Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Natatile
1
Atatile animal. Lin u communi quare denominatur sic. Nostandum secundum Isido. lib. etynm. et alios quo natatilia proprie dicuntur que pinnulis suis innituntur aque natando et in aqua viuendo. vnde et reptilia quae in aquis natant dicuntur quia reptandi speciem habent vel naturam. vt pisces. Et vt dicit Comestor. Anime piscium et auium dicuntur motabiles Gen i. respectu anime hominis: quia ille mouentur de esse ad non esse: sed anima hominis perpetua est. vel quia auens in aere respirant viuunt et mouentur velociter suis pennis: et pisces simliter in aquis viuunt et mouentur pinnulis etc. Unde Amb. in hexam. dicit Sicut inquit auis aerem volatum celeri secat. ita piscis aquam natando incedit et vtrique generi caude alarumque remigium suppetit quarum gubernaculo iter suum dirigunt et quo volunt impetu quodam se conuertunt Hoc tamen de pinnulis intelligendum est generaliter vt in pluribus: quia sunt aliqui pisces longi corporis qui non habent alas vel pinnulas nec natant nisi per flexionem corporis et mouen tur in aqua sicut serpens repit in terra.
¶ Quare ergo pisces viuere sine aqua nequeunt. Ratio est secundum Isido. et alios quia emergendi spiritus et rel¬ spirandi naturalis eis non suppetit sicut hominibus quod huiusmodi aeris spiramine vtuntur: Quod enim nobis est spiritus aeris hoc aque est eis qui viuendi ministrarsubstantiam illis. vt etiam dicit Amb. Unde aque elementum est conaturale piscibus et quasi bona mater quia sine aqua viuere non possunt: nam ex aqua criati sunt vt habetur vbi Animal. §. vi.
¶ Uerumtamen vt idem Isido. dicit. Quedam sunt genera natatilium siue piscium que amphinnia dicuntur eo quod et ambulandi in terris vsum et natandi in aquis officium habent. Amphion enim grece vtrumque dicitur quia huiusmodi in vtrisque scilicet in terris et in aquis viuunt vtpote Crocodrilli et hippotami id est equi fliuiales. Cetera vero piscium genera viuere sine aqua nequeunt. vnde deus ex bonitate dedit eis sicut et vnicuique rei locum conuenientem.
2
¶ Quid de membris piscium. Notandum secundum Aristo. lib. de animalibus. Quod piscium grenus imperfectum est in membris exterioribus quia non habet alas sed tantum pinnulas nec habet pedes nec manus: et corpora eorum continua sunt cum capite et cauda nec habent collum. nec membra generatiua aut mammillas praeter delphinum quod habet vias comitus manifestas et lac ac mammillas. Dentes quo que piscium accuruati depressi sunt et acuti vt serra. prae ter quosdam paruos pisces. plures etiam habet linguas et palata carnosa licet in multis linguanon appareat nisi multa inspectione quia gulosisunt valde: vel saltem habent membrum simile lingue non extentum. Item secundum Plinium lib. ix. Piscium alii brancias habent multiplices: alii simplices per has quidem emittunt aquas in ore acceptas Hec aute in eis fecit dei bonitas: quia vt Arist. supra. dicit. Pisces aquam cum cibo recipiunt et cibus subito vel cito vadit ad ventrem nec diu potest ma nere in orificiis eorum. ideoque ne intret aqua grauans ventres eorum et impleat illos propter hoc des dit eis deus dentes acutos quibus cito cibum edant ne diutius in ore versando aquarum diluuione esca eorum auferatur. Et vt dentes habeant ad defendendum se pro armis contra inuadentes. Des dit etiam brancias quibus aquam illapsam emittant. nam sic patet quod ipse deus bonus eis prouidit etc.
3
¶ Utrum pisces habeant quinque sensus et organa eorum. Respondetur secundum e Aristo. lib. iiii. de animalibus quod instrumenta sensuum non sunt in piscibus manifesta praeter oculos. Carent enim naribus et multa genera eorum carent etiam auribus sed habent tantum vias audit et odoratus quasi foramina: ea tamen quae magni corporis si marina habent aures manifestas et sunt boni auditus praeterquam delphini et calane quae non habent auriculas manifestas
¶ Quod autem habeat sensus. Primo pe visu patet. quia secundum e. Aristo. supra Pisces discernunt extremos colores et splendentes vnde piscatores non vtuntur collobiis albis neque nigris neque rubeis. Item dicitur libro de na. re. et etiam Plinius dicit lib. ix. pisces in noctibus eque sicut in die cernunt. Item exparti dicunt quod quando in aquas immittitur vermis lucens vel noctilu ca. vt quercus putridum etc. pisces multi conuenium. et ibi capi possunt. ergo etc.
