Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Herbe
1
¶ Herbe et plante primo communiter Queritur. Ex qua li materia fecit deus in principio herbas et plantas. Respondetur secundum Nico. de Lyra super illud Gene. ii. Non enim pluerat dominus super terram: et homo non erat qui operaretur terram: sed fons ascendebat et terra irrigans vniuersam superficieterre. Sic enim loquitur scriptura. quia herbe et arhusta que virtute nature producuntur oriuntur communiter ex humore terre qui fit per pluuiam. et ex lahore agricolarum. quia ars adiuuat naturam. et vtrumque remouet a terrenascentibus productis a deuo in principio scilicet die tertia dicens. Non enim pluerat etc. quantum ad primum. et homo non erat scilicet adhuc formatus qui operaretur. quantum ad secundum. sed fons inquit ascendebat etc. vt per hoc ostendat modum quo facta est illa productio ex parte materie scilicet per hoc quod aque latentes sub terra: discooperta aquis: diuina voluntate ascenderunt ad superficie: terre per modum fontis humectantis quamlibet partem terre vbi erant herbe et plante producende. Et sic et aqua et terra simul commixtis producte sunt diuina virtute herbe et plante perfecte et earum fructus perfecte secundum species suas. Et talem commixtionem aque cum terra vocat scriptura irrigationem super vniuersam superficiem terre. Proinde etiam Philoso phus libro de plantis dicit. quod herbe in aquis salsis et locis multum salitis non nascuntur propter multam siccitatem et frigiditatem.
2
¶ Sed an etiam alia elementa concurrebant in materia herbarum et plantarum Respondet Adelardus anglicorum philosophus dicens Uoluntas inquit creatoris fuit vt de terra nascantur herbe: sed non de pura terra imo commixta ex quattuor elementis que concurrunt ad compositionem omnium corporum mixtorum: licet sensibus non appareant prout sunt Ex eo tamen quod magis abum dat in eis vel predominatur appellationem sortiuntur. Sicut ad propositum in herba maxime dominatur terreum: aquaticum autem minus. et aereum adhuc minus. et igneum minime. Ideo herbe et plante nominantur terrenascentia Item secundum Isidorum. lir. etymols. herba ab aruis dicitur. quia terre fixis suis radicibus adheret.
¶ Quod autem herbe et plante sint ex quattuor elementis probatur secundum Adelardum et philosophus cos Primo ex hoc quod habent proprietates illorum scilicet terre in coherendo. aque in diffundendo. aeris et ignis in surgendo. Nisi enim in herba inesset ignis nunquam ad superiora moueretur. et nisi inesset aer et aqua: non posset diffundi in latitudinem et longitudinem. et nisi terra praestaret: coherentiam non haberet. Secundo ex hoc quod sicut et terra commixta aqua nascuntur. ita inde magis nutriuntur. Si autem est terra euelluntur moriuntur. et si terra nimis siccatur marcescunt herbe. Aer etiam humidus iuuat ad nutrimentum earum in terra: tamen minus quam aqua Similiter ignis suo calore iuuat ne frigore videicem intemperato exurantur. Unde alique etiam per hyemem in suo virore persistunt. vt laurus pinus. et sic de aliis.
3
¶ Item quando produxit deus et quali perfectione fecit herbas et plantas. Respondetur secundum Petrum commestorem et alios quod quando terra fuit aquis nudata. eodem die produxit deus ex ea herbam virentem et facientem semen et lignum pomife rum faciens fructum secundum genera sua. vt patuit vbi Dies. §. v. Nec per moras temporum vt modo pro duxit terra herbas et plantas. sed statim in maturitate viridi in qua et herbe seminibus et arbores pomis onuste sunt.
¶ Si obiicitur. quia dixit de Germinet terra herba virentem etc. sequitur. et protu lit terra herbam facientem semen etc. Gen i. Respondet idem quod intelligendum est non de actu sed de potentia germinandi. quasi di. potens sit terra germina re. Concorditer dicit etiam Lyras¶ Sed quare herbe producte sunt antequam sol. Respondetur secundum Am bro. in Hexame. iiii. libro quod ideo ne homines errarent putantes quod dei verbum requireret auxilium vel ministe rium radiorum solis in productione talium primaria. et sic honorem dei attribuerent soli cum post ea viderent quod virtute solis germinat terra huiusi modi verno tempore anni etc.
