Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Eua
1
¶ Primo Quare deus non simul creauit virum scilicet Adam et muliere scilicet Euam: cum tamen tam angelos omnes simul creauit Et tam animalia vtriusque sexus simul sub duplici sexucreauit singulas species eorum. Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. xviii. ar. i. q. i. Primo quod non est simile de hominibus et aliis animalibus propter legem ma trimonii que in homine attenditur inter virum et femi nam. Sed huiusmodi lex non est in bestiis. Ideoque deus aliter fecit hominem. videlicet vt ex viro fieret mulier. quia vir est caput mulieris: non econuerso: vt docet apostolus. Ad hec. §. ii. Nec etiam est simile de angelis qui sunt incorporei spiritus non multiplicabiles per generationem.
¶ Secundo ergo ad quesitum dicendum secundum Magistrum ea. dist. xviii quod deus non simul crea uit virum et mulierem. sed vnicum scilicet Adam: et ex eo Euam ac alios fieri voluit. Primo vt vnum esse generis humani principium: sicque superbia diabolconfunderetur: et hominis humilitas dei similitudine sublmaretur. Nam diabolus concupierat esse principium aliud a deo. ideo vt hec superbia eius retunderetur hoc homo in munere accepit vt sit principium hominum quod diabolus rapere voluit: nec obtinuit. Secun do vt per hoc imago dei magis in homine appareret Quia sicut deus omnibus rebus principium extitit cretionis: ita homo omnibus hominibus principium generatio nis. Tertio secundum Aug. vt dum cognoscerent homines se ex vno indiuiduo esse omnes: se quasi vnum amarent Hec Magister Deus ergo laudabilis
2
¶ Quare prima mulier scilicet Eua formata est a deo ex latere viri: Magister supra Respondet quod ad ostendendum quia in consortium dilectionis creabatur Ideo non de capite: ne videretur praeferenda viro. nec de pedibus: sed ex latere. quia non ancilla sed socia viro facta est. Alia ratio secundum Lyram super Gen: vt vir vxorem magis diligeret: sic quod ei inseparabiliter matrimo nio coniungeretur dum cognosceret eam ex seipso productam esse: tanquam suam carnem propriam fouendam. Et hoc fuit maxime necessarium in specie humana in qua mas et femina secundum dictamen recte rationis habent simul manere per totam vitam. quod non contingit in aliis animalibus: licet coniungantur propter generationem ad tempus et puta quousque in anno enutriunt pullos sunos. et homo domesticam vitam tenetur cum vxore toto tempore vite gerere. Unde Eua facta est ex latere intra quod prope est cor situatum: quod est principium vite et fons amoris: dicente Philosopholiro de vita et morte. Cor est primum viuens et vltimum moriens. Propterea Gen. i. Relinquet homo pa. et ma. et adherebit vxori sue: et fiunt duo in carne vna. Tertia ratio vt figuretur sacramentum hoc magnum in christo et ecclesia Eph. v. De hoc. §. subsequenti.
3
¶ Sed cur facta est Qua ex Adam dormiente et non vigilante: Magister vbisnc. videlicet li. ii e. di. xviii. Respondet quod Primo ideo: ne horrorem vel penam sensisse mostraretur adam in detractione costeet sic dei opus mirabile commendaretur cum latus aperuit et partem separauit: ita quod nec a sopore illum excitauit: nec a quiete contemplationis turbauit: nec lesit etc.
¶ Qud siquis obiiciat Quia deus potuit separare costam a vigilante eque sine dolore et horrore. Dicendum secundum Bonauen. ea. di. q. i. et Rich. quod bene potuit: sed non fecit propter commendandum miraculum: vt dictum est. et propter rationes subnetas. Secundo sic voluit deus adam dormiente: vt ipse adam mente eleuaretur in sopore ad praeuidendum dei reuela tione multa futura de christo et ecclesia et sanctis qui et sacro mtrimonio procrearetur scilicet patriarche: prophete: apostoli et sic de aliis. Unde et statim cum euigilauit prophetauit di. Hoc nunc os ex ossibus meis etc. vt patet per Aug. li. ix. super Gen. Tales autem visiones magis sede fiunt in somno: sensibus quietatis: vt claret pluribus scripturis. Tertio secundum Guill. Scotist. e. di. xviii. li. ii. vt per dormitionis quietem vnius in alium quieta permanentia vsque ad dormitionem mortis vel transitus ei hac vita designaretur. Quarto praecipue propter figurandum mysterium christi et ecclesie. quia sicut de Adam dor miente formata est Eua: sic de christo in cruce hormiente id est moriente: fundata est ecclesia sponsa christi per sacramenta quae habent efficaciam ex sanguine chri. vnde de latere christi in cruce mortui profluxit sanguis scilicet redenptionis et aqua ablutionis scilicet baptismi et poenitentie: et ex conseti alia sacramenta habent efficaciam ex christi morte.
