitur in futuro quando illuminabit abscondita cordium

7 (2.3)

18

¶ Utrum iuramentum per deum sit appetendum: Respondetur secundum Astexa. in sua summa libr i. tit. xviii. quod non. quia illud quod non quaeritur propter se sed ad subuenie dum alicui defectui non numeratur inter illa quae sunt per se appetenda: sed inter ea quae sunt necessaria. sicut medici na quae quaeritur ad subueniendum infirmitati. iuramentur autem quaeritur ad subueniendum illius defectui qui discredit Ideo Iac. v. dicitur. Nolite iurare. ostendens non tantum esse vitandum actum iurationis: sed etiam affectum.

19

¶ Queritur. quo requiruntur ad verum iuramentum: Respondetur secundum Rich. vbi supra quod tria scilicet Iudicium in discrctione quo excluditur incautela iurandi. Ueritas in assertione. Iusticia sin ex ecutione. secundum quod dicitur Hiere. iiii. Iurabis viuit dominus. in veritate et in iudicio et in iusticia. Cuius ratio secundum Bonauen. est circa litteram. quia iuramentum comparatur ad tria. scilicet ad rem de qua fit. et sic debetur veritas: quae est adequa tio rei ad secumnonem. Secundo comparatur ad illum a quo procedit. et sic debetur iudicium scilicet discretionis. Tertio comparatur ad causam pro qua fit. et sic dehetur iusticia. vt scilicet causa sit iusta¬

8 (2.4)

20

¶ Utrum iurans sine iudicio discretionis peccet mortaliter sicut faciunt illi qui quasi in quolbet verbo iurant: Respondetur vbi supra. Quod cum iuramentumhibeatur. non quia sit malum sed propter periculum periurii. Ideo si talis iurat falsum non excusatur a mortali. Si vero turat verum: sic non erit mortale peccatum. veruntie tenetur abstinere sicut a mortali propter periculum. quia dicitur Eccleixxxiii. Uir multum iurans etc.

9 (2.5)

21

¶ Utrum liceat iurare per aliquam creaturam: Reo quod non. videtur per dictum saluatoris Mat. v. Nolite iurare neque per celum. quia thronus dei est Neque per terram: quia scabellum pedum eius est. neque per hieruslum quia ciuitas estmagni regis. neque per caput tuum. quia non potes vnum capillum tuum facere album vel nigrum. ergo percreaturam iurare est illicitum.

22

¶ In contrarium tamen fi¬ deles iurant per sancta dei euangelia. ac per dei sacons communiter Respondetur secundum sanctum Bona. in. iii. di. xxxix. ar. ii q. ii quod iuramentum dupliciter habet fieri. Quoddam per imprecationem. vt cum dicitur: ita viuat filius meus. et sic creatura ad testificandum non inuocatur: sed potius ipsi creator oppigneratur. quia licet omnis creatura sit creatoris: tamen eius solacium est nobis concessum. Hoc tanten genus iuramenti grauissimum est. Aliud iuramentum potest fieri per veritatis testimonium et inuocationem. vt cum quis iuret per aliquem ad inuocandum eum in testem. Potest autem creatura in testidupliciter inuocari. Uno modo secundum se. et hoc non licet. quia sic crederetur quod aliquid numinis esset in ea: ratione cuius veritas possit dici. et per huiusmodi testimonium confirmari. Et sic dicitur Mat. v. Nolite iurare: nec per caelum etc.

23

¶ Secundo vero modo inquantum in ea relucet vestigium diuine ve ritatis licitum est iurare per creaturam. quia hoc modo non est aliud per creaturam iurare: quam iurare per eum qui in ea relucet. et sic non veneratur creatura sed creator. Prohibuit tamten dominus iurare per caelum secundum se consideratum. Et per hoc patet rasponsio ad argumentum

10 (2.6)

24

¶ Utrum liceat recipere iuramentum ab idolatris factum: Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra q. iii. Quod contingit idolatram iurare in forma concessa et in forma prohibita si iurat.

25

¶ Primo modo non iurat sicut idolatra. et sic licet ab eo recipere iuramentu in aliquo casu et in aliquo non. Aut enim ille qui exigit est persona publica aut priuata. Si publica: quantum est ex ordine iuris potest et debet vt iudex exigere. Si priua ta: aut exigit ad veritatis confirmationem: autem ad veritatis subuersionem: aut ad sue dubitationis remotionem. Primo modo potest recipere sine peccato vt sit firmior assertio. sicut Gen. xxxi. Iacob recepit iuramentum qa Laban idolatra

26

¶ Secundo modo non potest esse sine peccato mortali. vt cum cogit alium iurare quem scit iurare falsum.

27

¶ Tertio suspicatur ne homo sine iuramento dicat sibi falsitatem. tunc si suspicio illa sistat in generali talis exactio tenet potius rationem pene quam culpe. Unde quam uis illicitum sit per idolum iurare: quia forma illa est prohibi ta tamen vbi est necessitas vel cogit vtilitas licitum est recipere iuramentum. sicut Iudas machabeus arhoma nis recepit licite etc.

28

In hoc magna dei relucet erga nos charitas dando iusticiam

PrevBack to TopNext