Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Iustificatio

1

1

¶ Iustificatio impii qua e quaedam dispositio in iustificato a iustificate effectiue: sed a iusticia formaliter quain proposito vocatur charitas.

2

¶ Ex qua sequitur quod sunt tres iustificationes.

3

¶ Primo iustificatio iustificam tis effectiue et est deus secundum connotatum: et nominat actionem autem productionem formaliter

4

¶ Secundo ilstificatio formalis. et a fratre Nicolao Boneti in odicamento qualitatis actus forme nec differt vt qui dam dicunt a forma realiter. Sed hoc non est tenendum. quia potest esse separata iusticia creata potentia diuina absoluta a quocunque iusto: et tunc non iustificabit. ergo erit sine actu formali. ergo non sunt idem realiter. sic enim arguit philosophus. vii. Topici. de eodem et diuerso.

5

¶ Tertio iustificatio que est passio: sicut in. iii. de anima intelligere est quoddam pati. sicut enim intelligimus non inquantum producimus intellectionem sed inquantum suscipimus: sic iustificamur inquantum iusticia informamur.

6

¶ Et notandum quod iustificatio dicitur tripliciter Primo mo al iustificationem praeparatio. Secundo iusticie id est charitatis infusio. Tertio iusticie exercitatio. In primo attritio. in secundo contritio. in tertio prosecutio.

2

7

¶ Utrum ad iustificationem impii requiratur conuersio voluntatis eius ad deum: Arguitur quod non. quia dicitur de ecclesiasticis dogmatibus. Sicut initium salutis nostre a deo miserante et inspirante habere nos credimus: ita arbitrium nostre nature se quax esse diuine inspirationis libere confitemur. sed in nostra iusti ficatione est initium nostre salutis. ero iustificatio impii precedit conuersionem voluntatis ad deum. quod non esset verum si requireretur ad iutificationem.

8

¶ Item vt habetur. iii. Reg. iii. deus Salomoni dorrienti infudit sapieniam: ergo a simili pecccatori dormienti potest infundere gratiam. sed gratia est iufticie forma ergo sine aliqua conuersione voluntatis ad deum potest impius iustificari. In con crarium dicit Berns. libro de libro ar. de gratia dei est liro ar. quod totum bonum actum singula operatioc in indiuiduo peragunt

9

¶ Item non resplendet solis similitudo in speculo nisi conuertatur facies eius ad solem. ergo similiter gratia que est quaedam similitudo solis iusticie non resplendet in anima nisi facies eius ad deum conuersa fuerit per voluntatem. Respondetur secundum Rich. in. iiii. dist. xvii. ar. iiii. q. i. quod sicut de remissione peccati est loqui duplitur scilicet Aut de lege communi: autem de piuilegio spali: sic etiam de iustificatione. Et sicut loquendo modo secundo de remissione peccati: deus posset peccatum remittere absque omni satisf: ctione. Sic loquendo de iustificatione modo secundo: deus posset impium iustificare sine conuersione voluntatis eius ad deum in praecedentem. Sed loquendo de iustificatione de lege communi: sic dicendum Ad hoc quod si corpus formatur per anima in esse nature: oportet corpus per naturam disponi prius ordine nature quam infundatur anima a creatore. Sic ad hoc quod anima adul¬ in formetur per iustifitationem in esse gratie opte prae cedere conuersionem voluntatis ad deum tempore vel na tura qua conuersione disponatur anima ad susceptionem gratie. qua formaliter iustificatur.

10

¶ Ad praimu argumentum dicendum: quod ibi accipere initium salutis non pro iustificatione sed pro pro aliqua diuina inspiratione.

11

¶ Ad secundm dicendum quod non est simile de gratia quae principaliter respicit affectum liberum qui cogi non otest. et de sapientia quae respicit intellectum que cogiotest. Uel potest dici quod tunc Salomon recepit sapieriam ex priuilcgio speciali¬

3

12

¶ Utrum ad iustificationem impisit necessaria gratie infusio: Arguitur quod non. quia Eia. xliii. Ego sum qui deleo iniquitates tuap propter me. ergo deletio culpe erit ante gratie infusionem.

13

¶ Item non minus est impium iustificare quam creare. sed deus creat sine medio ergo et iustificat. Item si gratia expellit culpam autem quando est autm quando non est. Squando est. sed accidentis esse est in esse ergo expellit culpam cum subiecto inest. Quero a quae subiecto. noab alieno nec a suo. quia prius est culpam expelliquam hominem glorificari. Si quando non est. sed nihil agit qundo non est ergo non expellit.