4
¶ Sed vbi suit Eua condita: eti quae hora: Ad hecidem Guill. et doc. dicunt: quod Adam formato in agro Damasceno et immediate statim tramsposito in paradisum: ibi scilicet in paradiso immisit dominus soporem in adam: et tunc formata est Eua a deo. Et de hoc latius dictum est supra vbi Adam. §. xi. et sequentibus.
¶ An autem AEua condita sit eprdextero latere Ade vel sinistro: Uidetur saluo iudicio meliori quod ex dextero. Tum propter praefiguratio nem ecclesie et christi in dextero latere vulnerati. Tum propter honorandum Euam tanquam consortem regni cum adam. Nam reges dextras dant regine etc. Unde patet deus laudabilis in omnibus.
5
¶ Utrum Qua et Adam in paradiso habuissent quandoque dormire naturali sopore: Si dicas quod sicut scriptura dicit Gen ic.t Adam dormiuisse quando Eua fuit formata: Ita fuisset et in ipsa Eua quandoque ac filiis eorum si in paradiso stetissent. Ex hoc non habetur quod naturali sopore dormiuissent. quia scriptura expresse dicit quod immisit dominus soporem in adam Ex quo constat vt dicit Lyra: quod ille sopor nuon fuit naturaliter causatus: sed a deo immissus
¶ Respondetur ergo secundum Bonauen. e. di. xviii. q. i. concor. Rich. quod si adastetisset etiam fuisset in eo et aliis hominibus in paradiso somnus aliquando naturaliter: non propter debilitationem virium potentie sensitiue vel ex lassitudine sensuum vt modo fit in nobis: sed propter vigorationem potentie vegetatiue. quoniam etsi neutram harum virium contingeret in homine ibi lassari: tamen quando vna cessabat ab operatione alteram vigorari contingebat: dum tota anima sensibus exterioribus sopitis circa actum vnius virtutis intendebat Uerum tamen licet varie sint opiniones: tamen vt plures dicunt: praesertim Ubertinus de Casali. Aliter fuisset in paradiso somnus hominum quam modo. Nam videmus quod modo somnus in nobis aufert liberi arbitrii vsum et sepelit actum rationis: et per consequens tollit actum meriti et demeriti. et est magne imperfectionis. quia destruit actum contemplationis. Unde et a somno expergefacti experimur in nobis hebetudinem mentis. et post somnum non statim sinimur libere in deum ferri mente: sed cum nouo conatu oportet nos redire ad mentis claritatem et suauitatem quam prius fueramus exparti. Sed si stetissemus in innocentia: tunc vt Augustinus super Gen dicit li. ix. expresse fuisset clarior contemplatio dormientium quam sit modo visio vigilantium. nec somnus impediuisset vsum liberi arbitrii: imo mens in deum eleuata multas reuelationes et suauitates hausisset Sicut et adam praeuidit plura in praedicta soporatione. Unde per peccatum icurrimus omnes defectus et errores igno rantie ac quaeque impedimenta somnii et aliarum miseri arum penas: vt dicit Augusgiu. in enchyst. ca. viii. et sancti doc. comnit.
6
¶ Utrum Qua sit formata ex nudacosta Ade sine carne: Respondetur secundum Guill. e. di. xviii. et communiter doc. quod non. imo cooperta carnibus. Unde dixit Adam. Hoc nuc os ex ossibus um. et caro(inquit) de carne mea. Ex quo patet quod cum costa fuit particula carnis
¶ Quare autem non fecit deus Euam de car (sumpta. ne Ade: nec de solo osse vel costa: Respondetur secundum Bonauen. e. di. xviii. quod de osse ideo voluit facere vt vir esset in robur mulieris quae est inferioris setus et sic mulier per virum iuuaretur et conseruaretur in iusticia ac sustentaretur. sicut caro per ossasirmatur et susentatur. vnd mulier per consortium viri vigoratur. Sed quoniam vir permulierem emolliter et sepe ad bona vel mala inclinatur vt patet de Adam et Eua in tenatione serpentis: et de multis aliis etiam sanctis viris: ideocaro simul cum costa est sumpta.
