Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Praepositiones
1
PRepositiones quales recipiuntur in diuinis. et quales non Nota secundum Bonauen. in primo di. xix. q. iiii. quod praepositiones distinguuntur quadruplici habi tudine. Primo enim quedam praepositiones important habitudinem repugnantie. vt contra absque etc. Secundo quedam important habitudinem distantie vt ad propter Et tam ille prime quam iste secunde nullo modo recipiuntur de diuinis personis. vnde non valet dici. pater est contrafilium nec econuerso etc. Similiter pater est propter filium nec econuerso etc. Similiter pater est ad filium proprie. Ter tio quedam praepositiones important habitudinem cause vt de ex apud a. et huiusmodi. et iste recipiuntur. tamen non conuersim. Nam hec est vera. filius est de patre et apud patrem. et ex patre. Sed non conuertitur. dicendo pater est de filio. pater est apud filium. et sic de aliis. Quarto quedam praepositiones important habitudinem conuenientie. vt in cum. et huiusmodi. Et iste recipiantur etia conuersim. quia conuenientia est relatio equiperantie. vnde vere dicitur pater est in filio et cum filio. Et etiam econuerso vere dicitur filius est in patre et cum patre etc.
PRescientia diui na Utrum deus habeat praescientiam determinatam futurorum contingentium. Cum enim de futuris contingentibus non est determinata veritas vt icit philosophus. ii. Peri her. ergo de eis non est scaia que est ve rorum i. Poste. Ad idem confirmatio Futurum contingens est me cras sedere. ergo scit deus me cras sessurum. sed possum non sedere. ergo illa scientia dei erit fallibilis quod est impossibile. aut si non est fallibilis. ergo necesse eri t sedere etc.
¶ Ad hec respondetur secundum Scotorlis. di. xxxviii. primi libri. q. ii similis Rich. ibidem. q. v quod de fu turis contingentibus non est determinata veritas id est non est determinata entitas in se. et quo ad intellectum no strum naturalibus suis relictum. Sed bene est determinata veritas in alio scilicet in voluntate diuina et eius intellectu. quia in ea sunt determinata con tingentia nota: cum sit prima causa contingentie ipsa voluntas diuina vt patebit in sequentibus. vn quamuis possim non sedere cras absolute loquendo. non tamen est verum facta suppositione scilicet quod sit determinatum a volutate diuina. et praeuisum ab intellectu diuino Sed quia non determinauit se voluntas in contingenti bus huiusmodi. ergo etc.
2
¶ Unde ad quesitum respondetur secundum e. Scotorlis. quod deus precognoscit determinate omnia contingentia teste apostolo Heb. iiii. Omnia nuda et aper ta sunt oculis eius. Ratio quia agens per voluntatem et intellectum certissime cognoscit. suum effectum. Sed deus agit et facit per intellectum et voluntatem omnia con tingentia ac dirigit. ergo etc.
¶ An deus contingenter praesciat fu tura contingentia: Nota secundum Guil. e. di. xxxviii. quod triplex est contingens secundum philosophos
¶ Primum dicitur contingens ad vtrumlibet quando scilicet indifferenter res se habet ad opposita contradictoria. sicut hominem esse album vel non esse album. Ideo dicitur ad vtrumlibet. patet. ii Peri her. Secundm dicitur contingens innatum quando se habet ad vnam partem: tamen cum quadam inclinatione ad aliam: licet non equaliter. Et ista dicitur contingentia nature vbi se pius quod natura intendit accidit. licet non semper ido dicitur contingens innatum quasi intus natum seu in natura positum. Et de hoc loquitur philosophus primo Priorum Exemplum: hominem bipedem nasci vel cum oculis. Ter tium dicitur contingens altum. Et est quoddam commune tam contin genti ad vtrumlibet quam innato. et ideo dicitur altum sicut conmunia in linea praedicamentali sunt altiora particularibus. Et huiusmodi vocatur possibilis nomine. ii Peri her. per philosophum. ita quod quicquid est possibile dicitur contigens et sic hominem habere alas est contingens. quia possibile.
¶ Ad quesitum itaque respondetur secundum Scotorl. di. xxxix. primi. q. ii simulque Guil. supra ponendo conclusiones.
¶ Prima quod scientia quae deus cognoscit omnia prout est in deo est necessaria. probatur per eundem Guil. quia alias se haberet in deo ad modum forme accidentalis. Item quia est eterna. sed omne eternum est necessarium. ii de generatione
¶ Secunda conclusio ex Scotorlis. quod deus non habet scientiam necessariam de contingentibus ex parte obi iecti loquando de necessitate absoluta vel simpliciter dicta. Unde nota quod vt habetur circa fi. ii libro phy. Necessarium est duplex vicem absolutum et ex suppositione Infra §. ix. Nota etiam quod scientia specificatur ex obiecto. patet. vi Meta. et iii de anima. Et ita de obiectis necessariis habentur scientie necessarie. et de obiectis contingentibus contingens scientia. Unde hec conclusio probatur sic. Quia sci entia dei de contingentibus praesupponit diuinum velle. ad extra. Et tale velle respectu contingentium non est simpliciter vel absolute necessarium sed contingens quia voluntas dei non vult illa necessario sed con tingenter. Nam indeterminata est ad duo opposita ergo contingenter se habet ad illa
¶ Tertia conclusio quod deus habet scientiam necessaria de contingentibus ne cessitate ex suppositione vel conditionata. probatur secundum e. Scotorlis. quia intellectus diuinus ab eterno cognoscit suam voluntatem diuinam et omnes eius determinationes. vnde si voluntas diuina determinauit aliquid futurum fore: illud cognoscit opti me puta quod futurum erit iudicium in fiue mundi. Et sic intellectus diuinus ex tali suppositionis neces sitate. videlicet quia dei voluntas sic determinauit cognoscit necessario fore futurum iudicium Unde sicut scientia dei est infallibilis ita est et necessaria Sed scientia de contingentibus est infallibilis ex suppositione qua deus sic determinauit. ergo etiam ex suppositione est necessaria id est ex determinatione voluntatis diuine que est prima causa contingentium Hec Scotorlis.
