Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Malum
1
¶ Aum. Quibus moIdis dicitur aliquid esse malum: Nota secundum Guill. in. ii. di. xxxiiii. ar i est et trahitur et Metaph. Auice.
¶ Malum potest accipi Primo modo Abstractiue. et sic notat priuatione perfectionis que est necessaria siue in esse primo: sicut in sorte priuatio oculi vel manus: siue in esse secundo: sicut in prinatio geometrie in eo qui de bet eam scire etc
¶ Secundo modo Malum dicitur Concretiue. Et hoc vt quia maliciam illam suscipit vt malus homo vel quia causat
¶ Unde Tertio mo Malum dicitur caufatiue siue in genere cause scilicet materialis: vt monstra dicuntur mala ex parte tanten materie: quia non sunt secundum nature per fectionem debitam. siue in genere cause efficientis: sicut dum ignis comburit vel gladius secat etc. siue alterius cause. Unde Nota rursus quod Malum est triplex ad quod alicuius horum reducitur omne malum. Primum dicitur malum nature: sicut est cecitas: claudicatio: et huiusmodi. Secundum dicitur malum pene: vt sunt mors et miserie vite Tertium malum moris: sicuti sunt actus vel habitus vi ciosus vel culpabilis. Et hoc quid sit diffinit Augustinus libro de libro ar. dci. Malum est: spreto incommutabili bono: rebus commutabilibus adherere. quod facimus libo volsuntatis arbitrio. In quae primo tangit formale malir: dicit spreto incommutabili bono. Secundo materiale: dum dicit. rebus commu. adhe. Tertio causam mali deficientem: adden. quod facimus lib. volum. ar. Unde ipsius malitam pon ca quae subiectum extat mala voluntas.
2
¶ Sed qualem in malo defectum habet voluntas: Nota secundum Bona. e. di. xxxiiii. art. i. q. i. quod voluntatis solet triplex defectus assignari. scilicet Naturalis: Culpabilis: et Penalis. Defectus naturalis dicitur in voluntate nostra qui est in ea ex eo quod est creata voluntas: ideo defectibilis Defectus vero culpabilis dicitur: qui addit supra hunc praemum defectum volitionem mali culpe et affectum peruersum. Defectus autem penalis dicitur sequela ad huiusmodi defectum culpabilem quatinus inordinatus defectus cupe reordinetur via iusticie. quia non potest dedecus culpe esse sine decore iusticie punitiue. Unde in malo culpe concurrunt isti defectus voluntatis create. ita quod malum inquantum malum est vel deformitas culpe: non habet causam efficientem sed deficientem. puta defectum voluntatis create Sic deformitas claudicationis est ex defectu vel curuitate tibie vel pedis. licet motus eiusdem claudicationis sit effectiue i virtute gressiua anime
3
¶ Utrum malum sit in rebus veracitur. Respondetur secundum Guil. eadem dist. xxxiiii. quod sic. Et pate Primo ex punitione legum quae solum malum puniunt. Secundo ex fuga appetitus naturalis: quae solum malum er natura fugit. Tertio ex peruersitate hominum quo non curant dei legem. Unde et secundum Tho. esse malum experientia inquit docet etc. Quomdo ergo malum dicitur non ens. patet infra vbi Peccatum
4
¶ Utrum malum summum in rebus sit ponendum: Respondetur secundum Guil. et Rich. concord. e. di. xxxiiii. per conclusionem quod non.
¶ Probatur. Primo. quia si esset summum malum tuc nihil haberet de bono. sicut summum bonum nihil habet de malo. Et si est summum malum habet esse. sed esse est bonum: ergo si est summum malum: non est summum malum. Unde Aristo. iiii. Eth. ca. xii. dicit. Malum seipsum destruit. et si integrum sit importabile fit. Item Auicen. iiii. Me taphysi. sue. ca. ii dicit. Impossibile est quod sit aliqua res per seipsam. et omnimodo mala. Nam talis esset omnimoda privatio. ergo se priuare ipso esse quod implicat etc.
¶ Secundo probatur. quia si est summum malum: est malum per est sentiam. sicut summum bonum est bonum per essentiam. ergo natu rale est ei facere malum. Sed quod facut id: videlicet quod est ei naturale: bene facit. Bene facere autem non est summum malum. ergo summum malum non est summum malum
¶ Tertio: quia summum malum potest destruere omne bonum. et ita si esset summum malum: nullum esset summum bonum. Nam si dicas quod potest sed non vult destruere omne bonum. hoc ergo bonum est scilicet nolle destruere bonum. ergo illud non erit sumum malum. quia vult bonum aliquod cum nolit aliquod malum. ergo etc. et in idem redit.