14

¶ In contrarium dicitur Rhoiiii. Iustificati per gratiam. Item ratione videtur quia peccatum est priuatio. sed non remouetur priuatio nisi perpositionem seu per collationem habitus. ergo confertur in deletione peccati aliquis habitus. sed peccatum deo displcebat et displicerc faciebat: ergo ab opposito ille habitus deo placet et placere facit. sed hunc dicimus gratiam gratum facientem. ergo etc. Respondetur secundum sanc Bona. in. iiii. q. i. di. xvii. quod in omni opere domini est misericordia et veritas. hoc maxime in nobili opere oportet ese scilicet in opere iustificationis. Quoniam igitur homo peccauit et nihil ante infusionem gratio meruit apud deum: deus iusto iudicio non omnino effectum culpe tollit imo penam relinquit: et ideo in priorem statum hominem non statim restituit. Et quoniam misericors est ideo etiam amplius bonum reddit: quia magis indiget. ideo non tantum restituit innocentiam sed etiam dat gratiam. Ideo quamuis delere posset deus sine medio culpam: decreuit tamen pelere per gratiam. que non tantum faceret innocentem: imo etiam naturam debilitatam habilitaret ad bonu¬

15

¶ Ad primum argumentum dicendum quod verum est efrectiue: sed formaliter delet ipsa gratia. deus autennullius est forma perfectiua.

16

¶ Ad secundm quod obiici tur quod solus creat Dicendum quo non est simile. quia creare dicit opus quod non respicit materiam piacentem sed iustificare respicit materiam subiectam: et ideo non tantum respicit efficientem causam sed etiam formalem.

17

¶ Ad tertium quod queritur: aut gratia expellit quando est etc. Dicendum quod quando est et simul est et expellit.

18

¶ Utrum ad iustificatione necessariam sit contritio: Arguitur quod non. quia dicitur Ecci. i. Timor domini expellit peccatum. ergo potest fieri secundum hoc iustificatio siue peccati expulsio motum timoris non contritionis. Item super illud Luc. vii. Dimittuntur ei peccata multa. glo. ar¬ dor charitatis peccatorum rubiginem in ea consumpsit: ergo non oportet quod sit dolor

19

¶ Item ratione videtur. quia due unt partes iusticie scilicet facere bonum: et declinare a malo. sed prima est maior. ergo multo magis se disponit podo ad gratiam faciendo bonum quam vitando malu. ergo appetitu boni quam detestatione mali.

20

¶ Item cum quis iustificatus est potest moueri motu omnis vlutis. Cum ergo motus omnis virtutis sit gratiae cognatus motus cuiussibet virtutis informis disponit ad gratiam. non ergo necessaria est contritio.

21

¶ Item possibile est alique auerti a deo nihil de ipso cogitando. ergo similiter possibile est ali quem a peccato recedere nihil cogitando de peccato ergo absque contritione.

22

¶ In contrariu dicitur super illud psalmo Sacrificium deo spiritus contribulatus. Spiritus contribulatus et contritus est sacrificium in quo peccata soluuntur. Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. q. iii. quod ad hoc quod gratia infundatur necesse est quod homo se praeperet consentie do gratie: et detestando peccatum necesse est in ipsa grarie infusione ista quattuor ese scilicet gratie infusione: et libro ar. motum: et contritionem: et peccati expulsionem. Deus enim expellit culpam infundendo gratia. sed non infundit uisi ei qui concordat. et necee est concordare gratie aduenienti et peccatum expellenti. Gre sic aduenienti concordat per libr ar. motum. Gre vt peccatum expellenti per motum contritionis. vnde duo sunt ibi a deo scilicet gratie infusioet peccati expulsio. et duo a nobis his duobus modis consona. et hec quattuor tanguntur in illo versiculo Psalmus Commouisti terram et conturbasti cam: sana contritiones eius quia commota est. Grtra enim adueniens in animam commouet rationem secundum quod est pars lir. ar. et conturbat voluntatem per contritionem: et postmodum sanat per peccati expulsione. Et ratio huius redditur quia praecessit duplex commotio per quam anima ipsa se gratie iustificanti conforma uit. et ideo subiungit quod commota est. Unde sicut voluntate est introductum peccatum: sic etiam conseruatur per ipsam. quia ex quo semel confensit semper habetur pro consentiente: nisi dissentiat. ergo necessaria est dissensio ad peccati remissionem. Sed dissensus iste ante aduentum gratiae nihil prodest. ergo oportet quod dissentiat cum gratia. Dicit tamen Guill. in. iiii. dist. xx. quod non debet dici cxpulsio culpe quae nulla est post actum: sed debet dici remissioculpe. quia obligatio ad penam eternam remouetur: vt patuit supra Contritio.