¶ Nota ergo secundum Guil. e. di. xviii. quod mulier quasi mollis aer dicitur tripliciter. vte Primo propt infirmitatem propter quam est fragiliore mollior ad resistendum malo quam vir vt in pluribus Secundo propter molliendum. Ecci. xlii. Melior est niquitas viri quam mulier bene faciens. Lyra. Melior et i est minus mala escilicet ad cohabitandum. quia magis emolit cor viri ad peccandum carnaliter: quam iniquitas virito habitantis alliciat ad consentiendum. Uel alitersum eundem Guil. quia vir significat fortem in virtutibis. mulier infirmum. Melior autem dicitur iniquitas viri d est habonis fortis casus in vicium scilicet occasionaliter: quia fortius resurgit: quam mulier bene faciens id est quam si infirmus operetur bonum. quia ex hoc in superbiam erigitur. Tertio mulier dicitur propter sexum contra virum bistinctu: sicut Eua fuit dicta mlier cum esset virgo adhuc in paradiso: et proptersexum: et proter Ade inductionem in peccatum molliendo cor illius ad consensum. ergo mollis. dicitur et ob hoc mulier quasi molis aer. Unde Prigen. diffinit dci. Mulier est capul peccati: delicti mater: transgressio legis antiquoe expulso paradisi: et consequenter arma diaboli.
7
¶ Sed Qualiter ex taparua cota cum carne facta est Eua mulier magna: quia creditur facta in etate perfecta et quantitate magna sicut et Adam. Idem Guill. dicit quod deus superaddidit aliquam materiam. Sed vnde sumpsit illam: Respondendum est inquit quod creauit ex nihilo. Unde non est bene intelligibile quod Hugo de sancto Uic. dicit: quod ex sola costafuerit producta mulier. Tunc enim non fuisset nisi rarefactio maior illius. Non videtur autem vt tantum rarefieri possit vna costa quod ex ta stet corpus perfecte mulieris. Hec Guill. Alii autem sicut et Magister di. e. xviii dicunt quod fuit sine additione materie aliunde sumpte. sed sicut de nihilo deus produxit materiam: ita a fortiori pouit facere de modica materia magna permultiplicationem materie in seipsa: non per additionem extrinsece rel.
8
¶ Sed An ista costa de qua formata est Eua fuit superflua in adam An necessario requisita ad esse perfectum ade tanquam de integritate eiusdem. Nam si fuit superflua: sequitur quod fuit mostruosa: sicut sextus digitus in manu. quod non decuit in pimo homine a principio sue creationis esse. quia sic non bene esset a deo formatus cum deus et natura non abundent in superfluis: nec deficiunt in necessariis. Denique cum esset superflua: non ergo oportuisset carnem repleri pro ea superextendendo scilicet cutem super carnem in locoseparationis. Rursus Si illa costa fuit necessaria Ade: ergo debuit ei alia costa reddi pro ea: alias illa remota: corpus ade remansit diminutum et imperfectum. quod repugnat conditioni primi hominis qui fuit perfectissimus in corpore et anima Et sic mulier non fuisset sibi data in adiutorium: sed in detrimentum. Respondetur secundum Guil. et Bonauen. Rich. Tho. et Lyram: ac alios doc. quod Adam dupliciter potest considerari. Uno modo inquantum indiuiduum. Et sic non fuit illa costa necessaria ad esse eitus scilicet indiuiduale ideo illa sublata remansit corpus Ade integrumatque perfectum sub ratione indiuidur Alio modo potest consuerari inquantum Adam est principiutotius humani geteris. Et sic fuit illa costa necessa ria: vt scilicet ex ea prodiceretur Eua pro conseruatione specierhumante per generationem ex ambobus. Et ita non fuit mostruosa. quia mostra sunt praeter nature intentionem: ex. ii Phsicus. Ibi autem intendebatur conseruatio speciei. Paet ergo quod licet esset superflua ratione indiuidui: tamen erat necessaria ratione speciei. Sicut super fluum alimenti dquo fit semen ad generationem et specieconseruationem st necessarium: ex. ii de anima. tamen est su perfluum indiuiduo. Sic in proposito.
10
¶ Utum Eue formatio facta sit a solo deo: An etam ministerio angelorum: Respondetur secundum Magistrum e. di xviii. cum Augustino li. ix. super Gen. ad lit. et Rich. de media vil. circa litr. quod quo ad aliqua angeli ministrauerunt in ista formatione mulieris. videlicet ipsum Adam deo iubente soporando: et costam cum carne abstrahendo. Sed quo ad alia angeli non potuerunt efficere. quia angeli nullam possunt creare naturam. ergo nec formare: costam in mulierem transsubstantiando: nec carnis supplementum in locum costofaciendo in instanti. vnde nec dicuntur creatores angeliro sicut nec agricole dicuntur creatores segetum ve. arborum: licet seminent talia. Sed solus deus dicitur creator et formator mulieris et omnium. Unde Augustinus supra dicit Supplementum carnis in coste loco: et corpus et animam femine: configurationemque membrorum et omnes sen sus et viscera omnia deus per se fecit: quamus costa per angelos abstracta sit.