¶ Sed obiicitur. quia si vnum oppositorum est in rerum natura. et aliud ex. iii. celi et modi Dicendum quod hoc verum est quando vnum non determinatum est ad vnum talium contrariorum. Sed quia sic detur minatum est quod ens et bonu conuertuntur. ergo non valet argumentum: Summum bonum est in rerum natura. ergo per oppositum et sun mum malum est in rebus etc. Ex quibus patet maximus errorm manichei. qui se in hoc valde malum reddidit. quia posuit summum malum.
¶ Ad hec vbi Pricipium. §. ii Si adhuc quaeras. Nonne peccatum Luciferi (cum sit tam malum quod actu peius peccatum no potest esse sit summum malum. Dicedum secundum e. Guil. ibidem quod licet illud sit maximum respectu omnium peccatorum: tamen non est simpliciter summum malum: ita intelligendo quod eo non possit esse maius malum nec cogitari: vt posuit Manicheus esse aliquid summum malum in rebus. Et patet. quia illud malum luciferi est malum finitum: vt dicit Diony. quia potest augmentari et augetur vsque iudicium. ergo non est summum loquendo simpliciter. sed tantum respectiue: inquantum maius aliis peccatis
¶ Ex quibus etiam patet quod regule dictantes videlicet quod omne tale per participatione reducitur ad aliquid tale per essentiam: et sic mala per accatens deberent reduci ad malum per essentiam quod sit metrum et mensura aliorum malorum et quacumque huiusmodi autoritates: non habent robur in malis: sed iantum in bonis. Hec ex Guil.
5
¶ Utrum malum in rebus mundi sit a bono effectiue vt a causa: Notandum ex Scotorls. in. ii dist. xxxiiii. et Guill. e. di. quod ex quo in malo culpe concurrunt tria scilicet principium causale id est voluntas. et actus substratus vt materiale. ac peccati deformitas vt formale: Ideo de singulis potest esse quaestio.
¶ Unde in praesenti ponitur conclusio de voluntate videlicet Prima quod voluntas creata est malicie causa: non autm volum tas increata. Probatur. quia malum aut est a malo autem a bono vt a causa. Sed non a malo. quia illud maum aut iterum esset a malo alio: aut non. Et sic esset praecedere in infinitum: cum nullum sit summum malum. se quitur ergo quod est a bono. Quero ergo Aut est a bono naturali: autem a voluntario vel libero. Sed non a naturali. quia illud ordinatur ad vnum et non ad vtranque partem contradictionis. ergo est a bono libero et ita a voluntate. Sed non est a voluntate increata. quia vt dicit Augustinus deus autor mali esse non potest: cum sit summum bonum. sequitur ergo quod est a voluntate creata Quod autem malum culpe non possit esse a deo: latius patuit libr i. et etiam infra patebit. §. xi.
¶ Si obiicitur quod Matth. vii. dicente christo Non potest arbor bona malos fructus facere etc. Et ita cum voluntas creata sit bona de se: non potest esse causa mali. Dicendum secundum e. Scotorlis. et Guill. ibidem: quod christus dominus ibi accipit pro arbore actum voluntatis interiorem. per fructum autem actum exteriorem siue opus. Et sic intendit quod operatio exterior non potest esse bona nisi proueniat ex volunta tis bone actu interiori vel intentione bona. Nec vult christus per hoc excludere quin voluntas possit in bonum et in malum: ex quo libera est. Unde si arguatur. Contrariorum contrarie sunt cause. Et cuius causa bona est: ipsum quoque bonum est. sed causa mali id est voluntas creata est bona. ergo malum erit bonum: Dicendum secundum e. Guill. quod iste et similes regule veritatem habent in causis naturaliter agentibus: non in liberis.