4
¶ Item quare deus prius produxit herbas et plantas que sunt pabula animi lium: quam aliquem cibum hominibus pro delitiis haben¬ dum. tum homo sit dignissimum animalium i. Politicorum. Si dicas quod idcirco. quia pro tunc homo non dum erat factus. hoc non sufficit. quia nec etiam bestie protunc erant. Respondetur ergo secundum eundem Ambro. supra lib. iii. quod ideo sic fecit deus Primo vt suam bonitatem maximam ostendat in hoc quod etiam minima non negligit sed prouidet eis de necessariis. quanto magis maioribus. scilicet hominibus pro uidet. sicut dicit Matth. vi. Considerate lilia agri etc. Et respicite volatilia celi etc. Secundo ideo vt doceret simplicem victum et naturalem cibum quisunt ex herbis radicibus et fructibus anteferre reliquis cibis delectationis et voluptatis. Ille enim sobrietatis est: iste delitiarum et luxurie. Ile scilicet simus plex communis et naturalis omnibus animalibus iste paucorum scilicet hominum respectu animalium et transgressorum. Tertio vt doceret quod quia salubrior id est sanior menti et corpori. repellendo morbos mentis et corporis cibus simplex abstinentie. ideo debet praeligi cuilibet qui vult salutem eternam comsequi in fide christi.
5
Quid de diuersitate multiplir ci herbarum et plantarum Nota quod in generali quo dam potest dari vel assignari diuersitas earum secundum Aristo. lib. de vegetabilibus. quia quedam sunt domestice: et quedam siluestres scilicet inculte. Et quedam hortenses id est culte. Sicut et animalia quedam domo stica: quedam siluestria. Et secundum alias multas proprietates quas idem assignat. sed brevitatis amore transeo. Item secundum Plinium li. xiii. dicitur. quod in omnibus que terra gignt traditur vt in pluribus diuersitas sexuum. sicut et in animalibus Denique teste rabbi Movse dixerunt antiqui sapientes herbam in terra non esse que stellam in celo no habeat ipsam respicientem vt eandem herbam crescere faciat. Unde scribitur in lib. Iob. c. xxxviii. Nunquid nosti ordinem celi: et pones rationem eius in terra. quasi di. secundum Lyram. Rationes in celo pexistentes non possunt ab hominibus plene comprehedi. nec ad effectus determinatos plene applicari. licet ibi sint rationes quedam inferiorum a deo indite etc.
¶ Sed quia in speciali loquendo herbarum species innumerabiles sunt quas nec numerare quis potest. nec virtutes earum singulas describere. Idcirco saltem de aliquibus quarum nomina in sacris scripturis vel alibi praesertim notabiliter repariuntur. Et que vt communius notiora vt dentur breuiando aliqua tangemus. vt deus bonus laudeturin omnibus que fecit ad hominis vtilitatem in mundo.
Erba i scilicet de dirItutibus herbarum incultarum vel agrestium et earundem proprietatibus in hoc capitulo intendens prosequi ordine alphabetico: tantummodo de agrestibus herbis. Notandum ex Isid. lib. etymo simul et recolligendo ex dictis plurimorum physici rum. vlelicet Auicene Galieni. Constantini Plinii Diascorid. Platearii Aristotelis. Palladii et alio rum qui de virtutibus herbarum plurima scripserunt. quod que hic subscribuntur apud illos latius tractam tur. Sed breviantur hic.
6
¶ Absinthium herba amarissimna sed saluti humane commoda. Et vt etiam Ambrosi us in Hexamero. lib. iii. dicit. Absinthium si coquaetur oleo et te perungas eo: culices te non tangent. et a molestia pulicum praeseruat etc. Pamnos etiam prohi bet a tineis et corruptione vermium si ponatur inter panos. Incaustum quoque factum ex aqua vel vino cum absinthio coctis scriptas exinde chartas et litteras tuetur a muscis. et a corrosione murium. Ante vinum cum melle calido sucus eius bibitus ebrietati repugnat. visum clarificat. stomachumque roborat. Et ob hoc sapor eius in vina transfertur. Propterea. bene significat amaritudinem passionis christi et vere penitentie. Unde Threno. iii. Recordaresilc tuo homo paupertatis et transgressionis id est vltra modum afflictionis mee. absinthii et fellis etc. capiendo quasi christus dicat hec etc. Similiter vera poenitentia hominis est amara sed salutifera contra vermium morsus scilse infernalium etc. Reliqua applica.
