Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Impressiones
1
¶ Apressiones metheroloice. De his queritur que si causa impressionum in aere. Dicenm dum quod de causa secunda bene respondet Aristo. lib. i. Metheororum. quod motus orbium solis et lune et aliarum stellarum est causa mouens vapores terre et aque vt videlicet ex eisdem vaporibus eleuatis fiant impressiones aeris Dum enim sol appropinquat calor eius ingreditur terram vel aquam: et per calorem eleuatur vapor siccus vel humidus atque in diuersas spe cies separatur. Ita quod quedam dum ascendit ac supremum aeris subtiliatur et appropinquat igniquo inflammatur et fit ex eo impressio inflammata vel ignea vt asub fulmen et huiusmodi. Alie vt etiam Guilhermus de Conchis dicit contingunt impressiones aeree ex eis sicut et sunt venti et tur bines. Quedam aquee que ingrossantur vel inspissantur et distillant etc. vt nubes pluuie etc. Sed de earum causa prima patebit infra. §. xx.
2
Primo. Quid de Asub id est stella cadente. Nota secundum Aristo. primo lib. Metheororum. Impressio illa que dicitur Asub id est stella cadens fit sicut ignis qui retentus in aliquo loco demum apparet expulsus: expellitur enim caliditas que est in aere sub illo loco ex frigiditate. Et hoc intelligitur de asub descendente quod generatur ex vapore sub nube. scilicet cuius vaporis caliditas est expulsa ex frigore sub nube vbi est frigus vnde fluit ignis expulsus ex eo ad inferiora qui tamen sursum ascenderet secundum naturam
¶ Est ergo secundum e. Aristo. Asub duplex. scilicet Descendens et ascendens. Descendens fit predicto modo Ascendens autem asub fit a vapore inflammato in alto scilicet supra loca nubium etc. Et huiusmodi queque secundum Bedam lib. de imagine mundi. Et de natu. re. atque Senecam de natura. quaestio. aliosque etiam communiter theols. non sunt vere stelle. Tum quia stelle vere sunt perpetue in celo. Ex i. celi. Si ergo decidissent a principio iam nunc pro magna parte destitis sent. Tum quia sunt maxime. licet ex remotione videantur parue. Cum ergo vel vna stellarum illarum verarum caderet totam terram operiret. Uerumtamen ista asub dicuntur stelle cadentes. vt etiam christus loquitur Matth. xxiiii. secundum apparentiam intelligendo non secundum substantiam prout dicit etiam Augustinus. xx. de Ciuitate dei. c. xiiii. quia videntur quasi essent stelle. Sed tamen non sunt nisi exhalationes ignite de nubi bus versus terram descendentes. vt dictum est Declaratur secundum e. Nam vapores qui sunt leuiores afflatu ventorum in aere ascendunt. Sepe autem in aere superiori ventus aliquis commouetur. licet non sit ventus in parte aeris nostri inferioris. Et ibi aer commotus ignitur et per aera splendens discurrit: ac pabulum igneum per quod currit subsequens velociter inflammat. Unde videmus quasi stellarum a tergo longos albescere tractus et transuo ando longum ignem porrigere ob immensam claritatem et celeritatem. Et tandem peruenien. ad aerem madidum mox extinguitur. Et postea non apparet vel quia fumo extinctionis obtectus non videtur a nobis. vel quia ad alium locum vlteriorem delatus nescitur a nobis discerni: etiam si videatur etc. Eccedei bonitas quia vt saluaremur ostendit terribilia iudicia in huiusmodi.
3
¶ Quid de Coruscatione et coni nitruo. Respondetur secundum Arist. iii. metheor. quod licet Empedocles et Anaxag. aliter opinati sunt: Tamen res iste non sunt nisi ex vapore: Cum enim vapor humi dus ascendens peruenit ad locum frigidum id est ad mediam regionem aeris: partes eius inspissantur et aggregantur. Et sic calor in ipso vapore calido et sicco comprimitur in nube propter frigus extrinsecum per antiparist asim et prohibetur extra apparere tanquam ventus calidus et siccus compressus in ventre nubis: inflammans eas vehementer et adurens. itaque agitatur in ventre nubis et scindens eam vehementi percussione quasi vor exiens sonitum facit sicut fit etiam quando in ligno crudo et humido inflammatur i gnis vel in castanea. et sicut in ferro ignito summer so repente in aqua vel in igne demisso in aqua extinguendo fit sonitus. Ille ergo sonus in nubibus tonitruum est. Ignis autem egrediens ex ea coruscatio eint Proinde secundum e. Arist. dicitur quod vapor qui est materia venti et impressionum quando apparet extra terram in aere ventus est. et quando occultatur in terra vt non possit exire terremotus ex eo fit. Quando autem in nube coartatur tonitrus fit ex eo. Quando vero nubes aggregantur et inspissatur humiditas quae est in eis fit tonitrus et coruscatio Quando autem ventus quidem er nubibus apparet paulatim et est habens subtilitatem in partibus suis non fit ex eo tonitrus nec coruscatio. Aliquando etiam fit tonitrus extinctione ignis in ventre nubis: licet tunc non fiat coruscatio.
