Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Etas

1

1

Etas. Circa hoc siritur Quomodo assignantur gradus et termini etatis: Respondetur secundum Guill. super. iiii. lib. sen. di. xxxvi. concor. Io. Ian. li. Catholicon: quod etas descendit ab euo: quasis euitas. Et ita etiam secundum rem loqundo proprie etas est duratipo euum consequens. Assignantur autem termi et gradus etatis.

2

¶ Primo Ctates mundi cui non assignantur etates quantum ad substantiam. quia sic perpetuo mundus durabit. sed quantum ad statum: et metaphorice ad similitudinem etatis vnius hominis quia sicut in homine etates diuersificantur secundum diuersas notabiles varietates: vt dicetur statim: Sic in modo maiori varia notabilia facta sunt diuersis etatibus. Item prout alii dicunt. sicut deus mudum faciens in principio: sex diebus omnia opera sua consummauit. et septimo die requieuit. Ita sex eta tibus mundi genus humanum in hoc seculo per successiones temporum operibus suis insigniuit. et ir septima etate sanctos a laboribus iu seipso requiescere facit. hoc est in patria Et distinguuntur sic. Prima etas est ab Adam vsque ad Noe. in qua fuit goneris humani conditio et lapsus. Secunda a Noe vsque ad Abraam. in qua fuit generis humani dele tio et reparatio. Tertia ab Abraam vsque ad Dauid in qua fuit circumcisionis et legis institutio. Quarta a dauid vsque ad tramsmigrationem babylonis in qua lex floruit sub regibus et prophetis. Quinta a transmigratione babylonis vsque ad christum. in qua populi captiuatio fuit et liberatio. Sexta a christuos vsque in finem mundi. in qua nunc stamus redempti per christi passionem in eius fide. Septima erit in requie sanctorum quae non habet vesperam.

2

3

¶ Secundo etates hominis assignantur etiam in sex gradibus secundum Isido. li. xi. ca. ii ita quod prima etas dicitur infantia. que dstrat a natiuitate vsque ad septem annos. Secunda puericia eo quod pura necdum ad generandum apta. que durat vsque ad xiiii. annum. quo terminatur. et sic addit septenari um annorum prime etati. Et tunc in masculis compleno. xiiii. anno incipit pubertas sed citius in feminis. quia. xii. anno. Tertia etas dicitur adolescentia. eo quod ad gignendum adulta et apta. et addit supra puericiam duos septenarios annorum. ita quod terminatur in. xxviii. anno. Quarta dicitur iuuentus a inuando patrem et totam domum regendo et addit supra adolescentiam tres septenarios. ita quod termina tur in ilicet anno. Exinde Quinta etas incipiens durat vsque ad lxx. annum quo terminatur. et vocatur grauitas seu senior etas vel senectus. quia declinat a iuuentute in senectutem. Sexta etas dicitur senium et est vltima pars senectutis videlicet decrepita etas. Et dicitur senium a sex et inde a senus na num. quia finis est sexte etatis et ab anno. lxx. durat vsque ad finem vite vltimum hominis Unde psalmus de istis dicit. Usque ad senectam et senium deus ne derelinquas me. Et sic patet quod sicut sexta etas hominis nullo annorum numero detur minatur. sic nec etas sexta modi Sed sicut quamndoque hominis senium durat tantum quantum omnes priores etates et aliquando plus. quod patet per Augusti. lib. lxxxiii. quaestio. quia priores etates durant vsque i let annum quo incipit senium vel senectus que aliquando simul computantur et durat vsque ad terminum vite. Sed quia humana vita potest peruenire vsque ad centum viginti annos. secundum e. Augustinus. ergo habetur propositum quod senium pre aliis durat Ita consimiliter sexta etas mundi plus durat quam prio res vel durare potest prout deus voluerit. Hinc est quod non potest sciri finis mundi ab hominibus viatoribus nec valet computatio quam faciunt aliqui: sicut Eusebius et Methodius: dicit quod sicut septem sunt etates mundi: ita septimo millenario finietur mundus: praesertim cum etas. vi. currat cum etate. vii. simul et prae aliis potest durare. vt patet etiam per Ly. super scilicet Ioan. ii Ideoque tales opiniones de computatione non sunt certe.

4

¶ Sed quot annos praedicte etates mundi singule habuerint: colligi potest ex dictis c. Annus. §. v.