¶ Secundo de auditu patequia videmus pisces a sono fugere. vnde oportet eos venari in quiete Et maxime capiuntur anteortum solis. quia tunc non tam bene vident sed fallitur periscium visus secundum Aristo. et Plinium supra.
¶ Tertio de odoratu patet. quia quidam pisces fugiunt maxime sarguinem piscium cum olfecerint vel quando vas piscantium fuerit vetus fetidum vel sordidum. Quodlibet etiam genus piscium habet rem appropriatam super quam capitur. quia odore talem sequitur cibum. Hec Aristo. Item secundum expartos cancti congregantur ad epar fetidum arietis vel hirci. ergo etc.
4
¶ Utrum pisces aliquando dormiant Respondetur secundum Aristo. lib. de animalibus. et Bedam de nat. re. quod sic. et plus de nocte dormiunt quam de die. Unde et in somno aliquando ferro tridente percutiuntur. In somno inquit quiescit piscis et non mouetur nisi caudasolummodo motu modico. Si vero aliquid prope ipsum motum fuerit cito euigilat et fugit. Plures autem pisces et animalia marina dormiunt in maris profundo super terram arenam et lapidum. Hec Aristo.
5
¶ Quid de alimento piscium. Nota secundum Isido. pisces dicti sunt a pascendo. Nam plerique herbis pascuntur ac minutis vermibus. Alii se inuicem deuorant et minor apud illos esca maior est. Sic in praesenti seculo potentes occidunt et opprimunt minores etc. Item secundum Aristo. supraEt etiam habetur libo. de nat. re. Omnes pisces cibantur pullis suis tempore pullificationis. Nam omnes pisces maris carnes comedunt minorum vel aliorum excepto quodam quod fascaleon vocatur. quia illud genus carnem non comedit omnino Piscium autem quidam habent oris orificium multum infra rostrum quasi ventris medio vt delphini et cheletii nec rapiunt cibum nisi resupini. Et reuersi super dorsum quod voluit sic facere in natura deus ex bonitate sua. Tum quia alias pisces celeritatem istorum non euaderent a morsusecundum Plinium libr. ix. sic ergo fecit propter salutem aliorum. Tum vt talia animalia retardent se in accipiendo cibum. quoniam hoc genus piscium in comedendo alia animalia est multum gulosum et vorax. Si ergo leuiter posset comedere cito moreretur propter nimiam repletionem. ro uidit ergo dei bonitas contra hoc. quanto magis facit in hominibus prohibendo gulam et rapacitatem et violentiam in alios homines. quandoque infirmitate preuenien. quandoque alia aduersitate quam immittit talibus
¶ Nota etiam secundum Arist. vii de animali. quod maior pars generum pisciuu impinguatur in annis pluuiosis. quia tunc inueniunt cibum multum et aqua pluuie valet illis praecipue in flumi nibus et in lacubus quando ver estas et autumnus pluuio¬ sa fuerit. Et vniuersaliter cum annus hominibus fuerit bonus tunc impinguantur pisces. Sed in locis frigidis pluuia multa: quosdam et plurima genera piscium excecat et generaliter paruis piscibus non confert pluuia multa: licet conueniat magnis et terre plantis.
6
Quare natatilia siue aquatiuta animalia sunt breuioris vite quam gressibilia: Respondetur secundum Arist. libro de morte et vita. quod animalia aquati ca breuioris sunt vite vt communiter quam pedibus gradiem tia. quia humida sunt et aquasa nec tam multi sanguinis et tale velociter corrumpitur. Unde et animal quod est sine sanguine propter eandem causam cito corrumpitur Illa tamen piscium genera quorum generatio est vt serpentum: longotempore viuunt in terra. quia non multum indigent refrigere tione: sicut est anguilla. vt dicit idem Aristo libro de anima libus
¶ Denique multa genera piscium et beluarum pripiuntur est vita per mutua inter eos bella. Nam secundum quod Pli. li. ix. et est libro de na. re. dicitur. Pisces sicut greges se pe visi sunt gregati ambulare. muniuntque se multi tudine sociorum aduersum partes contra sese bellantes quattuor de causis. sicut fit et in ceteris animalibus. vscilicet propter naturalem superbiam. et propter cibum. et propter coitum et propter fetum. Omnes autem piscium greges habent rectorem vt etiam dicit Aristo. Nullus autem piscis ex praeda viuens itamquam raptor priuatim) socialiter natat: sed solitarie. vt luceus. Per hec satis clare significatur quod homines sic sunt in modo sicut pisces in mari magno preliantes furantes etc.
