Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Assumptio

1

1

Assumptio natu re humane a deo quia ex charita te deus assumpsit humanam naturam

2

¶ Utrum assumptio in christi in carnatione et vnio ex diuina charitate facte sint idem aut differant inter se. Et breviter respondetur secundum Guill. Scotis. in. iii. dist. v. simlis et Tho. iii. parte. q. ii. art. viii. Quod assumptio dicitur quasi ad se sumptio. Et dicit tria scilicet Actionem: relationem et terminationem Actio competit ratione diuine nature. Terminatio ratione persone diuine. Relatio ratione vtriusque. Sed et Notandum quod assumptio multis modis differt ab vni one. Unde et Damasce. lib. iiii. dicit. Aliud est vnioaliud incarnatio et humanatio. et aliud est etiam assumptio. Itaque differuit Primo quia assumptio dicit terminum a quo magis quasi ab aliquo ad se sumptio. inim humana natura in abstracto considerata id est humanitas dicitur assumpta a deo ad hypostasim diuinam. Sed vnio magis dicitur respectu termini ad quem inquantum vnita dicuntur vnum. Unde hypostasis diuina non dicitur assumpta: sed assumens actiue. Dicitur tamen vnita et vniens ad persor alitatem diuinam t scilicet persona diuina sit humane nature vnita. et econuerso. humana natura dicitur vnita diuine persone.

3

¶ Secunda differentia: quia assufnptio dicit actionem ex parte dei et passionem ex parte humane nature. Sed vnio dicit solum relationem ex parte vtriusque: vt praedictum est

4

¶ Tertia differentia: quia comnior est vnio quam assum ptio. Tum quia omne assumptum est vnitum: non econtra. quoniam in nobis anima vnitur corpori: non tamen dicitur assumpta. Tum quoque quia omnis persona assumens est vniens: sed non econtra. eo quod persona patris est vniens. et similiter persona spiritussancti est vniens.

5

¶ Cota enim trinitas vniuit dei filio humanam naturam. sed nec persona patris dicitur assumens nec spiritus sancti. i¶ Nursus incarnatio differt ab humanatione. quia lincarnatio est respectu carnia assumpte quasi carnis assumptio. sicut et animatio dicitur respectu vnite anime. prout Augustinus. ad Uolusianum bicit. Animam inquit rationalem et per ipsam corpus huma num aptauit sibi deus. sed ipsa dei humanatio dicitur respectu assumpte humanitatis. Unde vt magister dicit. Totum in quit me suscepit scilicet deus id est animam et corpus humanum vt totum me liberet. et hoc ex mera charitate imnensa dei etc.

6

¶ Item incarnatio et humanatio secundum Tho. supra denbiant determinate terminum ad quem sacta copulatio est incarnateo scilicet ad carnem: et humanatio ad humanitatem. et sic differunt ab vnione. quia solam copulati onem dicit vnio de se nil determinando. Unde patet dei charitas immensa per hec singula scilicet incarnationem: assumptionem vnionem huanatioem etc

7

¶ Sed an huiusmodi vniosit in deo vel sit quid creatum dicit Tho. supra. ar. vii. Et Ric. quod est relatio realis quae est in creatura non in deo nisi secundum rationem tantum vel secundum dici. Nam in tempore incepit per mutationem quae est in natura humana assumpta non in deo. ergo est quid creatum etc.

2

8

¶ Utrum dei filius iam incarnatus posset iterato assumere aliam naturam eiusdem humane speciei ex charitate: Respondetur secundum Thom. in iii. dist. i. q. ii ar. v. concor. Rich. ibid. q. v. quod hoc fere ab omnibus conceisilcet quo vmna persona diuina potest. plures humanas singulares natiras assumereEt rationabiliter. quia non est contra rationem diuine persone quod ipsa in pluribus naturis rationalibus subsistat. et o quo ipsa diuina persona est infinita et natura assumpta nullo modo est eius virtuti conmensurabilis. nec potest limitari ab ea persona diuina quin simul sit tota hic et vbique propter suam simis plicitatem et immensitatem. Et ita persona diuina esset suppositum illius nature quam assumpsit: quod est tota posset esse suppositum alterius humane nature remanente vnita sibi natura ista quam iam assumpsit. Unde sicut deus potest semper nouas creaturas condere. quia eius potentia per creaturas non exhauritur nec limitatur: nec aliquo modo minoratur. ita etiam filius dei absoluta potentia maxime et etiam ordinata si vellet posset qualibet natura assumpta Iterum aliam eiusdem speciei humane assumere. eo quod pote stas assumendi per naturam assumptam non limita tur

9

¶ Confirmatur: quia filius dei ante incarnationem poterat humanam naturam aliam ab ista quam assum presit assumere si voluisset. Sed per assumptionem istius potentia eius nullo modo minorata est. vt dicit etiam Leo papa in sermone natiui. ergo et nunc posset si vellet aliam assumere: loquendo de potentia absoluta dei. Sicut etiam Scotus dictat. Uide infra vbi Caput ecclesie. §. viii

10

¶ Sed quare deus non vult hoc facere cum sit chantate plenus non minus quam ab eterno. ergo ex charitate deberet velle: Respondetur quod non decet id velle

11

¶ Primo quia non est oportunum nec conuenit plura esse capita ecclesie quam vnicum. Ideo Dionysius ad Demophilum dicit. quod cuidam sancto praesbytero nomine Carpo: christus apparens dixit: quod paratus esset rursum pro hominibus crucifigi scilicet ex charitate si opportunum esset.

12

¶ Secundo quia vnica incarnatio facta sufficit ad salutem hominum. frustra ergo iteraretur. cum deus et natura nil faciant frustra. Ex i libro de celo et mundo

13

¶ Tertio quia si iteraretur incarnatio error fieret inmundo quod prima incarnatio facta non fuit ex sufficienti et perfectissima charita te. nec sufficientur reparauerit mundum et redemerit homines. Unde deus charitatem commendat in eoquod de facto sel tantumodo incarnatus est. De hoc plures rationes vbi Adam. §. vi. i.. .

3

14

¶ Sed difficultas et circa praedicta quia natura assumpta humana non habet aliud suppositum praeter suppositum persone diuine. Et ipsa natura communis sicut humana non plurificatur nisi per pluralitatem suppositorum. Sed quia vna persona diuina est tantummodo vnicum suppositum et non plura. Quomodo ergo in vno supposito diuino vel persona posset esse duplex natura eiusdem speciei cum sic fieret vnum suppositum duarum naturarum eiusdem speciei. et hoc videatur implicare contradictionem scilicet vnum esse plura. Respondetur secundum Rich. supra quod humana natura plurificatur in suppositis inquantum supposita sunt indiuidua. Unde si filius dei assumpsisset duas humanas naturas: quamuis ile non esesit duno suposita timeestent duo indiuuidua. Natura enim humana in christo quamuis non habeat rationem suppositi tamen indiuidua est. Unde Damasce. li. iii. c. vi. quod filius dei assumpsit naturam humanam in atomo id est indiuisibilir. hoc est in indiuiduo. et hoc est charitatis. vt supra

4

15

¶ Alia difficultas est Quia filium dei impossibile est esse plures personas. Sed si fi lius dei assumeret adhuc aliam naturam humanam ponamus casum quod secundum primam nominetur Iesus et secundum aliam Petrus. Tunc quero. an persona filii dei incarnata esset vnus homo an plures homines: Si dicas quod esset vnus homo. Contra. quia non haberet vnam natura humanam singularem. ergo non esset vnus homo Si autem dicas quod esset plures homines. Contra. quia plures homines sunt supposito distincti. Ibi autem esset suppositum vnum. quia vna persona diuina quae non potest plurificari

16

¶ Item esse hominem est esse personam. Si ergo filius dei esset plures homines sequeretur quod esset plures persone.

17

¶ Denique arguitur sic. Iste filius dei est Iesus: et iste filius dei est Petrus. iuxta praemissum casum positum. ergo Iesus est petrus.

18

¶ Ad hec respondetur secundum Tho. iii. parte summe q. iii. arti. vii. Et etiam in scripto. iii. supra necnon secundum Rechar. supra quod stante praedicto casu Iesus et Petrus non ssent vnus homo: sed plures id est duo homines. Nec tamen essent duo supposita sed vnicum suppositum diuinum. quia propter vnitatem persone filii dei dicerentur vnum suppositum. tamen propter pluralitatem naturarum as sumptarum dicerentur plures vel duo homines. vtpote duo indiuidua humana. quamuis non essent duo superposita scilicet diuina. Exemplum a simili. Sicut due manus in eodem homine eidem anime vnite non dicumtur duo supposita vel due hypostases. licet dicantur due manus vel duo membra. sed sunt vnum superpositum vel vna hypostasis hominis. Ita quodammodo in proposito illi dicerentur vnum suppositum scilicet diuinum.