¶ Agrimonia trita pustulas malas curat. vino potata contra morsum serpentum et canis rabidifacit. et venenum discutit mirifice. Et paralyticis pro dest radix eius vino potata
¶ Altea idest agrestis malua. Apostema rumpit vel spargit. Folia eius vino decocta medentur tussiArtemesia cum Elelisphaco alligata viatori lassitudinem sentire minus facit. Etsi trita super abuum matris ligatur pellitet abortiuum. partus enecatos extrahit. Et dicitur mater herbarum quia multas habet virtutes. Ictericos inuat. Item adipi iuncta apponendo strumis valet. et cum vino trita sumpta
7
¶ Borith est herba fullonum. de quiua Hiere. ii dicitur. Si laueris tenitro et multiplicaueris tibi herbam Borith maculata es Glo. dicit. Borith eandem vim habet quam et nitrum ad mundandas vestes a sorde. Significat ergo penitentiam que mundat a peccatis. si tamen debite fiat. alias maculata est anima.
¶ Buglossa id est lingua bouis. Est enim similis eidem lingue bouis habens asperrima folia. Et eius sucus mixtus aque si sumitur frequentur miro modo vim memoratiuam conseruat cerebri peritis tepide sumendo. Uino quoque potata letos conuiuas reddit.
¶ Boletus idem est quod fungus. vulgo Gomba. Uide vbi Grana vel Legumina. §. iii. Nascuntur autem secundum Plinium Boleti de imbre. et nociui sunt qui nascuntur. iuxta eruginosa si ue ferri siue panni putridi: vt dicit Isaac. siue circa foramina reptilium. siue circa arbores viscosas et grossi humoris etc.
8
¶ Calamus id est arudo. de qui Esa. xix. Cam lamus et iuncus marcescit. ergo significat mundanam leticiam et prosperitatem que cito transit per mortem. Sicut calamus fragilis est et cito marce scit. licet mundanis videatur delectabilis. Sicut et in india sunt calami ex quorum radicibus sucus suauissimus exprimitur secundum Isidorum. Item iuncus dicitur eo quod iunctis radicibus hereat virens et odorem habens: sed cito marcescit. Sic et gloria mundi etc. Ex dictis et dicendis claret diuine bonitatis sapientia in singulis.
¶ Camphoraca est herba que teritur et inde sucus exprimitur. quod fetulentum est abiicitur. quod liquidius et purius tenetur ad solem et desiccata fit camphora. Hec odit et fugat luxuriam. patet vbi Gu¬
¶ Camomilla. queda habet colo (mi. §. iiii. rem citrinum. quedam album. quedam purpureum. resoluit apostemata. Unde bibitur propter apostema ta viscerum. membra neruosa confortat. calculum frangit
¶ Carix herba est ad modum gladii. et manum secat tangentis. vulgo Sas. de qua Exob. ii dicitur quod pater Moysi sumpsit fiscellam. Lyra id est vasculum rotundum ad modum fiscelle factum. scirpeam. id est deiunco qui scirpus vocatur: que de materia leui est vt super aquam fluitaret. Et liniuit eam bitumie scilicet ne aqua subintraret. Et exposuit eam in carecto. id est in loco scilicet vbi carices copiose crescunt in flumt nis litore vel prope scilicet committens diuine protectioni que ex bonitate saluauit illum.
¶ Cata pucia purgat phlegma. et choleram et melancholiam fortiter. eligenda est illa que est alba et non perforata. et remoto exteriori cortice est ponenm da in medicina. alas nociua est etc.
¶ Celidonia secundum Isido. et Plinium ac alios supra: hirumndines matres pullis in nido restituunt oculos cecatos vel ablatos celidoniam comedere faci endo. Radix eius masticata dolorem dentium prohi¬
¶ Centaurea appellatur fel terre propter ama (bet ritudinem. Febrientibus cum aqua datur non cum vino: et confert.