3
¶ Sed vnde deus cognoscit veritate determinata futura contingentia. De hoc Scotorl. e. dis. xxxviii. post varias opiniones sibi contrarias ponit doc. subti. opinionem quam sequun tur Scotis. et Guil. quod contingentia cognoscit intellectus diuinus ab eterno inquantum contingentia non per ideas. quia ideas non habet inquantum sunt contingentia vt patet infra. §. xx. Sed cognoscit per determinationem sue voluntatis que est prima causa totius contingentie. et ab eterno determinat omnia futura contingentia: quae vult fieri determinate. vel que non determinate sed ad vtrumlibet Et sic intellectus cognoscit quod determinatio voluntatis diuine non potest impedire. praecognoscit determinate ta le futurum determinatum omnino fieri etc
¶ Nota pro euidentia secundum Fran. maro. e. dist. xxxviii. q. ultimo. quod quando aliqua potentia fertur in aliquod obiectum quan tum est ex se naturaliter: eodem modo fertur in illud sicut sibi presentatur. Sed diuinus intellectus fertur in vo luntatem diuinam aspiciens eam prout neutram partem propositionis contingentis determinauit. Sed vult vt sit contingens ad vtrumlibet. Puta petrum ire ad ecclesiam cras vel non ire: sicut vult petrus. li cet deus sciat quod horum petrus velit scilicet ibit vel non ibit. Tamen non determinat deus sed libero arbitrio petri committit. Item idem intellectus diuinus aspi cit dei voluntatem si determinauit aliquod futurum omnino euenire necessario ex suppositione sue ordinationis divine. puta antichristum futurum esse et iudicium. Et ita obiecta que sunt per voluntatem representata sic intelligit sicut aspicit. videlicet indetermiata vt indeter minata. et determinata vt determinata Idoque praescientia dei habet veritatem determinatam de con tingentibus prout videt deum velle hoc vel hoc determinate vel non determinate.
4
¶ Quomodo veritas contingen tium futurorum potest esse in deo indeterminata. Cum in deo non possit esse nisi scientia certissima et inua riabilis ac infallibilis: Respondetur secundum Fran. ibidem quod veritas futurorum contingentium. non est in deo formaliter sed obiectiue tantum. Causa tantum istius veritatis bene est in deo formaliter. videlicet determi natio voluntatis diuine. Unde obiectiue futura habent veritatem determinatam in deo
¶ Si dicit Esse contingentis est variabile ergo et cognitio eius in deo erit variabilis quia. ii metaph. sicut res se habet ad esse ita ad cognosci. Respondet Guil. quod argumentum procedit de scientia causata a rebus vt est scientia nostra. Sed deus cogscit res sicut suen variabiles. tamen sceia inuariabili
5
¶ Utrum prescientia dei sit condi tionata de futuris contingentibus ad vtrumlibet: Responde detur secundum Fran. mayro. e. di. xxxviii. q. iii. quod ex quo de us contingenti determinatione determinat se in volun tate ad tale contingens ad vtrumlibet. et ab eterno de terminauit se ad talia contengenter. Ita etiam contingen ter stat in tali determinatione. quia a nullo necessitatur ad extra volendum. Etem quemadmodum contingenter creat res ita contingenter conseruat rem creatam Ideo concedo inquit quod illam determinationem potest dimitte re et oppositum determiare aut istam determinatam suspendere voluntatem. verum tamen ex hoc non sequitur quod scia dei sit mutata. quia sic sciuit ab eterno quod illud fiet et sceia non erat nisi stante determinatione illa. vtpote quia illud futurum sciuit veturum non necario nec absolu te sed contingenter et praesciuit etiam quod illam determiationem dimittet vel suspendet voluntatem etc. Sed si staret determinatio illa quae determiauit deus tale futurum ab solute vel necessario venturum. tunc si mutetur determinatio iam scita mutaretur. hoc autem est impossibil.
¶ Unde si arguatur quod ergo paesacia dei de contingentibus ad vtrumlibet erit conditionata. dicit idem Fran. quod hoc non potest quis subterfugere. Ideo concedit quod est conditiona ta. et infra. Intelligendum tamen est inquit quod praescia dici nom est simpliciter conditionata. sed est absoluta inquantum vt det dei voluntatem determinatam quod scilicet hoc erit licet contingenter ad vtrumlibet. Et ideo scia dei est infallibilis. non tamen necessario quin deus posset oppositum facere vel aliter disponere. Hec ex Fran. Unde pre scaitia dei a parte rei contingentis ad vtrumlibet praescite est conditionalis. tamen a parte dei praescientis est infallibilis et determinate scita. vt patet per Boe. in fi. li. de consolAd hec infra exemplu.