19

¶ Similiter dicendum ad secundum quod licet hominem esse est esse personam in puris hominibus vel suprpositis humane nature. Secus in christo vbi huma nitas assumpta non habet in se rationem persone vel suppositi. eo quod suppositatur et personatur: in persona filii dei. Unde ista propositio Filius dei assumpsit hominem negatur ne videatur personam assumpsisse humanam. sed naturam humanam assumpsit in vnitatem persone diuine. Itaque posito casu supradicto filius dei esset vna persona diuina in duabus naturis humanis: et non due persone. sicut et esset vnum suppositum diuinum: vt iam praedictum est. Sicut a simili vnus homo indutus duobus vestimentis non dicitur duo vestiti sed vna persona humana in duobus vestimentis. Sic quodammodo in proposito

20

¶ Ad tertium quoque argumentum dicendum quod non sequitur excasu posito vel ex dictis quod rgo Iesus esset Petrus: cum essent duo indiuidua humana. Sed bene sequeretur quod idem suppositum diuinum quod est Iesus est suppositum diuinum quod est petrus Et hoc sset verum. vt patuit. Hec ex Tho. similis et Rich.

21

¶ De vnica singusari humanitatis assumptione habetur supra. vbi Adam. §. vi. Sed ibi tractaui loquendo de facto. hic autem loquendo potius de posse assumendi pluries. ergo non mirum sit quod quasi repetierim ma teriam istam. O ergo mira dei charitas qua sic secundum totum amorem nobis se vniuit vt nil pluries facere oportuerit licet posset Ex ex charitare fecit deus vt diuina natura vel essentia non assumeret humanam naturam nisi in personam verbi vnicam

5

22

¶ Utrum diuina natura vel essentia abstracta ab omni persona assumere potuit ali quam na turam vel assumpserit naturam humanam. Ad illud respondendo sunt opiniones.

23

¶ na opinio est concorditer Thome. in. iii. di. verlar. ii. q. iii. et Bonauen. ibidem art. i. q. iiii. et Rich. quod abstractio vel circumscriptio personarum a diuina natura potest intelligi dupliciter

24

¶ Uno modo simpliciter ita vt consideretur diuina natura sine omni ratione personalitatis et proprietatis re latiue vt est tantummodo in seipsa non in aliquo supposito determinate. et sic neque erit subsistens in se. quia omnis substantia intellectualis in se existens persona est. Neque erit in aliquo alio subsistente. et ita non habebit esse in re sed in intellectu tantum. Unde et Damasce. lib. iii. ca. vi. dicit. Substantia secundum seipsam non subsistit sed in hypostasibus id est in suppositis. patet de humanitate que non subsistit actu in seipsa sed in suppositis. Sic et natura diuina intellecta preter he postases consideratur vt non habens esse actu reale. Et ita (vt dicunt praedicti non conueniret enim assumere neque aliquid agere: cum secundum philosophum actus sit supposi torum.

25

¶ Alio modo potest intelligi talis abstractio non simplititer: sed secundum modum quo fides dieiterminat. ita quod intelligat quis naturam diuinam sine hoc quod intelligat ibi patrem et filium et spiritum sacntum: quos ponit fides sed solummodo sicut intelligunt deum iudei et paganiconsiderando inquantum est deus omnipotens et summum bonum: sapiens. et sic de aliis. Isto modo diuina est sentia precisa a personis bene potest assumere humanam naturam. quia sic considerata etiam est omnipotens.

26

¶ Alia opinio est Scotistarum Guill. et Scotorel. e. dist. v. dicentium absolute quod diuina natura bene intelligi potest abstracta ab omni per sona sicut prius a posteriori tali ordine.

27

¶ In primo signo intelligitur diuina essentia absolute. In secun. dosigno inquantum subsistit. In tertio inquantum est suppositum et persona. Sed esse actu subsistens prius est quam esse personam ordine nature veraciter. ergo videtur quod in secundo signo posset assumere non intellecto tertio

28

¶ Probatur. Nam per intellectum precisa diuina essentia a diuinis personis adhuc intelligitur summe sapiens: summe potens: et summe bona. ergo ratione sapientie sciret ordina re hanc assumptionem. et ratione potentie posset facere et ratione summe bonitatis posset velle: ex charitate diuina. ergo etc.

29

¶ Et si queratur Ad quanm vnitatem realem terminaretur ista assumptio. non enim persone: quia diuina essentia non esset per casum in persona. Nec etiam ad vnitatem nature. quia vna natura non conuertitur in aliam. nec ex ambabus fit tertia. Dicendum secundum e. Guill. quod terminaretur ad indiuidualem vnitatem nature. non quidem vt vni tas est principium numeri. quia sic esset heresis Euti cis. eo quod notaret ambas naturas scilicet diuinam et humanam esse vnicam naturam non duas. Sed prout vni tas venit ab vnione. vt sit sensus: he due nature sunt vnite.

30

¶ Q autem obiicitur illud philosophi. Actus sunt suppositbrum intelligi debet id est singularium. quod patet manifeste. quia anima separata intelligit: licet non sit suppositum sed singularis. Et diuina essentia praecisa singularis est et abstracta a personis: nihilominus intelligit. ergo hec opinio Scotistarum videtur melior quo ad posse.

6

31

¶ Sed quid de facto sit in christi incarnatione An natura diuina assumpserit naturam humanam: varie sentiunt doctores etiam Scotiste inter se. Unde pro concordia noto

32

¶ Primum punctum. quod natura diuina considerata vt est communis tribus personis sic non assumpsit naturam humanam Et hoc patet per magistrum sententiarum in. iii. e. dist. v. di. sic Cum tota trinitas operata sit formationem suscepti hominis: solus tamen filius suscepit hominem in vnitatem persone: non in vnitatem nature. Hec ma gister. Et ita videtur quod natura diuina non assumpsit considerata vt est communis personis. quia sic quaelibet persona assumeret. sed solum assumpsit vt est in filio. Ita quod sit sensus secundum Guil. diuina natura assumpsit humanam. non quidem in vnitate nature ita videlicet vt conuertatur diuina natura in humanam: vel econuerso. Uel etiam sic quod fiat ex ambabus vna confusa natura. sicut fit ex quattuor elementis vnum corpus. sed assumpsit in vnitatem persone solius filii in persona. Et de hoc patebit latius infra. §. vii.

33

¶ Secundum punctum est. quod natura diuina considerata absolute in sua essentia non assumpsit naturam humanam. Probatur secundum Scotoreli. tali ra tione. Quia illud assumit naturam quod est ratio formalis terminandi vnionem et dependentiam nature assumpte. Sed essentia diuina non est huiusmodi ratio terminandi: quia in patre formaliter est essentia. et tamen pater non terminat istam vnionem. eo quod non dicitur patri vnita natura humana: ergo nec essentia terminat vnionem. ergo etc.

34

¶ Tertium punctum est. quod diuina essentia vel natura vt est in filio dei considerata assumpsit naturam humanam. quia ista propositio quod natura diuina est humane vnita reputatur catholica. sed hoc verum est non passiue. quia impossibile est deum pati in sua natura sed actiue. Istud autem agere nihil aliud est quam assume re. ergo patet etc. Unde sic intelligendum est illud Au gustini de fide ad Petrum dicentis. Illa inquit natura que semper manet apud patrem genita: nostran naturam sine peccato suscepit. Ibi enim accipitur natura pro persona vel inquantum est in persona. quia dicit eam esse genitam. sed essentia diuina nec generat nec generatur. ergo etc. et isto modo solui possunt alie obiectiones.

35

¶ Ex dictis possunt elici aliqua documentas.

36

¶ Primo. quod ista propositio: diuina natura est caro facta simpliciter est neganda. Ratio secundum Guill. et Bonauen. ea. dist. v. quia aut facit sensum falsum. videlicet quod hac factione diuina natura sit mutata in carne et econuerso. vel ad minreddit sensum ambiguum scilicet praeponendo ly factum est i positioni toti: et dicendo factum est vt diuina natura sit caro.

37

¶ Unde secundum documentum est quod etiam ista propositio diuina natura est caro non est concedenda. quia communicatio idiomatum non fit in abstracto. secus est de illa: verbum caro factum est. quia habet sensum verum patenter. videlicet quod filius dei factus est homo.

38

¶ Tertium quod ista propositio: natura diuina est incarnata est cocedenda. quia habet sensum patenter verum scilicet quod natura diuina est carni vnita. Et hec omnia sic voluit deus ex charitate

39

¶ Ratio ad id. quia ordinauit deus incarnationem fieri pro mediatione inter deum et hominem ad salutem hominis. ergo assumere debuit naturam humanam talis qui mediator esse potuit. natura autem diuina non potuit mediare cum esset summum extremum. nec pater eadem ratione. quia est principium diuine totius trinitatis. nec spiritus sanctus. quia non est media persona sed tertia in diuinis. ergo hanc charitatem implere debuit persona filii medians ex charitate.

7

40

¶ Utrum in assumptione humane nature potuit vnio terminari ad verbi solam personam et non ad essentiam:

41

¶ Circa hoc Primo notandum est. quod secundum Guill. in. iii. dis. iiii. differentia est inter hec tria. scilicet Unitas. Unio. et Unitio.

42

¶ Uni tas enim inest alicui siue in se consideretur. sicut homo in se est vnus. siue ad aliud in respectu consideretur. sicut subiectum et passio sunt vnum.

43

¶ Prima vnitas scilicet in se considerata dicitur vnitas absoluta. Secunda autem scilicet ad aliud dicitur vnitas relati ua. Unio autem nunquam dicitur nisi respectu plurium aliqualiter distinctorum. Unde nihil sibiipsi dicitur vnitum. Sed vnitio dicit actionem qua aliqua vniuntur vepassionem ei correspondetem.

44

¶ Aduertendum etiam secundum Bonanen. in. iii. dist. vi. quod Unio fit vario modo in rebus.