9
¶ Diptamus precipue secundum Plinium Ambro. Isidorum est tante virtutis vt ferrum a corpore eiiciat et sagittas. Patust vbi Bestia. §. xii. de Capra. Unde eius puluis vel sucus vulneri imponitur. vel etiam potatur. Item bibitus secundinam fetum mortuum expellit et venenum. et ad plura valet
10
Ebulum. eius radicis vel herbem decoctio valet contra venenum et pestem. et calcu los pellit cum vino.
¶ Cleborum sternutare facit naso insufnatum. Si vermis vel sus vel bos et canis comederit mori tur. Unde si farine puluis eius misceatur: et inde fiat panis: mures comedentes occidit. vel si pulue rizatum aqua mixtum: et in circumitu domus perfusum rffuscas necat secundum Constantinum. supra. in Pantheg.
¶ Eliotropium idem est quod Cicorea. de qua dictum est. §. viii. i sit siccata parue est virtutis. sed virens ad plura confert
11
¶ Ftlantropos id est lapa. Uocatur autem grece Filantropos. eo quod vestibus hominum inhereat ob asperitate sui vel spinositatem. venenisi occurrit cum vino bibitum semen vel sucus eius etc.
¶ Fil ipendula. Radix eius valet contra vicium lapidis et passionem iliacam. et contra ficus in ano.
12
Iusquianus sibibatur vel edatur insaniam facit vel somni imaginem turbidam. Sucus aius cum aceto et oleo roseaceo sedat dolorem dentium. Semen quod fuerit nigrum mortale est. Sed quod al bum et quod rubeum satis competunt tussientibus. et ad somnum prouocandum. et dolores aurium etc.
¶ Lapa dicitur filantropos grece. de quae supra. Ex omnibus dictis et dicendis claret dei bonitas et sapientia
13
¶ Maiorana apposita naribus confortat cerebrum. capiti quoque supposita valet contra reuma frigiditatis. Mandragora radicem habet ad modum homiinls simile. datur ad hibendum in vino secandis hominibus vt soporati dolorem non sentiant. Species eius due sunt. scilicet masculina et feminea. Et radix magna similis forme hominis. Poma eius sunt pulcra et odorifera. forti odore et rara. Unde Canticorum. vii. scribitur. Mandragore dederunt odorem suum. Et per hoc secundum Lyram designantur excellentes sancti et sancte in ecclesia christi: per sanctam vitam odore fame fragrantes. Item secundum August. superGene. xxx. vbi legitur quod Rachel petiuit Liam quat nus maudragoram sibi daret: dicitur. quod cupierit non nisi propter eius pomi raritatem et pulcritudinem: et odoris iocunditatem. Aliqui tamen opinati sunt inquit quod acceptum in escam sterilibus feminis fecum ditatem paret. Ideoque Rachel institit apud Liam pro mandragoris. Poma eiusdem sunt in similir tudine prunorum. que pastores comedunt et statim somnu capiunt. Sed si nimis ex eis comedatur: vel si sucus eius plus potetur seu largius: ommu tescere facit. Radix eius trita cum pinguedine confert vngendo paralyticis.
14
¶ Nardus est herba spicosa et humilis: vt dicit etiam Glo. et Haymo super Cantur. et est calens et redolens. de qua preciosum vnguentum conficitur. quod nominatur pistica nardus. qua non solum de radice: sed et de spiicis et foliis componitur. Et quod non adulteratur aliis herbis. Tunc enim pisticum. id est fidele dicitur. Et hoc est vnguentum preciosius. Et de hoc Marci. xiiii. vt patet in glosa Item secundum Platearium. Nardi spica valet contra syndur topiu et cordiacam. contra debilitatem cerebri naribus applicatur. Ergo conuenienter significat christum quem voluerunt mulieres sancte vngere vnguento nardi pistici. qui scilicet christus fuit humilis. casens charitate. odore fame et doctrine sancte ac vite mundo redolens. et contra nostras in firmita tes anime vtilis.
15
¶ Paliurus est herba asperrima et spinosa. Unde Uirgilius in bucolicis. Carduus et spinis surgit paliurus acutis etc. De hoc Esaie. xxxiiii Orientur in domibus eius spine: et paliurus in munitionibus eius videlicet destru¬ ttis. Et loquitur ibi contra ciuitates Idumee que per sequebantur israel. id est ecclesiam sanctam. Nam paliurus habet semen: quod bibitum lapides frangit. Sic persecutio multos frangit: ecclesie tamen proficit.