¶ Quare autem deus per seipsum voluit facere talem formationem mulieris Bonauentura dat rationem. quia modus ille formandi non poterat fieri potestate creature eo modo quo facta est: prout dictum est. Et Secundo ideo: vt homo vtriusque sexus imme diate in deum tenderet diligendo a quo se nosset imme diate esse factum. Tertio additur secundum Ansis. vt homo totus nulli nisi deo subesse vel propter deum tantum alicusubiici obligaretur Propterea non permisit etiam surplementum carnis in locum coste in corpore Ade perangelos fieri: ne in aliquo teneretur homo angelo nisisecundum deum. Nam si aliquid angelus fecisset in adam vt Eua: tunc aliquid iuris in eis et filiis eorum haberet vt intantum homo angelo subesst obligatus deseruire etc.
11
¶ Quare QEue formatio de costaAde huiusmod scilicet aterali potius quam de alia facta est: Respondetur secundum doc. fheolis. quod hoc conueniebat magis ossi laterali prope pectus existent: pluribus rationibus Primo propter societatis coniugalis et amoris designationem: vt patuit supra. §. ii. Secundo propter christi et ecclesie figurationem: vt etiam patuit. §. iii. Preterea Tertio propter mulierum moralem condicionem. Nam vt Anton. Floren. iii. parte summe. ti. i. c. xxv. et alii concorditer dicunt
¶ Costa habet Primo proprietatem sonorositatis. Nam ossa collecta in sacco si fortiter collidantur sonant. quod non facit terra. Costa autem late ris cum hoc habet curuitatem. Et sic significat quod muli er est naturaliter loquacitate sonans: et sepe non recta loquens: sed fallax. Ideo Philosophus. iii. Pol. dicit quod si mulier eloquens sit: non est ascribendum virtuti sed loquacitati: quam habet er natura. Ideoque Eccixxvi. scribitur: quod donum dei est magnum: mulier tacita et sensata
¶ Secundo Ossa sunt dura et difficulter flectuntur: et os lateris frangitur prius quam rectificetur: Sic mulier voluntati viri contrariatur: nec faciter flectitur ad concordiam. Unde poeta dicit quod Mulier semper prona est rei quae prohibetur ei. Et patuit in Eua quae vetitum pomum prona fuit comedere. de ligno autem vite quo viueret minus curauit.
¶ Tertio secundum Aristo. li. de animalibus Malolrier minoris est capitis et vocis gracilioris quam vir. Et ossa laterum in homine sunt pauce carnis: nec habent intra se medullas etc. In quo significatur quod viri plus habent vigere ratione quam femine: et eis voce praecipere docendo. Et ipse femine non debent multum amare carnalia: sed castitatem. ideo de latere sunt facte.
¶ Quarto secundum Isid. liro etymo. Costa dicitur quasi custodia. quia coste lateris custodiunt omnia interiora et molliciem ventris: ac viscera vallando seruant. Sic docetur quod mulier debet esse prouida ad custodiendum et fouendum ea quae sunt intra domum. Uir autem extra intendere: vt docetur libroIcono. Et videmus in auibus et animalibus quod femine in nido fouent oua vel fetus etc
¶ Quinto vt dicitur libro de nat. re. coste dextri lateris sunt fortiores quam sinistri. et in homine sunt communius octo in vtroque latere inserte. Nonnulli sunt qui habent decem in vtroque latere. Et vt dicit Razi Amplitudo lateralium costarum fortitudinem declarat et iram multam. Curuitas non mia: morum maliciam. sed equalitas signum bonum est
¶ Et in his docemur spiritualiter quod mulieres debe rent esse fortes ad bene operandum et deuotiores ad christum dextro latere lancea vulneratum pro nobis. In quo redemptionis nostre et ablutionis ostedit sacramen tum effusione sanguinis et aquae. Unde mulieres deberent sepius recolere deuotius vulnera christi: et ob hoc compati infirmis et egentibus membris christi: cogitans quod formatio mulieris ex latere Ade dextro vt creditur figura fuit ecclesie totius ex latere christi dextero fun date. Unde Augustinus et ecclesia canit di. Intercede prodeuoto femineo sexu. ad significadum quod deberent esse magis deuote femine quam viri. Item docemur etiam quod octo beatitudines et decem precepta fortiter debe rent custodire. et quod equalitatem deberent habere: nec sequi passionum excessum et morum malorum inclinationem. vt de his dictum est vbi Corpus. §. xix.