6
¶ An ergo hec propositio sit cocedenda. vicem omne quod praesciuit deus ab eterno erit neces sario: Respondet idem Fran. supra. q. vl. quod non est concedenda sed neganda. quia licet deus ab eterno praeordinauit futura et praesciuit quae sint contingentia vt te currere. tame praeordinauit hoc fieri contingenter. et sic erit Et sicut ab eterno potuit non praeordinare. quia ordinauit contin genter fieri. sic nunc potest non ordinare quia contin genter stat. Nam et secundum Bonauen. Omnis diuina actie quae respicit obiectum quod potest non esse. potest desinere. vnde cum deus conseruat rem creatam. potest desinere conseruare ergo cum praescire sit respectu contingentis erit contingens sic respectu necessarii erit necessarium etc.
7
¶ Utrum per scia dei imponat neces sitatem circa futuram rem praescitam: Respondetur secundum Bona uem. e. di. xxxviii. q. penul. et Guil. quod inter alias opiniones ista est opinio catholica iusta et pia scilicet quod diuina praescientia ab eterno est. sed tamum rebus non im ponit necessitatem quamuis sit certa et infallibilis. sicut et patuit supra de praedestinatione. c. iii. vicem quod nec ipsa eterna praedestinatio diuina vel reprobatio pt nit in homine necessitatem. quamuis ponat certitudinem Ratio huius opinionis est. quia dei cognitio est perfe cta. ergo omnia sic cognoscit esse vetura sicut sunt euemtura vicem vel necessario vel contingenter. alioquin non esset perfecta cognitio dei. Sed quia multa sunt in rebus quae eueniunt contingenter praesertim qua fiunt a liba ro arbitrio et a casu et fortuna. ergo sequitur quod deus praescit talia per modum contigentie fieri. ideo non ponit neces sitatem praescientia dei
¶ Primo in theologicis. Quia si prae scientia dei imponeret necessitate frustra esset fides et euangelium christi ac eius praedicatio cum necessario deberent saluari vel damnari homines prout deus pre sciuit hos et illos siue crederent siue non Item quia tol leretur libertas arbitrii in homine. et sic deus non iuste puniret malos cum necessario fecerunt mala quae deus psciuit fienda etc. nec iuste praemiaret deus bonos quia necessario facerent bona que deus praeuidit etc. Secundo in ethicis. quia si sic tunc peariret laus virtu tis et vituperium mali nec bonis moribus mereremui nec malis demereremur cum fierent necessario in ho minibus
¶ Tertio in politicis. quia si sic tunc in omni policia frustra esset prudentia consiliatiua. quia siue consiliarentur siue non necessario omnia euenirent. Nam de necessariis euentibus non est consiliari. puta sol debeat oriri cras. vel homo moriatur aliquando. Et sic fru stra essent leges et tolleretur omnis iusticia. ergo etc Quarto in philosophcis. quia sic frustra adhiberentur medicamina infirmitatibus et vulneribus. Quapro pter Aug. lib. de li. ar. dicit quod sicut memoria mea licet sciat que praeterierunt. tamen non cogit illa esse facta. Sic dei praescientia non cogit facienda esse que futura sunt. et sic patet. Item sicut visio mea qua certi tudinaliter scio quod iste facit rotam vel ollam non ponit necessitatem faciendi rotam. ita in proposito.
8
¶ Quo ergo ordine praescit deus futuram contingentia et queque fienda: Nota secundum Guil. e. di. xxxviii. cum doc. subti. quod in cognitione vel praescientia complexorum in diuino intellectum tria signa ponuntur. licet ibi vnico actu intellectus fieri habeant. tamen secundum modum intelligendi nostrum intelliguntur distincte. In primo signo praesentantur omnes complexiones diuino intellectui. quecumque sint aut necessarie aut contingentes. Et in hoc signo omnes completiones intel ligit vt sunt in se neutre. vicem nec necessarie nec contingentes. Sicut ista. antichristus erit. Iudas damnabitur. Petrus saluabitur. In secundo signo iste neu tre complexiones praesentantur diuine voluntati. Et tunc diuina voluntas vnam eligit partem et dicit vole determinate antichristum esse. Iudam pro peccatis suis damnari. Petrum saluari secundum ordinem. supra de Predestinatione. §. xx. ac. vi. In tertio signo intelle ctus diuinus videt determinationem diuine vo luntatis. Et scit quod ille veritates impleri contingenter. vel necessario ex determinationis divine suppositione. quia scit suam voluntatem esse omnipoten tem ad implendum quicquid vult et immutabilem.
¶ Si dicas. Quod euenit determinate immutabiliter: eue nit de necessitatem. sed omne futurum euenit detertui nate a deo. ergo de necessitate. Respondet Scotorlis. in par mo di. xxxix. q. i. quod maior non est vera semper. quia artifex determinate facit arcam. non tamen de necessitate. Et quia deus aliqua deturminauit facere vel fieri contingen ter ad vtrumlibet. ergo non necessario etc.