3

5

Item Quis terminus communiter hominibus assignatur pro etatibus totius vite: Respondetur secundum Lyram et scripturam psalm. lxxxix. concor. Guill. vbi supra quod tres termi vite hominis ponuntur. Primus de communi cursu. Et est annorum lxx. Secundus quo ad aliquos melius conplexionatos. et est annorum. lxxx. Tertius quo ad paucos homines nature fortissime qui viuunt amplius. deo psalm. supra Dies annorum nostrorum in ipsis. c o. annis scilicet de communi cursu. ecce primus terminus. Subdit. Si autem in potentatibus inqui id est bene complexionatis. Co. aniscilicti statu conuenienti. ecce secundus. subdit. Et amplius eorum labor et dici scilicet vsque ad mortem. ecce tertius.

6

¶ Proin de etsi non assertiue quo ad omnia: tamen recitatiue ponit idem Guill. tales v. Seps tribus annis stat: viuit totidemque canis ter. v. Ter totidem fit equus tertotidem fit homo. v. Tres coruus homines: ceruos tres superat coruos. v. Ceruorumque trium quercus habet spacium. Ad hec vide vbi Lignum. §. x. de quaercu. Item vbi Uita de brevitate vite hominis.

7

¶ Preterea secundum aliquos philosophos ponuntur quo ad bona accidentalia in vita ista assequenda communi cursu huiusmodi versus. Tnisi sis gratus. bis pulcer. ter quoque fortis. v. Quat. sapiens: quin. dis: sex sanctus: postea non fis. Per x. significantur decem anni. per binum x. viginti. per ter. xxx. et sic de aliis. Unde deus laudabilis: est in omnibus

4

8

¶ Quomodo in hominibus secundum etates diiersas vigent humorum qualitates et infirmitates. Et taes qualiter se regere habeant Nota secundum Bedam libro de temporibus. et Hugo. libro de medicina anime. dicen. quod Primo in infantibus maxime viget sanguis. In adolescentibus cholera rubea. In transuecte etatis iuuenibus melancholia. In senibus dominatur phlegma senecie quoqe sluunt: vt dicit Hiero. in prolog. galea. Item praedicti dicunt quod sanguis eos in quibus maxime viget facit hilares: letos: ridentes: misericordes: et multum loquaces. Item cholera rubea (inquiunt) facit multum comedentes: audaces: iracundos: veloces: ingeniosos: leues. Hec habet sedem in felle: et cre scit in estate. habet autem purgationem per aures. Item Cholera nigra inquiunt facit graues: stabiles: moribus compositos: timidos: iracundos: dolosos: aliquando vigilantes: et aliquando somnolentos. Hec cholera nigra habet sedem in sinistro latere in splene: purgatur per oculos: crescit in autumno. Item phlegma facit tardos: somnolentos: et obliuiosos. Habet sedem in pulmone: crescit in hyeme: purgationem habet per os vel per nasum quo ad illa que descendunt ex cerebro.

9

¶ Nota Secundo quod vt idem Hugo vbi supra dicit. In hyeme melius se habent cholerici: sed peius phlegmatici. Hoc tempore melius se habent iuuenes et peius discrepiti. nam pessima infirmitas est quae ex phlegmate est. vt quotidiana. minus mala autem qua fit ex cholera: vt tertiana. Ideo in hyeme bonum est vti calidis et siccis etc. Item in vere melius se habent senes. peius iuuenes. melius decrepiti: et peius pueri. In hoc mala est infirmitas quae fit ex melancholia vt quartana pessima quae fit ex sanguine vt symacha. et passio cordiaca In hoc tempore vtendum est frigidis et siccis Item in estate melius se habent phlegmatici: peius cholerici. melius decrepiti peius iuuenes. pessima infirmitas est quae ex cholera est. minus mala que est ex phlegmate In hoc tempore vtendum est frigidis et humidis vtpote sanioribus Denique in autumno melius se habent sanguinei peius melancholici. melius pueri: peius senes. pessima est infirmitas que fit ex melancholia. minus mala que nascitur ex sanguine. In hoc tempore vtendum est calidis et humidis Hec omnia Hugo de medicina anime.

5

10

¶ De singulis etatibus in speciali. Et primo de infantia. Qualiter tunc sint cauendi et dirigendi pueri.