¶ Secunda conclusio quod voluntas creata dicitur mali ca potum defectiua quam effectiua. Probatur. quia sicut se habet effectus ad tausam efficientem: sic defectus ad causam deficientem. Sed effectus vere positiuus est a causa effectiua positiua. ergo malum cum defectiuus sit effectus: vtpote priuatiuus: est a causa defectiua videlicet a volutate creata que est defectibilis. §. ii supra
¶ Proinde obiectio huiusmodi non valet Quic quid est causa cause est causa causati. Sed dicit. Coactam vitam non habemus Ideo pacto deus est causa voluntatis create: quae est causa mali. ergo deus est tas faceret. Dicendum inquit quod sicut Dionysiue cam mali. Nam non eodem modo causat deus volutatem sicut catur. quia si deus non faceret nec creata volunvoluntas causat malum. quia deus effectiue causat sunt prohibite. sed inquantum positiue sunt
¶ Si divoluntatem. voluntas vero causat malum defectiue sibiipsi sed aliis. nec eas agit actiones inquantum Ideo varatur medium et fit fallacia accidentis. Nec detionem. Respondet Guil. supra. quod deus prohibuit non bet voluntas iudicari ex hoc efficiens. quia potest in ma beret ad actum peccati. sequeretur quod faceret contra suam prohibilum. quoniam posse malum facere est posse deficere ete. buit facere malum actum. Si ergo deus effectiue se haTalis aut defectus nec est malum culpe nec est malum est bonus et a deo. sed deformitas mali non etc. pene. sed solum dicit differentiam voluntatis create potenUnde et in peccato omissionis actius positiuus inquantum taltis libere deficere etc.
¶ Tertia conclusio quod volunvult in lecto quiescere vel aliquibus actibus occupari etc. tas creata non prius natura. sed eque primo habet Quare enim quis omittit ire ad matutinas: nisi quieffectiultatem ad bonum: et etiam defectiuitatem. Ratio quia supponit commissionem seu actum positiuum. Excemplueadem potentiam est potens efficere et deficere. cum sit eiusdem li. ii dist. xxxv. circa iteam. quod omnis omissio prae libera ad vtrumlibet. Uerum est tamen quod se sola potest defi gentia sine actu positiuo. Respondetur secundum Bonauencere. non tamen se sola sine gratia potest exire in opus meri cato non substernitur actus. sed fit omissio sola neglitorium vite eterne de condigno vel digno. licet forsitam si quaeras Quid de actu omissionis vbi malo seu pede congruo. Hec Guil. tur virtuti progressiue sed pedis defectui. etc
¶ Ex cidat claudicatio in ambulando: hoc non attribubulandi. Causa secunda est pes vel tibia. Si ergo ac tus sipirius mali sit a deo: Respondetur secundum Scotorelis ma Motus: est virtus progressiua quae facit actum am in. ii. di. xxxvii. concor. Guill. eadem distin. quod actus subla causa secunda. non a prima. Sicut in animali causa pristratus peccato est a deo effectiue. licet deformitas pecpositiuum actus. ita quod defectus in tali veniat a socati non sit a deo. probatur. quia ens et bonum conuertuntur secundaria. tunc illa prima causa potest causare aliquod et bonum est in omni genere: sicut et ens. ex. vi. Memus quod quando sunt due cause vna principalis: alia taphysice. et i. Eth. Ideo omne quod habet propriam en secundum Tho. eadem dist. xxxvii. q. ii ar. ii quia videtitatem habet propriam bonitatem. Sed actus sub tas sit mala et non a deo. Exemplum habemum stratus malo peccati habet propriam entitatem quantum ac fieri quod actus sit a deo et in se bonus. sed deformi huiusmodi substratum. ergo et propriam bonitatem. Et quia omntale est a deo. ergo etc. Quomodo autem hec possint
7
¶ Ex his infertur Primo quod idem effectus ex diueri sa radice veniens iudicatur bonus vel malus. quia actio quecumque venit quantum ad substratum actus et charitate dei vel voluntate que cuncta agit quicquid facit: charitate. Et agit semper intendendo ad bonum vt ad finem. quia efficiens et finis sunt sibi inuicem cause: ex. ii Physicis. Unde deus cuncta propter se psum operatur. Ideo omnis actio inquantum est a deo: bona esse iudicatur. Sed inquantum actio venit a voluntate creata viciosa et intendente malum: iudicatur mala ex deformitate peccati que non potest ordina ri in bonum vt ad finem. vnde vt sic est a causa defecti: ua. Sicut patet de christo quem pater voluit mori cha¬
¶ Secundo infertur quod ad aliqua (ritate: Iudei inque deus operatur ad que non mouet nec excitat. qui deus concurrit ad actum homicidii vel adulteri et huiusmodi. non tamen deus mouet vel excitat voluntatem ad hoc operandum: licet concurrat ad positiua in talibus
¶ Sed Aureolus contra dicta arguit fortiter sic Si deus ageret quantum ad substratum actionis. sequitur ergo quod necessario ageret quantum ad deformita tem actus. Probatio consequentie. quia quando aliqua sic se habent quod impossibile est illa ab inuicem separaritunc quod agit in vnum: agit et in reliquum. Sed sit se habet deformitas ad substratum actus. ergo etc. Minor patet in odio dei: vbi ad actum necessa rio sequitur deformitas. Ideo potest dici quod de substrato actu odii dei cum sit per se vel secundum se malum odire deum: non habeat locum predicta positio. scd bene in aliis quae non sunt secundum se mala. Uel aliter potest dici quod quamuis in odio dei non possit separari actus substratus a deformitate realiter: tamen actus inquantum actus et deformitas inquantum deformitas distinguuntur per rationes formales. Et secundum hoc scpa ratim intelliguntur: maxime cum actus sit quid positiuum et deformitas quid priuatiuum. Uel saltem permissiue huiusmodi a deo sint.