9
¶ Utrum in vniuerso possint aliquo stingenter euenire cum praescie dei infallibili et immuta bili certitudie. Cum emm omne quod deus praescit esse fu turum infallipliciter et immutabliciter eueniet. ergo erit necessari um et.
¶ Circa hoc primo nota secundum Bona. in i. di. xxxviii. ar. ii. q. i. et vl. Necessitas est duplex. Una absoluta vel simpliciter dicta. Et hec opponitur com tingentie. quia non potest non esse vel aliter esse. sicu est deum esse. Nam hoc est necessarium simpliciter et absolute. Talis necessitas vocatur etiam necessitas consequentis. Alia est necessitas secundum quid vel respect ua. seu ex suppositione. vt dicitur circa fi. ii li. Phy Et vocatur necessitas consequentie. et hec non opponi tur contingenti. sed stat cum contingente. Et ad con tingens sequitur ex necessitate consequentie. vt exen plu. hec est contingens Petrus ambulat. sed necessario sequitur quod si ambulat mouetur. quamuis non necessario absolute sed contingenter moueatur Secundo ad idem. Nota secundum Fran. mayro. e. dist. q. i. quod videmus in vniuerso quedam esse imposibilia simpliciter. quia a nullo possunt fieri. puta hominem esse asinum. vel creaturam esse omnium creatorem vel infinitam simpliciter. et huiusmodi. Quedam autem in mundo sunt impossibilia secundum quid. quia non possunt fieri a potentia limitata sed a solo deo puta quod mortuus vere resuscitetur vel accidentia stent per se in eucharistia
¶ Eodem modo aliqua di cuntur necessaria simpliciter et absolute sicut deum esse. deum omnia nosse. Alia autem sunt necessaria secundum quid scilicet respectu alicuius agentis. licet respe ctu alterius sint contingentia. Sicut solem oriri cras respectu intelligentie mouentis. et motus celi comtinui est necessarium secundum quid. sed non simpliciter. quod respectu alterius hoc est respectu dei (qui potest aliter ordinare) contingens est. secundum theologos quam uis philosophi aliter dicant quia ponunt intellige tias naturaliter et necessario mouere celum: et per consequens solem oriri cras necessario
¶ Tertio ergo ad quesitum respondetur ex his secundum eunde: Bonauem. et Fran. quod in re praescita contingenti: non est necessitas absoluta et simpliciter. sed tantum secundum quid: scilicet necessitas consequentie ex dei praescientia. quia necessario sequitur. deus hoc praesciuit esse futurum. ergo hoc erit infallibiliter. vnde Ans. li. de concor. prae sancie et libero arb. dicit. Que praesciuit deus necesse est futura esse. quia si aliter posset euenire: diuina praescientia esset fallibilis et incerta. quod est impossibile Sed ista auctoritas et consimiles intelligende sunt cum modo necessitatis secundum quid. Et non de necitate consequetis quia praescia dei non ponit necessitatem consequentis que potest stare cum rei contingentia
10
¶ Primo arguendo de presenti. quia omne quod est quando est necesse est esse. primo peri her. Et ibidem Omne quod non est quando non est: necesse est non esse
¶ Secundo de pterito. quia preteritum necesse est esse preteritu. nec deus potest facere oppositum. vi. ethico.
¶ Tertio de futuro. quia omne futurum de necessitate est futurum. Unde vt dicitur pa mo peri her. omne futurum de necessitate eueniet. Nam si non eueniret non diceretur futurum. ergo sequitur quod nil est com tingens in modo. Ad hec respondetur secundum e. Fran. e. dis. xxxviii. q. i. et vl. quod predicte autctoritates intelligen de sunt in sensu composito non in diuiso. praesertim praemai Sicut Oen quod est album quando est album necesse est esse album In sensu compositionis vera est. non in sensu diui sionis. Item similiter praeteritum. sicut te cucurrisse heri: contingens: fuit sicut et nunc currere Nam sicut se habet praesens ad esse: sic preteritum ad fuisse. Ticet modo non sit contingens te cucurrisse heri quia non existit sed preteritum est. ergo vt sic non potest iam non esse non preteri tum in sensu composito. quia implicaret vt patuit vbi Potentia. §. xxxviii. Denique et futurum inquantum futurum necessario eueniet. alioquin non esset vere futurum. Et quia non existit non est contingens sed dum erit: contingens erit. sicut cras pluere. sicut et preteritum contingens fuit. Et sic ista Den futurum inquan tum futurum necessario est futurum. bene verificatur in sensu composito sed non in sensu diuiso. Hec Fran. Item aliter Scotorlis. soluit. dicit quod si ly de necessita te determinat identitatem predicati ad subiectum vera est. Si autem determinat modum eueniendi. fal sa est quia determinat copulam scilicet est et etc
11
¶ Item difficultas An preteritum et futurum possint esse contingentia. Respondetur secundum e. Fran. ibidem quod existentia rei est ita adequata con tingentie et necessitati quod omne quod existit in re vel est contingens vel necessarium. Unde illa que non existunt: neutrum istorum habent scilicet nec dicuntur contingen tia nec necessaria. Sed tantum pro quanto praeteritum fuit contingens: pro tanto dicitur contingens. vt te heri fuisse in foro. pro quanto autem nunc non existit non est contingens Similiter de futuro pro quanto erit contingens quando erit: dicetur contingens. pronunc autem non dicitur contiugens quia nondum est et etc
12
¶ Unde prouenit contingentia in rebus cum non sit a prescia dei eo quod ipsa est certissima sine variabilitate: Ad hoc vna est opinio quod in rebus contingentia sumitur ex causis particularibus et no a causa vniuersali. Prima sed hec opinio non est tenenda secundum Scotorlis. e. dis. xxxix. Quia causa secunda eo modo mouet qua mouetur a prima. si ergo prima causa mouet emper necessario vt ponit hec opeinio ergo et secunda Et per consequens periret omnis contingentia. Aliter ergo respondetur secundum e. Scotorlis et Fran. maro. e. dis. xxxviii. ponendo conclusione pe
¶ Prima conclusio quod prima causa et prima radix contigentie in rebus est a dicei voluntate. probatur. quia prima ca contingentie est illud respeceucus contingentia omnis fit vel est. Sed ex ordina tione et dispione diuine voluntatis est omnis contigentia ergo ipsa diulna voluntas est prima causa et prima radit omnis contingentie in creatis.