16
17
Satyrion a Satyris dicitur. e libidinem incendit bibita in vino. vim eiusdem restrigit lactuca sumpta. Item paralyticis vtilissima. ma nii tenta stimulat ad venerem Saxifraga dicitur eo quod semen cius petras ve sata in vessca frangit. radicis decoctio valet contra iliacam passionem Scabiosa sic dicitur. quia contra scabiem valet Sucus eius oleo nucum decoctus si ex eo vnga tur. confert etiam surditati aurium: auri infundendo ex eo. Ualet etiam contra lepram et contra emorroi des et ficus in anu. et condilomata si attrita apponatur. Et ista condilomata sunt quedam carnes superflue quasi parue glandule apparentes extra in ano secundum Platearium.
¶ Spartania secundum Plinium. lib. xxv. est herba quaedam vtilissima: quam habentes in ore non sentiunt famen et sitim. In equis etiam eundem effectum habet. Traduntque Scythas his duabus herbis scilicet Scythia et spartania etiam in duodenos dies durare in fame sitique. Hec Plinius.
¶ Sticados quandam spicam habet sicut hordei. Pectus et pulmonem mundat. Item Sticados arabicum species illius est
¶ Tribulus secundum Auicen. ex eius decoctione si quis locum asperserit pulices interficit. Item calculum
¶ Uerbena secundum Plinium. lib. xxv. aduer. (frangit. sus serpentes ex vino trita. et ad omnia venena potata valet secundum Diascor. Ex omnibus et singulis claret dei bonitas que tales virtutes herbis pedit pro vtilitate hominum.
¶ Ceduara est tyriaca venenorum omnium secundum secundum Auic. apprime sumptum obstat venenis. appetitum excitat. fetorem oris ex allio vel vino tollit. si post accipiatur etc. Deus ergo bonus laudabilis in omnibus.
Erba. 1. scilicet deherbis hortulanis et satiuis vel cul tis ordine similiter alphabetico pro sequemur. saltem de vsitatis aliquibus et pro nutrimento vtilibus. recolligendo et dictis supra memoratorum physcorum quos nomi naui ca. precedenti. Aliqua etiam addendo ex dictis sanctorum. scilicet Ambrosii in Hexameron. Isidori et aliorum. Significationes autem spiritualet singulis applicare esset nimis prolixum. ideo sagacibus relinquo exquirenda.
18
¶ Abrotanum est herba iocundi odoris et grauis contra venena serpentum et morsus. in vino potatum valet. et decoctum cum quibusdam oleis barbam celerius nasci facit. constringit sanguinem gingine. extrahit fetum. lapidem frangit vesice et renum.
¶ Allium dicitur eo quod oleat. Nam eius odorem leopardus fugit. et venenata non sustinent vt serpentes et scorpiones. Contra emorroidas cum. vino illinitur. contra canis morsus et in vulnera cum melle imponitur. Coctum vtilius est crudo. voci confert contra raucitatem. Tussim curat cum lacte coctum. oculos hebetat. inflat. assatum dolorem dentium sedat. contra venena dicitur tyriaca rusticorum. Morpheam et pustulas si ex eo confricentur curat.
¶ Anesum vel anisum. alio nomine Ciminum dulce dicitur. valet ad augmentationem lactis. Puluis eius in cibo et potu sumptus sitim tollit. medetur hab dropicis. venenis occurrit. ventrem stringit. ar petitum ciborum prestat. calculos expellit. et ad plura alia valet.
¶ Apium contra venenum et morsum canis rabidivrel lupi valet. Item pisces si egrotant in piscinis apio viridi recreantur. Fetui in vtero nocet. feminas edentes sterilescere facit. Unde prohibetur prae gnantibus et etiam lactantibus pueros ne puer efficiatur insipiens. Item si ex apio facta corona in capite gestatur: ebrietatem dicitur prohibere. Patet libro Catholicon. Et sic operatio dei ecce mira.