¶ Si queras quomodo faciat tam magnum sonitum tonitrus. Isido. xiii. libo. etym. dicit quod hoc non est mirum cum vesicula quamuis parua ma gnum tamen sonitum emittit displosa. Idem patet de bombardis Sed quare coruscationis splendor peruenit ad nos ante tonitrum cum tonitrus fiat simul ibi in nubibus quando scilicet erumpit coruscatio. Respondet Arist. supra quod hoc est propter subtilitatem scilicet splendoris eius velocius apparentis. Sicut et visus excellit auditum propter eandem causam. patet. §. sequen. Proinde secundum Isido. supra. Tonitrus dicitur eo quod sonus eius terreat: tonus enim sonus est. Et secundum etiam Senecam de nat. quoesdi. Sicut vesica vt sonet opertet eam rumpi non secari. Similiter et nubes ipse vt conitruum faciant: oportet vt magna vi et impetu collidantur vt aer caua nube inclusus sonitu mago erumpat ictum faciendo in acre cuius natura apta est ad sonum. Nam et tympana sonant quoniam repugnantem ex vlte riori parte spiritum pulsant et non nisi cauo aere tinniunt etc. Hec ex Seneca. In his etiam patet dei bonitas de terrens nos a peccatis per huiusmodi.
4
¶ Quid de Fulmine siue Fulgu re. Notandum recolligendo ex Isido. xiii. ety. et etiam Seneca libro v. et. vi. de nat. quoi. Plinio li. ii Guil her. de conch. Et lib. de nat. re. ac aliis quod fulmenet fulgur est ictus celestis iaculi a feriendo dicti: quia fulgurare est ferire. Et vocatur tribus nominibus scilicet Fulgur quia tangit. fulgor quia incendit et vrit. Fulmen quia findit Unde fulmen est fulgur incensum quod exprimitur cum tonitruo si mul. licet celerius videatur fulguris coruscatio quia cum sit clara celerius videtur sed tardius peruenit ad aures eius sonitus sicut cum cernimus secantem arborem a procul ictus prius videtur quam sonitus ac aures perueniat: nunquam autem fulmen iacitur in silentio
5
¶ Qualis autem substantie sit fulmen. Dicendum secundum praedictos philosophos quod licet quidam qutauerit fulmem fore lapidem vel lapidem substantie. vt etiam vulgus sonat. sed si hoc esset non discurreret huc et illuc nec suarsum reuerteretur. et cum aliquem feri ret ossa confringeret: carnes diuideret. Melius ergo videtur quod non sit lapidee subt e. Nisi forte quis dicat quod cum in vapore vel humido fumo ad superiora ascendit aliquid terrene substantie. et illud ibi ex calore solis in lapideam substantiam spissatur et in nubis comcauitate continetur donec nubes diuiditur vnde lapis cum impetu descendens aliquid percutit et forsitan aliquando apparet esse quasi lapis. Communius tameum tenetur quod non sit lapidee substantae sed ignee. ita quod fulmenest ignis in nubibus generatus et coactus erumpit est nubibus magno tonitruo concrepans et in impetu iactus: sicut ex balistis et bobardis excutiuntur spicula et huiusmodi coacte impulsu ventorum et nubium illisarum fortiter compugnante calore et frigore contra sese per contrari etatem qualitatum. Fulmina ergo ex vento et isgne fiunt in nubibus et impulsu ventorum emittuntur collisnubibus. Crepitus enim nubium est tonitrus Ignis autem inde excussus est fulgur seu fulmen.
6
¶ Qualia sunt fulminum diuersa genera: Respondetur secundum praedictu. philosophos quod praecipua sunt tria. Primum est. quod sic venit vt non adurat sed dissi pat. Secundum est quod vrit aut infuscat. Et hoc habet multum terreni. Ideo magnas ignium notas relinquit in percussis et decolorat aut nigro aut ceruleo aut pallido colore. Tertium est pv terebrat Et hoc subtile est et flammeum Et ob puram slamme tenuitatem per illud foramen per quod ingressum est redit. et vadit. licet autem nullum fulmen venit sine igne. tamen non semper vrit vel incendit.