¶ Secunda conclusio quod contingen tia in effectibus est secundario a voluntate creata vel virtute. Ratio quia voluntas diuina quantum est ex se vult omnia causare perfectissime. et sic per consequens vt essent necessario. tamen causa secundaria non potest nisi variabili ter et contingenter causare. Sic. ergo voluit deus ordia re propter ordinem vniuersi quod in habitudine ad vir tute creatam vel voluntatem: quedam sint contingentia quia virtus prime cause recipitur in causa secunda iuxta modum cause secunde que est variabilis. Exemplum secundum Tho. in floritione arboris cuius causa remota in motus solis. sed proxima est virtus generatiua plam te. vnde quamuis motus solis currat inuariabilit. tantum floritio arboris impeditur quandoque per virtutem plante. ita quod non floreat arbor. Sic ad propositum applica.
13
¶ Utrum praescia dei sit causa rerum An econuersio: Ad hoc Magister di. xxxviii. cum Aug. xv de tri. Et etiam commentator. xii. Meta. dicunt quod sci entia dici est causa rerum. vnde Aug. in littera di. supra. allegatur dt. sic Uniuersas creaturas non quia se ideo nouit deus sed ideo sunt quia nouit etc.
¶ Prima secundum Tho. e. di. xxxviii. ar. i. quod scien tia secundum rationem scie non dicit aliquam causalitate. Ratio quia si sic: sequeretur quod omnis sacia esset causa. cum tamen sanci entia non sit forma actiua rerum. ergo nec causa. Sed inquantum est scientia artificis operantis sic habet ra tionem cause respectu rei operate per artem. vnde sicui scientia artificis non dicitur esse causa defectus in artificiato. quamuis praesciat talem defectum puta quod ar ca vel olla erit faciliter frangibilis. hoc non est ex scientia illius tantum Denique scia etiam non est completa causa artificiati nisi addatur vel scientie assit voluntas vt dicit philosophus. ix. Meta. Similiter etiam est de scania dei Hec ex Tho
¶ Secunda ergo conclusio ex Scotorlis e. dist. xxxviii. q. i. quod deus est causa rerum per intellectum siue per saciam et voluntatem. Ratio quia deus est causa rerum nobilissimo modo producendi. Nobilissimus autem modus producendi est per intellectum et voluntatem. vnde sicut artifex producit artificium per intellectum et voluntatem ita et deus producit extra Sed quod horum sit principalius ponitur.
¶ Tertia co clusio ex e. Scotorlis. vicem quod deus principalius est causa rerum per voluntatem quam per intellectum. probatur quia intellectus est principium creaturarum representatiuum tantum. Uoluntas autem est principium elicitiuum et productiuum vnde Psalmus Ipe scilicet deus dixit et facta sunt. Ipere mandauit et creata sunt. Et iterum Omnia quecumque vo luit dominus fecit in celo et in terra. Sed principalius est causa rerum principium productiuum quam representati uum. Quod probatur. quia posito casu per impossibile quod in deo: circumscripto actu intellectus si ponere tur actus voluntatis adhuc poneretur effectus et non econuerso. ergo principalior causa voluntas est.