23

¶ Ad primum argumentum quod mo tu timoris et amoris conuenit iustifficari Dicendum: quod in peccato tria surnr scilicet actio mala: interior macula id est obligatio ad penam: et sequela. Actio mala expellitur timore: macula dolorem: sed sequela charitaris ardore. vnde timor est in iustificatione vt dicitur praeparatio ad iusticiam: dolor vt infusio iusticie: charitatis ardor vt consummatio.

24

¶ Ad secundum qud obiicitur quod melius est facere bonum Dicendum quod reuera melius est: sed tamen non est ita consonum gratit delenti culpam vt detestatio peccati. Et quia contritio propter consonantiam est necessaria: ideo etc.

25

¶ Ad tertium quod quilibet motus gratie est cognatus gratie Dicendum quod verum est: tamen ordo est in actibus virutum. nunquam enim amat quis nisi moueatur motu fidei: Sic dicendum quod motus virtutis penitentie in iustificatione post motum fidei est motus primonecessarius. et ideo simul est cum ipsa gratiae infusione. Ad quartum quod potest quis auerti a deo nihil cogitanm do. Dicendum quod non valet. tum quia recessus a deo est inordinatus: sed regressus ordinatus. Exemplum est de eo qui cadit de scala. tum quia plura exiguntur ad bonum quam ad malum quod fit multifarie.

26

¶ Sed diceres. an ad iustificationem necessaria sit confessio Respondet sanctus Bona. vbi supra. q. iiii. quod si iustifica. tio dicatur iusticie infusio non est necessaria. quia dicit psalmus. Dixi confitebor aduersum me iniusticiam etc. vbi Augustinus. Luce clarius constat cordis contritione non oris confessione peccata dimitti. sed iustificatio est ibvbi est peccati dimissio. est tamen debita praeparatio confessio ad iustificationem. Et quia vt dictum est quattuor ista necessario requiruntur ad iust. ficationem scicet gratiae infusio. motus libe. ar. contritio etpeccati remissic quorum nullum est confessio.

4

27

¶ Utrum prior sit ordine nature ad deum conuersio quam a peco auersio: Arguitur quod non. quia dicit psalmus Declina a malo et fac bonum. ergo pius est ordine nature declinatio mali quae est auersio a peccato quam operatio boni quae est ad deum conuersio. Item in motu locali prius est ordine nature recessus a termino a quo quam accessus ad terminum ad quem: ergo a similita est in motu animi

28

¶ Item Ecciet dicitur Initium sapientie timor domini: ergo timor prior est dilectione. Sed auersio a peccato est ex timore. conuersio ad deum ex dilectione. ergo prior est a peccato auersio quam ad deum conuersio.

29

¶ In contrarium arguitur. quia ordine nature prior est ad creaturam conuersio quam a deo auersio Sed sicut dicit philosophus. iii. Eth. Primum in generatione est vltimum in resolutione. cum ergo sit destructio auersionis a deo. et auersio a peccato sit destructio conuersionis ad peccatum. prior et ordine nature conuersio ad deum quam auersio a peccato quae est dispositio ad remissionem culpe. Respondet Rich. vbi supra. q. iii. quod auersio a peccato et conuersio ad deum possunt considerari inquantum sunt radicate in vno motum liberiarbitrii. sic recessus a termino a quo et accessus ad terminum ad quem in vno motu aut inquantum sunt duo liberiarbi. motus. scilicet detestatio peccati et tendentia voluntatis in deum per desiderium vel amorem. Primo modo in ordine nature prior est conuersio liberiarbitrii ad deum quam auersio eius a peccato quamuis in motum extem riori prior sit recessus in executione quam accessus. In intentione enim motoris prior est accessus quam recessus. vt enim accedat ad terminum ad quem recedit a termino a quo. et hec duo in motu liberiarbitrii ordinata sunt secundum ordinem intentio nis non exterioris motoris. Unde Augustinus. super Ioan. Ad deum non motu corporis sed voluntate cordis accedimus Sed voluntate ad deum accedere est intendere ipsum deum. Secundo modo loquendo de auersione et conuersione distinguendum est de auersione a peccato. quia detestatio peccati ali¬ quando oritur ex seruili timore: et hec est prior quam conuersio liberiarbitrii ad deum. Aliquando ex amo re dei vel desiderio. et hec est posterior ordine nature conuersone libro ar. ad deum: sicut effectus posterior est cas.