12
¶ Utrum formatio eue de costaAde fuit per miraculum: Nota secundum Guill. e. di. xviii. quod Mirabile et Miraculum differunt proprie sicut superius et infertus scilicet animal et homo. Nam omne miraculum est mirabile: non econuerso. Unde ad hoc quaesitum idem ponit talem conclusionem. Sic inquit productio mulieris de Ade costa fuit mirabilis vt non esset proprie miraculum. Et huic concor. Bonauen. et Tho. Declaratur. Nam quod fuit mirabilis patet. quia cunctam excedebat humanam facultatem vel creatam. Nam propter admirari ceperunt homines philosophiari. i. Metaph. Ideo Mirabile dicitur: aut cuius ratio ignoratur: aut cuis factura excedit virtutem mirantis. Utrumque autem erat in proposito. ergo fuit hec formatio mirabilis: vtpote modo supernaturali.
¶ QExd autem non fuit miraculum proprie. declaratur. quia vt dictum fuit supra vbi Demones. §. lvi. Ad esse miraculi propie dicti requiritur quod sit insolitum: hoc est contra cursum nature solitum: etiamsi non raro sed sepius eueniat. Non enim raritas facit esse miraculum: sed tantummodo mirum. Nam si deus qualibet die illuminaret mille cecos: adhuc esset miraculum: et tamen sepe eueniret. Et eclipsis lune vel solis non esset miraculum que tamen raro contingit. Sed ad propositum Productio mulieris de huiusmoi costa non fuit contra cursum nature. quia etiam nunc natura producit costas de hominibus per generationem
¶ Quod si dicatur. Fuit ne arduum: Respondendum est inquit quod sic. Sed non omne arduum habet rationem miraculi. Est enim triplex arduum scilicet supra naturam: et praeter naturam: et contra naturam. Arduum supra natura est quando tale factum nequit pmnino facere natura: sicut fuit incarnatio vebi dei Arduum preter naturam est: quando natura scilicet bene attingit in facto sed non in modo faciendi: ita tamen quod iste modus non sit contrarius modo agendi naturali: sicut comuersio virgarum in serpentes. possent enim longo tempore conuerti per alterationes. Et ista praedicta duo sic faciunt mirabile quod non miraculum proprie loquendo.
¶ Preterea arduum contra naturam dicitur quando est contrarium cursui nature: ita quod natura bene attingit in facto: sed non in modo faciendi. sicut illuminatio ceci. Natura enim bene facit visionem: sed non post privationem Et hoc solum arduum habet rationem miraculi. Unde si formatio Eue de costa ade dicatur alibi miraculosa: sicut dicit Magite sentur. fore miraculosam: debet accipi communiter scilicet miraculum pro mirabili. quia hec formatio quantum ad modum fiendi fuit supernaturalis et miraculosa: eo quod non fuit naturalis modus propagationis mulieris ex costaviri: sicut nec ade ex limo. Sed quantum ad proprietates consequentes naturas institutas non debet miraculo attribui.
13
¶ Utrum corpus Eue productum fuerit ex costa Ade velut ex semine siue secundum rationem seminalem: Respondetur secundum Guill. e. di. xviii. quod non. quia non est facta per generationem. Unde Augustinus super Gen. dicit. Illa quae secundum causam seminalem fiunt: ita naturaliter dicimus fieri quod sic naturalis cursus scilicet propagationis hominibus innotuit. Sed ista non fuit sic. Unde Magister ibidem dicit Non habust rerum prima conditio vt mulier sic fieret: sed vt sic solum posset fieri. Et sic patet quod non erat ibi ratio seinalis etc.
¶ Sed quoniam constat quod ibi fuit potentia ad producendum simile ex costa Quare ergo in illa costa non dicitur fuisse ratio seminalis: sicut est in seminibus plantarum et arborum vbi ex similibus producitur simile: et eodem modo est in animalibus Respondet idem Guill. quod ideo quia ad hoc vt aliquid dicatur semen alicuius: requiritur quod sit in proxima dispositione ad illud. cuiusmodi dispositio non erat in illa costa ad producendum Euam ex ea.
¶ Proinde Nota secundum e. Guill. e. dist. xviii. cum Bonauen. quod effectus in rebus mundi fiunt secundum tres rationes differentes inter se.