7
¶ Sed qure sepius cacumina modo tium fulmen ferit: Respondetur secundum eosdem praedictos quod ideo fulmen alta ferit vel sternit. vt montes vel turres et altas arbores. quia cum ab alto descendit obliquando citius alta reperit. et quia nubibus opposita sunt e celo cadentibus propter hoc indetranseundum est quantotius et fugiendum. Qua re autem oblique descendit: dicit Seneca. quia spiritu constat. id est vento: qui obliquus est. quia natura ignis in eo sursum tenderet et nititur. sed violentia in inferiora deprimitur. Incipit autem obliquum esse iter: maxime dum neutra vis alteri cedit.
8
¶ Item quare non fit fulmen in hyeme. sed in estate. nec sereno die vel nocte: Respondetur secundum predictos. quod exquo in hyeme similiter et in Uere si spissus sit ver. non est tantus calor quod fumus spissus possit erigi vel eleuari vsque ad summum Ideo remanens in inferiori parte aeris ventos et pluuias gignit et non fulmen. In autumno tiam qui frigidus est et siccus. neque humor est qui eleuetur neque calor qui eleuet. ergo nec tunc fit fulmen in partibus nostre regionis. Secus in regionibus orientis. Sed in estate cuius est maximus feruor: fumus vsque ad summum eleua tur. ideo tunc tonitrua contingunt. Item serenum tempus et dies purus et nox nisi sit obscura nubibus non habet fulmina. quia fieri habent ex comcussione vel illisione forti nubium Unde si quando apparentibus stellis etiam in nocte tranquilla ful gurat. scias illic esse nubes vnde splendor effertur. li cet illas non videas.
9
¶ Item Quales effectus mirabiles fulmen operetur virtute sibi a deo concessa. Notandum quod secundum e. predictos Philosophos plures mire efficacie eius ponuntur. Et quidem Primo quod quandoque dolia vel vasa exhauriut fulmine intactis operimentis nulloque vestigio relicto. Quandoque autem econtrario. fracto et dissi pato dolio: vinum stat quasi gelatum. nec vltrem triduum. ille perdurat rigor
¶ Secundo quod qua do tale vinum fulminatum fuerit bibitum etiem ad priorem habitum rediens. suo potu aut exanimat aut dementem facit. hoc idcirco. quia fulmini inest pestifera vis qua inficit ea que percutit.
¶ Tertio quod loculis vel saccis aut bursis et huiusmodi nullo modo lesis. sed manentibus integris fulmen tactu suo conflat aut consumit pecuias et gladium lique facit in vagina. Et tamen vagina intacta Ac circa lignum dolatum. ferrum propinque positum distillat etc. Qualium cause potius sunt ad mirande quam inquirende. quia talium non inuenitur causa sufficiens. vt dicit Guille. supra. Ideo dei bonitas admirabilis est in huiusmodi effectibus etc. Quarto mirum est quod fulmen non eodem medo omnem materiam vexat. quia ea que resistunt tanquam duriora vt lapis: ferrum: es: et quicquid ist bi contumax inuenerit vehementius dissipat. sec teneris ac rarioribus parcit etiam eis que flammis oportuna essent. vt stupe et huiusmodi. Etiam in eadem materia multa diuersa facit sicut in arbore quod aridum est quandoque vrit. et quod durissimum est et solidissimum terebrat et frangit sum mos cortices dissipat: folia pertundit. aliquando talibus parcens: interiora scindit. et sic de aliis. et vbicunque descendit odorem sulphu ris reddit.
¶ Quinto quod serpentitam et venenoso rum animalium cum ea percusserit venenum omne consumit fulminis tactus Ideo fulmine icta talia infra paucos dies vermiant quod alias non fieret.
¶ Sexto mirum est quod sulmen tactum homi nem non semper extinguit. Cetera vero animam. tia semper extinguit.
¶ Septimo quod lauri frutico fulmen non icit specialiter ex his que terra gignumtur. Et ex auibus aquilam. Item ex mari beluas quas vitulos marinos appellant. Mirum est er go quod tantummodo ista non ferit cum alia queque habeat ferire: ideo bonum est homini talia apud sed habere pro tempore fulgurationis. Ecce in onm bus patet bonitas dei et iusticia qua aliquandm punit peccatores per fulmina ad terrorem etiam aliorum vt penitentiam agentes saluarentur etc.