30

¶ Ad primum argumentum dicendum quod ille ordo etsi sit in executione prior: tamen in intentione est econtrario. prius enim intenditur consecutio boni quam fuga mali. vnde amor prior est odio et eius causa est.

31

¶ Ad secundum responsio patet ex praedictis.

32

¶ Ad tertium dicendum quod etsi timor seruilis prior sit quam dilectio dei: tamen timor filialis ordine nature est posterior. Et est concedendum quod auersio a peccato que oritur ex timore seruili prior sit conuersione ad deum: non quae oritur ex filialie.

5

33

¶ Utrum prior sit ordine nature gratie infusio quam culpe remissio: Arguitur quod non quia prius est ordine nature alicui remittere inimiciciam quam ipsum recipere in amiciciam. quia dicit Philosophus in praedicamenti: prius est a quo non conuertitur consequentia. sed ad recipere in amiciciam sequitur remittere inimiciciam: non econuerso remittere culpam est remittere inimiciciam. ergo prius ordine nature est remissio culpe quam infusio gratiae.

34

¶ Item impossibile est eundem simul esse deo amicum et inimicum. sed si prius ordine nature esset infusio gratie quam remissio culpe: prius ordine esset peccator dei amicus quam desineret esse inimicus: et sic simul est amicus et inimicus. non est ergo priorinfusio gratiae quam remissio culpe.

35

¶ Item in transmuta tione elementorum prius est corruptio vnius quam generatio alterius. ergo a simili prius est corruptio culpe quam introductio gratiae.

36

¶ In contrarium arguitur quia prius est contritio quam culpe remissio: quia est eius causa. sed gratia prior est ordine nature contritione: quia forma prior est composito. ergo infusio gratiae prior est quam remissioculpe. Respondetur quod de quaestione ista multiplex est modus dicendi quos recitat Rich. vbi supra. q. iiii. Quidam dicunt quod infusio gratiae prior est quam remissio culpe ordine nature. quia sic esse prius: est esse prius causalitate. Infusio autem gratiae causa formalis est remissionis culpe. remissio etiam culpe prior est quam gratiae infusioinquantum habet rationem causalitatis materialis respectu ipsius. Non est enim inconueniens quod duorum vnum sit cam alterius in diuerso genere cause. Alii dicunt quod sicut deus sine mutatione voluntatis sue vult esse aliquid vel fieri hodie et aliud cras quod non voluit esse vel fieri heri: sic sine mutatione voluntatis sue vult illum quid de peccato suo peniteret sufficienter non esse obligatum ad penam eternam quem antequam peniteret reputabat inimicum. Et hi dicunt non esse remissionem per infusionem alicuius habitus in anima: sed per gratuitam voluntatem dei. et hoc vocant gratiam per quam remittitur peccatum. Sed hoc stare non potest. quia peccator ante poenitentiam est iniustus: post poenitentiam est iustus: vt scriptura sacra testatur. Ex hoc arguitur sic

37

¶ Iniusticia cum sit form. liter priuatio non potest auferri ab aliquo nisi detur ei habitus oppositus. quia priuare priuationem est habitum ponere. ergo iustificatus recipit habitum oppositum illi¬ piuationi.

38

¶ Preterea peccator ante poenitentiam est indignus vita eterna: post poaenitentiam dignus. non est autendignus nisi per aliquid formaliter inherens sibi cui secundum regulas diuine iusticie iudicatur vita eterna reddenda: et nihil tale prius habuit. ergo aliquid positiuum est formaliter in iusto per quod est dignus vita eterna