¶ Primo quidam fiunt secundum rationem primordialem quae etiam dicitur ratio causalis et ratio idealis: vt trahi potest ex Augustino super Gen. ad lit. Et hec dicitur primordialis ratio: quia est prima ratio ceteris omnibus. et est de rebus diuina dispositio quae dicitur primordialis in respectu ad prius negatiue. quia nulla est prior ipsa quiest prima omnium. Dacitur etiam causalis relatiue et positiue ad posterius inquantum ab ea cuncta prodeunt. Sed dicitur ratio idealis ratione artificii in ea scilicet dispositione diuina latentis in mente dei. Unde quando aliquid fit a deo sic quod creatura ipsa non habet potentiam aliquam fiendi: sed omnino fit ex nihilo: deo faciente: sicut facta est mundi creatior tunc fit secundum rationes causales: primordiales: et ideales
¶ Secundo quidam effectus fiunt secundum rationem obedientialem quo cuncta diuino substernuntur imperio. Est enim ratio obedientialis qua deus de qualibet creatura facit vel facere potest in effectu quicquid sibi placet: ita quod creatura iam facta a deo habet in illo effectu solam potentiam obedientie voluntati diuine et non aliam. vt cum ex vno pane multiplicantur et fiunt plures panes dei virtute sola. Sic et de costa dicitur facta mulier secundum Magistrum
¶ Tertio quidam effectus fiunt secundum rationem seminalem: que est semis qualitas qua aliquid est in potentia ad generandum consimile ei cuius est illa ratio. Ista autem potentia est duplex ad talem effectum producendum. Una est propinqua et sufficiens: sicut est in seine sato vbi triticum fit ex tritico: arbor ex arbore etc. Similiter in semine deciso in generatione hominis: aut asini: et sic de aliis. Alia est remota et insufficiens: sicut est in pane vel alimento potentia nature vt ex eo fiat homo ita quod comedatur: digeratur: et in humorem conuertatur: et tandem in semen: deinde in hominem. Primo modo proprie dicitur raotio seminalis. Secundo modo non dicitur ratio seinalis proprie sed large solum. Si autem immediate duceretur ad effectum vtpote si de pane statiet immediate formaretur corpus huma num: sic nullo modo diceretur factum secundum rationes seinales sed secundum rationes obedientiales. quia sic fieret sola potentia obedientie sine intermedia tramsmutatione.
¶ Sic ergo ad propositum Corpus Eue fuit ex costa ade non secundum rationem seinalem si proprie accipitur ratio seinalis: sed secundum rationem obedientialem. quia costa illa respectu talis modi prducendi tantum corpus non habuit nisi solam potentiam obedientie. Si autem ratio seminalis accipiatur large pro quacumque notentia actiua existente in materia: sic posset dici in lla costa ratio seinalis. Hec ex Bonauen. simlis et Guil.
14
¶ Sed quliter iuxta florum varietates: sanctorum ordines diuersi status significantur Ac hoc Nota secundum Greg. super Ezech. parte. i. bomel. vi. Et concordi. alios docto. di. Multiplex est inquiflorum redolentia. Redolet enim Primo flos vt nee in predicatoribus qui inebriant mentes audito rum. Secundo flos oliue in misericordibus. quia suaue est opus misericordie miseris. et more olerrefouet. Tertio flos rose in martyribus qui cruore rutilant. Quarto flos lilii in virginibus. quae candidam car nem castam habent et incorruptam. Quito viole in hum libus scilicet viduis et confessoribus. qui per humilitatem tenennec in altum se subleuant. sicut et viole licet pulcri sint in virtutibus. Hec ex Grego. Unde de singulis istis aliqua tangemus in sequentibus.
15
¶ Nota sicut Bern. super Can. ser. lxi. dicit. Uineis florescentibus omne venenatum animal cedit loco et fugatur eius odore. Et secundum Isid. de flore vitis succus expressus poculi genus conficit quod delectat et saluti confert. Sic spiritualiter: venena omnium viciorum fugantur praedicatione et delectantur ac inebriantur mentes auditorum ac saluantur. Ideo bene Canti. ii dicitur Uinee florentes dederunt odorem sum scilicet quo effugatur diabolus. Item. Secundo in in vineis dum floret maximum damnum faciunt vulpes discurrentes. vt dicit Lyra super illud Can. ii Capite nobis vulpes par. quae demoli. vine scilicet quia excutiunt flores. Sic demones et heretici faciunt maxima damna in praedicationibus depraeuando veritatem Item Tertio vt dicit Plinius. libro xvi. Uitibus florescentibus nocent hec scilicet cum imber percusserit vel grando. quia tunc fructus simul defluunt. Item Raphanus et laurus quae licet non necant vitem. sed tamen ledunt odore vel succi mixtura. Odiunt etiam vites: tam caules quam omne olus etc. et nisiprocul absint hec vitis tristis egraque permanet. Hec Plinius.