7
¶ Quid de generibus piscium. Notandum quod sicut dicit Amb. in hera. quod omnium pisciu generavel minutorum vel maximorum plura sunt in mari quam in terra animalia. et sunt innumerabilia Nam vt dicitur libro de na. rerum In profundo maris multa piscium genera sunt quae nun quam aut vix ad vsus hominum exeunt. Ibi enim e genus piscium quast armatum militum et aliud monachum repraestentans. Alia habent brancias multiplices. alia simplices. Alia genera secundum etiam Plinium per capita sua natant. vt carabo. Alia per caudam. Alia sunt inambulantia vt genera casacrorum. Alia natant socialiter. alia solitarie Alia habent pedes: quibus scilicet natant. et etiam alas. sicut totum genus malasye. Alia mouentur cauda et pede. vt cro codrilli. Alia sunt habentia ostre is id est testas duras quae cauda natant et repunt. Alia pilis teguntur vt vituli et hippotami id est equi fluuiales. Alia corio tantum. vt de phini. alia crusti id est corticibus vt locuste. et spinis vt echini. Et secundum Plinium crustis intecta sunt triginta genera vel species Alia sunt aquatilia sanguine carentia. Et horum sunt tria genera. quia quaedam mollia appellantur. quaedam crustis tenuibus intecta. quada testis duris. Alia sunt squamas habentia. alia sine squamis. et sic de aliis. Sed de communit notis fratur Ioannes erford. libro suo vocato Originalium dicit quod omnia genera hominum sercantur ab apostolis capta fo¬ re Ioan. vl. vbi habetur quod cliii. sunt pisces simul capti ma iores. Et secundum Isido. omnium genera piscium ad istum numerum reducutur. Idem dicit et Ludolph. libro de vita christi.
8
¶ Quales proprietates natura les a deo bono inditas habeant pisces. Nota proprietates eorum plures secundum Auic eni. Hali. Isaac. Diasco. Aristo. Plinium lib. xxxii. aliosque colligendo.
¶ Prima proprietas est quod omnis pisiis naturaliter est carnis frigide et humide. licet quidam calidi sint ad comparationem aliorum. Unde comesti generant phlegma aquosum: sed conueniunt calide et sicc complexioni et macidis maxime in estiuo tempore et calida regione. Inconuenientes autem sunt frigidis et humidis complexioni bus et carnosis maxime si molles fuerint. Naturaliter enim corpus eorum infrigidant et humectant.
¶ Denique piscium est Secunda proprietas quod variantur secundum diuersitatem aquarum in quibus habitant et ventorum in quorum plaga sunt Unde secundum locum sunt pisces meliores illi qui morantur in locis petro sis. Deinde qui in arenosis et aquis dulcibus in quibus non sunt sordes nec sunt limose lacuales. Item marini pisces etiam opitirimi sunt cum eorum habitatio est in socis petrosis vel litoribus aut etiam arenosis. Item illi qui morantur in aquis discoopertis flatui ventorum super se vel in locis multarum agitationum vndarum: melio (es sunt illis qui habitant in aquis stantibus etc.
¶ Tertia proprietas quod pisces quo ad cibum meliores sunt illi qui cibantur herbis bonis et radicibus quam illi qui comedunt sordes prolectas e ciuitate et radices malas. Melius est autem comedere pisces cum condimento quia extrahunt viscositates a carnibus piscis piper: zinziber et huiusmodi: vel etiam cum aceto et huiusmodi. Item pisces assati nutribiliores sunt Frixi vero conuenientes sunt habentibus fortem stomachum. Decoctio autem melior est sic quod prius aqua coquantur vt ferueat: deinde proiiciantur carnes piscium in eam. cum aceto cocti sunt refrigeratiui. et omnium piscium iura leniunt ventrem.
¶ Quarta quod piscens saliti sunt calidi et sicci: et ad saliendum mali sunt pisces nimis antiqui vel senes vnde ex salitis meliores sunt recentes. Spi ritualiter per pisces significantur homines qui capiuntur in dicatorum piscatione ad salutem vt patet ex euangelioEt eorum scilicet hominum qui a iuuentute saliuntur poenitentie asperitate meliores sunt quam qui in senio tantum volunt penitere. Unde Thren. iii. Bonum est viro cum portauerit iugum domini ab adolescentia sua. Applicare suo modo potes et predictas proprietates quod homines debent esse frigidi a praua concupiscentia et humidi ad pietatis opera. vel humore lachrymarum fluidi pro culpa. morantes in petrosis id est in christi vulneribus qui significantur per petram secundum apostolum. vel in arenosis id est memoria mortis. et flatibus tribulationum probati: bonis herbis sane doctrine cibati conditi speciebus calidis id est charitate: vel aceto sapidi opte ria boni etc.
¶ Quinta proprietas quod adeps omnis. piscis fluuialis et etiam marini liquefactus oleo admixto et melle acuit visum: caligines oculorum detergit. Prodest quoque aque incipienti in oculoPer adipem significatur deuotio etc.
¶ Sexta quod in omnibus generibus piscium mares sunt melliores feminis eorum secundum Aristo. et discernuntur in eis mares et feminelaliter quam in ceteris animalibus quia femine piscium gramen siue poligrana portant. Mares autem in piscibus habent lac etc. Item mas significat perfectionem exgo etc.