45

¶ Primo sic quod vnum vnitorum conuertitur in alterius naluram. quia vnum praedominatur alteri. et ergo trahit ad se. sicut gutta aque posita in vas vini. Secundo sic. quod ex vnitis tertia natura constituitur per alterationem vtriusque vnibilis. vt patet de elementis in mixto vbi licet sit praedominatio tamen non excellens. ergo singula alterantur.

46

¶ Tertio fit vnio sic. quod vnita non transmutantur: sed ex eis vna tertia constituitur. et hoc est quia vnibilia non habent repugnantiam sed hahent mutuam dependentiam sicut vni tur corpus et anima ad constitutionem animalis vel hominis.

47

¶ Quarto fit Unio sic. quod ibi nec est na ture mutatio nec tertie constitutio. sed vnum vnibili. um fundatur in altero tantum. et hoc est quia ibi non est repugnantia nec essentialis dependentia. Est tamen excellens praedominatio. sicut quando arbor vna inseritur stipiti alterius. Et tali tantummodo genere vnionis quarto modo habet vniri diuina natura humane. videlicet vnione hypostatica: que sic nominatur: quia in vnitate extat suppositi et per se. De hoc exemplo vbi Aduentus. §. xii.

48

¶ Ad quesitum ergo respondetur colligendo ex dictaminibus Guill. et Scotorels. super. iii. disti i. et aliorum.

49

¶ Primo quod ratio formalis terminationis huius vnionis non est diuina essentia. patet: quia tunc non posset verbum illam termi nare quin et pater terminaret et spiritus sanctus: cum vnica sit trium essentia. Sed ratio formalis constitutiua ipsius verbi quae dicitur verbeitas est formalis terminus diuine incarnationis que est proprietas relatiua siue persona. ergo non immediate diuina essentia.

50

¶ Secundo siquis diceret: Dei verbum nequit illabi generali illapsu vel speciali per gratiam sine essentia diuina: quia prorietas verbi siue persona idem est realiter cum diuina essentia. et per consequens quicquid conuenit vni conuenit alteri. Dicendum est quod suppositum verbi vel persona non sunt omnimode idem: sed differunt a parte rei. quia essentia dicit entitatem communicabilem: sed suppositum incommunica bilemt. ergo persone verbi aliquid competit scilicet terminare actu vnionem quod non competit essentie. Ad hec §. xi. Unde illi qui dicunt sola ratione distingui supepositum vel personam et essentiam diuinam non possunt bene saluare articulum incarnationis.

51

¶ Tertio siquis adhuc dicerm: quod essentia diuina cum sit infinita continet perfectionem suppositi creati: ergo potest vicem eius supplere. et per consequens naturam humanam assumendo terminare vnionem Dicendum est secundum eundem Scotorel. dist. v. q. i. quod continentia perfectionis non est sufficiens ratio scilicet terminandi huiusmodi vnionem: sed independentia et incommunicabilis subsistentia que competit persone. Nam ratio terminationis huius vnionis vt frequenter dictum est supra de Aduentum et alibi est

52

¶ Primo independentia. Omne enim independens potest terminare dependentiam dependentis Sed deus est independens simpliciter: ergo potest supposito proprio diuino personali suppositare non adiiciendo aliquam realitatem: id quod acttu dependet a diuino verbo. Et hoc dependens non posset facere in proprio supposito. eo quod creatura non potest in seipsa subsistere a se sed a deo habet

53

¶ Secundo Ratiohuius terminationis est incommunicabilis subsistentia. quia alias non esset persona. Hec sufficiant. Et patet dei charitas quia voluit vt christus esset aduocatus pro nobis apud deum patrem in carne vnita. ergo persona filii et non patris nec diuina essentia debuit incarnari vt alius esset aduocatus ab illo apud quem aduocat.

54

¶ Unde queritur. Si natura humana sit in vnitatem persone diuine assumpta. Hec quaestio idem querit quod in pre cedentibus tractatum est. ergo solutio patet ex eisdem dictis. videlicet quod humana natura in vnitatem per¬ sone diuine est assumpta. Ratio secundum Bonauen. in iii. dis. vi. quia vnio vel assumptio perducta est ad aliquam vnitatem alias diceretur frustra. sed hec vnio non est perducta ad vnitatem nature diuine. quia illa non potest fieri humana nec econuerso. nec etiam ex his potest fieri tertia. vt quidam suspicati sunt heretici. quia sic esset compositio in deo. ergo sequitur quod terminatur ad vnitatem persone diuine.

8

55

¶ Si queritur ergo Utrum vnio filidei in assumptione ista sit facta in vna natura: Solutio consimiliter patet ex praedictis videlicet quod non. Et ad id Thomas. iii. parte. q. ii arti. i. inducit quod concilium Calcedon. determinat sic. Confitemur filium dei vnigenitum in duabus naturis inconfuse: immutabiliter: indiuise: inseparabiliter agnoscendum. nusquam sublata differentia naturarum propter vnionem. Sed et pro euidentia de nomine nature restat

56

¶ Notandum secundum eundem Tho. quod nature nomena nascendo est dictum. Unde primo impositum est ad significandum generationem viuentium. vt eorum natiuitas vel pullulatio dicatur natura quasi na scitura. postea translatum est ad significandum principium generationis vel mutationis huius intrinsecum: quod principium est forma vel materia Unde quandoque natura dicitur forma quandoque materia. Et quandoque terminus generationis naturalis scilicet essentia speciei. Sicut etiam Boetius libro de duabus naturis capit diffiniendo sic. Natura est vnamquamque rem informans specifica differentia scilicet que complet rationem speciei. Sicut exempligratia Humanitas que est natura completur differentia rationalitatis. Si ergo loquimur nunc de natura secundum quod significat essentiam vel quo quid est vel quiditatem speciei. sic non potest vnieverbi incarnati diuini vt dicatur esse facta in natura. quia diuina natura est immutabilis et inconponibilis et perfecta. Sed solum facta est assumptio humane nature ad personam verbi per vnionem ita quod saluis proprietatibus vtriusque nature scilicet diuine. et humane verbum caro factum est. Hec ex Tho. Et de hoc clarius infra. §. xviii. et sequen.

9

57

¶ Utrum plures persone diuine seu tres possint assumere eandem naturam numero Ad hoc Thome opinio. iii. parte. q. iii. art. iiii. comcordi. Uarro eodem libro. iii. q. v. dicunt quod possunt Sicut eadem anima potest esse naturaliter in pluribus partibus corporis et idem corpus superna turaliter potest esse in pluribus locis. ergo multomagis eadem natura in pluribus suppositis. Sed Scotorel. in. iii. dist. i. q. iii. et concor. Guill. Scotista. dicunt hoc non concludere. quia non est simile. In illis enim exemplis non est formalis repugnantia. Hic autem scilicet quod eadem natura creata sit in pluribus suppositis est repugnantia formalis. pro ut patet ex opinionis secunde ratione.

58

¶ Alia opinio est Bonauentu. eodem libro. iii. q. iii. arti i. et melior quam prima. vt dicit Guill. videlicet quod plures persone non possunt assumere eandem naturam numero siue eundem hominem. Et ratio potissima est. quia illud quod conuenit essentie diuine scilicet esse eandem numero in tribus personis competit. sibi propter suam infinitatem. ergo non potest compe tere alicui nature create: eo quod est finita. et per consequens nulla natura creata vnica potest assumi a pluribus personis diuinis. quia repugnantia est finiti ad infinitum etc. Plures rationes harum opinionum dimitto.

59

¶ Tertio ergo potissima est opinio Scoti et eum sequentium. Guil. scilicet et Sco torelis. in eodem. iii. ponendo tria precipua puncta.

60

¶ Primum hoc verum esse quod quelibet persona diuina per se potuit incarnari in humanitate distincta ab alia quam habet alia persona. Et etiam quod natura humana in christo antequam assumeretur a filio potuit assumi a patre vel a spiritu sancto. quia erat in potentia obedientiali. Sed modo post quam assumpta est ab vna persona iam reducta est ad actum. Et ideo stante illo actu non potest reduci ad alium actum. quemadmodum superficies que est in potentia ad albedinem et nigredinem stante ipsa sub albedine non potest reduci ad actum nigredinis.

61

¶ Secundum bunctum. quod si ponatur formalis terminus in carnationis fore essentia diuina. ita quod primo instavnio terminaretur ad essentiam diuinam. Sic valde possibile esset tres personas assumere eandem naturam numero. quia tunc tres persone non termi narent inquantum tres sed inquantum vnus deus. quia mediante essentia vnica in qua tres persone sunt vnum: assumerent naturam. Si vero ponatur si cut et verius tenetur iuxta praedicta in praecedentibus videlicet quod formalis terminus incarnationis diuine sit proprietas relatiua siue persona. tunc non esset possibile.

62

¶ Proinde tertium conclusiuum punctum est. quod vna eadem numero natura non potest immediate a pluribus personis assumi.

63

¶ Probatur primo auctoritate Anselmi lib. Cur deus homo. dicens. quod plures persone eundem hominem assumere nequeunt. Hec ibi. t.ix. Quod intelligitur immediate et ponendo personam pro termino incarnationis quia licet tres persone agant effectiue ad assumptionem vnius nature. sicut patet in christo. vbi tres persone fecerunt simul incarnationem. eo quod indiuisa sunt opera trinitatis secundum Augustinus. Non tamen terminatiue assumpsit carnem nisi vnica persona ver bi. vt iam pluries dictum est. Et quia ad impossibile nulla est potentia. hoc autem est impossibile implicans contradictionem quod eadem natura suppositetur a pluribus suppositis diuinis. ergo etc.