¶ Sic spiritualiter primo in praedicatoribus no cet tanquam imber qui est pluuia repentina et infrigida tiua. si videlicet praedicator sit repentinus ad passiones sed quaendas et frigidus a charitate. Unde Greg. dicit Qui charitatem non habet praedicationis officium nullatenus assumere debet. Secundo raphanus qui fetidam ore eructati onem facit. sercat fetida id est carnalia verba et non casta eloquia eructare. quia huiusmodi nocent et deedificant in secumo ne. Tertio Laurus nocet euellendo murum cui adheret. Et cortex eius bibitus vt dicit Auicen. interficit fetum propter suam amaritudinem. Sic nocet dum praedicator: mala sua vita scandalum facum ruine in auditoribus. et extinguit fetus id est conceptum in corde eorum bonum propositum suo exemplo. Quarto nocent caules et olera ac cepe etc. quae vt dicit Auicen. et Palladius li. iii. sanguinem malum generant: et terra stercorata crescere delectantur Ita praedicando falsa vel erronea et huiusmodi que malum sanguinem scilicet concupicentie praue generant et stercora viciur orum sapiunt. Ex his omnibus patet dei bonitas laudabilis et sapientia quae talia fecit in rebus.
16
¶ Item Quare per flores rose conuenit designari marteres et patientes aduersa: Nota quod scribitur Ecci. xxxix. Obaudite me inquit diuini fructus. Lyra id est discipuli vel christiani. qui estis fructus adquisitionis diuine per christi sanguinem. sequitur. Et quasi rose plantate super riuos aquarum id est gratiarum: fructi ficate. videlicet in bono opere et aduersorum passione. Aduertendum ergo quod rosa habet proprietates optimas ex dei bonitate iditas secundum Auicen. Plinium: Constan. Platearium: Rasi: et alios recolligendo breuius
¶ Primo rosa habet speciositate in colore scilicet albo et rubeo: ideo rosa iure dicitur flos florum. significat ergo mundicie pulcritudinem et charitatis rubedinem quae praecipue fuit in martyribus qui rutilanti cruore rubent: et maxime in christo. Unde canit ecclesia. Cuius corpus sanctissimum in ara crucis torridum cruore eius roseo gustam. vide.t deo. Secundo rosa habet suaui tatem in odore. sic charitas et mundicia delectat christum et angelos: vt dicit Chrys. Tertio rosa habet spinositatem in origine. quia de spinis oritur et inter eas crescit. et sic significat poenitentie asperitatem. Quarto habet virtuositatem in valore. et hoc quasi contra omnia vicia septem capitalia.
¶ Primo contra superbiam. quia secundum Platearium: melioris virtutis estrosa collecta si nondum expassa sit omnino: tamen rubicunda in foliis. Et sic significat humilitatem quae claudit in se abscondendo bona quae facit et non expandit ad gloriandum etc. Secundo contra auariciam est larga et copiosa in foliis roseis. Tertio contra luxuriam refrigeratiua est caloris. Et secundum Auicen. Rosa si sternatur super lectum: dormienti abscindit commnitus desiderium. Quarto contra nuidiam. quia secundum praedictos: rosa confortat suo odore cor et cerebrum: ac delectat suauitate. Quinto contra gulam. quia secundum Constan. in vino cocta rosa si quis lauet os tollit dolorem ginginarum. et cocta in aceto sedat dolorem dentium ore tenta vel gargarizata. ibi autem exercetur gula. Sexto est iram. quia est patientie signum: vt praetactum fuit. Septio contracidiam. Nam secundum Constan. si aqua rose sepe lauetur caput canicies festinatur. Et vt aliqui dicunt hoc fit magis si aquae rose addatur acetum et sic caput abluatur. Sed canicies signum est complete etatis et per conseques diebet esse hon operis
17
¶ Item Quomodo pur Lili flores signifi cantur multipliciter casti homines: praesertim virgines. Nota secundum physicos in praecedenti. §. praescriptos. et alios: quod Lilium optimas habet proprietates pro castitatis significatione. Primo in lacteo flore. quia secundum Isid. du candor lilii in foliis lacteis sit: auri tamen species intus effulget: et trium quasi granorum. quo significatur lactea mundicia in fide diuine trinitatis. alias non valet virgitas vel castitas: sicut nec alia virtus scilicet sine vera fide: vt dicit Aug. Unde etsi flores lilii confricentur vel terantur non redolent: sed fetebunt. sicut dicit Philosophuslibro de plantis Sic in proposito