39

¶ Preterea deus non acceptat peccatorem ad vitam eterna: iu stum autem acceptat: Quero quid est acceptare ad vitam eternam: hoc non est velle voluntate beneplaciti beatifica re pro tunc: quia tunc statim beatificaret. grgohoc est velle illum secundum dispositionem quam nunc habet esse dignum tali praemio que prius non voluit esse dignum. Ista diuersitas non potest poni in voluntate diuina propter diuersitatem a parte illius: quia illo omnino aodem modo se habente voluntas diuina eodem modo vult ipsum se habere. Dicendum igitur secundum intentionem Scoti in i. di. xvii. quod licet non sit necessarium ponere habitum supernaturalem gratificantem loquendo de necessitate respiciente potentiam dei absolutam. quia deus de potentia absoluta bene potuisset acceptare naturam beatificabilem acceptatione praedicta existentem in puris naturalibus et similiter actum eius ad quem esset inclinatio mere naturalis potuisset acceptare vt meritorium: posset etiam dare beatitudinem sine omni merito praecedente. videtur tamen necessarium loquendo de necessitate quae respicit potentiam dei ordinatam: quem ordinem colligimus ex sacra scrptura vbi habemus quod peccator est indignus vita eterna: iustus vero dignus. Alii dicunt quod infusio gratiae prior est ratione sue habitudinis ad illum a quo infum ditur: sed posterior remissione peccati per comparationem ad animam in qua suscipitur

40

¶ Sed contra hoc arguitur sic Per gratiam esse a deo non expelliter peccatum nisi mediante lui susceptione in anima. ergo prius ordine nature in anima suscipitur quam peccatum remittitur si est illius causa remissionis. Alii dicunt quod infusio gratiae prior est ordint nature quam remissio culpe. et remissio culpe prior est quam esse iustum per gratiam. quod sic probant. quamuis in mutationibus instantancis simlis sit mutari et mutatum esse: tamen ordine nature prius est mutari quam muta tum esse. vnde infusio gratie prior est nature ordine quam gratiam in anima esse. per gratiam autem esse in anima pon expellitur peccatum sed praesupponit remissionem.

41

¶ Secontra. Si infusio gratiae prior est ordine nature quam ipsum esse in anima: sic remissio peccati prior est ordine nature quam ipsum esse remissum. et sic prius ordine natire erit peccator dei amicus quam sit non inimicus

42

¶ Alii dicunt quod non est ibi prioritas aliquo ordine natlire: sed tantum modo secundum rationem. quia ipsa infusio gratiae est realiter ipsa remissio culpe quantum ad offensam. non enim potest dici quod sint due mutationes distincte: sicut generatio vnius et corruptio alterius. peccatum enim formaliter nulla essentia est sed carentia siue absentia boni debiti. Cum ergo vt dicit Rich. sit corruptio ab ente in non ens. deformitatem peccati destrui non est aliud realiter quam bonum cuius est priuatio restitui. hoc autenbonum restituitur in infusione gratiae: imo est gratia quae infunditur.

43

¶ Sed contra hoc dicit Guiller. vbi supra quod infusio gratiae et remotio culpe non sunt simpliciter vna mu¬ tatio. Tum primo. quia vna infusio gratiae sufficit ad remouendas multas obligationes: vt patet in illoqui offendit in multis et postea conteritur. Tum secundo quia potest esse infusio gratie sine remissione culpe: vt in angelis. et potest esse remissio culpe sine infusione gratiae de potentia dei absoluta: vt dictum est. Tum tertio: quia non est oppositio formalis inter peccatum mortale et gratiam. quia tunc sicut voluntas criata potest super esse vnius: ita posset super non esse alterius. vt patet in aliis incompossibilibus. non est autem vnica mutatio simpliciter nisi inter talia quorum vnum se habet vt terminus a quo: reliquum vt terminus ad quem. Hoc etiam patet: quia vnica mutatio non est ad formam positiuam nisi a propria priuatione. multe autem sunt culpe quae sunt termi a quo.

44

¶ Notandum etiam quod remissio culpe et infusio gratiae non sunt due mutationes re ales. quia infusio gratiae bene est realis: sed remissio cuspe non. quia solum remouet obligationem ad penam eternam quae non est nisi respectus rationis fundatus a diuina volum tate in obiecto volito vt volitum est. et ideo remissio culpe non dicit nisi quasi mutationem: et inquantum huiusmodi nihil est reale. et sic non est simile de remissione et gratia quia post peccatum factum in anima nihil remanet nisi obligatio ad penam eternam.