11

¶ Nota primo quod secundum Isi. xi. li. ca. ii Infans antequam nascatur dicitur fetus a foueo foues. eo quod in vtero foueatur. Unde quia mulier praegnans maximum thesaurum scilicet animam humanam portat in vtero: Ideo ne perdat: sollicite debet cauere omnes causas aborsus que sunt diuerse. secundum quod dictant Hypocras in aforismo Et Alber. magnus Constant. in pantegni. et alii e quibus aliquo hic ponuntur

12

¶ Prima causa aborsus est quandoque ab interioribus passionibus ex ira vel leticia nimia et subita et timore aut quando mulier habens in vtero a febribus arripitur: aut ab aliqua acutarum egritudinum aut ex concupiscentia carnis et opere concubitus. Proinde Hiero. super Ezech li. vi. dicit. Precipitur viris vt non solum in alienis mulieribus sed etiam in suis vxoribus nouerint temprora quando abstinendum sit a concubitu. quia si tempore menstrui coierit vir cum muliere concepti fetus leprosi et elephantici nascuntur. Ad idem magister historiarum dicit. Tradunt hebrei inquit. quod si vir cum muliere dormierit prima diemenstrui: si puer tunc inde concipitur infra decem annos leprosus erit. Si vero secunda die cum ea dormierit infra viginti annos erit leprosus vel apparebit. Et ita de aliis diebus vsque ad septimum diem menstrui. Unde secundum predictos physicos etiam debet vir abstinere a coitu mulieris pregnantis proprie post septimum mensem conceptionis. quia periculum est aborsus

13

¶ Secundo quandoque aborsus causa est ab exterioribus vt saltu. casu quoque praesertim ad ventrem vel ad posteriora siue ad dorsum. ac percussione ab exercitio superfluo laboris. A balnei calidi prolongatione. ab aeris nimio frigore vel calore. a phlebotomia: et a fetore nimior. presertim dum lucerna accensa extinguitur.

14

¶ Tertio quandoque aborsus causa est. vt dicit Albertus super euangelio Luc. Exurgens Maria abi¬ it in montana cum festinatione. videlicet ex motionibus. Duo inquit tempora mouendi pregnantibus interdicuntur a medicis. Primum est tempus statim post conceptum. quia tunc conceptus mollis est et faciliter solubilis a matre. ergo tunc si fit motus: periculosus est. Secundum est post quintum mensem vel sextum quando gravitate sua conceptus se abrumpit. Et quoniam varii et multi sunt modi quibus fetus potest perire: ideo orare debet mulier deum et sanctos vt protegant. Plurima de huiusmodi materia pertranseo. Tum quia sumus theologi quibus non tam conuenit ad particularia descendere in carnalibus describendis. sed spiritualia delectant contemplari. tum quia non multum edificant legentes huiusmodi praesertim animales homines. Sufficiat dei opera laudare.

6

15

¶ Secundo Nota quomodo in prima etate scilicet infantili debeant pueri nutriri. Et de hoc

16

¶ Primo vt dicit Greg. in Registro Augustino episcopo Angelorum. Ualde inquit valde mala consuetudo surrexit vt mulieres filios quos gignunt non nutriant per se: sed aliis mulieribus ad nutriendum tradant. Ideoque

17

¶ Primo id obseruandum est vt infans nutriatur a propria genitrice. Ratio secundum Auicen. et Hali: aliosque est. quia lac proprie genitrici eidem nato infanti magis conuenit quam lac aliarum mulierum vtpote magis simile substantiae praeteritorum nutrientium quibus in vtero alebatur quae in mammillis conuertuntur in lac. et sic puer fortior efficitur. Item quia vt de sancto Aug. legitur: amorem christi in lacte matris suxit. Sic puer bonitatem morum contrahit sepius ex matris bonitate morali. Et per oppositum a nutrice minus proba malum vicii sugit scilicet quodammodo inclinatiue

18

¶ Secundo obseruadum est quod si oportet eligere infanti nutricem: tunc eligatur nutrixi (vt docent praedicti physici) quae sit etatis mediocris. videlicet inter annos xxv. et. xxx. quia hec est etas sanitatis et complementi. Et quae aborsum facere non consueuit nec fecit in partu suo. et quae in coitu penitus abstineat. et salsa non comedat: nec acetosa. nec vtatur porris et cepis: nec stipticis: nec acutis. Et quod si eidem egritudo accidat vel multa solutio ventris aut constrictio: melius est vt alia lactet infantem donec illa sanetur. Caueatur quoque infans ab aspectu menstruate mulieri quia infascinatur