9
¶ Atatile. l. quo ad pisces in speciali queritur quando vel vnde sunt piscibus imposita nomina: Respondetur primo dicendo cum Aug. super Gen. lib. ix. quod non omnibus piscibus adam imposuit nomen sicut imposuit animalibus terrestribus et volatilibus patuit vbi Animal. §. iiii.
¶ Secundo dicendum cum Isido. quod prius imposita sunt nomina ab hominibus pecoribus bestiis et volatilibus eo quod prius sunt illa visa et cognita: sed postea piscibus paulatim cognitis generibus eorum nomina instituta sunt: aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie pro pria: aut ex moribus aut ex colore aut ex figura aut sexu. Idem dicit et Plinius vnde et multa nomina piscium habentur satis in vsu nota apud nos de quibus in scriptis philosophorum aut nihil reparitur aut forsitan aliis nominibus nobis ignotis apud eos appel lantur vt sunt salmo: luceus: theuchia: pertica: vendesia et cetera plurima.
10
¶ Acandes: piscis solicitus de sullis suis: nauibus marsadheret propter quod immobiles fiunt naues vt dicit Iorath. libro de animalibus
¶ Albirem secundum Plinium lib. ix. piscis est marinus cutis tadure vt pro galeis eius cute milites vtantur.
¶ Et hoc certe mirabile est etc. ex puro elemento aque viuit. v. Allec vnda fouet salamandra pascitur igne. De hoc libro de na. re. habetur quod allec est piscis marinus admodum paruus: in occiduo mari quod mediterraneum est inter maiorem britamniam et germaniam ortum abundantem habet cum recens captus fuerit delicatiorem cibum praebet plurima pinguedine sapida. Salsus autem in vsum hominum vltra quam ali pisces sanus durare potest. Omnium autem fere piscium solus viuit aqua tantum nec viuere potest nisi in aqua nam statim vt aeris serena contigerit expirat: oculi eius instar luminis de nocte lucent in mari sed horum virtus cum ipso pisce moritur. vbicumque super aquas in ma ri lumen vident gregatim adnatant. hybernis temporibus secreto maris vsque ad tempus debitum absconduntur.
¶ Anguilla secundum Isido. dicitur ab anguis similitudine. adeo lenis quod quanto fortius praesseris tanto citius es ma nibus labitur. anguille vino cecate qui ex eo biberit tedium vini habent secundum Plinium li. ix. et. x. octenis viuunt annis: durant sine aquis diebus senis aquilone spirante: sed austro paucioribus. In anguillis non cognoscitur sexus nec masculinus nec femineus Et vt dicitur lib. de nat. re. ex aliorum piscium limo nascuntur qui excoriate viuunt: pinguedo auribus medetur plus alio cibo decoquitur aliter nociuus est eius cibus. t
11
¶ Barbotha vel borbota piscis est fluuialis quasi duas barbarum habens virgulas circa os: esu dulcis: prae aliis piscibus epar eius est sanius: caput habet magnum respectu sui corporils os amplum cutem quasi anguille similem. vt dicitur libro de nat. re. Uocatur etiam solaris quando antiquitur quia in sole iacet libenter.
¶ Cancer quidam fluuialis quidam marinus secundum Aristo. et Plinium habet octo pedes per quos mouetur et duos forcipes pro manibus femina a mare discernitur: quia mas habet inter ventrem et caudam spinas duas et femina non: retrogradus est semper et duram testam habet extra: intus habet mollem carnem quae confert ptisi secundum Auicen. Est autem cancer fluuialis difficilis digestionis ac plurimi nutrimenti. Cancrorum odore si iuxta apes coquantur exanimantur vt Plinius dicit lib. xi. Cocti cancri mutant colorem et fiunt rubei. Et vt dicitur lib. de natu. re. Cancer lacte potatus sine aqua viuit multis diebus: cum autem senuerit duo lapides albi coloris intermixto rubore inueniuntur in eius capite qui in potum dari cordis punctiones sanant et vt fertur valent comCarpera vel carpo piscis est. (ra casculum etc. quasi squamis aureis praesertiet eorum dux fulgens quem multi isllorum sequuntur. In fluuiis vel sacis. habet astutias vt cum intrauerit rete circumiens foramenquaerat vt euandat: aliquando sub reti refugium querit aliquando herbam ore tenet in fundo aque vt rete superuenies elidatur. Aliquando in limo caput fortius figit vt rete per caudam transeat. huius cerc brum secundum augmentum et pecrementum lune crescit vel decrescit magis quam in aliis priscibus.