10
¶ Quid de Gelu glacieque et grandine. Nota secundum Isidorum supra quod gelu dicitur qa ge quod est terra eo quod stringat tellus Et hoc ma gis habet fieri in nocte serena. Et vt Gregorius xxix. Moral. dicit. Semen iactum in terram gelu comprimitur et foras per hoc citius apparere retardatur: sed eo intus fecundius radicatur. Et quo diutius vetatur progredi eo abundantius cogitur fructificare nisi fortassis sit gelu nimium vrens adeo vt semen sua fortitudine extinguat. vn de spiritualiter suo modo fideles et sancti quanto aduersitatibus premuntur tanto meritis criscunt.
¶ Glacies autem secundum quod libro de nat. rerum. qui putatur esse Bede dicitur. Est coagulatio frigidi et humidi ex superabundantia frigiditatis. Unde dicitur a gelu et aqua. glacies quasi gelata aqua. Hoc autem mirum videtur quod glacies citius fit ex aqua calida quam ex frigida ac fortior propter proprietatem qualitatum comtrariarum: quia per calorem aqua rarefacta a compactione remotior frigiditati non resistit
¶ Unde etiam Aristoteles. iiii. Metheororum dicit Quod quando calefit aqua deinde funditur in locis frigidis velocior est ad frigus suum redire et vehementior ad operationem suam quam quando non est illic eius contrarium scilicet calor ideo piscatores quando volunt arundinem congelare vt velocius mergatur in aqua fundunt super eam aquam calidam. deinde ponunt eam in loco frigido. et sic citius glacies super eam comgelatur. Aliud etiam satis mirum est secundum Bedam supra. Quod aqua congelata minor fit quam fuit nondum congelata eo quod in congelato comprimuntur partes aque per exhalationem caloris Hinc est quod panni madefacti siccantur citius dum gelati postea ad calorem ponuntur.
¶ Grando vero secundum Aristotelem. iiii. Metheororum. Bedamque lib. de imagine mundi. Et lib. de naturis rerum Et Plinium lib. ii ac Guilhermum de Conch. ali osque colligendo. Quod grando fit in nubibus a terra longinquius in altum eleuatis. Cuius generatio nis causa est calor qui est in vapore ascendente a terra et aqua. Unde fit in partibus calidis et temporibus calidis plusque in frigidis qo Nam quando in aere est multitudo caliditatis aperitur nubes ex caliditate. Quia in hora caliditatis calor est vndique expressus in aere. Et ideo totum frigus tanquam contrarium caloris ab aere tunc expellitur et recipitur ad vnum locum in in teriora nubis. Sicut videmus in pane congelato dum in ignem proiicitur repente tunc in medio panis frigus colligitur. et fit durissimum vt lapis. fortiter gelatum frustum panis: sic in nube vndique calefacta exterius: frigus contrahitur ad interiora. Ac stille pluuie ventis et frigore comglaciantur et in la pides grandinis mutantur ea que sunt de natura aquea dum gelantur tanquam gutte aque. Que quidem gutte quia sunt rotun de et parue: ideo grando rotunde figure est. Unde et quando multe gutte conglobantur in vnum tunc excedit grando solitam quantitatem vt etiam bestias et queque in campo conquasset dei iudicio propter peccata hominum sicut legitur de egypto Nimirum plura in eis scilicet grandinum operationibus voluit deus fieri
¶ primo quia celerius quam nix resoluitr. Secundo quia multo plusquam nix vel alie impressiones infrigidat aerem. Tertio quia quando in vere vel autumno ceciderit periculum pestis imminere ostendit. Quar to quia non solum destruit fructus quos inuenit dum cadit: sed etiam impedit fertilitatem terre in sequenti anno. Et ea que percutit reddit inutilia intantum quod etiam iumenta non delectabiliter accipiunt talia in cibum. Item quia sepius tales tenpestates concitantur per demones in aere vt nocerent fidelibus: Ideo consulitur tunc campanis pulsare vt oratione fidelium fugentur.
11
¶ Item quid de impressione que grece vocatur halo: Latine corona. Et quid deimagine solis vocata et de virga(nominata Nota secundum Senecam lib. de natu. questio. Quod halo seu alio nomine corona est circulus qui videtur circa lunam vel ceteras stellas quandoque in nocte. et nunquam fit nisi stabili et pigro vento existente. Nec extimandum est fieri in vicinio sideris sed longea sideribus et in aere fit talis effigies. Nam in celo sidereo. nil tale fieri potest nec in subtili ethere quia non habet vbi consistat aut hereat nec ibi habent esse venti. Sed huiusmodi forme in crassis densisque corporibus imprimi solent. Quomod o autem fiant dicit idem Seneca. quod videmus dum in piscinam lapis mittitur multos orbes quass circulos in aqua fieri: primo angustum deinde latiorem et post maiores alios donec euanescat impetus et in planiciem aquarum motarum resoluatur. Tale quiddam cogitemus inquit etiam in aere qui cum spissior factus est plagam sentire potest. Lux igitur solis aut lune vel cuiucunque sideris incutiens aerem in circulos suo modo cogit incedere. Et quia lumen rotundum est idcirco aer in hunc modum circularem exiliter percussus lumine. Uisus tamen noster imbecillitate solita deceptus putat huiusmodi circulum circa iprsum sidus positum: qui tamen est in ae re etc.