64

¶ Secundo probatur ratione. quia multiplicato supposito proprio multiplicatur natura. Sicut Petrus et Paulus sunt duo homines. ergo a simili exquopersone diuine sunt plures et supplent locum suppositorum propriorum. In huiusmodi vnione si fieri quis diceret non possent eandem assumere naturam. Tertio probatur probabili confirmatione secundum Sco tum. q. ii quia vna persona sufficienter terminat am naturam. et ita non oportet ponere aliam: maxime in diuinis operibus vbi quodlibet minimum inconueniens est impossibiles dicente Ans. sed quia peccatum est fieri per plura que possunt ficri per pauciora. ex i. Phy. Unde et in qulibet genere cause est status in vno. ergo habetur propositum. quod in vnica persona debuit deus carnem assumere. et in hoc apparet maxima charitas dei quam christus orando pro fidelibus expressit Ioan. xvii. patri di. vt omnes scilicet credentes vnum sint in nobis sicut et nos vnum sumus. Augustinus. Ipsi sint vnum in nobis peamorem. quia charitas facit vnum esse cum deo. q. di. Sicut pater diligit filium et econuerso: ita ipsi diligant patrem et filium et spiritum sanctum vnum deum qui ex charitate voluit huiusmodi vnionem fieri.

10

65

¶ Utrum vna persona diuina possit sine alia carnem assumere vel incarnari: Respondetur secundum omnes docto. catho. quod sic. et patet de facto ex scriptura Ioa scilic. Uerbum caro factum est.

66

¶ Secundo patet declaratione secundum Tho. in. iii. scrip. di. i. q. ii arti. i. et Scotorel. e. di. q. ii ac Bonaue. colligendo et alios. quia tres persone licet sint vna essentia diuina tamen distinguuntur personalitate. Sedquia incarnatio facta est non in natura sed in sola persona. vt in precedentibus patuit. ergo non oportet quod vna per sona scilicet filii incarnata: alia persona scilicet patris et sprritus sancti sit incarnata cum sint distincte persone. Sicut non oportet quod in eadem anima si potentia sensitiua sit corporalis. ergo et potentia eiusdem anime intellectiua sit corporalis organi vel actus corpora lis quamuis sint in eadem anime essentia. Ratio ergo huius potissima est. quia incarnatio non terminatu ad essentiam sed ad personam. ita quod natura huma na immediatius et per prius vnita est persone filii ratione proprietatis personalis que est filiatio. vt sic filius patris eterni fieret filius matris in temporo ex dei charitate ad perficiendum nostram salutem: non sic autem immediate et per prius vnita est humana natura diuine essentie. vt iam sepius dictum est in in cedentibus. Sedquia persona filii per suam proprietatem scilicet filiationis distinguitur a persona patris et spiritus sancti. ergo potuit incarnari sine incarnatione patris et spiritus sancti. licet sit eiusdem es sentie.

67

¶ Tertio patet confirmatione. quia incarnatio est filii dei missio in carnem: sed vna persona potest mitti sine alia. vt dicit Augustinus. super illud Gal. iiii. Misit deus filium suum factum ex miuliere. ergo etc.

68

¶ Si obucitur. quia Augustinus is. de trinita. capitu. iiii. dicit. quod persone diuine sunt inseparabiles in essentia et operantur inseparabiliter ad extra. Dicendum est secundum Scotorels. et Bonauen. quod incarnatio comparatur ad deum dupliciter. Une modo vt ad causam efficientem. et sic intelligenda sunt verbaAugustiu scilicet quod vna persona non efficit nec operatur effectiue incarnationem sine alia. Alio modo comparatur vt ad causam terminantem. et sic terminatiue persona vna assumit aliquid sic quod non alie. sicut si tres homines indue rent ex se ipis vnum. ibi tres induunt: sed solus vnicus indutus est. Sic in proposito

11

69

¶ Sed quare est quod in vnione antim me deo per gratiam: et in vnione beatifica per gloriam non potest vniri vni persone anima humana quin vniatur si mul et aliis. nec vna persona potest illabi anime quin et alie persone simil illabantur. Et tamen in vnione hypostatica quae ma ior est predictis et dignior natura humana vnita est sic vni persone quod non alteri: Respondetur secundum Scoto rel. in. iii. dist. i. q. ii quod huius ratio est. quia in vnionem beatifica et per gratiam terminus formalis est essentia diuina immediatius et per prius quam persona diuina. Et quia essentia est vna in tribus personis. ergo in tali vnione vna non illabitur sine alia. Sed in vnione hypostatica formalis terminus est proprietas relatiua. io non est similut de illa. O ergo mirabilem dei charitatem erga nos qua sic dilexit vt quicquid est in deo nobis vnire voluerit scilicet naturam diuinam vnione per gratiam in praesenti et tandem per gloriam beatifice visionis et fruitionis in futuro. Diuinam quoque verbi personam per hypostaticam vnionem ac totam trinitatem per illapsum in animam nostram. Ioan. xiiii. Ad eum veniemus et mansionem faciemus

70

¶ Ex ex charitate fecur deus vt non humana personam sed humanam assumpserit naturam

12

71

¶ Utrum deus assumpserit prsonam humanam. hoc est naturam hominis personatam.

72

¶ Circa hoc pro praeambulo videndum est primo Si persona et natura omnino sint realiter idem: ita quod persona nihil addat supra naturam. Quia si dicatur quod nil superaddit tunc sequitur quod assumpta natura assumitur et persona cum sint omnino idem realiter. Si autem dicatur quod superaddit aliquid et ita non sunt omnino idem: quod verum est. tunc quaeritur. Aut illud superadditum est accidens. et ita persona non esset in praedicamento sub stantie. aut tale superadditum est substantia. Et tunc vel est materia vel est forma vel compositum. cum omnis substantia est aliquid horum. ex. ii Physicus. Et ita in persona Aut essent due materie aut due forme aut duo compossta quae sunt inconuenientia.

73

¶ Sed ad hec dicendum secundum Guill. in. iii. dis. v. quod formaliter esona addit supra naturam indiuidualem: solummo do vnicam negationem que dicitur incommunicabilitas. Et secundo dico inquit quod ratione huius incommunicabilitatis persona in nullo est praedicamento. quia negationes non sunt in genere nisi respectiue.

74

¶ Tertio dico inquit quod persona creata est in predicamento inquantum natura indiuidualis. et hoc sufficit. Unde vt sic non sunt ibi due materie vel due forme et duo composita. sicut nec in indiuiduo.

75

¶ Si ergo quis arguat. quia humane nature ex parte sui couenit ratio persone in ista as sumptione. Nam Boetius lib. de vnitate persone diffinit. Persona est nature rationalis indiuidua substantia. Sed quia christus assumpsit naturam rationalem et eius indiuiduam substatiam. quia teste Damasceno. Assumpsit naturam in atomo. hoc est in indiuisibili. quod est indiuiduum quasi in se indiuisum et ab aliis diuisum ergo sequitur. quod assumpsit personam. Dicit idem Guill. scotis. quod in diffinitione Bore. debet glosari indiuidua id est incommunicabilis per se existentia. et hoc patet ex diffinitione Rich. que est hec Persona est nature intellectualis incommunicabilis existentia. Sed quia humana natura sic assumpta non existit per se sed in persona verbi. ergo etc.

76

¶ Que autem requirantur ad personalitatem vel ad esse persone. habentur vbi anima separata. §. ii.

77

¶ Ad quesitu itaque respondetur per conclusione. quod diuina verbi persona non arsumpsit humanam personam. probatur

78

¶ Primo aucto ritate scilicet Augustinus. de fide ad Petrum di. Deus naturam hominis assumpsit non personam.

79

¶ Secundo ratione scilicet Boecii di. In christo non est nisi vnica persona. ergo si filius assumpsit personam: idem assumpsit seipsum quod est falsum. Quod autem christus sit vna persona probatur quia omne quod est ideo est. quia vnum numero est. vt dicit idem Boecius lib. de vno et vnitate. Si ergo christus est necesse est ipsum vnum esse: sed non est vnum in natura. ex. §. viii. per concilium. ergo oportet quod persona vna sit etc.

80

Tert io ostenditur declaratione secundum e. Guill. ea. disst. v. et Bonauen. ibidem ar. ii q. ii. Quia quod diuina persona assumpserit humanam personam potest hoc intelligi tripliciter.

81

¶ Primo sic. quod fuerit prius concepta vel genita a Maria persona humana et postimodum a verbo assumpta. et sic dicendo negare tur quod Maria esset vere mater dei: eo quod purum hominem concepisset non deum

82

¶ Secundo posset intelligi sic. vt in ipsa assumptione fuerit humana persona: sed post assumptionem desiit esse humana persona. et sic dicere repugnat assumptioni. quia tunc verius diceretur consumptio quam assumptio.