12
¶ Cetus secundum Ambro. est piscium marimus. vnde Gen i. dicitur quod creauit deus cete grandia. Unde Lyra super. xl. Iob. cum Plinio dicit quod tantum spacium occuperat quantum quattuor iugera terre. et super e. c. xli. dicit se audiuisse a quodam veridico homine exparto quod iuxta portugaliam fuerit in ripa maris inuentus cetus de cuius lingua perticulatiet decisa fuerunt onerati. xiiii. muli et sic patet magiudo eius. os habet tribilissimum et magnum in fronte vt dicitur libro de na. re. et dentes in iuuentute nigros in senectute albos: oclustios lucidos sancntillans de ore eius egreditur quasi ignis vt dicitur Iob. xlii:. id est halitus calidissimi aeris: et de naribus quasi fu¬ mus. Cuntem habet durissimam sipenetrabilem hastavel lancea aut sagittis: et multa huiusmodi de eo narrantur. Iob. supra ad significandum demonis potestatem quae transeo causa brevitatis. Item ex libo. de nat re. Et Plinio. lib. ix. Iorath super libo de animalibus et be ato Amb. in hexam. ac aliis. Cete sicut delphines ac foce viuos edunt id est pariunt fetus de suo corpore et contra insidiantes: ora aperientes innoxio illos dente suspendunt ac custodiunt: et tandem euomunt. Sum autem vt dicitur Ceti tria genera. Unum minoris quantitatis quod proprie aspidochelon dicitur grece. Secundum maioris isto quantitatis: et balena vocatur. hec haustas aquas ita eructat vt nimbosa alluuie plerum que nauigantium alueos deprimat. Tertium genus est maxime quantitatis prae istio et dicitur proprie Cetus. Et singula hec non comedunt masticando vt alii pisces cibum: sed tantum deglutiendo. Quando enim esuriunt aperiunt os et quendam odorem bene olentem exhalant quem pisces alii sentientes confluunt in os ceti. quod cum impletum fuerit claudit et eos transglutit. Nec capipotest nisi duobus modis. vno modo quando sperans cetus deuorare pisces sequitur eos fugientes ad litto ra maris vbi impingit se in terram et se inde retra here non potest: quia aqua non est profunda ibi nec sufficient se potest mouere: quod videntes homines accurrunt vndique et interficiunt. Alio modo quando mortuum siue ex eta te siue ex vulneratione aliquando facta per piscatoressuper mare refluitat cadauer et extrahitur ad litus.
13
¶ Dentix vel detrix idem quod pagrus secundum Plinium habet dentes magnos multos et duros et praegelidam hyemen sentit quia lapidem in capite habet et ideo tunc iacent in speluncis sicut et omnes: alii etiam pisces lapidem in capite habentes.
¶ Dies piscis marinus secundum Aristo. sic dictus quia post perfectionem suam non viuit nisi per vnam die. habet tamen alas duas et duos pedes et sanguine caret. Eceola est concha margaritifera de qua vide vbi lapis. §. xii. de Margarita.
¶ Ethenai secundum Aristo. et Plinium piscis paruus in mari nauem adherendo retinet et tardat: ale illiassimilantur pedibus quia pedes proprie non habet. Idem piscis dicitur ericius vel icinus et Echinus de quo
¶ Echinus est in mari animal exiguum et (sequitur. despicabile et secundum Plinium est ex genere cancrorum seuiciam maris praesagit et praesentit vt dicit etiam Ambin hexam. et tunc calculum ralidum arripit eumque velut ancoram trahit ne excutiatur a fluctibus sic quoque quonon potest suis viribus liberare alieno regitur pondere quod vbi vident nautici praeparant sestatim contratempestates: nauigia pluribus ancoris infrenando. vnde huic animali nisi a deo talis sapientia: Denique et virtus eius tammirabilis vt dicitur etiam lib. de nat. re. quod cum sit paruum animal: tamen nauem ma¬ gnam adhesione pedum retinet ita quodnec vel expassss: ad punctum moueri valet. Ecce deus mirabilis in huiusmodi
¶ Ephimeron. vt dicit Iorath de animalibus piscis est qui sine commnitu nascitur et cum per tres tantum horas diei vixerit moritur. Ex quo patet probatio quod a fortiori dei potentia valuit facere vt virgo christum pareret.
¶ Esox quem nos vocamus vesonem est piscis danubii maximus vt dicit Plinius lib. ix. quo ma ior in danubii flumine no habetur: vnum habet in testinum: ossa pauca in corpore cartilaginosa potius. quam solida sed in capite plura habet ossa. carnes habet dulcissimas gustu. Est mitissimus et timorosus cito agitatur ad fugam etiam a minore pisce. Hinc Sturio libenter se affricat iocandi gratia et importunus eiicit latitantem sequitur que fugientem. et sic aquas agitantes sepe simul a piscantibus capiuntur. De sturione infra. Item Esox captus vino fortissimo vel lacte potatur et dum multo vino inebriatur potest viuere pluribus diebus vt ad remotas terras tibi gratia deferatur.