8
¶ Utrum deformitas mali possit aliquo modo esse a deo: Respondetur secundum Guil. e. di. xxxvii. similis et Scotorlis. ibidem per conclusionem quod deformitas in quocunque malo culpe non a dei voluntate: sed a sola creata venit voluntate. Patet autoritate: ratione: et exemplari similitudine
¶ Et Primo autoritate scripture Gen. dicit quod cuncta quae fecit deus erant valde bona. Dionysius. Optimi est optima facere. ergo non mala. Psalmus Iustus dominus in omnibus viis su is: et sanctus id est mundus in omnibus operibus suis. Abach. i. Oculi iui malum respicere non pos. et sic de aliis multis scripturis
¶ Secundo ratione Augu. li. lxxxiii. quasti onum. q. xxi. dic. Quod est causa omni enti vt sit: non est canon essendi de se. Deus autem est causa omnibus essendi. ergo non causa deficiendi. Nam vt ibidem Aug. dicit Nullus homo deo autore fit deterior. ergo etc
¶ Tertio patet conclusio exemplari similitudine. quia secundum quod indem Augustinus e. li. lxxxiii. qodio dicit. q. iii. Culpa in hominc inquit vt in sapiente non debet cadere vel nequit. ergo cum sit deus praestantior omni sapiente: non potest in eum cadere. Item quia iustus iudex non punit homines pro eo quod ipse facit fieri in eis vel per eos. Si ergo deus esset causa deformitatis peccati in homine: non deberet eos pro peccato punire. Sed quia punit iuste. ergo sequitur quod illa deformitas non sit a deo sed a voluntate creata que propterea punitur
¶ Sed difficultas est Quia deus est causa mali pene praesentis et future perpetue. Et patet ex scriptura Amos. iii. Non est malum in ciuitate quod non fecerit dominus. Et exponitur de malo pene: vel de malo etiam culpe. sed hoc permissiue. Et Esa. xlv. Ego inquit dominus formans lucem et creans tenebras. faciens pacem et creans malum. Ecce patet propositum. Preterea deus est causa carentie visionis diuine qua non concedit peccatoribus et paruulis in originali peccato decedentibus. Et huiusmodi carentia visisionis dei eque intensum malum est sicut culpa. Et ita videtur concedendum quod deus est causa mali culpe. Et confirmatur. quia deus est causa subtractionis gratie que praeponderat peccato priuanti actus rectitudinem. ergo etc.
¶ Respondetur secundum e. Guill. quod tarentia visionis et fruitionis dei: et gratiae subtractio sunt nobis mala inquantum culpa exigente his caremus Unde si deus sine culpa nostra a nobis retraheret suam gratiam: non esset malum pene. Unde conclusiue dicendum est quod remotionis gratie et visionis diuine nos sumus causa demeritorie per vicia nostra. Similiter pene perpetue inquantum est malum: vel etiam pene praesentis inquentum est malum annexum culpe nos sumus causa demeritorie: licet inquantum pena est iuste a deo inflicta: deus sit causa. quia vt sic bona est: vt patu it libr. i. Itaque claret quod deus non est causa mali peqe immediate inquantum mali. ergo nec mali culpe etc.