83

¶ Tertio potest in telligi sic. vt dicatur persona humana assumpta et ma neat persona in christo creata. et sic dicere obuiat sacre vnioni. quia isto modo natura humana et diuina nullo modo erunt vnum nec in natura. quia ibi scilicet in christo sunt due nature predicte. nec in persona. quia ibi sic erunt due persone: vna increata alia creata. vnde hereti ci Sabellius et Nestorius errauerunt nescientes distinguere inter personam et naturam. propterea Scotus ne nos erremus cum illis posuit distinctionem ex natura rei.

84

¶ Quod autem deus assumpsit naturam huma nam in personam verbi patet. quia ista assumptio nihil plus dicit nisi quandam actionem et terminatiaeo nem quorum vtrumque conuenit diuine persone. Unde Ioi. Uerbum caro factum est.

85

¶ Si autem queratur Cui prius conuenit assumere: an nature diuine anpersone: Dicendum secundum eundem Guill. quod assumere inquantum nominat actionem vel operationem incarnatioe nis. sic prius conuenit diuine essentie que est radix omnis operationis ad extra. Sed assumere inquantum dicit terminare. tunc de facto prius conuenit persone. licet loqui esndo de posse: conuenire possit primo diuine essentie. vt patuit. §. v. et. x. Unde et in hoc mira dei charitas claret ad hominem. quia verbum dei non assumpsit personam humanam: ne putaretur acceptio personarum apud deum. sed assumpsit naturam humanam que communis in se est omnibus hominibus ad osten¬ dendum. quia deus amat omnes et ex amore vult omnes saluos fieri. i. Timo. ii.

13

86

¶ Sed difficultas est ex praemissis Cur in christo non dicatur assumpta persona humana: cum anima rationalis vnita carni humane facit personam. Et quia christus deus assumpsit animam rationalem vnitam carni. ergo assumpsit personam vt videtur Item Athanasius in symbolo dicitur. quod sicut anima rationalis et caro vnus est homo: ita deus et homo vnus est christus. Sed anima rationalis et caro constituunt vnam naturam et vnam personam humanam. ergo sequitur quod christus assumpsit naturam personatam Ad hec secundum Bonauen. dist. v. Primo dicendo quod anima rationalis vnita carni facit personam quando talis anima et caro non coniunguntur alicui digniori. Sicut est in nobis: vbi ex anima et tarne constituitur vna natura. et etiam ex ipsa natura vna hypostasis et persona propter dignitate rationalis nature. quia persona diffinitur magistraliter sic. Persona est substantia distincta proprietate ad dignitatem partinente. Non sic autem est in christo sicut in nobis. quia in christo anima et caro sibi inuicem vnita sunt coniuncta praedigniori scilicet dei filio. Nec prius erat vnio anime et corporis quam assumptio. Ideo anima cum carne solum constituebant naturam humanam et non personam dum assumeretur

87

¶ Secundo dicendum quod si queras Cur tunc anima caro vnita non constituebant personam humanam. Bonauen. ibidem ar. ii q. ii dicit. et consimiliter Guill. e. di. v. quod hoc nomen persona sumptum est a digniori. vnde non reperitur nisi in indiuiduo nobilissimo scilicet rationali. Et quia natura humana in christo stabiliter et sustentificatur in persona increata quae est nobilissima et praedignissima vtpote diuina. Ideoque ibi non habet rationem personalitatis create. quia cadit a proprietate dignitatis supereminentis et trahitur a praedigniori vt sit persona filii dei. ergo etc.

88

¶ Tertio dicendum est ad illud Athanasii in symbolo: secundum Tho. et Rich. e. di. v. art. iiii. q. i. quod illa similitudo non attenditur nec tenet in omnibus Non enim tenet quo ad nature vnitatem vt ex diuina natura et humana sit facta vna natura: sicut fit ex anima et corpore vel ex materia et forma. Nec etiam tenet quoad rationem personalitati s quantum ad hoc quod in christo anima et caro sit vna persona humana. sed solum attenditur et tenet quantum ad persone vnitatem hoc modo. quod sicut anima rationalis et caro vnus est homo in persona in nobis. ita deus et homo id est natura diuina et humana vnus est christus in vnitate perione diuine non humane. Et sic deus voluit fieri ex immensa charitate ad hominem quem sic praedignificauit omnibus creatis

14

89

¶ Sed quare talis vnio non debuit a deo in assumptione terminari ad vnitatem persone create assumpte. sed ad vnitatem persone diuine. cum tamen terminus vnionis equaliter se habeat ad extrema secundum dei voluntatem sic vel sic fieri: Ad hoc respondetur secundum Bonauentu: in. iii. di. vi. art. ii. q. i. Quod hoc ideo est quia diuina natura non potest substantificari in persona creata. Ratio. quia quod substantificatur in aliquo minus habet de stabilitate quam illud in quo substantificatur. patet de humanitate que minus esse habet in se quam in super posito. quia ibi habet esse tantum in potentia. hic in actuessendi. Sedquia certum est quod veriori modo diuina natura est ens per se stans quam humana. ideo humana natura potest assumi et vniri ad vnitatem perso ne increate. id est diuine. sed illa non potest vniri in vnitatem persone create.

90

¶ Alia ratio dari potest ex charitate diuina. vt scilicet nobilius dignificaretur himana natura. quia secundum quod Guill. supr. di. v. dicit. Licet personari humanitati in genere proprio sit dignitatis tamen improportionabiliter maioris est dignitatis personari in persona diuina. Sicut dignioris nobilitatis est quod anima subest deo et possidetur a deo quam praesse creaturis: Et sicut virgo est nobilior nupta regi cui subsit quam sit nupta rustico cui prae sit. Ecce ergo mira dei charitas.

15

91

¶ An natura humana christi si ante assumptionem hcextitisset: assumpta fuisset persona ta eius natura: an non personata. cum enim persona dicit aliquid quod spectat ad dignitatem. vt patet ex diffinitione persone praetacta. §. xiii. Sed omne tale dientitatem positiua. ergo persona dicit entitatem positiuam. Omne autem ens positiuum potest assumi a deo. ergo filius dei potuisset assumere personam cre atam absque aliquo inconuenienti. ergo no fuisset inconuenies nec nunc esset dicere quod filius dei assum preserit personam humanam

92

¶ Ad hec respondendo noto tria precipua colligendo.

93

¶ Primum est. Quod sicut Scotorel. in. iii. dist. v. q. ii dictat. de persona sunt due opiniones.

94

¶ Una ponit. quod persona dicit negationem dependentie. et secundum hanc perso. na non potest assumere personam id est naturam personatam. quia si assumeret sequeretur contradictoria inesse eide. Nam contradictio est naturam dependere ad personam extrinsecam et eam non dependere: Sed si assumeretur iam dependeret a persona extrinseca assumente scilicet diuina: Si autem personaretur persona litate propria non dependeret. et sic dependeret et non de penderet. ergo etc.

95

¶ Alia opinio est. quod persona dicit entitatem positiua snpra naturam: Etsi hec teneatur: etiam persona non potest assumere personam talratione. quia omnis assumptio terminatur ad aliquam vnitatem. ideo dicitur vnio. Sed si persona assumeret personam illa assumptio non terminaretur ad vnitatem aliquam. quia nec nature nec suppositi ergo persona non potest assumere personam. ita quod assumpta maneat in propria personalitate

96

¶ Ad argumentum ergo idem Scotorel. dicit. quod persona in creaturis dicit dignitatem materialiter ratione intellectualis nature quam connotat. sed non formaliter ratione incommunicabilitatis quam superaddit. vt tactum est supra. §. xii. secundum Guill. etc.

97

¶ Secundum est. quod sicut dicit Rich. in. iii. disi ci. arti. i. q. i. Si humana natura christi prius fuisset actu in seipsa antequam assumpta est. nihilominus filius dei potuisset eam sibi vniuisse vt naturam supposito per mutationem que scilicet facta fuisset in natura humana de actu existente in seipsa in actu existens in filio dei vt in supposito. Nam diuina voluntas ex qua dependet essentiam creatam existere in se vein alio sicut vult sine mutatione sui id est dei substantiam creatam existere in se: ita posset velle existere eam in diuino supposito. Ideo si natura humana christi ante assumptionem preextitisset actu existens in seipsa: nihilominus per dei voluntatem potuisset fieri in actu existens in diuino supposito sicut modo est. Exemplum in sacramento eucharistie. vbi illa quantitas sine mutatione de existente actu in subiecto fit actu existens in non subiecto cum trans substantiatur panis in corpus christi etc.

98

¶ Tertium est. Quod sicut idem Richar. e. iii. dist. v. arti. ii. q. ii dicit. In tali casu scilicet si natura humana ante assumptionem preextitisset: fuisset personata propria personalitate. Sed cum deo volente assumptafuisset: tunc deus abstulisset ei vel exclusisset ab ca rationem create personalitatis subtra hendo ab ea diuinam influentiam necessariam ad hoc vt existeret in seipsa. Et faciendo vt existeret in persona increata id est diuina Sed quia illa natura humana assumpta nunquam preextitit in se: ergo nunquam fuit persona. Unde ex charitate sic voluit deus assumere naturam non personam. vt in precedentibus. §. pretactum est.