45

¶ Ex quibus patet quod sine causa sanctus Tho. in. iiii. di xvii. ar. iiii. q. i. et Rich. vbi supra ponderant argumentum a piori et posteriori in ista materia. Quid enim est culpam remitti de potentia ordinata nisi gratiam esse ad minus in mutatione vera: sicut quid est tenebras expelli nisi lucem esse praesentem.

46

¶ Ad primum argumentum dicendum quod maior est verd per comparationem ad illum qui remittit inimiciciam et recipit in amiciciam per mutationem voluntatis. suc. Uoluntas autem diuina hoc non facit: sed per habitus gratiae in fusionem.

47

¶ Ad secundum dicendum quod homo non est amicus dei nisi inquantum est gratia informatus. Et ergo concedendum est quod ipsum et gratia informatum cesse praesupponit peccatum esse remissu per introitum gratiae in animam quod est per fieri gratiae ipsius

48

¶ Ad tertium dicendum quod quamuis in tramsmutatione elempentorum prius sit ordine nature vnius forme corruptio quam alterius generatio: tamen prius est virtutis immissio ab agente in passum quam ipsi forme corruptio. per formam enim quam ignis generat in materia aeris non corrumpitur forma acris quamuis sit finis corruption is: sed per irtutem ignis acrem attingentem. In iustificatione autem ipii per immissionem gratiae quae posttainformat subiectum est remissio culpe. Etsi in transmutatione elenntorum destrueretur forma corruptiua petr formam que in eius materia generatur: priorm esset ordine nature generatio vnius quam corruptio alterius.

6

49

¶ Utrum iustificatio impii essentialius respiciat gratiae infusionem quam peccatorum remissionem Respondet Rich. quod de essentia iustificationis impii est gratiae infusio et culpe remissio. Essentialius tamen respicit gratiae infusionem quam culpe remissionem. Quando enim deratione alicuius totius sunt due partes: quando vna est alteri us casa: illa quae est caus principalior est in illo toto et essen¬ tialior illi quam illa quae est effectus. sed infusio gratiae est causa remissionis culpe secundum illam opinionem quae tenet quod realiter differunt. et ideo principalior et essentialior est in iustificatione infusio gratie.

7

50

¶ Utrum ad iustificationem impitpraerequiratur praeparatio eius per quam facit quod in se est Arguitur quod no. quia ille qui ad peccatum nititur non praeparat se ad gratiam. sed contingit quod aliquis iustificatur qui ad pecatum tendit: vt patet de Paulo Act. ix. igitur ad ii stificationem non praexigitur praepratio.

51

¶ Item nihil est in homine per quod se praeparare posset ad gratiam habendam. igitur non requiritur: quia neminem obligat deus ad impossibile. Antecedeuns patet. quia super ilio Exo. x. Indurauit coreitus scilicet Pharaonis: dicit gloria. Ita est duratum coreius quod nthil poterat facere acceptabile apud deum. sed nihil praeparat ad gratiam nisi opus acceptabile deo. ergo non erat in eo facere aliquid per quod se praepararet. et eadem ratio est de aliis peccatoribus.

52

¶ In contrarium dicit Aug. Qui creauit te sine te: non iustificabit te sine te. igitur requiritur aliquo hominis praeparatio.

53

¶ Item qui claudit oculum materialem non infundit fili lumen nisipraeparet se ad hoc saltem aperiendo oculum: Ita qui clausit per peccatum oculum spiritualem non recipit lumen gratie nisi aperiat oculum praeperando se id est faciendem quod in se est