19

¶ Tertio vt lac malum a nutrice non detur infanti. Et hoc probatur secundum Razi sic. Si gutta lactis super vnguem distilletur nec multum grossa vel spissa videtur nec multum liquida: bonumque habens odorem et dulcedinem paruam: tunc lac bonum est. Salsum vero vel odoris mali: nullo modo debet dari infanti a nutrice: maxime ieiuna

20

¶ Ad hec vbi Lac. §. 3 Fletus quoque paruus sed non multus ante lactationem confert infanti.

7

21

¶ Tertio Nota quare infans ampliori miseria nascitur pre fetibus ceterorum animalium Declaratur Primo ex parte corporis. Secundo ex parte anime. Tertio ex parte vtriusque et sic ex modo nascendi

22

¶ Nimirum Primo ex parte corporis. patet. quia vt Plinius de historia naturali li. vii. dicit. Ceteris animalibus varia tegumenta natura tribuit. pilos: vellera: setas etc. Auibus plumam pennas. squamas piscibus. testas conchis. Etiam arboribus que cortice etiam gemino interdum a frigo re et calore tutantur. trunco quoque et spinis ac foliis decorantur. dedit etiam arma defensiua. vngues. dentes et huiusmodi Homo vero nudus nascitur. et vestes si bl ab ouibus vel ex terra aut aliunde mendicare opertet. Item cetera animalia vt dicit Guil. de conchis stant et incedunt et cursum ambulandi citius post natiuitatem habent. vt capreolus: coturnix: perdix. Non vero non nisi longo tempore stare et incedere potest. Cetera vero animalia inquit menstruis carent: omnia. sed homo in vtero nutritur sanguine menstruo et corrupto etc.

23

¶ Secundo ex parte anime. patet. quia vt idem dicit Guil. Homo vsque ad septimum annum licet sensum habeat. quia videt: audit etc. tamen vsu rationis caret. Et vt philosophus libro de anima dicit. Anima humana in principio creationis est tanquam tabula rasa in qua nil est depictum. Sed animalia cetera eo die quo nascuntur habent aliquam industriam Nam agnus statim agnoscit matrem ad balatum ex toto grege. vt dicit Isido. Et quaequoe animalia norunt querere et inuenire vbera matris sue. homo autem id nescit. sed oportet vt mater ponat vbera in os infantis: et sic sugat Item agnus et capra eodem die primo si vident lupum: cogrscunt esse inimicum timent et fugiunt. sed si venit ac infantem nescit timere etc

24

¶ Tertio ex parte vtris usque. tum quia quilibet nostrum in peccato originali nascitur Iuxta illud psalmus. Ecce en in iniquita. conce. sum. tum quia vt dicit Aug. xxi. de ciui. commestorque Solinus et alii. Nascentium prima vox est vagitus doloris. Cum enim infans in nascendo nulla voce rsonet antequam totus emergat. mox recens natus plorans clamat a. si est masculus. vel e. si sit feminia. quo prophetat se na tum ad huius vite miserias et mortem quas induxit Adam et Eua. Solus quando natus fuit Coroastes fertur risisseo nec eidem bonum portendit ille mostruosus risus. quia artium magicarum inuentor postea extitit. et a Ni no rege in bello peremptus est licet et ipse foret rex

25

¶ Tum ergo quaeritur Quare homo multiplicibus miseriis prae aliis nascitur Dicendum secundum Augustinus et theol. quod hoc demeruit homo iusto dei iudicio ex peccato primorum perentum. Secundo quia voluit deus vt ex recognitione huiusmodi miseriarum humiliaremur. Tertio poenitentiam agere. et passionem christi deflere in hoc modo. docemur. ideo statuit deus vt cum fletu nascamuret amare moriamur. Nam rectum est cuius medium non exit ab extremis. viii. physicorum. Tunc ergo recta erit vita nostra: si erit in amaritudine poenitentie. sicut extrema sunt amara scilicet principium natiuitatis et mors.