19
20
¶ Capparis vt narratur Pliniuus ferunt illos qui quotidie edunt de caparo paralyus si non periclitari. Strumas discutit radix cocta inaqua vermiculosque. Et trita et imposita scrofulis spargit. Quod salitum est ex eo emorroidi confert. In intestinis vermes interficit. Stomachiu. confortat et calefacit
¶ Carduus. de quo. ii Paralippom. xxv. dicitur. Carduus qui est in libano misit ad cedrum:. Et tam hortensis quam siluestris carduus herba spinosa et vilis: cuius natura mordax et calefactiua. significat autem elatos: quos sepe deus conterit iustoiudicio. sicut fecit Amasie regi. vt patuit supra. et giam. iiii. Regum. xxiii
¶ Caulis sanguinem facit malum. sed cocta carnibus vel oleo bonus fit parum. gaudet stercore terreo eius decoctio tardat ebrietatem. obtenebrat visum inis radicis lapidem frangit. Et ad plura valet.
¶ Cepa vel Cepe. cruda comesta dolorem capiti comouet. somnum prouocat. et fricata allopicias emendat. Intellectui nocet: quia generat humo rem malum. Item Hypocras dicit quod radix cepe si aieiuno vel post balneum comesta fuerit a nullo veneno poterit noceri. Item sitim prouocat etc.
¶ Coriandrum supra modum in vino datum amentiam nutrit. Canes etiam ex eo inficiuntur. et aliquando so mnum prestat. Unde per se non est comedenda. sed cum aliis coquendis admiscenda. scilicet ruta: men ta. Item visus tenebrat. 1.i ¬an i. c. icia: et ie
¶ Crocus dicitur a Coricio oppido Licie: quuia ibi nascitur melior et fragrantior et virtuosior: confotat stomachum et membra debilia. Qui cratiocum perus biberint. crapulam non sentiunt. et ebrietati re sistunt. Corone etiam ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit. et contra oculi suffusiones vtile est. apostema et pestilenticam pustulam reso luit. anhelitus iuuatised capiti nocet Cucumer excitat febres prauas. sitim sedat. raro bene digeritur. confert morsui canis.
21
¶ Enula campana ieiune comestadentes confirmat. valet etiam contra lumbricos. cinectare cocta tussim compescit. pulmodi et iecori me detur. Ecce dei mira operatio etc.
¶ Feniculum. radicis eius sucus acuit visum. propter quod et serpentes antiquati comedunt ipsum. Item lac in mammillis mulierum generat. Item huius herbe decoctio sumpta iuuenescere facit vires
¶ Galanga vel Galganum os odoriferum reddit vinum decoctionis eius cerebrum confortat. vim digestiuam iuuat. stomacho confert ad digerendum cibum. ventositatem dissoluit.
¶ Himulus. vulgo fomlo. vel Inula radicem are matica odoris summi leui acrimonia. a ieiunis commanducata dentes confirmat. Etsi vt eruta est terram non attigit condita tussim emendat. radicite decocte sucus tineas pellit et morsus venenatorum
23
¶ Malua. quedam est siluestria que dicitur altea. Et de ista vide. supra. §. vi. c.li. ii. Alia est hortensis malua: sic dicta: eo quod molliendi aluum ac soluendi naturam habet. Huius suco siquis se oleo mixto perunxerit: ab apibus feriri negatur. U no decocta et cataplasmata contra scrofulas valet. Sucus eius si cum vino bibatur lapidem frangit et difficultatem mingendi dissoluit.
¶ Malones frigidi sunt et humildium endo. Ar nas et lapides expellit a vesica et a renibus. Me. lo praecipue rotundus et dulcis. Longus vero aquei so poris minus est mundificatiuus. Et in qualitate humorum existentium in stomacho mutantur vtrique siue sint cholerici siue phlegmatici. Ideo humores malos generant. et fiut causa febrium: maxime cholericis. Unde melius. est comedi ante omnemci bum. quia si cibum in stomacho inuenerint cum eo miscentur. et sic nocent etc.
¶ Menta est herba odorifera habiena prea ipeties. Nam et pulegium menta dicitur secundum Plinium lixix. Ulcera in capite infantium menta mire sanat. stomachum confortat. et appetitum irritat. Sucus eius suco malogranati commixtus: et cum aceto pomi citrini singultum sedat et vomitum cholericum. Sepecomesta lubricos occidit. Imposita fronti dolo rem capitis mitigat. Trita cum sale et superaddita canis rabidi morsum curat.