¶ Sed quid significat dum videtur halovel corona ista: Respondet idem Seneca Quod quando halones equaliter delapse sunt et in semet euanucrunt significatur aeris tranquillitas Cum autem ad vnam partem rupte cesserint illinc ventum significant. vnde et Nautici inde ventum expectant quando contextus halonis periit. Si a septentrione discedit: aquilo erit. Si ab oc cidente Fauonius. Si vero pluribus locis rupte sint: tempestas fit etc.
¶ Item imago solis di citur quando binos vel trinos soles videri contingit secundum e. Senecam quos greci parhelion vocant quia a sole nascuntur et ad aliam similitudinem solis accedunt. Unde diffiniunt sic. Parhelion est nubes rotunda et splendida similis solir. Solent autem fieri tot parhelia quot nubes ad ex hibendam solis effigiem apte satis fuerint tanquam in speculis oppositis. Et huiusmodi soses apparentes indicia sunt pluuiarum.
12
¶ Quid de Manna. Auicenna dicit in. ii Canone. Quod manna est ros cadens super arbores aut lapides et coagulatur sicut mel et est dulce et exsiccatur sicut gumi. visum acuit: confert pulmoni et renibus epati et stomacho. Confert et hydropisi: et febres extinguit. Ut dicit Constantinus. Et in lib. de natu. rerum: dicitur quod Manna est humor aeris in oriente et partibus grecie cum rore descendens nocturnis horis super herbas indeque colligitur. Sed quoniam in modica quantitate reperitur multum sophisticatur. Purum autem est valde preciosum subalbidum et vltra modum iocundi saporis. Fortassis hoc manna est de quo vixerunt Hebrei quadraginta annis in deserto. quod tamen ibidem concreabatur diuino miraculo meliori spe. tie et sapore. Item in hoc regno nostro Hungarie in partibus superioribus circa Cassouiam inuenis tur in herbis manna cum rore descendens: et col¬s ligitur. Item dicitur de melle quod aliquando in aere fit sic et de ladano roris vice descendenm: super herbas experientia satis manifesta est
13
¶ Sed quid de nebula et de nube varia. Notandum secundum Isidorum et Aristotelem supra. Ac lib. de natu. rerum. Quod nebulas exhalant valles humide et fiunt nubes. inde nubi lum. inde niues. Et quando ascendunt nebule pluuiam nunciant: sed quando descendunt: serenum: roremque salutiferum terre fructibus affuturum. Nebula quoque multum densa est feti da: et pectus ledit: Reuma pessima in capite generat: quod si ad pectus descenderit apostema facit sepius.
¶ Nubes autem secundum Aristostelem primo et. iii. Metheororum. Et Senecam. vi. lib. de naturalibus questionibus. ac Bedam lib. de na tu. rerum: Generantur ex vaporibus tam aridis quam humidis quos eleuat calor solis sicut pater exemplum in decoctione aque ad ignem et in balneis quod vapores eleuantur. Et nubes fiunt in ae re tantummodo in locis quibus virtus radiorum solis et stellarum abscinditur a frigore terre et aque: nec peruenit ad ea caliditas desursum. Unde in suprema regione aeris non fiunt nubes: quia vincens est super illud ignis qui vaporis partes separat sed fiunt in inferiori scilicet media ac ris regione frigida. Item nubes secundum Greg. xxvii. Morals. significat homines mobiles in tentatione. Ecces. xi. Qui considerat nubes nunquam me tet. id est qui timet tentationes mercede priuat se. Aliquando apostolos et sanctos celestibus appropinquantes verbis predicationis pluentes Esaie. lx. Qui sunt hi qui vt nubes volant etc.