8

26

¶ Sed quomodo infantes sint dirigendi Dicendum secundum theol. doc. quod Primo quantotius debent baptizari vt mundentur a peccato originali. Secundo vt docet Egidius. Rhom. de regimine. prin. parte. ii li. ii. c. v. ab infantia debent instrui ad orandum Pater nostr. Aue maria. et symbolum et assuescere ad audiendum misam et confessionem faciendam. Tertio pro naturali bona dispone dum natiuitas dentium ceperit et loquela: vt docet Razi. in Almasore. eius gigine frequenter cum butyro et adipe galline sunt fricande: et aque hordei liniede. Et secundum Auicennam: aures eius in balneo custodiantur ab ingressu aque.

9

27

¶ Quid de etate Puericie. Respondetur secundum theol. et physcos: quod ex quo in hac etate circa. xiiii. annum incipiet in pueris inualescere passiocarnalis concupiscentie: ire et inuidie: et huiusmodi. quae sunt ipedimenta virtutum: Idcirco vt docet Auicen. tota intentione debent in moribus moderari. Et praesertim a sexto anno natintatis magistro tradendus est qui eum doceat gradatim

28

¶ Primo ne passio fort scilicet ra aut timor vehemens ei accidat: neque tristicia vel vigilie: nec vinum nisi modicum eidem detur. quia ex hoc natura non iuuatur. sed cholera et alie infirmitates oriuntur in puero et vita breviatur. Custodiatur etiam a multitudine ciborum et nimia repletione: et ab aqua turbida quibus lapides generantur: vt docent Hali et Razi. iiii. parte. Neetiam multum de mellis confectionibus aut de fructibus comedant: ne egritudines multas incurrant. Nam secundum Auicen. hec obseuando praedicta: due erunt vtilitates Una in anima eius: morum boitas et habituatio. Altera in corpore: quia saniores erunt. Ex malo aut regimine et consuetudine sequetur in eis malicia complexionis. nam ira vehementer calefacit et tremorem facit. tristicia exiccat. et sic de aliis

29

¶ Secundo cum puer fuerit. xii. anorum tunc vt docet Hali: ia eum exercere oportet in his quibus est docendus: vel in quibus est ei viuendum etc. Tertio secundum Egid. rho. supra c. vi. debet puer multum caueri ab exenplo malo vel occasione peccandi: ne videant turpia: nec loquantur talia coram eis. quia quae primo conspiciuntur plus memorie imprimuntur. vii. Eth. Et ideo n cubent cum parentibus in vno lecto. sed et cum peccant corrigantur. Prouer. xiii. Qui percit virge odit filium suum ille. Preterea debent doceri verbo et exemplo vt verbum dei audiant: praecepta discant et confiteantur. nam praesertim a septennio teuentur confiteri: secundum Host. de pe. et re. c. Omnis vtriusque sexus etc.

30

¶ Unde si quaeratur Quando pueri possunt peccare mortaliter: Respondetur secundum doc. canonist. extra de delictis pueforum. et concor. Augustinus et Ber. quod quando incipit esse dolicapax et praeceptorum dei habere intellcntm: et hoc fit citius in vno quam in altero. Quod si quaeratur. Quid ergo de pueris peierantibus et furtis ac mendaciis et maledictionibus et blasphemiis quae faciunt pueri ante septennium vel post ante xiiii anum: Respondetur secundum theol. quod talium malorum penas luent illi qui eos ad talia verbo vel exemplo inducunt vel prouocant: aut qui cum tenerentur non corrigunt eos de quimodi. Ad id exintem narrat Gre. libro dial. de quodam puero quinquenni quem ex sinu patris rapiens demones discerpen occiderut: eo quod nomen dei blasphenabat: a paretibus assuefactus. Ecce dei iusticia.

10

31

¶ Quid de etate tertia. videlicet Adolescentie. Et quia concors est proprietati etatis quarte. Ergo simul etiam de quarta etate scilicet Iuuentutis. de istis Notandum est quod

32

¶ Primo scilicet in talibus communiter inueniuntur alique proprietates male secundum quod dicit Amb. li. i.t de interpellationibus. videlicet quod ado¬ lescentia et inuentus est fastidiosa monitoribus: infirma consiliis: illecebrosa delitiis et calens viciis Unde ipsi sunt lasciuiam concupiscentes. Contra hoc valet fortis refrenatio in principio adolescentie. quia vt dicit Horacius lib. epistolarum Quod noua testacapit inueterata diu sapit Et quia in eis est sanguis feruens. ideo fortiter agunt quicquid agunt ergo bene sequitur quod si tunc conuertantur ad deum fortiter deum diligunt. Can i. Adolescentule dilexe runt te nimis.