14
¶ Sed difficultas est. quia de multa praescit ad que non extendit se sua voluntas nec est causa talium. vt sunt mala culpe. mentiri etc. Respondetur secundum Bonauem. e. di. xxxviii. quod rerum futura tum triplex est differentia. Primo quedam sunt cuius deus est tota causa per voluntatem. vt sunt creature dei. Secundo quedam sunt cuius non deus sed creatura est tota causa per voluntatem malam vt peccato Tertio quedam sunt cuius deus et creatura simu sunt tota causa. licet principalior sit deus. vt sunt moralia bona et virtuosa opera que deus operatur in nobis non sine nobis secundum Grego. Unde secundum hec dicen dum quod deus est causa rerum per voluntatem Sed malorum inquantum sunt mala deus non est causa. licet enim qua ad substratum vel subiectum est causa. non tamen quo ad deformitatem malicie. vt patuit vbi Malum. §. iiii. et. v. latius. Si ergo arguatur ex hoc quod deus non est causa omnim per voluntatem eo quod non est causa ma lorum. non valet argumentum. quia dei voluntas est causa omnium entium. malum autem inquantum malum non est ens vel res sed priuatio. ergo etc
15
¶ Utrum futura sint causa praescie dei: Arguitur quod sic. quia Orige. super epistolam ad Rho. vt allegat Magister. e. dist. xxxviii. dicit Non propterea aliquid erit. quia scit deus illudfuturum. sed quia futurum est. ideo scitur a deo anquam fiat. Hec ille. Sed in oppositum est magister ibidem dicit quod futura nullo modo sunt causa praescientie dei nisi dicamus causa sine qua non sunt
¶ Respondetur ergo secundum Bonauem. e. dist. xxxviii. quod causam est accipere tripliciter. Uno mo do secundum roem essendi. et sic nullo modo futura sunt causa praescientie dei sed econuerso. quia scientia dei adhuc esset in deo etiamsi nulla essent futura. vt in se quan. patebit. Alio modo secundum rationem inferendi tamquam correlatiua vt addit noster Rich. ibidem. et sic mutuo sunt cause. quia ancedens est causa consequen tis inferendo Nam ex hoc quod deus praescit futura bosequitur quod futura erunt. Et econuerso. quia futura sunt: se quitur quod ergo deus praesciuit illa. Tertio modo est causa olum secundum ronem dicendi. et sic futura sunt causa prae scientie dei. et non econuerso. quia praesancia dicit sanctiam ante rem. et sic importat ordinem ad posterius. Ideo ad hoc quod praesacia dicatur: venit ex futuritione rei et sic intelli git Orige. supra in argumento. Nam futurum puta anti christus vel iudicium si semper esset praesens: semper esset de eo scientia sed non praescientia. Sed quoniam futurum est deo eius noticia dicitur prescientia. a pre quod est ante. Hec Bonauen.
16
Sed an in deo fuisset praescientia futurorum si nulla forent futura: De ista exigentia prae scetie magister in primo di. xxxv. arguit sic. Prescientia dicitur per respectum ad futura. quia praescaia est futurorum noticia. ergo si nulla essent futura eo quod potuit deus quod nil crearet sequitur quod in deo nulla esset praesacia ab aeterno
¶ Sed in opposstum arguit sic Prescia dici idem quod scia dei. Et scia idem quod essentia dei. ergo si sine futuris non est praescia in deo sequitur quod scaia et essentia dici a rebus fu turis dependet quod est inconueniens. vnde si deus potu it non praescire aliqua: potuit non esse deus.
¶ Sed ad hec rastu detur secundum magistrum ibidem et in summa Rayne. quod praescien tia duo dicit scilicet essentiam et respectum ad futura. Sigitur nulla essent futura tunc tolleretur praescia dei quanti ad respectum et ancessionem quam importat ad futura. et non quantum ad essentiam quae subiacet tli respectui Sicut dum moritur filius tuus tollitur a te relatio pa ternitatis. licet tu maneas in essentia
¶ Sed an equalis et eadem esset scentia in deo qui nunc est si nulla futura forent: Magister. e. di. xxxv. dicit quod sic. Sed quomodo hoc cum scaia omnium tam prae sentium quam etiam praeteritorum et futurorum amplior sit. vt pote de pluribus quam sola scieia praesentium
¶ Primo scire est cognitionem habere de aliqua re. et sic nec in nobis scia nec in deo ponit existentia rei in proprio genere nec in praesenti nec ad futurum. quod patet. Nam artifer habet cognitionem vel scientiam faciedi domum. quam nunquam faciet nec fecit. Et scio rosam in hyeme que tunc non est. Et sic capit scire: magister supra dicit quod etiamsi nulla fuissent futura esset in deo scetia eademque mo do est. nec minor esset quam modo. nec maior nunc quam ab eterno est. Sciuit ergo deus ab eterno eternatemporalia. et omne quod futurum erat et sciuit immutabi liter. Scit quoque non minus praeterita et futura quam praesentia sua eterna sapientia. Hec magister
¶ Sec cundo modo scire est cognoscere rem aliqua et sic ponit rei existentiam. vel esse rem. Et isto modo ca piendo scientiam. aliter est in nobis et in deo. Nam scia in nobis dependet a rebus. quia ab eo quod res est vel non est dicitur vera. et sic dependet a rebus. Quia vt commentator. x. Meta. dicit nostra sceia est causata a rebus. Scientia autem dei est causa rerum. ergo scientia dei non dependet a rebus. sed connotat tantummodo respectu rei existentis. Sic ergo est intelligendum magistri dictum supra vicem quod eadem scietia primo modo dicta esset in deo etiamsi nulla res fuisset. sed non respectu eorum dem nec respectu tot futurorum respectu quot est modo. quantum ad secundum modu sciendi eo quod modo est respectu praeteritorum praesentium et futurorum. Hec ex Bonauen.