16

99

¶ Quid si filius dei dimitteret naturam assumptam An statim esset persona cum subsisteret in seipsa. Ad hoc Richar. in. iii. distin. v. arti. ii q. ii quod humana natura modo vt est in christo duplici de causa non est persona. Una. quia persona est que per se existit

100

¶ Secunda: quia persona est rationalis natura: que non est vnita digniori se. Sed quia modo non adest influentia dei ad hoc: vt natura humana in christo existat in se vel per se proprie. sed ad hoc vt existat in digniori se. hoc est in verbo diuino. ideo nunc non est persona. Si au tem posito casu: filius dei dimitteret eam. tunc distinguendum est. videlicet quod aut dimitteret cam: ita quod non adesset influentia dei ad conseruandum eam vt subsisteret in se. Et sic nec persona esset nec aliud: quia totaliter desineret esse. Aut dimitteret eam ita quod assisteret ei dicta influentia dei. Et sic persona esset absque hoc quod aliquid sibi de nouo daretur quia per se existeret in se habens proprium et completum sue existentie modum. Hec Rich. Scotorels. quoque. dist. vi. eodem libro. iii. arti. ii Et clarius dist. viii. q. ii dicit. quod si deus dimitteret naturam illam assumptam ipsa non adquireret aliquod nouum esse seu aliquam entitatem. cum non esset perfectior in seipsa quam in supposito diuino in quo subsistit. Unde argumentado dicit. quod si natura assumpta a verbo dimitteretur statim esset persona sine aliquo at soluto adueniente. Et quod esset vere filius virginis matris. Sed quoniam hoc certum habemus ex fide quod deus ex charitate infini ta sic assumpsit humanam naturam. vt scilicet nunquam eam dimitteret. ergo patet mira dei charitas quae statuit vt in perpetuum ipsa esset in persona diuina

17

101

¶ An citra deum aliqua natura creata posset assumere substantificando humanam naturam assumptam vltra suppositum proprium. et hoc modo assumendi in personam. De hoc licet Scotus in. iii. dist. i. q. iiii. diuersas aperiat vias tamen secundum Guill. eadem dist. i. iuxta intentionem Scoti dicendum quod non. Quia ad rationem (inquit) propriam sub stantificandam isto modo vt fuit in christo requiritur quod substantificans sit suppositum independens simpliciter. hoc autem non reperitur nisi in deo. Et ita de fornace charitatis diuine processit talis modus nostre reparationis. cum a nulla creatura citra deum solum fieri potuit.

18

102

¶ An hec sit concedenda: Tota natura humana assumpta est a dei filio: Respondetur secundum Bonauen. in. iii. dist. v. arti. ii. q. i. quod vere et proprie loquendo concedi debet

103

¶ Ratio: quia iuxta philosophum. v. metaphys. Natura accipitur pro materia et forma. et de his dicitur secundum analogia quandam. Aliquando etiam accipitur pro specifica differentia. vt dictum est supra. §. viii. latius. Sed quia deus. assumpsit carnem que est hominis principium materiale. Assumpsit etiam animam rationalem que est hominis principium formala Habuit ctiam christus completiuam hominis specificam differentiam: licet non secundum quod specifica differentia accipi tur per abstractionem a singularibus. sed assumpsit ipsam specificam differentiam in particulari veraciter existentem. Et hoc modo datur intelligi nomine nature. ergo sequitur quod deus ex charitate immensa totam naturam humanam assumpsit. non solum dicendo quod naturam assumpsit: sed totam. puta materiam: formam ac etiam specificam differentiam. exhibendo in hoc charitatem ad omnes homines. Unde Augustinus de fide ad Petrum dicit ab solute: quod deus humanam naturam in vnitatem persone assumpsit. ad idem in se.

19

104

¶ An ergo hec etiam sit concedemda: Deus assumpsit humanam essentiam vel substantiam. Idem Bonauen. et Thomas eadem distin. v. picunt. quod scilicet assumpsit deus essentiam humanam vel substantiam sicut et naturam. quamuis non assumpreserit suppositum vel personam humanam. Et patet ratio: quia essentia et natura in hoc differunt: cum tamen sint idem realiter. quoniam essentia nominat rei formam in quadam abstractione scilicet entitatis formalis. patet de humanitatis essentia. Natura autem nominat existentem in motu materia vt ipsa est naturalium operum principium. Unde natura a nascendo quasi nascitura est dicta. vt est principium generationis. vt patuit. §. viii. Se¬ quitur ergo quod si deus assumpsit naturam totam: ex go et essentiam humanam vel substantiam assumpsit Ueruntamen doctores catholici magis isto modo vti voluerunt dicen. quod deus assumpsit huma nam naturam: quam dicere quod assumpsit humanam essentiam: quamuis vtraque sit vera. tamen illa magis propria quo scilicet assumpsit naturam. et diuine etiam charitati ma tis consona quo ad indiuidua humana. quatums sin gula reament deum. Sed cum essentia dicat quandam abstractionem homines communes nesciunt vimhuius dicti. et per consequens minus ex hoc mouentur ad reamandum deum.

20

105

¶ An deus assumpsit hominem veracius loquendo: an potius humanitatem: Respondetur secundum Guill. e dist. v.

106

¶ Primo dicendo quod ve re dicitur dei filius assumpsisse humanitatem. Probatur. quia humanitas et natura humana idem sunt. sed conceditur assumpsisse naturam humanam ergo etc. Confirmatur. quia hec vera est simpliciter Filius dei habet humanitatem. sed non habet eam ab eterno. ergo assumpsit etc.

107

¶ Secundo dicendum quod dei filius non assumpsit hominem Probatur quia inter assumens et assumptum tanta debet esse distinctio vt vnum non dicatur aliud. sed dei filius dicitur homo ergo non assumpsit hominem. Maior patet. quia libro. de regulis fidei scribitur quod assumens non est assum ptum. Unde a simili non dicimus quod homo est vesti netum quod assumpsit. licet ergo deus assumpsit humanitatem non tamen hominem.

108

¶ Tertio dicendum quod omns auctoritates que dicunt quod deus assumpsit hominem sunt improprie. ideo sunt pie exponende. quia ancti sepe locuti sunt multum ample. Ut cum Augustinus lib. de symbolo: dicit hominem a chro assumptum. Et Ansel. libro de incarnatione verbi dicit. quod dei verbum non issumpsit hominem in communi. sed hunc hominem Et alie queque huiusmodi auctoritates sconrum debent quip pe exponi vt capiatur homo pro humanitate: per concretum intelligendo abstractum. maxime ne videatur concedi quod personam assumpserit deus. Quare autem causa ceditur assumpsisse humanitatem et non conceditur assumpsisse hominem: dictum fuit vbi Adam. §. vi. in fi. Unde ex praedictis claret mira dei charitas. quoniam ex ardenti foruace charitatis diuine sic deus seipsum vniendo de dit homini. Merito ergo huiusmodi charitatem considerans sanctus Franciscus sepius dicendo ingeminabat: Deus meus et omnia mea. Item Bersi. ait. Uox deuotio nis est deus deus meus. Quid enim prodesset mihi quod de us est deus nisi esset deus meus per vnionem etc.

109

¶ Ex deus ex charitate immensa assumpsit partes humane nature

21

110

¶ Utrum dei verbum assumpsit veram carnem humanam: Respondetur quod sic. Et patet manifeste

111

¶ Primo ex scripture auctoritate. Ioan. i. Uerbum caro factum.

112

¶ Secundo ex ratione. iuxta Guill. dist. ii Quia christus fuit verus homo natus vere ex Maria virgine. sed non esset verus homo sine vera carne nec nascitur homo sine vera carne. ergo etc

113

¶ Tertio patet ex vere carnis proprietate. quia vere passus est et mortuus et vere resurrexit in eadem carne. Unde Luc. vlti. dixit discipulis. Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Unde contrarium dicere hereticum est.

114

¶ Si queratur. Cur ergo non dicimus per communicationem idiomatum quod verbum dei est caro: proprie capiendo carnem. licet dicatur: Uerbum caro factum est. tamen caro in illa auctoritate accipitur secundum Lyram pro humana natura assumpta a verbo. vt sit sensus: deus assumpsit humanam naturam vel hominem totum. patet infra. §. xxvii. Dicendum secundum e. Guill. supra quod communicatio idiomatum non tenet in partibus. ideo hec est falsa scilicet filius dei est pes vel mauus. Caro autem est pars proprie capiendo nec etiam tenet in natura rei vel in abstracto. sed tenet in renature. Unde ista est falsa: filius dei est humanitas.

115

¶ O quis pensare sufficiat quanta sit altitudo charitatis diuine qua se humiliauit vsque ad nostram carnem pro nobis.

22

116

¶ Utrum dei filius assumpsit simlis cum carne rationalem animam: Responsio patet quod sic.

117

¶ Primo ex scriptura. quia dicitur Ioan ix. c. et pluribus euanm geliis. quod christus in cruce emisit spiritum id est animam. Et in vmbolo Athanasii. Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens

118

¶ Secundo ex ratione iuxta e. Guill. e. dist. ii quia chrus fuit vere homo. sed homo non est nisi per animam rationalem. quia diffinitio hominis secundum Porphirium est. homo est animal rationale. omne autem animal habet animam. ergo patet. Ideo er rauit Arrius di. quod christus non habuit animam: sed verbum suppleuit locum anime: cum deus nequeat esse forma alicuius. Crrauit etiam Apollinaris ponendo in christo solam animam vegetatiua cum tamen homo non potest esse nisi per intelligibilem. Ecce ergo miram charitate dei qua ibi vniuit nos et carnem et animam ad ostendendum. quod in beatitudine per gloriam sibi vniemur.