¶ Secundo in coloris decore. quia lilii flos habet in se colorem impermixtum: sed in stipite ac foliis viridem. Sic castitas nullam maculam peccati debet habere admixtam. quia vt Amb. dicit. Sepe ca stitati admiscentur superbia: ira: et huiusmodi vicia. Sed debet habere virorem gratiae et innocentie
¶ Tertio in tenore. quia tenetur bene inter spinas. Cantur. ii. Sicut lilium inter spinas: sic amica mea inter filias. Et quia lilium tenet se apertum ad superiora: et clausum ab infra: Sic castus homo debet ducere vitam asperam et habere corapertum ad celestia: ac clausum ad mundialia et terrena. Nam teste Bernardo: periclitatur castitas in delitiis Et. i. Cor. vii. Mulier innupta et virgo cogitat quae domini sunt vt sit sancta corpore et spiritu etc. Ultimo in virtutis valore. Nam lilium secundum Gloi. Cantur. ii Et Pe. de crescen. li. vi. de rural. commo. Et Diasco. et alios: hanc habet virtutem quod folia eius cocta et imposita ad combusta loca in membris proficiunt. Idem faciunt radices eius trite cum oleo apposite: extrahunt enim ardoris dolorem. Et sic significat valorem contra carnalis comcupiscentie ardorem. ergo castitatem. Hoc modo apponendo valet etiam ontra morsum serpentium. Item vt dicunt praedicti physci Radices lilii si desiccantur et in puluerem redigantur et postea cum aqua roseacea temporentur: tale confectum mudat faciem et remouebit rugarum contractionem abluendo. Et secundum Auicen. Album lilium hortulanum et eius proprie radix et oleum eius bibitum et inunctum: confert matrici. nec est ei par in egritudinibus matricis: et extrahit fetum etc. Sic spiritualiter castitas contraconcupiscentie praue ardorem est remedium: et est demonum tanque serpentium morsum Et ad rugas viciorum remouendas confert: atque ad fetum id est conceptum boni operis extrahendum in effectum etc. Ecce ergo dei bonitas talia bona efficiens laudabilis in omnibus.
18
¶ Quid de Foribus viole. Nota quod secundum Isid. Uiola dicitur propter vim odoris. quia est odorifera et humilis herba: non alta. ideo bene significat humiles: vt patuit. §. iiii. Quedam etiam violaest alba: vt dicit Plinius lir. xxi. et Platearius: ideo significat etiam castas viduas. Item Macer dicit. Hec vis viole fertur mirabilis esse scilicet quod albe violesi radix teneatur in ore: et sucus eius sepe sit transglutitus: vulneris nimium fluxum mox sistere facit. Sic spiritualiter Uiduitas: carnalis vicii fluxum reprimit Item secundum praedictos: et Diascoridem: Rasi: aliosque physicos: tres ponuntur species viole ex quibus fit oleum violaceum admiscendo. Una est purpurea proxime fla¬ uea. Alia est alba. et Tertia habet colorem melinum :et a melan grece quod est nigrum latine. Et cunctis sunt. pares vires in medicamine. Sunt enim frigide: et somnum prouocant: et dolorem quemcumque capitis sedant vel vngen. vel olfatu solo: vel si inde corona fiat capiti imposita. Etsi potentur: crapulam et ebrietatem de capite discutiunt. Hec sufficiant. Unde conuenienter significat Flauea confessores: Alba viduas: Melina vel nigra humiliter penitentes. De talibus potest accipi scilicet illud Cantur. ii Iam hyems transiit Flores apparuerunt in terra nra. quia viole florent verno tempore et ante alios flores prodeuntes. Et humilitas poenitentie praecedit alias virtutes in homine. Unde omnes pebent esse pii: quod significatur oleo: et frigidi ab estucarnalis concupiscentie castigando corpus soporati id est quietati in deo: a sensibilibus delectamentis abstrahendo se. sani capiti id est prudentes in christo et vera ide christi qui est caput nostrum: dolorem omnis erroris et vicii remouendo. Et sobrii etc. Proinde de comfessore canitur. Qui pius: prudens: humilis: pudicus: sobrius: castus fuit et quietus vi. dict praesens etc.