18
¶ Quomodo deus cognoscit ab eterno praesciendo omnes res nondum existentes. cum enim de scientia sit vere ens. quomodo ergo potest esse non existen tium vere etc. Scientia emim est verorum. vt dicitur primo Poste.
¶ Ad hoc Guil. in primo di. xl. et Scotorl dicit quod opinio Thome est in scripto. e. di. q. v. et prima parte. dicit quod triplex est effectus. Primo aliqui sequin tur semper et necessario suam cam sicut est motus solis ac firmamenti. Et de his est demonstratio. Secundo alii sunt que sequuntur in maiori parte causam. et non semper sicut est in naturalibus. Et de his est oiectura. sicut Astrologus facit de ventis. et pedi cus de sanitate et huiusmodi. Tertio alii sunt effectus contingentes ad vtrumlibet et hi non cognoscuntur a nobis nisi dum sunt. Dum enim sortes currit possum hoc scire: non prius etc. Amplius idem Tho. dicit quod ab eterno erant in dei praesentia futura contingen tia nedum vt sunt in causa et vt futura. sed etiam vt in pro pria existentia ex eo quod futurum coexistit nunc eterni tatis. alioquin sequitur inquit quod deus aliter cogno sceret. facta et fienda Et confirmat quia deus mensura tur eternitate et ita totum tempus complectitur. Et. quamuis tempus in se sit successiuum tamen apud deum est totum simul. Et quasi in quodam speclo in sua eternitate aspicit illa etc.
¶ Sed Guil. dicit quod cum reuerentia tanti doctoris hoc modicam habet apparentiam Nam quomodo deo potest coexistere tempus vel futurum contingens quod non est. quod enim nil est non potest al teri coexistere Et quod dicit quod eternitas excedit tempus conceditur. etsi tempors esset totum simul aspiceret. Sed quia non potest esse simul. ergo non valet sic dici. Exemplum. certum enim est quod centrum in circumferentia est praesens toti circumferentie. Capiatur circinus et figatur in centro eius vnus pes et deducatur alius eius pes per circumferentiam. Tunc non erit centrum praesens circumferentie nisi quantum actu est de circumferentia nondum completa. sic in proposito quia tempus est quasi circumferentia fluens. Sicut enim deus non dicitur praesens loco nisi actu sit locus sic nec tempori nisi existenti. Item dum Tho. dicit quod tunc deus aliter cognosceret facta. et aliter fienda hoc non sequitur. quia eadem determinatione sue voluntatis cognoscit fiendum pro tali tempore. et fa ctum in tali tempore. Item secundum Scotorlis. huius opinionis fundamentum videlicet quod eternitatis nunc coexistit toti tempori in quo eueniunt contingentia. non valet quia sequeretur eadem ratione quod preterita essent futura tum sint presentia eternitati. nec eternitas extendit se ad futurum actualiter sed potentialiter tantum etc.
19
¶ Alia ergo opinio est magistri quam sequitur idem Guil. di. xxxvii. primi. Quod in dei scientia dicuntur omnia tam praeterita quam futura tanquam presentia per praesentialitatem dei cum omnibus rebus que non est nisi rerum in deo congnitio per ideas Ita quod deus est omnibus rebus presens quia omnium rerum habet ideas Ex quo patet presentiam dei cum omnibus rebus esse eternam sicut et cognitio eius aeterna est. Unde Aug. super Sen. vt allegat magister in primo di. xxxv. dicit omnia antequam fierent in sui natu ra non erant: sed erant in dici scientia ab eterno Et inde est quod omnia dicuntur deo presentia non solum ea que sunt sed etiam que preterierunt et que futura sunt. secundum illud Rho. iiii. Qui vocat ea quae non sunt tanquam ea que sunt: quia vt ait Ambro. libro de Trinitate deus ita cognoscit ea que non sunt vt ea que sunt Et hac ratione omnia dicuntur esse in deo siue ei presentia. Unde et Aug. super psalmos. xlix dicit Apud deum nil preteriit nil futurum est sed cum illo sunt omnia praeterita et futra. Hec magister ibi.
¶ Sed no ta Bona. circa litteram quod si hec intelliguntur de praesentia secundum veritatem existentie realis sic non est verum quod omnia non existentia sint deo praesentia. quia futurus antichristus constat quod non est in deo presens secundum veritatem existen tie. Sed si intelligitur de presentia secundum cognitionen fic verum est quia deus actu cognoscit vere omnia praesen tia praeterita et futura et circa actum cognitionis sue semper est praesentialitas ita quod nulula successio cognitionis est in eternum Iaco i. Apud quem non est transmu. nec vi cissitudinis obum. etc.
20
¶ Per quid cognoscit vel prescit deus contingentia futura. Respondetur breviter secundu Fran. maro. in confla. primi. e. di. qua. supra. scilicet xxxviii. ponen conclusiones.