¶ Sed quanta distantia a terra in alto fiunt nubes. Dicit Hierony. super Esaiam narrando quod aliqui dicunt philosophi non amplius decem stadiis a terra in sublime tolli et solis splendorem abscondere. De hoc tamen verius patet vbi Demones. §. xxii. quid sit dicendum
¶ Item secundum Aristo. iii. Metheororum. Nubes quandoque videntur nigre quia calor vehementer operans in talibus constringit et inspissare facit eas et partes earum tanquam scilicet calor exterius circundans frigus. Unde de radios solis non recipiunt: ideo non clare sed nigre sunt. Lux enim eis admixta colorem vari at penetrando. Quandoque autem videntur nubes albe sicut est nebula: quia tales non sunt tam aduste sed radios solis recipiunt. Tertio quandoque videntur nubes rubee quia magis sunt adustequam albe. Et ille que videntur quasi ad viriditatem tendere vel huiusmodi: idcirco est hoc quia non sunt tamconstricte sicut nigre. Nubes autem contra estum refrigerium prestant et vento dissoluuntur: et cum condensate atque grauide fiunt humiditatis nimietate amplius ferre se non valentes: in pluuiam niues et grandines resolute ad terram iferum relabuntur: vt iterum vaporaliter ascendentes concrescant in nubes. Unde optime in his saudatur dei bonitas. Tum ex miris proprietatibus inditis talibus. Tum ex apparitione spiritus sancti facta in nube secundum scripturas et in nebula quia conueniunt nubes huiusmodi significationi etc.
14
¶ Quid de niuibus et simul de pruinis agere conuenit patro euidentia secundum philosophos supraNotandum quod causa generationis pruine et niuis est vna nec diuersificantur nisi tantum in multitudine et paucitate sicut ros et pluuia. Itaque generatio niuis et pruine est ex frigore quia nix est ex frigore gelante nubes. Nix enim fit ex nubibus gelatis frigore quae in eleuatione sua fuerunt multum calidem. Sed prut na fit ex vapore congelato in aere non in nube. Nam secundum Aristo. Pruina est vapor in aere congelatus ante quam resoluatur in aquam scilicet grossam nubis. Unde pruina non fit in summis montibus propter caliditatem vehementem que in eis est qua resoluitur vapor antequam illuc adueniat. Et etiam pro pter vicinitatem aeris inflammati. In signum huius niues sunt molles propter caliditatem admixtam vaporibus facientibus nubes huiusmodi que caliditas prohibet partes illius vaporis inspissari ac vehementer aggregari: quia calor vaporem disgregat. Pruine autem habent duricies propterfrigus loci et temporis quia frigus partes vaporis congregat et condensat. Sed quare nix non rotundatur vt grando. Respondetur libo. de Imagine mundi. quia non cadit tamsolida sed fusa. Nec per magnam tantam altitudinem cadit vt grando sed inferius est eius initium ergo non rotundatur. et proximo lapsa. sicut simile videmus in aqua cadente: que ex proximo fusa non rotundatur statim sed postea.
¶ Sed qualia mira dei bonitas efficit in nubibus. Nota secundum praedictos plura. Primo quia niues in alto mari non cadunt. Et hoc forsitan est ex maris caliditate resoluente illas. Secundo quia niues et glacies seruari possunt per totum annum sub terra paleis cooperte. Ut dicitur lib. de natu. re. Tertio quia aque niuis resolute multum fecundant terras et faciunt crescere semina pre aliis aquis. Quarto quia in summis montibus sunt niues perpetue cum propter proximitatem solis ibi deberent liquefieri. In conuallibus autem resoluuntur citius niues Huius potissimam rationem dat Guilher. de Conch. d. Quod cum radii solis tangunt vallem. et non sic alta montium: resiliunt radii et resiliendo se se percutiunt ex quo conflictu generatur calor maior in vallibus quia duplex. Unus scilicet calor ex directa effusione radiorum. Alius ex reuerberatione. Hec autem reuerberatio non potest esse tanta vt montium cacumina attingat. ergo illa sunt frigidiora. Nam et lapis proiectus contra parie tem a quo reuerberatus resilit non regraditur vsque locum proiectionis etc. Ecce dei operatio mirabilis.