14
Fasten piscis secundum Iorath. li. dtur animalibus. Cum in ore suo coartat aquam fit ei eo dulcis vnde pisces minores sequuntur illam vsque in os ipsius et sic illos deglutit.
¶ Gobio piscis vt dicitur libro de natu. re. est paruus psciculus forma rotunda: squamis paruis argento similibus: hic vbi aquas arenosas lapillulis in nutrimentum habet: accommoda tioren vtique cibum prebet. Is apud nos est qui vulgo dicitur dergecze. vt videtur: vel fortassis sigher. secundum Isido. dicitur Perca de qua infra
¶ Luceus vel lucius est piscis fluuialis orc lato et dentibus acutissimis deuorator minorum piscium. vnde et lupus aquatilis appellatur ex libo denatu. re. Ranarum etiam et reptilium genera comed. t et propria sem ina vbi piscis formam susceperint persequitur. Est piscis valde crudelis et auidissimus adeo vt piscem quem totum quantitas cius deglutire non sustinet dimidium incorporet. Est autem piscis quidam in fluuio habens acres squamas et pin nulas scilicet nomine dergecze. supra vel siger vel perca quem si lupus aquaticus per caput apprehenderit cito transglutit. Si vero a parte caude non potest quo niam in contrarium aspera rigescunt. Item vt eodem lib. de natu. re. dicitur Lucius cum vitam in cuum longam duxerit in cerebro lapidem crystallo similem gerit.
15
¶ Lupus marinus secundum Isido. in proprietate similis terrestri lupo. sicut et leo marinus terrestri similis est.
¶ Item Mugilus quoque secundum Plinium Hec predicta Mugilus piscis est sgenera clarissime audiunt. relocissimus in aquis fluuialibus. Io dum in esca hamum non ignorat: cauda verberando cibos excutit. Item secundum Iorath cum metu caput abscondit in terra totum corpus absconsum ac securum credit. hic cum Luncio inimicicias habet in hyemes sed in estate ad concordiam rediguntur quia tunc Abundat cibus qui in hyeme rarus est pro quo Murena vel mirena secundum Isido. (imicant et Ambrosium feminini tantum sexus esse traditur et a sex pente concipere et est in mari piscis longus molli cute intectus. Sunt et apud nos quidam pisces sic vocati habitan. in fluuiis et sunt preciosipro cibo dominorum. Murix est cochlea maris que ferro circunci sa lachrymas emittit purpureas quibus pur¬
16
¶ Perca est piscis fluuialis varii coloris: squamis et pinnulis asperis et acutis quibus se defendit contra inuadentes. Unde et Alexam. dicit. Perca videns sibi lucium imminere: horret pin nis et sic euadit. Conuenit autem in cibo praecipue infirRana secundum Ambrosium horrens in pa¬ (mis. lundibus: deco in aquis. secundum Arist. In ranis maior est femina sicut et in serpentibus et lacertis ac ceteris ouantibus. Rana marina rubea venenosa est secundum Auicen. iii. canone
17
¶ Salmo. vt dicit Phisiol. et li: de natu. re. antequam gustet mare minus sapit: et est piscis in latitudine et longitudinem magnam excrescens. Hic vt Plinius dicit olim praeferebatur omnibus piscibus fluuialibus et maxime in aquita nia. Carnes eius rubee sunt que licet dulces sint grate tamen satietatem cito manducantibus ingerunt: nec diu viuit in stagnis sed transit ad dulces vndas fluuiorum: qui etiam cum sepem in transitu vel huiusmodi obstaculum inuenerit caput caude coniungit firmiter ore eam tenens Nexoque corpore saliendo peruolat ad optata.
¶ Scolopendre marine quas centipedes vocant terrestribus similes sunt. hamo deuorato omit intranea euomunt donec hamum egerant. Dein de resorbent. Sturio est piscis magnus habitans in aquis fluuialibus que magne sunt et diffuse. viuere diutius non potest in stagnis nisi ad dulces fluuio rum aquas transitum habuerit. Cibi parum aut nihil admittit in corpore: sed nutritur aeris serena tranquillitate. vn de intestina habet paruarespectu sui magnitudinis: epar vero satis magnum et dulce. os modicum: sub gutture foramen habet. austro citius impinguescit. aquilone flante subsidet in profundis: idem in lacte positus diu sicut in aqua viuit. Hec ex libro. de naturis rerum.
18
¶ Teucha vel Tincha est piscis lunuialis vel stagnensis in limo sicut anguilla nu¬ tritus. vnde et consimilis coloris est scilicet lutei siue nigri. et est dulcis saporis sed male digestionis dicitur conferre prurigini si sepe comeditur
¶ Trebius vt dicitur libo de natu. re. est piscis niger longitudinis tantum pedalis et crassitudinis quinque digitorum. Hanc vim eius Plinius dicit habere: vt pars eius in sale seruata aurum quod in abtissimo sr puteos deciderit admota extrahat ac fluitare faciat: hic colorem candidum in hyeme habet. in estate nigrior fit rostro. duro naues in oceano perforat.