23

119

¶ Utrum in tali assumptione vnum resultans factum sit ex verbo diuino et anima et carne: Notandum secundum e. Guill. ea. di. ii quod in homine ex anima et corpore resultat tertium scilicet humanitas. Humanitas autem secundum Bonauen. in. iii. di. v. q. vl. solet accipi tripliciter.

120

¶ Primo pro partibus componentibus humanita te scilicet pro anima et corpore. et sic dicimus hominem interiorem ex parte anime. et exteriorem ex parte corporis. Secumdo modo accipitur humanitas pro ipsa forma totius. et sic ent media creaturarum corporalium et spiritualium aliquid vtri usque habens. quia vt dicit Grego. in omels. ascensionis. Omnis creature aliquid habet homo

121

¶ Tertio modo huma nitas accipitur pro proprietatibus ipsius corporis humani: in proposito accipitur maxime secundo modo

122

¶ Cum ergo quae ritur an ex diuino verbo et anima et corpore factum sit vnuresultans aliquid. Dicit idem Guill. quod non. videlicet eo modo quo fit vnum tertium resultans id est humanitas ex anima et corpore. sicuti dicit Euticen: diuinam et humanam confundens substantiam Et ita patet quod christus solum nominat diuinam naturam et humanam et non vnum tertium resultans ex his. et hoc vult Damasce. tum dicit. In domino Iesu christo non est commnem speciem accipere. Nam vt dicit Scotus e. disti. ii. q. ii ar.cilice. In aliis ex talibus que se habent per modum actus et potentie fit vnum tertium distinctum a duobus quod vocatur forma toti us ad quod generatio terminatur. alioquin omnis conpositio videtur esse aggregatio et absolutum quando constituta sunt absoluta Sed in christo licet sint due nature cilicet diuina et humana. Diuina autem est actus purus simuis plex et incomponibilis tam in se quam alteri Sed huma na natura in christo bene est composita. eo quod christus est homo. Philosophice autem diffinitur homo quoddam compositum ex corpore et anima intellectiua. Ueruntane in christo non est compositio nec nature humane cum diuina natura. nec in ratione persone. quia christus est vnica persona et non duplex. De his latius alibi.

123

¶ Itaque patet et diui na dignitas et charitas in tali assumptione

24

124

¶ Quali ordine assumpsit verbum dei carnem et animam vel humanam naturam: Respondetur secundum Thom. in. iii scripto dist. ii. ar. fi. concor. Rich ibidem art. i. q. i. et communiter doc. quo scilicet loquendo de ordine temporis necesse fuit hec quattuor simul for scilicet Comnceptionem carnis. Creationem anime christi Unionem vtriusque et Assumptionem a diuino verbo. Non enim fuit possibile quod caro prius fuerit concepta quam assumpta. quia sic propriam hypostasim vel suppositum habuisset. Nec est possibile quod caro prius assumpta sit quam animata. quia sic non assumpsisset humanam naturam quod integratur ex carne vnita anime. et ita non esset homo. Nec possibile est quod prius caro sit vnita anime et post ca assumpta. quia sic persona diuina assumpsisset personam habentem propriam hypostasim quae autem permansisset in assumptione. et sic non potuisset fieri vnio in hypostasi. Uel non permansisset: et hoc sine corruptione carnis prius concepte accidere non posset

125

¶ Ratio enim hy postasis non est accidentalis rei vt re eadem numero manente alia hypostasis esse possit. Concluditur ergo quod sicut ait Damascenus. Non pius caro quam animata caro nec prius animata caro quam verbi dei caro. sed simuls anima ta caro simul dei verbi caro. Unde patet secundum Guill. supra quod nl lam habuerunt corpus et anima in temporis aliquo instanti ex istentiam sine sacrreta vnione humanitatis et deitatis. quod totum processit ex charitate dei. ad ostendendum quod a principio conceptionis et ab eterno dilexit nos etc. De modo autem subitanee conceptionis et perfectionis corporis christi vide vbi Conceptio

25

126

¶ Sed quod horumordine dignitatis. sit primo assumptum a verbo dei. Guill. supra respondet quod humanitas primo assumpta est a verbo. Probatur: quia illo modo natura humana assumpta est quo persona personaretur in proprio supposito. eo quod in hoc solo verbum dei supplet vicem proprii suppositi. sed immediate ipsa personaretur secundum intelligendi modum anteanimam et corpus tanquam dignior. quia nec anime de se nec. corpori de se competit personalitas. sed vtrisque coniunctis humanitati ex hoc resultanti competit

127

¶ Si obiiicitur quia partes praexistunt et praeintelliguntur in proprio suppositoquam totum. Ideo dicendo Assumpsit totum: sequitur ergo et partes. Sed econtra non sequitur Assumpsit partes quod ergo et totum. ergo videtur quod dei filius prius assumpserit partes id est corpus et animam: quam totum id est humanitate. Ad hoc idem Guill. dicit. quod hic solum est prioritas consequentie non consequentis. Sicut enim bene sequitur Ignis est ergo calidus est: sed non econtra. Et tamen caliditas a parte rei posterior est igne ipso. Sic in proposito. In assum ptione terminatur seu fundatur primo vnio in ipsa humanitate: licet partes simpliciter praecedant. non tamen precedunt quo ad hoc quod est personari vel in se vel in diuino supposito. Aliud ad idem est exemplum secundum e. Guill. quia substantia corporea bene praecedit natura quantitatem Et tamen in susceptione colorum prius est natura alba quantitas quam corpus album. Sic in proposito.

128

¶ Si quis adhuc dicat. quia si humanitatcet primo assumpsit ergo dimittere in morte non debuit: dicente Ansel. Quod semel assumpsit nunquam dimisit. et tamen in triduo christus non fuit homo: quia mortuus. ergo dimisit humaniti tem. Dicendum secundum e. Guill. et etiam Fran. mayro. quod illud Anss. intelligitur quantum ad partes princtpales que sunt anima et corpus. Has enim etiam in morte christus habuit deitati vnitas eque sicut a principio. Et hec ex charitate. ergo etc.

26

129

¶ An in natura assumpta a verbomedium huiusmodi vnionis sit anima. Sanctus Tho. i. ii scip. di. ii. q.i. arti. ii pounit animam esse id ad quod primo facta est vnio. et sic medium huius vnionis ad carnem Sed Guill. e. di. ii cum doct. subtili dicit per conclusinem. quod anima non est medium huius vnionis in natura assumpta. Et hoc inquit debet intelligi secundum Scotum sic. quod non est medium effectiuum: aut medium ad quod primo ista terminetur vnio. Ueruntne anima bene est medium quo in ista assumptione. eo quod anima est formalis ratio vt quo neture assumpte id est humanitatis: quae homo dicitur homo ab anima rationali. Et isto modo habent glosari Damasceni et pmes auctoritates dicentes carnem mediante anima vniri. sicut etiam magister sententiarum dicit. Unde in aliquo defecitut Tho. Sic autem voluit deus ad charitatem maiorem ostendendum. vt sequenti. §. patet

27

130

¶ Sed quaere hec assumptio exprimitur potius per carnem quam per animam vel per hominem dicendo Ios.i. Uerbum caro factum est. et non per animam vel per hominem. vt diceretur Uerbum factum est homo vel anima. De hoc Rayne. in summa cum Tho. dat multas rationes: et quibus sufficiant accipere pulcriores.

131

¶ Prima ratio propter charitatis veritatem. vt dicendo: Uerbum caro factu est. ostendatur veram carnem assumpsisse et non phantastumcam: vt dixerunt heretici. Et hoc ex vera charitate. Nam dicitur caro quasi chara. eo quod nemo vnquam carnem suam odio habuit. dicente apostolo Secunda ratio propter charitatis ostendendam maioritatem. Tum vt deus nobis quasi carnaltes tus fieret ex maiori charitate visibilis et voce audibili loquens: et filius mulieris virginis in carne nascens Tum quia difficilius videbatur quod deus coniungeretur carni quam anime. Ideo dixit verbum factu carne: accipiendo carnem pro homine. sicut pars accipitur pro toto per synecdochen. et ita ex charitate deus fecit quod difficilius et maius fuit quia camem. et n consequens sequitur quod a fortiori totum assun¬ psit.

132

¶ Tertia ratio propter charitatis huius effectum causalem et sinalem. vt ostendatur quod christus carnem assumpsit ad hoc vt carnem corruptam in homine ex charitate reparare carnis passione. et venit in carnem tam vilem humiliando se ad saluandum totum hominem. ergo etc.