15
¶ Quid de pluuia imbre et nimbo. De his nota secundum Isido. supra. quod pluuie dicum tur quasi fluuie quia fluunt. Nascuntur enim de terre et maris vaporibus: qui cum altius eleuare fuerint aut solis calore resolute. aut vi ventorum compresse stillant ad terram. Dicuntur et impres eo quod inebriant terram ad germinandum. Nimbus autem dicitur a nube. nimbi enie sunt repentine et precipites pluuie. Unde secundum Aristo. lib. Metheororum. et Bedam lib. de natu. rerum. Materia proxima pluuie est nubes aquosa in medii loco frigido scilicet aeris inspissata. Non enim fit pluuia nisi ex vapore multo qui iam infrigidatus est. cuius causa sunt tempus et locus frigida. Et similem quodammodo causam habet cum rorem in generatione. Nam pluuia nil aliud est quam ros multus. et generatio roris est in vapore humido etc. Unde et secundum Alb. mag. Causa efficies pluuie est frigidum expulsum in nubem a circumstante calido. Ideo frigido tempore non tam pluit sed pluuia dum fit post gelu aure frigus remittitur. Item secundum Guilh. de conch. diuerse alie cause assignantur pluuiarum concurrentes scilicet quia aliquando ex terra et aqua euaporat fumus spissus et humidus et dum ascendit transit in aqueam substantiam et magis spissatur ita vt fiat nubes visibilis a nostris oculis. Cum au tem radii solis hanc tangunt acumine suo llam penetrant et partem a parte separant et disy gregat suo calore vt patuit etiam in precedentibus: Et sic separate naturali grauedine: cadunt partes huiusmodi in aquas resolute. Et sic fit pluuia. Item aliquando contingit quod sol eleuat humores et similiter ventus eleuat de fluuiis stagnis lacubus et maxime de mari: tunc id quod liquidius. est tanquam subtilius in igneam transformatur substantiam: sed quod grauius est deorsum cadit. Hinc est quod post acutissimum calorem in estate videmus contingere pluuie effusionem. Propterea et Hierony. super Amos dicit. Qui scilicet deus vocat aquas maris et effundit eas super faciem terre. id est aquas maris amarissimas calore sursum attractas excolat et eliquat in dulcem pluuiarum saporem. Hinc discimus quod pluuie nascuntur inde scilicet de mari pro maiori parte etc.
16
17
¶ Item in qua parte mundi fieri habent magis pluuie. Respondetur secundum Philosophum quod in orientis partibus raro pluit: quia estus solis fortior ibi humores ascendentes paulatim desiccat. et sic pauci humores peruenire possunt ad regionem nubis et imbris. Tamen rorem grossum et frugibus efficacem ibidem esse constat. Cum autem humores in visceribus terre coartati diutius. tandem ex sui abundantia eruperint tu nc supra modum fiunt pluuie. Ideo in partibus orentis cum pluuia venerit supra modum inundat. et quanto rarius tanto copiosius. In europa vero tam frequenter cadunt pluuie vt ex eis torrenm tes fluminum instar currant.
18
Item qualia mira efficiuntur per pluuias. Nota secundum prefatos philosophos plura. Primum quod in egyptiacis thebis si in estate longiores pluuie fundantur tota illa regio mox infinitis muribus repletur vt dicit Philosophus et Plinius. Secundum vt idem d. Tempore pluuie maior pars piscium impinguatur vnde et supernare id est natare et alludere videntur pluuie cadem ti. Tertium est quod pluuia aliquando cadit tamrubea vt extimetur sanguis: et guttis sanguinis similatur. Aliquando pici vel cere similis pluuia caditis quod et oculis vidiu) Causa est secundum Guillermum
¶ Quia pluuia quando plus solito spissata est: et ex nimio calore incensa: fit ad modum sanguinis rubea Et quando fit spissa ex igneo commixtem nubibus simulque terreo videlicet syrpheto id est ex ven¬ tis collecto fumo tunc fit pici similis vel cere secundum.
¶ Priscianum ad Coso. Quartum quod aliquando cum pluuia generantur animalia aquatica plura. scilicet rane parue et pisces paruuli et vermes qui cum pluuia videntur descendere et talia fiunt sepius animalia virtute stellarum et influentiarum celestium qua etiam additur eis anima sensibilis secundum Albertum magnum etc.
19
¶ Quid de Rore Nota secundum Isi dorum eo. li. xiii. etynm. Ros dicitur: quia rarus est et non spissus vt pluuia. Et secundum philosophum. ii Mether. est humor subtilis ab aere lente descendens in terram frigore temperato noctis. Nec fit in summis montibus propter caliditatem que illic est. Fit autem quando flat auster. et non quando fiat septentrio: in partibus nostris. Secus in Corintho inquit.
¶ Sed quodo diuersificantur ros et pluuia: Quauis Arist. supra dicat quod pluuia nil est aliud quam rtos multus: nec diuersificatur a rore nisi in multitudine et roris paucitate. quia ros est res parua. Et ita diuersificantur sicut nix et pruina. Sed hoc modo sequeretur quod non per se sed per accidens differrent. Unde secundum alios: presertim Albertum mag. plures alie dantur differentie. Prima: quia Ros est calidus et humidus in genere suo. et pluuia in comparatione ad rorem est frigida et humida. Secunda: quia Ros fit sereno tempore: et est omnino signum serenitatis. Pluuia autem nunquam fit sereno tempore. Ergo etc. stem vt dicitur libro de naturis rerum. et alibi: Roris proprietates sunt iste: videlet quod ros inuisibiliter descendit: suauis est et lucidus: modico calore siccatur. terram infrigidat et fecundat plus quam imber. in frugibus fecundandis efficacior. Ab apis bus deportatus mutatur in mellis dulcedinem In concham marinam descendens: vertitur in margaritam. et impeditur ab ardore: frigore: vento: et siccitate. Ecce dei mira opera.