¶ Truta piscis est qui secundum Isidor. etiam varius vocatur a varietate colorum quia exterius naria est sed interius rubea. Que quidem vt fertur quandiu minoris etatis et corporis est: in aquis tantum dulcibus nutritur et truta a vulgo vocatur Cum autem excreuerit et descendens vsque ad comfinia maris de salsedine eius biberit salmo efficitur. Sed an hoc sit verum non ab omnibus astrui tur. Est autem piscis deliciosus et sapidus. Et vt dicitur lib. de natu. rer. Truta habitat in dulcibus fontibus fluentibus de montibus cum impetu: maculas habet in dorso croceas atque sanguineas. In hyeme habet carnes albas. a iulio vsque ad Nouembrem habet rubeas. Ecce dei operatio mirabilis.
19
¶ Ahune monstrum maris proaliis beluis est gulosum preda viuit quando periculum timet caput abscondit intra corpus suum se contrahens vt solet ericius: et cum affligitur fame non audens caput suum extrahere propter insidias quas timet: tunc carnes proprias deuorat magtis eligens in parte absumi quam preda facta beluis Canis. marina belua est (in toto consumi magna et terribilis et hostilis venatur enim per mare greges piscium instar canum in terra feras venantium. licet non latrent tantum mordent sicut canes. Fel canis aque dicitur venenum. De quo si quis comederit quantitatem lentis vnius interficit post hebdomadam: sed cura eius est vt bibatur butyrum coctum vaccinum cum genciana rhomana cinna momo. et iterum coagulum leporis.
¶ Crocodrillus a croceo colore dictus est gignitur in nilo quadrupesi tra et aqua currens et natans: solus ex animal bus superiorem mandibulam mouet vel marillam si tamen inuenit hominem et comederit eum. postea super eum plorat: oculs caligantibus et eorum albugini valet stercus crocod rilli¬ Item oculis clausis Crocodrillus dormire se si mulat et aues ad escam descendentes transglutit: lingua caret. Trochilos autem auis parua vt dicit Aristo. et Plinius. os eius intrat apertum et eius dentes mundificat: illorumque sordibus se cibat. Crocodrillus autem in hoc sibi sentiens iuua mentum non nocet eis: sed cum vult vt exeant aue huiusmodi mouet collum nec eas comedit. Hydrus autem serpens inuoluit se luto vt labilis fiat. Et sic se proiicit in os crocodrilli quem ille credit se deuorasse: sed hydrus corrosis visceribus illius die tertia erodit aluum et egreditur viuus. In hoc signifitatur christi resurrectio quem putabat diabolus deuorasse in nostre mortalis carnis luto inuolutum: Et tamen diabolica malicia iudeorum in hoc est perempta.
20
¶ Delphini vocantur a phonos de est sonus quia voces hominum sequuntur et ad symphoniam gregatim conueniunt. Nil in mari velocius istis nam plerumque salien. naues transuolant. quando praeludunt in fluctibus tempestates simificant. Item secundum Aristo. xiiii. de animalibus. solus delphin inter pisces felle caret: viuit annis centum viginti vel plus. Quod probatur sic quod dum captus est amputatur cauda et dimittitur: sicque post tot annorum tempora inuenitur viuere. Item amorem et pietatem exhibent inuicem. hoc excepto quod ma res feminis parientibus catulos deuorant. proptereo matres amore illorum se cum fetibus occultant: longoque tempore ducunt post se et illi sub aqua matres proprias sequuntur vsquequo ad robur etatis perueniunt Item delphini parui semper simulis sunt gregatim et habent duos magnos delphinos custodes ex imore. Item secundum Aristo. viii. de animalibus. mortuo quocumque delphino ceteri concurrunt et super scapitulas deferunt ne ab aliis piscibus comedatur circundantes et custodientes atque sepeliunt in profundo maris humo. aut circa littus vt tempestate maris eiiciatur. Denique vt dicitur lib. de nat. re. Siquis carnes delphini comederit et in mari lapsus fuerit si a delphinis inueniatur statim ab eis deuoratur Si vero non comederit super rostra eum eleuantes. ad terram trahunt et ab aliis piscibus defendunt. Ex his patet pictas exhibenda defunctis hominibus. Item viuunt plus quam eeto. annis deo dante. del phini. secundum Arist. lib. de animalibus Plura in praecedentibus praesertim. §. v. De his
¶ Draco marinus est monstrum crudelitate horridum instar draconis terrestris: alis caret sed pro alis pinnas habet: pestifer est hominibus et etiam piscibus morsus eius quia mortem infert. Sed secundum Aui cen. iiii. cano. Ut etiam Galienus dicit. Ipsius dratonis caro fissa posita super morsum suum confert. absinthium etiam aduersatur draconi: et succus absinthi confert eius morsui. Sic contra diaboli morsum per peccatum: valet cogitare quod ipse per peccati vene num peruit: ideo cauendus est. Ualet etiam ab¬ sinthium amare penitentie.