54

¶ Ideo dicitur Iaco. iiii. Appropinquate deo et appropinquabit vobis. Et Tachi. Conuerti mini ad me et conuertar ad vos. Respondetur secundum san. Tho. Bonauen. et Petrum de Tharantasia quod in omni iustificatione impii requiritur in volunta te aliqua praeparatio ad suscipiendum in se gratiam iustificantem. quia sicut in naturali mutatione requiritur preparatio materie ad susceptionem forme: ita etiam in mutatione peccatoris oportet quod ipsa voluntas aliquo modo cooperetur se preparando. Hec autem preparatio fit quando homo facit quod in se est. non tamen oportet semper quod talis praeparatio tempore praecedat iustificationem. quia cum actus voluntatis sit in sua potestate: potest a principio esse ita intensus quod sufficit ad praeparationem. Nam in adultis deus ex sua misercordia duplicem viam instituit ad peccatoris iustificationem scilicet Unam per sacramentis susceptionem: puta baptismi vel poenitentie. et in hac non requiritur secundum Scotum aliqua dispositio de necessitate in adultis nisi quod non ponat obicem gratie In paruulis verosufficit quod non obstet eorum volumtas gratie: vt patet in baptismo. Aliam viam deus in stituit ad iustificationem per preparationem faciendo quod in se est. quia sicut materia preparatur ad formam aliquam recipiendam in se cundebita proportione: sic etiam ad hoc quod se volum tas preparet ad recipiendum in se gratiam iustificantem oportet quod in debita proportione ponat se ad deum qui dat et ad gratiam que datur. et hoc facit voluntas cum appropinquat ad deum non loco sed affectu: et etiam quando a se remouet impedimentum gratie scilicet peccatum: et ita homo per affectum ad deum et displicentiam peccati praeparat se ad iu stificantem gratiam. Et quando hec duo efficaciter facit tunc dicitur facere quod in se est et recipit gratiam iustificantem. quia de primo dicitur Iacobi. iiii. A ppropinquate deo et appropinqua bit vobis. De secundo Apocals. iii. Siquis aperuerit mihi scilicet impedimentum peccati auferendo: introibo ad eum. Et quandocumque peccator hec duo predicta facit scilicet conuertit se ad deum diligendum et peccatum detestandum quod statim infunditur gratia. sicut quandocunque fuerit debita commixtio maris et femine non habens aliquod impedimentum siue hoc fuerit in vero matrimonio siue in meretricio statim deus infundit animam sic etc.

55

¶ Ad primum argumentum dicendum quod iustificatio de qua loquimur in adultis semper est cum aliqua operatione voluntatis que dicitur praeparatio. Sed hec operatio quandoque diu ante in cipit quam gratia infundatur. Quandoque autem quia perfecta est et omnino sufficiens tunc statim habet gratiam iustificantem sibi adiunctam. Unde potest contingere quod dum aliquis est in proposto peccandi subito eius voluntas conuertatur ad deum ex aliqua occasione exteriori: sicut fuit in Paulo. vel etiam interiori instinctu quo cor hominis mouetur a deo. et sic facit subito quod in se est.

56

¶ Ad secundum dicendum quod si opus deo acceptabile dicatur opus meritorium certum est quod nec pharao nec aliquis alius potest facere opus merito rium vite eterne. Si autem opus quod est ex genere bonum et bona intentione factum tale potuit et Pharao et alius facere. Sed quod glosa dicit eum non potuisse: non vult quod omnino non potuerit. sed propter fixionem et obstinationem voluntatis ad malum quam inciderat a diuina gratia desertus erat. Et ideo licet homo in peccato mortali non possit facere opus meritorium potest tamen facere bonum per quod disponitur

8

57

¶ Utrum iustificatio impii sit instanti: Arguitur quod non. quia nullus motus et in instanti. sed ad iustificationem impii requiritur motus liberiarbitrii: ergo iustificatio non est in instanti.

58

¶ Item intelllectus non potest intelli gere plura simul: vt dicit philosophus. ii Topicorum. non potest ergo simul fieri ad considerandum peccatum et deu. Sed ad iustificationem impii requiritur detestatio peccati et tendentia in deum quae includunt cognitionem peccati et dei ergo iustificatio impii non est in instanti.

59

¶ Item nulla forma quae recipit magis et minus introducitur in instanti. sed gratia recipit magis et minus. et go etc.

60

¶ In contrarium arguitur. quia in eodem instanti est illuminatio aeris et expulsio tenebre. ergo a simili in instanti est illuminatio per gratiam et expulsio culpe

61

¶ Item quaedam sunt mutationes in instanti per virtuten finitam: vt sunt ille mutationes que sunt fines motuum: ergo multo fortius iustificatio impii est in instanti cum sit per virtutem infnitam. Respondet Rich. vbi supra q. vi. quod iustificatio imxii considerari potest quantum ad motus disponentes ad eam quae est detestatio culpe et conuersio voluntatis ad deum quae est informis vel quantum ad gratiae infusionem et praedictorum motuum formationem et culpe remissionem in quibus consistit iustificationis essentia: et ista semper sunt in eodem instanti Ad hoc enim quod forma non possit in aliquo subiecto in instanti requirumtur tria simu scilicet quod sit talis quod recipiat magis et minus et quod sit limitatio virtutis in agente: et contraria dispositio in suscipiente. quocunque autem istorum deficiente: forma potest introduci in instanti. Unde si agens est infinite virtutis quamuis subiectum sit indispositum et forma sit nata recipere magis et minus potest tamen eam illi subiecto imprimere in instanti. quia in instanti potest remouere dispositionem illi forme contrariam et causare debitam dispositionem Ad primum argumentum dicendum quod fallit in duo bus. Unum est: quia motus libro a. non est de essentia iustificationis: sed eius formatio quae est in instanti. Aliud est: quia motus libro ar. quantum ad id quod est de essenria eius in instanti est. velle enim liberum post consiliationem actus est essentia actus liberi ar. et hoc in instanti est: etiamsi praecedat consiliatio in tempore.