24
25
¶ Papauer est herba somnifera quedam hortulana. quaedam campestris. Item est album. et quoddam est nigrum. Et hoc magis facit somnum et prohibet catarrum. Semen eius mundificat pectus. et tussim sedat. Pastinaca si feratur apud aliquem vel praegustetur: in serpente non feritur. bene cibat. etsi large sumatur accidit venerem. Cum melle tritum semen eius canceratis vlceribus imponitur. Pepones in cibo refrigerant et emollunt aluuum. et ardortu stomachi compescunt. Plura de Melone Petrosilinum vrina prouocat. cataplasmatum pustulis aut morphee mire mundat. Ualet hydro picis febribus. fetum mortuum et secundinam expelitr suppositum vulue etc. Porrus fimo gandet. visi tenebrat. somnu timorosa inducit. cataplasmatus crudus supermorsum serpentium prodest. Item pulmoni confert. vocem purgat. valet hydropicis etc. De porris Numeri. xi iudei dixerunt. In mentem nobis veniunt cucumeres porri et pepones: et cempe et allia etc.
¶ Pulegium secundum Plinium habet naturam etiam in corationariis reflorescere. Cum menta est ei magna societas capitis dolores leuare. pectoris et ventris dolorem cohibet. vrinam et calculos pellit et interiores dolores. Flos recentur incensus pulices odore necat. Item masculus pulegii habet florem album. femina rubeum. vtrumque veteri vino decoctum et potatum mire sanat quando infans in vtero fuerit mortuus. Unde Hiero. in decretis. xciii. di. c. Legimus. dicit. Pule¬s gium apud indos pipere est praeciosius: quia rarius. Eccc dei bonitas laudabilis in talibus.
26
¶ aphanus secundum Isido. et Plinium lir. xx. venenis obsistit praesertim futuris. Nam si mine eius manus quisquis infecerit serpente impune tractabit. Si raphanus vel semen eius imponatur scorpionibus moriuntur. Aqua etiam eius in hoc exparta est et fortior est. Denique si scorpio alique qui rapha num comedit momorderit non ei nocebit. Si post quod bum sumitur cibum digerit. eructationem facit fetidam. In corporibus pediculos multiplicat. nocet capiti des tibus et oculis. Eius aqua bona est hydropisi. Uete res ante alias epulas comedebant raphanum. quia facit appetitum cibi. et valet contra vrenenum. Item secundum Palladium. li. ix. Raphanum et brasicam serere circa
¶ Rapa homini pro cibo gra¬ (vites nocet eis. ta est. Semen eius contra venena in potum datur. Frigus est pedibus pellit aqua decocta. Ius eius fetuens podagris medetur lotis ex eo. Radix ventrem mollit: sed inflatiua est. coitum suscitat. phlegma augmentat sepius comesta etc.
¶ Ruta calida est. et sanguinem mundificat et castificat. deiicit comitus desiderium. digerit et cibi appetitum facit. resistit venenis. Et illa melior est quae nascitur circa cucumeres: vt dicit Diascori. Tussientibus proficit. partum expellit. quae si multum fuerit comesta vrendo siccat genitalia. Oculorum caliginem diciter git. cruda comesta cerebrum purgat. mustela eam comedit pugnaturus cum basilisco.
27
¶ Saluia matricem mpndat partus emortuas extrahit. vinum decoctionis eius valet para lyticis et epilenticis et contra tussim in melle cocta: et est venenata scorpionum et serpentum. succus foliorum eius capillos denigrat.