¶ Quod si adhuc obiicitur. Deus per suipraesentia est homini causa boni et salutis. ergo per sui absentiam est causa mali et perditionis. Et patet per illam propositionem Philosophi. ii. Metaph. Si praesentia gubernatoris est causa salutis nauis: tunc eius absentia est causa periclitationis. Sed dei absentia est a deo quia deserit voluntatem. et sic voluntatis actus propterea obliquatur. ergo etc. Respondetur secundum e. Guill. quod bene procederet obiectio si deus primo a se desereret volunta tem nostram. Sed quia deus non absentat se a nobis primo nisi prius peccato demereamur. Unde Augustinus lir solil. dicit: quod deus neminem deserit nisi prius deseratur. ergo nodo currit obiectio
10
¶ Sed Quare deus punit hominem pro malo actu: cum tamen deus sit causa talis actus quo ad substratum vel positiuum: Respondetur secundum eundem Guill. quod iuste punit( vt volunt etiam alii) propter peccati deformitatem in homine vel actu. et non propter positiuum actum inquantum est huiusmodi. Nam si quis face ret actum homicidii sine peccati deformitate: puta occidendo reum iusto iudicio: non puniretur a deo pro tali actu positiuo. Similiter siquis faceret actum tarnalem sine deformitate peccati: puta cum pro¬ pria vrore non puniretur. Sed propter deformitatem punitur adulterium etc. Denique deus bonus nec eam deformitatem peccati: nec aliquod malum permitteret fieri in mundo nisi sciret aliquid melius inde elicere: vt Augustinus in enchyride dicit.
11
¶ Utrum malefaciendi potentia siue peccandi potestas sit a deo: Notandum pro preambulo secundum Guill. in. ii dist. xliiii. et Scotorlis. ibidem quod vt trahitur ex doc. subtili. e. di. Potentia peccandi accipitur tripliciter. Primo vt dicit ordinem immediatum vel ordinabilitatem ad substratum actum peccati sicut ad id quod est positiuum in fornicatione vel homicidio. Secundo vt dicit ordinem vel ordinahilitatem ad deformitatem peccati quae est in actu huiusmodi homicidii etc. Tertio pro fundamento istius ordinis seuordinabilitatis ratione cuius dicitur potens: sicut quaelipet relatio intelligitur suum habere fundamentum Unde et potest tripliciter nominari. Primo vt solum nomi nat illud fundamentum in quo ista ordinabilitas fundatur. et tunc proprie dicitur potentia peccandi. Item Secundo vt nominat potentiam peccato propinquam: et tunc bicitur voluntas peccandi que est peccatum intra voluntatem: non extra. Tertio vt nominat etiam completionem malicie exterius: et tunc dicitur potentia peccans.
¶ Unde et ad quaesitum ponitur Conclusio secundum e. Guill. Quod potentia peccandi est a deo effectiue. Probatur. quia eadem est in nobis potentia bene faciendi et malefaciendi. patet. quia ad vtrumlibet eque libera est voluntas nostra. Sed potentia bene faciendi est a deo in nobis: sicut et omne bonum a deo est: Iaco. i. ergo potentia peccandi est a deo. quia ens et bonum etc.
¶ Sed quo potentia peccandi sit a deo: cum posse peccare est posse facere contra deum: et ita diui na potentia aliquid fecit contra se: Respondet idem Guil. quod ista potentia peccandi est a deo solum secundum quod nominat aliqua entitatem. videlicet positiuam. non autem secundum quod nominat defectibilitatem. vnde non sequitur: potentia peccandi est a deo. ergo et eius actus quod est peccatum: est a deo. Ratio. quia peccatum est ab ea potentia inquantum defectibilis: et non inquantum talis potentia est a deo vt ens positiuum.
12
¶ A quo inest voluntati defectibilitas in malum: Ad hoc Tho. dicit e. dist. xliiii. q. i. art. i. quod est ex eo quia est de nihilo. Sed ( saluaua reueretia istud non sufficit: vt dicit Guill. ibi dem. quia et lapides sunt ex nihilo et tamen non possunt pec tare. Ideo dicendum inquit secundum doc. subti. quod ista de fectibilitas ad peccatum inest voluntati ex eo quod creata voluntas. Unde tria ponuntur signa secundum eu. Prinum in quo concipitur ratio voluntatis quiditatiua vt est communis deo et creaturis. Secundum signum in quo per quandam differentiam contrahitur voluntas vt dicatur voluntas creata: sicut addendo rationale animali: resultat homo. Et vt dicit Porphirius sic differentia accidit generi. Tertium signum in quo voluntas creata ex ratione propria sibi libere facit bonum et malum. Et secundum istas rationes duas: non secundum primam inest voluntati defecti¬ bilitas in malum etc. Nisi enim voluntas creata confirmetur dei gratia: quaelibet voluntas creata potest defi cere in malum. Item defectibilitas inest voluntati velut passio. passio autem non est ratio agendi suo subiecto. ergo etc.