62

¶ Ad secundum picendum quod intellectus potest intelligere plura et voluntas velle quando vnum ordinatur ad aliud. sic autem est in proposito. Consideratio enim culpe et detestatio eius ordinatur ad considerationem dei et conuersionem voluntatis ad deum

63

¶ Ad tertium patet responsio ex iam dictis.

9

64

¶ Utrum iustificatio impii sit miraculosa: Arguitur quod sic. quia glo. super illud Ioanm. xiiii. Maiora horum faciet. dicit. Maius est iustiricare impios quam iustos creare. Sed secundum Aug. i. de ciui. It lud est mirabilius quod est potentius. ergo magnum miraculum est impios iustificare.

65

¶ Item non est minus resuscitare mortuum spiritualiter quam resuscitare corporaliter. sed resuscitare corporaliter est miraculum. ergo etc.

66

¶ In contrarium dicit Aug. x. de ciui. Quicquid mirabils sit in hoc mundo profecto minus est quam totus hic munm dus. sed quamuis creatio mundi fuerit supernaturals non tamen dicitur fuisse miraclosa. ergo quamuis iustificatio impii sit supernaturalis: non tamen est miraclosa. Respondet Rich. vbi supra. q. ix. quod quamuis iustificatio impii sit supernaturalis: non tamen est miraculosa. Quia de ratione miraculi proprie sumpti tria sunt. Unum est v fiat per actiuam potentiam singularis agentis: quod opere nature fit. etsi quandoque fit mirabile eo quod ignorctur causa: secundum Aug. xxi. de ciui. tamen miraculum non est. Aliud est quod in materia non sit aliqua dispositio nisi solum puraotentia obedientie ad hoc quod in ipsa vel de ipsa fiat illud opus quod est miraculum. Tertium est vt praeter modum consuetum. vnde dicit Aug. li. i. retractationum: quod si solita essent: miracula non essent. quamuis autem non omne mirabile vel mirum sit miraculum: tamen omne mitaculum et est mirabile et est mirum. et propter ista tria dicitur quod miraculum est opus arduum preter nature cursum et insolitum. Cum ergo iustificatio impii non sit insolita et de lege communi requeratur aliqua dispesitio in adulto qui iu¬ stificatur iustiricatio impii que fsit de iegecom muni non est miraculosa: quamuis effectiue fiat per potentiam supernaturalis agentis. Iustificatio autem impii quae fit praeter legem commnem: vt si dominus iustificat alique adultum qui prius se non disposuit: miraculosa est. quia in tali iustificatione sunt omnia illa tria que ad miraculum requiruntur.

67

¶ Ad primum argumentum dicendum quod quamuis creatio aies sit supernaturalis: quia fit per potentiam supernaturalis agentis: tamen non est miraculosa pprie loquendo de miraculo. Unde cum Aug. x. dce ciui. dicit quod in miraculo quod fit per hominem maius miraculum est homo ibi accipitur miraculum pro mirabili. Cum autem dicitur quod illud est mirabilius quod est potentius: intelligendum est ceteris paribus. Et praeterea impium iustificare non maius esse quam iustos creare quia sit naioris potentie. Unde glo. super illud Ioan. xiiii. Maiora horum faciet: dicit quod etsi vtrunque sit equalis potentie. hoc id est impios iustificare est maioris miusericordie.

68

¶ Ad secundum dicendum quod quamuis vnum non sit maltoris potentie quam aliud: quia neutrum eorum fieri potest nisi per diuinam potentiam: tamen duo alia quae requiruntur ad miraculum inueniuntur in resuscitatione mortui corporaliter quae non inueniuntur in resuscitatione mortui spiritualiter loquendo de illa que fit de lege conmuni: vt praedictum est.

PrevBack to TopNext