¶ Saturegia in venere pronos facit. lethargicot excitat illorum capiti infusa sepe cum aceto. Stoma chum nauseantem confirmat in ouo sumpta vel potata
¶ Sinapis calidam habet virtutem: sed stringit vrinam. Auicen. narrat quosdam dixisse quod si bibatur a ieiuno bonum efficit intellectum. Sed et communis dictat opinio quod qui ex sinapi sumpserit eo die qo gutta tutus erit. Nam valde mundificat humores capitis: omnem humorem noxium est capite purgat. venena expellit. Ut dicit etiam Beda super Luc. Maior eius vis in semine est quod paruum est in quantita te sed maximum in virtute. Propterea christus Matth. xiii. dicit. Simule est regnum caelorum grano sinapis. quod minimum est omnibus seminibus. cum autem creuerit maius est omnibus oleribus et fit arbor vt volucres celi habitent in ramis eius. Unde conuenienter significat fidem christi. Ideo ipse idem c. xvii. Matth. dicit Si habueritis fidem sicut granum sinapis nihil ipossibile erit vobis etc. Nam fides christi (sicut sinapis granum est calidum) ita debet feruida esse in charitate et mundificat omnem errorem ex mente quae est caput anime. Uenena expellit viciorum. intellectum bonum dat veritatis. et a subitanea morte velut a gutta contutat ad eternam salutem. Et praeterea sicut sinapis confert contra infirmitates scilicet hydropisi: dentium dolori: lethargie: lepre: Alui viciis et calculis expellendo. oculos caput et omnes sensus firmando. secundum Plinium lib. xx. Ita spiritualiter fides christi. vera confert contra vmnia vicia. contra hydropisim auaricie: contra dolores dentium quasi gule. contra lethargiam acidie. lepram luxurie. contra iteriora vicia scilicet superbie: ire: inuidie. et in bono omni firmat. Item in principio eco clesie fuit parua id est humilis postea dilatata.
28
¶ Urtica cale factiua est valdeque potata ex vino morbum regium curat et etiam ictericos iuuat. aluum mollit. pleureticos pectus et pulmones iuuat semen cum melle et vino bibitum
¶ vsopus est herba cuius fasciculis agni immolam di sanguine tinctis fiebat mundatio aspergendo in veteri testamento. Unde Psalmus Asperges me domine isopo et mundabor etc. Hec herba est himilis herens radicibus fortissime petris et saxis et est calida et sicca in tertio virtutem habens puigandi et educendi phlegma et pectore et pulmone. vinum decoctionis eius succus cum ficubus melle et ruta bibitum apostemata pulmonis durities anhelitus tussim. et catarrum ad gulum descendentem est capite curat lumbricos occidit. piisicis et hydropicis confert. Ad idem valet et electuarium ex isopo et predictis confectum. Item cum aceto cocta sios tantum abluatur ex ea dolorem den¬ tium amputat. Si aures inde fumigantur dolorem et sonitum tollit.
¶ Spiritualiter Isopus fi gurauit christi passionem et eius tanquam agni immolati sanguinem: cuius virtute mundamur per sacramenta a peccatis. adherentes per fidem petre que est christus et penitentes humiliter. calidi per charitatem. expurgan. per contritionem que est in pectore id est corde. et pulmone qui facit loqui in confessione. et operum satisfactionem quasi confectionem ex pluribus bonis actionibus. et sic mundamur a peccatis. Cinziber est calidum et humidum memoriam augmentat. crescit in transmarinis partibus et in montanis slauonie. Folia habet quasi salicio nisi quia magis citrina et longiora et circa terre superficiem quasi binam barbam ad modum millefo lii expassam secundum expertos. Puluis radicis eius in cibis exhibitus syncopantibus confert. Recens tritum etiam apostemata dura resoluit: per biennium seruatur et melius in pipere multo conseruatur ventrem soluit. digestiuam adiuuat. praesertim si coquatur puluis eius cum ficubus in vino et sic sumatur. Confert etiam oculis ex humiditate obscuris. Patet ergo in quibusuis dei bonitas et sapientia mirabilis et laudabilis etc.
29
¶ Nota herba est vel planta quedam in mari rubro que extracta in aere solidatur et fit lapis qui vocatur Corallius vel Corallus vulgo claris. vt dici. Ambro. Isido. Beda. Philosophus et alii. et est lapis valde rubeus: habens figura ramosam vt cornum cerui vel huiusmodi. Et appenditur collo infantis. Ualet contra fulmen et tempestates Unde antiquitus in arboribus et vinetis suspendebatur et in seminibus contra grandines. Nam fructus etiam multiplicat. demones quoque repellit eo quod frequenter ramorum eius extensio habet crucis modum. Item tritus confortat ginginas confert sputo sanguis. eligendus est qui non habet in se foramina parua etc.