¶ Secunda conclusio Quod deus non cognosci futura contingentia per ideas. Probatio istarum est quia essentia et idee et nata sua sunt incommutabilia et incommutabiliter repraesentantia iomque repraesentant futra sicut immutabilia et necessaria. Nam essentia et idee praecedunt et re praesentant ane omnem actum voluntatis. sicut esse natrale praece dit voluntarium Ideoque sequitur quod contingentia fu tura non cognoscuntur per essentiam nec per ideas. quaes per ipsas representata necessario eueniunt et per con sequens contingentia essent necessaria vt probat Sco torlis. in primo di. e. xxxviii. Unde et secundum Guil. con tingentia vt sunt contingentia non habent ideas in deo
¶ Tertia ergo conclusio est quod deus cogscit omnis contingentia futura sicut et presentia per determi nationem proprie voluntatis sue Ratio quia per propriam cau sam cognoscitur effectus sed voluntas diuina es propria causa contingentium qua vult aliqua esse variabilia in rebus ergo patet propositum.
¶ Sed. dci. Tamen communiter doctores dicunt quod deus omnia cognoscit per essentiam suam. Respondet Fran. ibidem quod hoc dictum verum est quia omnia cognoscit per essentiam tanquam per prie mu obiectum sed tamen tanquam vltimate contingentia co gnoscuntur per voluntatem dei. Nam sicut essentia diuina eminentur et superexcellenter continet omnia necessaria et ipsa est ratio cognoscendi omnia diuina attributa. et per consequens voluntatem diuinam etiam ita eminenter continet et virtualiter omnia catingentia ipsa voluntas diuina vt causa. sed quicquid est causa cause est causa causati. Ideo exquo contingentia cognoscuntur per voluntatis diuine determinationem vltimate. Et ista voluntas cognoscitur per essentiam vt per primum obiectum ideo bene dicunt doc. quod omnia etiam contingentia per essentiam cognoscuntur. Hec Fran.
21
¶ An hec propositio. deus prescit te saluandum. vel prescit te damnandum sit contingens an necessaria: Respondetur secundum Bona. e. dis. xxxviii. qui. ultimo. Notandum quod hic duplex actus et compositio in cluditur. Unus quod deus ab eterno cognoscit futuram tuam salutem. et iste actus est eternus et necessarius nec dependet a re aliqua. nam dicente Ansls. lib.o de concor. prie sctiae et libe. arbitrii. Quod deus prescit impossibile est non praescire et necesse est futurum esse. Alius est actus future saluationis scilicet quod tu saluaberis vel quod tu da¬ mnaberis. Et iste actus est contingens et dependet a libo ro arbitrio tuo. Sed quoniam pro generali regula tenendum est et veritatem tenet sine dubio vicem quod omne dictum claudens in se contingens: iudicandum est totum fore contingens ex primo libro. Priorum. quia conclusio semper sequitur parte praemisse debilioris. vt patuit vbi Predestinatio. § x. Ideo sequitur quod praedicte propositiones sint contingentes non necessarie Hec ex Bonauem. propterea stulta est argumentatio talis. deus praescit te certissime saluandum vel damnandum. ergo tu necessario saluaberis vel necessario damnaberis. Sicut in simili stulta est argumentatio. hec Deus vel rex videt tecurrere. ergo necessario curris. et sic de aliis.
22
¶ Utrum alicui possit certitudina liter ex praescientia dei reuelari casus suus et damnatio sua: Arguitur quod sic. quia magister e. di. xxxviii. cum Au gu. super Iobs. dicit quod deus praedixit per prophetam infide litatem iudeorum et excecationem. Sed dicta prophetarum fuerunt vera certitudinaliter cum locuti sint a spiritu sancto i. Pe. ii. ergo deus reuelauit iudeis suum ca sum et damnationem
¶ In opositum est Aug. super Ben. ad lit. dicit quod deus nulli reuelare debet casum suum ne cogatur desperare. ergo etc.
¶ Respondetur secundum Rich. e. dist. xxxviii. circa lit. Quod deus cum sit summe bonus casum alicuius irrecuperabilem non reuelat illi creature sub certitudine et absolute ne cogatur desparari vt patuit per Aug. supra nisi vel conditionaliter vel comminatorie reuelet quia quandocumque fit huiusmodi reuela tio semper fit salua libertate arbitrii etc. Casum autem recuperabilem bene reuelat. vt patet cum Petro prae dixit negationem et discipulos omnes scandalum passuros in passione.
¶ Ad idem Bonauem. ibidem circa lit. dicit. quod prophetice hoc praedici bene potest vicem quod casurus est talis. Sed non propter hoc reuelatur eidem casus suus. Siue quia talis non credit praedicenti sicut iudei non crediderunt christo praedicenti excidium hierlum. Siue quia huiusmodi praedictio intelligitur sub com ditione prout prophete talia praedixerunt comminatorie. vt patet de Niniue subuersione. et morte Etechie Siue quia intellectus illius intelligit de alio non de se ipso id quod praedicitur generaliter. tamen huiusmodi praedictio absoluta non est reuelatio proprie. Sicut et iude chri stus praedixit damnationem. cum ait Melius illi erati si natus non fuisset homo ille. et sic absolute dictum Iudas non credidit de se. sicut et multi nunc incredu li non credunt quod scriptura: quae dicit infideles damnari: loquatur de ipsis
¶ Unde concor. Tho. in scrip. primi di. vltim q. vl. Ad secundum argumentum dicit quod nulli sua damna tio reuelatur sicut nec angelis ante casum fuit reuelatum vt dicit Aug. Si tamen reuelaretur posset semper credere secundum commmationem et non secundum praesciam dictum. et sic patet