13
¶ Sed An potentia peccandi vel malefaciendi sit peccatum: Respondetur secundum e. Guill. supra quod non est peccatum. alias si esset peccatum non posset dici quod sit a deo effectiue. Item probatur. quia potentia peccandiest etiam in viris sanctis: cum in praesenti possint peccare Si ergo talis potentia sit peccatum: sequitur quod etiam virsanctus est peccator actu. et quicumque post adulterari vel potest hominem quoccidere: est adulter et homicida: que sunt falsa
¶ Si obiicitur Quod potentia benefaciendi semper dicit bonum. ergo a simili potentia malefaciendi dicit malu. Dicendum inquit Guill. quod non est simile. quia bonitas secundum se tota a deo est. et sic etiam potentia benefaciendi a deo est. ideo semper bona est. Non sic est de poten tia peccandi que ratione defectibilitatis non habet causam nisi defectiuam. Nec sola potetia peccandinominat peccatum. quia peccatum est a voluntate actualiter intendente. Unde dei bonitas et iusticia laudabilis est per omnia.
14
¶ Arguitur quod non. quia malum venit ab agente voluntario et meretur punitionem. Sed si esset praeter in tentionem. fieret a casu vel fortuna. nec meretur punitionem. quia ex his quae preter intentionem accidunt non punimur. ergo etc.
¶ In oppositum est Diony. iiii. de di. no. vbi ponit quod malum in bono funditur scilicet in voluntate creata quae de se bona est. Et ibidem dicit quod malum est inquit praeter intentionem et naturam et causam etc. Respondetur praenotando pro praeambulo secundum Guill. dist. exxiiii. li. ii. cum Tho. quod Aliquid euenire praeter intentio nem potest accidere tripliciter
¶ Primo ex parte agentis: sicut ignis vel agens aliquod per se quidem dum agit in materiam intendit inducere formam suam. sed per accmens et praeter intentionem si intelligens esset: intendit expellere formam quae erat in materia. quia nequit stare cum forma introducenda
¶ Secundo accidit aliquid praeter intentionem ex parte materie: sicut fit in mostris praeter intentionem nature: vt quod homo nascatur cum duobus capiti bus etc. Tertio accidit ex parte instrumenti actionis sicut in crure nimis curuo accidit claudicatio praeter intentionem virtutis progressiue
¶ His praemissis Ad quaesitum ponitur secundum e. Guill. Conclusio talis. Sic malum a libera voluntate elicitur: vt semper boni aliqualis intentio habeatur. Declaratur sic. quia vt Diony. iiii. de diui. no¶ Nemo operatur ad malum aspiciens. Et hec autoritas intendit quod voluntas nostra non fertur in malum absolute: nisi habito respectu ad aliquod bonum saltem apparens: quamuis non verum. Sed de ista autoritate doc. subti. dist. xliii. dubie loquitur: dicit quod si quis posset odire deum in quo odio nulla est ratio boni: tunc Dionysii dicta autoritas intelligenda esset sic: quod nemo operatur malum aspiciens ad malum de communi loquen do. vel nisi esset in malorum profundum mersus: vt iam non homo sed diabolus dicatur: quia desperatus.
¶ Primo ratione substrati. Et sic malum simpliciter potest fieri a voluntate: vt furari vel luxuriari: non habita illa intentione quod in huiusmodi faciat malum: sed aliquid vtile. Et forte ad hunc sensum Philosophi. ii Eth. posset intelligi dictum: vbi dicit quod bonum est adulterari tempore belli cum vxore tyranni scilicet vt reuelet secreta. non quod sit bonum moris: imo est malum. sed bonum id est vtile est.
¶ Secundo malum potest fieri sine intentione boni: vt capiatur malum formaliter et dicat malum solum aliis ab illo qui facit: et facienti bonum videatur Et sic potest fieri malum: intendendo in hoc bonum: maxime quando homo habet palatum mentis interioris corruptum: sicut faciunt inuidi et huiusmodi contra aliquos.
¶ Tertio vt ca pitur malum formaliter tali intentione vt sit malum tar facienti quam aliis. Et sic bene videtur quod (sicut Diony si us supra dicit) Nemo operatur ad malum aspiciens sed habet aliquam intentionem boni vel delectabilis vel vtilis saltem sibi secundum suam reputationem: saltem apparentis boni. nisi esset diabolicus. ergo etc.