33

¶ Item alia est in eis proprietas mala Iuxta dicta philosophi. ii. Rhetor. et alios. quod adolescentes et iuuenes sunt animosi appetendo honorem et excellentiam propriam et victorias amantes. propter ea nimis irascuntur et dolent cum vincunturin ludo vel agone Et nimis praesumptuosi sunt altiora des se cogitantes scilicet quod possit esse miles strenuus vel rex vel episcopus et papa in futurum et huiusmodi. Hec ideo. quia. aduersis casibus nondum sunt deiecti vel humiliati

34

¶ Item alie proprietates male sunt in eisdem praesertim adolescentibus. quod sunt passionum desideria impetuose sequentes. variabilesque et inconstantes mul tum Unde et amor eorum et odium cito transit. et solent discurrere instabiliter. Propterea. ii Topi dicitur. quod in bellis non valet constituere duces iuuenes. quia non consueuerunt in agendis vel patiendis esse prudentes. sed praesumptuosi sunt nimis. Item quia adolescentes et iuuenes nimis sunt prodigales scilicet quia inexperti questus et indigentie Preter ea vt dicit Ambro. super Beati immaculati Iuuentus ad correctionem est durior et superba. praecipue si talis sit diues. Etsi iuuenes sint assuetiantea viciis. sunt mali moris: cupidi et oppresso res pauperum. maxime si non a principio sed de nouo facti sunt diuites. quia timent iterato depauperari. Sunt etiam contumeliosi. quia per pecuniam sperant de facili euadere pericula et obtinere placita. Et plurima praesumunt mala. quia sperant diu viuere Contra quos Tullius. lib de senectute dicit. Frustra sperat adolescens se diutius victurum. quoniam illa etas multo plures quam senectus habet mortis casus. Facilius enim morbos adolescentes in tidunt. grauius egrotant et tristius curantur. Ita que pauci veniunt ad senectutem. Mors etiam eis natura repugnante contingit. ideo grauis Sicut poma ex arbore nondum matura vi auelluntur. et sic grauius. sed matura sponte decidunt. Sic senibus maturitas leuiat mortem: quam reddit vis grauiorem adolescentibus etc.

11

35

¶ Sed qualia sunt signa boni in etate adolescentie et iuuentutis.

36

¶ Nota quod primum est verecundia Unde Seneca ad Lucillum epistola. xi. Uerecundia bonum signum est in adolescente.

37

¶ Secundum est modestia et sobrietas Tullius libro ii de offi. Prima adolescentium comeda tio proficiscitur a modestia. Nam vt etiam Hierony. ad Eusto. dicit Uinum et iuuentus duplex est incedium silict viciorum

38

¶ Tertium signum est parentum et seniorum obedientia ac reuerentia: et in suos beniuolentia: vt dicit Tullius supra.

39

¶ Quartum est: senilis morum grauitas: et iuuenilis animi continentia: vt docet Amb. super Beati immacl. Unde Uarro in Sententiis dicit Sicut in sene puerilitas est ridenda: sic in puertio vel adolescete morum optimorum constantia obstupescenda. Hinc Esa. vl. Puer centum annorum morietur: et peccator centum annorum maledictus erit etc.

40

¶ Quintum: honestatis diligentia et in bono constantia. Unde Isid. li. xi. Ety. dicit: quod hec proprietas bona est in iuuenibus si sunt viriles: constantes: honestati inendentes et vtilitati: secundum discretionem iudicantes sin gula: neque omnibus credunt: nec omnibus discredunt.

41

¶ Sextum est studium et occupatio in salubri scientia. Hiero. Ama scientiam scripturarum et carnis vicia non amabis. Septimum: affectio vel deuotio sancta ad diuina. Thren. iii. Bonum est viro cum portauerit iugum domini ad adolescentia.