20
¶ Que est causa principalis et prinaria omnium Impressionum: Nota quod secundum Theo logos: principalis et prima causa omnium impressionum: est deus creator omnium rerum. Et hoc patet ex scriptura Iob. xxxviii. vbi dicitur: Nunquid ingressus es in thesauros niuis. Lyra. Thesau ri niuis dicuntur exhalationes humide ex quarum congregatione generantur niues: et etiam grandines quando congelantur a frigore: Ideo subdit Aut thesauros grandinis aspexisti: que preparaui in tempus hostis in die pugne et belli: id est ad punitionem hostium in bellis. Sicut legitur de Sisara per grandines debellato Iud. iiiii. Et de philisteis orante Samuele. i. Re. vii. Per quam viam spargitur lux id est serenitas clara. et diuiditur estus super terram. Quis dedit imbricursum et viam sonanti tonitrui. Hoc dicit quia sonitus tonitrui de loco ad locum transit vt plueret super terram absque homine in deserto etc Quis est pluuie pater vel quis genuit stillas roris de cuius vtero egressa est glacies id est que est causa materialis ipsius ex qua sicut animal in vtero scilicet generatur: et gelu de celo quis genuit quasi dicit. Nullus alius facit hec omnia nisi ego solus deus creator principalius. Et hec fieri volui. tum ad ostendendum immensitatem diuine potentie et sapientie producendo tales effectus. Tum ad ostendendum bonitatis mee magnitudinem prouidendo per huiusmodi vtilitatem pro vsu hominum. Tum etiam ad ostendendum iusticie rectitudinem et iudicii terrorem contra malos affligendo hostes per huiusmodi et sic patet etc. Unde et Aug. super Gen. dicit. Quod omnes exhalati ones venti: tonitruaque nubila: pluuie: et niues: gram dines: ignes: et serena occultis imperiis dei a sunmis ad infima fiunt bonitate dei.
¶ Si dicatur. Tamen philosophi rationes talium inuestigarut. vt patet ex prascriptis singulis. Respondetur secundum Lyram e. ca. Iob quod licet philosophi de causis istorum aliqua dixerunt in genera li tamen obscure et imperfecte. nec sunt inuestigabilia ad plenum naturali ratione vniuersa illa. Unde et se pe in talibus sibi inuicem contradixerunt. quia causa de terminata talium ignoratur ergo etc. Itaque de istis phlosophi dicunt aliquas causas secundarias in generaliloquendo videlicet quomodo ex vapore subtili fit aqua vel ex aere ignis. Et quod sole appropinquante vapori vel rori. tuc ros et vapor eleuatus ascendit. sicut Mes sehala dicit. videlicet quod si testa oui repleatur rore et claudatur optime foramen ac ponatur iuxta hastam tunc in calore forti solis ascendet a terra. Et Ari stote i. metheor. dat generalem causam effectiuam istorum omnium scilicet influxum celestium corporum d. Quod tota elementaris regio continua est lationi astrorum vt omnis virtus eius inde gubernetur. Et secundum hec generales causas assignat dicit. Quod aliquando vapor subtiliatur et ascendit ad summum aeris et appropinquat igni quo inflammatur et tunc fit ignea impressio. vt dictum est in praecedentibus. Aliquando in propinquiori ad nos aere est vapor roridus qui est materia roris et pluuie a qua cum sol elongatur et accidit ei frigus ingrossatur et inspissatur et tunc descendit ab ea
¶ Id autem quod descendit ex ea scilicet nube subtiliori si sit parua res tardat in descensione et ros vocatur. Cum vero multam habet nubes densior spitussitudinem propter quam et veloci ter descendit pluuia nominatur. Quando autem vapori ascendenti accidit vehementia frigoris praementis tunc fit pruina: sed quando est frigus tenperatum exprimit rorem. Unde ex loco nubium descendunt tria que generantur per frigus scilicet pluuia et nix et grando. Et ex aere non in loco nubium superiorum sed inferiorum descendunt duo scicet pruina et ros. Hec sufficiant ex dictis Aristotels. que per modum alicuius epilogi ponere volui. Aaudetur bonitas dei in omnibus.