21
Focas. Ut dicitur lib. de nat. re. est bos marinus quasi boacas: est nimis iracundum animal et ferocissimum etiam ad sua domestica: semper cum sua femina pugnat donec interfitiat interfectam a loco eiicit. Et sic aliam superducit nec sic cessat eas feminas superducere donec morte fungatur vel a femina sua superatus interficiatur. Huius perniciei emuli filii sunt. et rapina viuunt. sic spiritualiter mali coniugati etc.
¶ Monachi maris. vt dicitur libro de natu. re. sic vocati sunt quia caput habent in modum monachi recenter rasi et coronam vel circulum in modum crinium super loca aurium: sed faciem dissimilem homini: similem autem pisci. os naso continuum. ceterum in inferioribus habet formam piscis. coram hominibus super tipam ambulantibus ludit vt alliciat: et si admiranti homini appropinquauerit ra bit eum et traiicit in profundum sicque carnibus eius satiatur. Per hoc significatur religiosus male viuens et apostata.
22
¶ Eyrene sunt animalia mortifera quae a capite vsque ad vmbiculum habent figura mulieris longis crinibus. extrema vero pars vsque ad pedes habet vngues vt aquile: piscisumque habet caudam: has quando naute vident multum timent eisque lagenam vacuam proiiciunt. et ipsa cum lagena ludit donec nauis pertransit. quoddam musicum melos dulcissimum habent in voce ita vt auditus hominum alionge ad se trahant nauigantium et in somnum resoluant suauitate modulationis et sopitos inuadunt et vnguibus dilacerant carnes. sed sapientes ad earum cantum aures fortiter obturant et sic euadunt Syre
¶ Uitulus ma (ne significant adulatores etc. rinus secundum Arist. Rofy nominatur. ipse et felchus vocatur. habet similitudinem terrestris vituli: vox eius in sono mugitus vt tauri: salutat populum disciplina et voce ac nomine vocatus respondet. vt dicit Plinius. Item in vitulo marino sunt mirabilia scilicet quod hoc solum animal e marinis fulmem non percutit sicut nec es volucribus aquilam. Ideo vt dicit Suetonius tonitrua fulguraque expauescens semper et vbique pellem vituli marini circumferebat pro remedio Aliud mirum quod hoc vitulo excoriato pilus in pelle vbi cumque fuerit naturali quodam instinctu ita gerit se sicut mare adeo quod si mare turbatum in fluctius surrexcrit et pilus hbet pelis crectus exurgit. similiter si pacificatum mare uerit pilus in planum stemitis. Ecce deus mirabilis in
23
¶ Litiron: monstrum est quod vulgus militem vocat. et est inges atque fortissimum formam armati militis prefert: caput quasi casside galeatum ex cute dura et firma nimis: ab eius collo dependet scutum longum et latum et interius cauum vt in eo possit contra ictus pugnantium more defendi: quod scutum nec iaculo potest penetrari. Brachia quoque fortissima nimis habet quasi manum cum qua validissime percutit. Unde valdedifficulter capitur ab homine: et si captus fuerit difficulter etiam necari nisi cum malleis potest. Significatur ergo bonorum militum strenuitas. Sed multi modo deuorant bona pauperum. Sicut dicitur quod piscis eum quem defendit ab aliis ipse deuorat.
¶ Alia de monstris pertranseo in quibus omnibus et singulis laudabilis est dei bonitas mira. Primo propter multitudinem et varietatem innumerabilem. Quoniam vera est illa opinio vulgaris que dicit quod quicquid natum inuenitur in aliqua quacumque parte nature etiam in mari quasi simile reperitur. et praeterea multa alia sunt ibi que nusquam alibi Nimirum ibi sunt anguille et serpentum generaibi belue pecoribus similes boues marini: vacce monstra: canes: dracones: equi scilicet marini: equonili: asini: muli: leones: lupi: vulpes: lepores: porci: anseres: pulli: monachi: militesque in similitudi ne. et fere omnium statuum virginum: coniugatorum: viduarum et omnium colorum assimilationes atque inexcogitabilia monstra. vt per omnia laudetur dei mirabilis sapientia. Secundo quoque laudabilis est de quod tam multimode in omnibus creaturis instruit nos ad salutem ne pereamus. Tertio quia omnia subiecit sub potestate hominum ex sua bonitate deus benedictus et pro vsu hominum fecit. vt in praecedentibus patuit. Unde merito canimus Benedicite omnia opera dominidomino laudate et superexaltate eum in secula amen¬