12

42

¶ Quid de etate quinta et sextavidelicet senili Nota secundum Isid. li. xi. Etymol. quod senex vt quidam putant dicitur etiam a sensus diminutione. quia propter etatis nimietatem deficiunt a sensibus. videlicet visu: auditu: et sic de aliis. et quasi delirant. Et senex est generis masculini: sicut anus femi. quia sola multer dicitur anus quaannosa.

43

¶ Senectus aut habet plura et mala et bona propria Primum malum. quia senes sunt suspiciosi. Aristo. ii. Eth. Senes sunt cacoges. Est autem Cacogia in deterius extimare vel suspicari omnia. Huius ratio. quia senes exparti sunt multos malos latere homines sub speceim bonorum. ideo suspicantur mala quandoque etiam de bonis aut saltem signis leuibus. Secundum quia sunt euentuum timorosi: ita vt plurla mala euenire semper timent quam eueniant in veritate: et dubia ac remota pericula formidant quasi iam essent certa et imminentia: secundum quod di. philosophi. Ratio. quia recogreoscunt se fore sepius tribulatos et oppressos. ergo sunt pusillanimes. Tertium quia sunt illiberales et auari. Hiero. In senibus cum ceta vicia senescant: auaricia sola iuuenescit. Quartum quia sunt negligentes et tepidi ad bona opera: eo quod promittunt sibi specem adhuc superuiuendi. Tullius libro de senectute. Nemo inquit tam senex est qui se adhuc annum superuiuere non putet. Sed vt dicit Seneca Iuuenes habent mortem a tergo insidiantem senes autem an faciem. ergo etc.

44

¶ Uerumtamen multa etiam hona affert senium: vt dicunt praedicti Isid. et alii. Prime quia libidi et voluptatibus modum ipoounit et earum impet rrangit. Secundo quia prudentiam et sapientiam auget: eo quo in multis sunt exparti. Tertio quia in consiliis dandis praeualet: eo quod senes sunt maturi moribus et n praecipites: sed cauti in credendo vel discredendo. Nam dicit Seneca. Equaleicium est credere omnibus et nulli. Exemplum de Roboam filio Salomodnis qui perdidit regnum consilio iuniorum contra seniores. Quarto quia mori diligentius se parant et student. Seneca ad Lucil. epistola. lxi. Ego quidem ante senectutem curaui vt bene viuerem. In illa vero vt bene moriar. Hinc Amh. in hera. lir. i. dicit. Senectus nimirum est in bonis moribus dulcior: in consiliis vtilior: ad mortem paratior etc.

13

45

¶ Qualiter habeat rgi etas senilis vt melius in sanitate valeat se conseruare Nota secundum physicos scilicet Hali Razi et alios breuiter quod etatem senile regimine calefacienti et humectanti ore regi. Habeo at ergo escas calidas et humidas digestibiles benecoctos. Et eorum corpora magis euacuatione cum medicinis curanda sunt quam cum minutione. Nam a minutio ne nisi magrga necessitas immineat remouendi sunt. Et secundum Auicem. calefieri senibus ex nutrimento: potibus ac sono prolixo et mora in lecto multum confert. Sed vinum aqua mixtum aut temperate bibant. Balnea quaquae calida eis conferunt. et stuba vel ignis. Nam calor est amicus nature. Spiritualiter conuenit senibus calor amoris diuini et humor gratiae amplioris. quibus possinttecupe rare apud deum quod perdiderunt de tempore praetito

46

¶ Sed quid de canicie senilis etatis. Nota quod Arist. libro de animalibus dicit quod in senectute proprium est hominis caniesci re sed accidit et equis. non autem ansalibus ceteris. Accidit autem homini tam in senectute quam in infirmitate Et hoc est propter debilitatem caloris et abundantiam frigoris Nam senectus infrigidat Et infirmitas calorem de bilitat in decoctione cibi. vapor autem cibi qui est origepilis quando non bene digeritur putrefit. Et quia in eo est virtus aeris grossi tanquam aquei. ideo glaciatur et albescit ac in pilis canescit. Et etiam quia putrefit et senc ctus desiccat. ideo erit non solum canicies: sed etiam corrugatio corporis manifesta etc. Spiritualiter docemur. quod sicut dicitur S ap. iiii. Cani sunt sensus hominis et etas senectutis vita immaculata sit que per albedinem significatur.

47

¶ Ex diuina bonitas summae sola est eterna sicut et infinita etc.

PrevBack to TopNext