28

133

¶ Utrum in hismodni assumptione medium vnionis sit charitas. Seraphicus Bonauen. eadem dist. ii ar. iii. q. ii ponit habitum gratuitum medium in hac vnione assumptionis diuine. Sed Guill. eadem dist. ii ponit conclusionem. quod charitas creata non requiritur medium in hac vnione. Probatur argumento Scoti in. ii. q. e. di. quia illud quod est alicuius perse prius est in eo quam illud quod sibi iest per accidens. Sed personalitas inest per se humanitati si sibi relinquatur. charitas aute creata per accidens. ergo etc. Unde natura humana praeintelligitur esse et in isto esse assumpta antequam intelligatur habere istam charitatem Et hoc innuitur Ioan i. Uidimus gloriam eius quasivnigeniti a patre. Ubi clare innuitur quod ratio quare nature humane tanta data est a deo charitas: est. quia ipse homo erat vnigenitus dei. Unde omnes auctoritates que dicunt quod mediante gratia est vnita natura humana deo. sicut illa Augustinus. dicit quod conuenit filio hominis per gratiam. et consimiles habent intelligi de gratia increata

134

¶ Unde si queratur An spiritus sanctus sit medium in hac vnione: Dicendum inquit idem Guill. quod sic. Ipse enim spiritus sanctus est gratia increata proprie. Et dicitur medium huius vnionis effectiuum quidem non formale. quia tunc esset incarnatus. Denique si arguatur quod humana natura non potest vniri vnione beatifica sine habitu charitatis vel gratie. sed vnio hypostatica est maior. ergo necessario exigitur quod talis vnio quae vt Augustinus. xiii. de trini. dicit. In rebus per tempus ortis summa gratia est quae deus homini in vnitate persone copulatur etc. Non ergo potest fieri nisi gratuito habitu praecedente. Dicendum est secundum e. Guill. quod non est simile. quia vnio beatifica quae consistit in visione et fruitione de se est ad actum secundum seuoperari. ideo exigit habitum charitatis quo mediante operetur. Unde visio dei et fruitio maxime habentur per habitum charitatis. Sed vnio hypostatica est ad actum primum seu ad esst. ideo in hoc non requirit habitum medium Uerum est tamen quod de facto ibi est summa gratia et creata charitas: licet non vt medium vnionis. Potest ergo talis vnio scilicet hypostatica fieri sine medio tali. Ex his patet dei charitas mira

135

¶ Quod deus ex charitate assumpsit humanam naturam maxima et mira vnione

29

136

¶ Utrum in ista assumptione sit facta vnio prae aliis vnionibus maxima. Notandum primo circa hoc quod secundum Guill. cum Bonauen. in. iii. di. xxi. arii. q. iii. vnio tripliciter capitur. Uno modo actiue pro actione vnientis. et sic est in praedicamento actionis.

137

¶ Secundo modo passiue prout aliqua dicuntur vnita.

138

¶ Tertio modo pro relatione vnitorum Et ista sequitur tam mnionem actionem quam vnionem passionem maxime in actu non autem in potentia. quia respectus passiui ad agens in potentia praesupponitur ad minus ordine nature actioni et passioni. Ex quo infertur quod vnio potest nominare aut solum vniendi potentiam: aut vnibilium solum: aut illam relationem actualem.

139

¶ Aduertendum cum hoc quod beatus Berardus. libro de consideratione ad Eugenium tangit enumerando multiplicem vnitatem. Prima est vnitas collectiua. sicut lapidum in aceruo.

140

¶ Secunda constitutiua sicut partes in toto.

141

¶ Tertia coniugatiua. vt duo sunt vna caro in coniugio. Quarta natiua quae homo anima et carne nascitur.

142

¶ Quita potestatiua qua homo praesidet multis.

143

¶ Sexta consentanea. vt cum multorum in ciuitate vel regno est corvnum et anima vna. videlicet per charitatem.

144

¶ Septtima vnitas votiua. vt cum ansa omnibus votis deo adherens vnus spiritus cum deo efficitur.

145

¶ Octaua dignatiua qua limus noster dei verbo in vnam assumpta est personam in incarnatione.

146

¶ Nona trinitatis in vna essentia ad quam cetere redacuntur vnitates ascendendo de mino ri ad maiorem. Unde subdit ibi Berardus. Inter omnia quae recte vnum dicuntur arcem tenet vnitas trinitatis qua tres persone vna substantia sunt. Secundo loco precellit illa qua econuerso tres substantie in christo vna per sona sunt etc.

147

¶ Ad quesitum itaque respondetur secundum Tho. iii. scrip. dist. v. q. ii ar. i. et iterum. iii. par. q. ii. arti. ix. Uno modo ex parte eorum quae sunt vnita scilicet ex parte naturarum que coniunguntur. et sic non est maxima imo vt sic est minima. Alio modo ex parte persone diuine in qua coniunguntur. et sic post vnitatem trinitatis que est summa omnium secundo loco ista vnio facta in christo est maxima. Unde tres conclusiones ponuntur.

148

¶ Prima conclusio. quod vnitas diuina et increata trinitatis est simpliciter omnium ma xima. et patet ex dictis Berards supra. Item ex ratione. quia in diuinis licet persona sit ita simplex et vna sicut essentia. tame quelibet trium personarum est idem re cum ipsa essentia in qua tres persone vnum sunt seu vniuntur. sed in christo non est vtraque natura idem in re cum ipsa persona diuina in qua vniuntur. non enim humana natura est idem re cum persona verbi. sed sola diuina natura est idem in re cum persona verbi. Secunda conclusio. quod vnio sacra in christo considerata ex parte naturarum vnitarum est minima Probatur. quia quanto vnita magis distant. tanto ipsorum minor est vnio quantum est ex parte nature. sed diuina natura et humana natura in infinitum distant. sicut creator et creatura. ergo etc. Confirmatur. quia vt Leo papa secundo. de natiuitate christi Salua inquit proprietate vtriusque nature suscipitur a maiestate humilitas. ab eternitate mortalitas etc. ergo ibi non est in natura vnio: nec potuit fieri conuersiovnius in aliam: vel amborum in tertiam. sicut patuit. §. vt. ergo patet propositum.

149

¶ Tertia conclusio. quod post vni onem personarum in essentia diuina vnio naturarum in christo facta ex parte persone diuine considerata est pro omnibus aliia maxima. Probatur secundum Bonauen. supra.

150

¶ Primo propter persone diuine simplicitatem. quia vnid hec facta est in persona verbi vnica quae est simplicissima. Se¬ cundo propter vnitorum singularem dignitatem. quia inunquam fuit similis alia vnio tam summe dignificata.

151

¶ Tertio propter inseparabilitatem quia nunquam separari potu it in perpetuum etiam per mortem. Denique hoc idem declaratur per auctoritate scilicet Berand. supra positam secundum Rayne. in summa. Nam primo hec vnio est clare maior vnitate collectiua: quia illa est vnitas accidentalis. sed hec est vnitas persone subsistens per se.

152

¶ Item quia secundomaior est vnitate maxima in creatis idliest quam vnitas numeralis: quescilicet dicitur simpliciter prae aliis vnum per essentiam. Ideoque in rebus creatis dicitur maxima. Quod autem vnitas in christo sit maior huiusmodi vnitate Probatur. sa vnitas persone diuine est maior: eo quod hec est increata per se subsistens et non recepta in aliquo per participationem. et est per se completa cui non competit ratio partis. Unitati autem numerali competit ratio partis. sia est pars numeri quae participatur in rebus numeratis ergo quantum ad hoc ratione vnitatis diuine persone praecellit vni tatem numeralem. licet non praecellat ratione humane nature. qui quidem non est ipsa vnitas diuine persone: sed est ei vnita. s¶ Tertio eade ratione hec maior est quam vnio constitutiua qua habet rationem partium constituentium vnum totum

153

¶ Quarto ma ior est vnitate coniugatiua. quia ibi sunt duo id est due persone hic vnica.

154

¶ Quito maior est natiua: qua anima et corpus vnus nascitur homo. Et sic ibi sunt duplex vnio scilicet natura et propia persona. sed maior est vnitas persone diuine in christo in quo est vnica vnio in persona: nec resultat aliquod vnum tertium sicut in vnione anime et corporis. patet. §. xxiii.

155

¶ Sexto hec vnitas in christo maior est quam vnitas potestati ua et etiam quam consentanea. quia in ista virtutes dona et gratiaeac charitatis excellentissime praecellunt omnibus

156

¶ Ultimo maior est quam vnitas votiua et etiam beatifica in qua anima coniungitur deo per charitate. Sed hic in christo est vnio per conium ctionem in persona: quam vnionem voluit deus facere ex ineffabili charitate. vt et nos totis viribus super omnia diliga mus deum

157

¶ Prominde hec vnio in christo fuit summe mira quadrupliciter. Primo quia fuit vnione icomparabilis

158

¶ Secu. do quia fuit ratione incomprehensibilis. quia sola fide credibilis vt dictum fuit vbi Aduentus. §. viii.

159

¶ Tertio quia fuit vigore perpetuo inseparabili

160

¶ Quarto quia valore saluifico ineffabilis. Ecce charltas dei.

30

161

¶ Utrum diuini verbi psona per huiusmodi assumptionem censeatur composita. Dicendum est secundum Guill. in. iii. dist. vi. quod non. Unde defecerunt qui sic opinati sunt. Ratio: quia vbicunque est compositio ibi est in vtroque extremorum imperfectio. cum partes sint in potentia ad componendum tertium. Sed talis imperfectio non potest fieri ex parte dei assumentis. ergo etc. Ad idem vbi Aduentus. §. iii.

162

¶ Si dicatur. quia Damascenus dicit. In domino Iesu christo duas naturas ese cognoscimus et vnam hypostasim ex vtraque compositam. Et similiter Diony. hanc vnionem mirabilem vocat compositionem domini Iesu. Dicendum secundum eundem Guill. quod large accipitur in talibus auctoritatibus compositio pro vnione. quia extendit se ad vnionem modo praedicto scilicet in persona verbi et ex charitate diuina. Gatras ergo agamus deo et reamemus pro tali beneficio.

163

¶ De assumptione nature humane a verbo diuino plura vbi Incarnatio

PrevBack to TopNext