Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Sacramentum
SAcramentum secundum Hugonem de sancto Uic. liro vi. de sacramentis. Est elementum materiale extrinsecus oculis suypositum: ex institutione figurans: ex similitudine repintum tans: et ex sancti ficatione aliquam gratiam inuisibilem conferens. Et elementum sumitur pro quacumque re sensibili: sicut oculus pro omni sensu.
1
¶ Utrum sacramentum consistat in rebus et verbis: Arguitur quod non. quia nihil potest constitui ex permanenti et successiuo. quia omnis res permanens est vel successiua. et permanens non potest esse de ratione successiui nec econuerso. Sed res sunt permanentes: verba su cessiua. ergo sacramentum non potest constitui de rebus et verbis. Item ex his quae simuls non coniunguntur non constituitur aliquid. sed verba non coniunguntur rebus. ego sacramentum non constituitur ex repus et verbis.
¶ In contrarium dicit Aug. homel. lxxx. super Ioan. et habtu. i q. scilicet detrahe. Accedit verbum ad elementu et fit sacramentum. sed elementum est res. ergo sacramentum consistit in rebus et verbis. Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. i. ar. i. q. i. quod sacramenta ve. le. propter eorum imperfectionem in signi ficando: et eorum defectum in sanctificado non consistebant in verbis: quia per verba est sanctificatio et expressa significa tio. Sacramenta autem no. le. quia debuerit esse perfecta in sanctiftur cando et significando. ideo consistunt in rebus et verbis: ita vt res sit quasi principium materiale et verbum quasi forma c. eo quod completius ei conuenit ratio significadi et sanctiicandi.
¶ Preterea cum sacramenta no. le. fuerint institu ta a verlso dei iam humane nature vnito: conueniens fuit ea consistere in rebus et verbis vt suum expressius significaret actorem. Res autem et verbum non constituunt sacramentum tanquam aliquid vnum vnitate absoluta in essendo: sed vnitate relatiua in causando et significando. Sunt enim vnum principium in causando et significando vnum sanctificationis effectum. sicut pater et matur sunt. generationis vnum completum principium. Ad primum argumentum dicendum quod eo modo quo sacramentum est vnum non est inconueniens aliquid vnum constitui ex permanenti et successiuo: quamuis ex illis duobus impossibile esset aliquod vnum per essentiam constitui.
2
¶ Utrum sacramentum possit diffinifi: Arguitur quod non. quia Auicen. v. Metaph. ait. Diffinitio secundum hoc quod consentiunt autores artis conposita est ex genere et differentia: sed constitutum ex re et verbo cum non sit vnum nisi per accidens non est in genere. Unde secundum philosophum. iii. Topicorum: quamuis iusticia sit in genere: iustus tamen non est in genere. et go constitutum ex re et verbo non est diffinibile sed sacramentum est huiusmodi. ergo etc.
¶ Item philosophus. iiii. Metaph. dicit. Non vnum significa re est nihil significare. ergo quod non est vnum nihil est: sed sacramentum non est aliquid vnum ergo nihil est. sed quod nihil est diffiniri non potest cum diffinitio indicet quid est.
¶ In contrarium dicit Magister in. iiii. dist .i. C acramentum est iuisibilis gratiae visibils forma. Respondet Rich. vbi supra q. ii secundum quod accipi potest ex vbis ploph. i. e. vi. Topicorum. Diffinitio est oratio indicans quid est esse: et conuertibilis cum diffinito. Tanto ergo res verius potest diffiniri quantum est ex parte sua: quanto verius est si tamen finita sit. Quod ideo dico. quia diffinitio importat quandam finitionem: vnde aliquandoa philosopoterminus dicitur. Illud autem quod est substantta est: si tamen finita sit. vnde a philosopho vocatur scili. physicorum quod vere est. Et quia accidens abso lutum verius est qua ens per accidens: vt compositum ex duobus accidentibus vel ex subiecto et accidente quia secundum philosophum. v. Meta. accidens absolutum est secundum se id est ens essentialiter secundum Commentatorem ibidem. Ens vero per accidens non est ens essentialiter sed accidentaliter. quia noest atiquid vnum per essentiam ideo minus conuenit diffiniri enti per accidens quam accidenti. quia etiam ens per accidens constitutum ex aliquibus duobus realiter vnitis verius est vnum quam ens per accidens constitutum ex duobus non vni tis nisi in intentione vnum ad aliud applicantem: quomodo vnum est sacramentum. ideo minus improprie diffinitur primum ens per accidens quam ipsum sacramentum. Unde dicendum quod sacramentum non conuenit diffiniri nisi accipiendo diffinitionem proutis se extendit ad vnam per accidens. Non enim videtur inconueniens si dicatur quod sacramentum et quodlibet ens per accidens diffiniri possit diffinitione vna peraccidens. Diffinitio enim indicat quid est res diffinita. Et sic diffinitio entis per se indicat quid est illud ens. Ita diffinitio entis per accidens indicat quio est illud ens Et quod sicut ens per accidens non est vnum nisi per accidens: ita sua diffinitio non est vna nisi per accidens. Et sicut diffinitio entis per se constat ex genere et differentia seu differentiis eiusdem generis constituentibus vnam speciem. Ita diffinitio entis peraccidens si partes eius sunt res diuersorum praedicamentorum constat ex diuersis generibus generalissimis et differentiis eorum. Etsi partes eius sunt in eodem praedicamento: non tamen in eodem genere proximo diffinitio eius constat ex diuersis generibus proximis et differentiis diuersorum generum proximorum. Unde cum dicit philosophus. vii. metaphy. quod ens per accidens non diffinitur intelligendum est de diffinitione vna per se. quia talis in dicat vnum per se.
3
¶ Quid sit sacramentum: Respon detur quod Magister in. iiii. dist i. dat sacramenti triplicem diffinitionem. Prima est ista. Sacramentum est sacre rei signum. et ista conuenit tam sacramentis vete. quam nolegis. quia secundum sanctum Bonauen: est potius interptatio nomis quam diffinitio. Secunda diffinitio. Sacramentum est inuisi bilis gratiae visibilis forma. et ibi visibile accipitur pro sensibili sensum exteriori. vnde visibile comprehedit et audibile. Et ista diffinitio conuenit sacramentis noue legis quae conferunt gratiam. Tertia diffinitio. Sacramentum est signum gratie dei et inuisibilis gratie forma vt ipsi us imaginem gerat et causa existat. Sed clarius diffinit Scotus in. iiii. dist. i. q. ii ar. iii. dicens. Sacramentum est signum sensibile gratiam dei vel effectum dei gratui tum ex institutione diuina efficaciter signans ordina tum ad salutem viatoris. In qua diffinitione tria tanguntur. Primo genus sacramenti dum dicitur signum sensibile. Multa enim signant quae non sunt sacramenta: sicut circulus ante tabernam qui significat ibi vinum esse venale: non tamen nominatur sacramentum. Ideo notandum quod triplex est signum scilicet memoratiuum: demonostratiuum et pronosticum. Primum est praeteriti. secundum praesentis et tertium futuri. et horum trium sacramentorum est signum passionis christi praeterite gratiae modo collate et glorie future. Secundo tangitur causa effectiua sacramenti dum dicit: ex institutione diuina efficaciter significans. Causa enim effectiua sacramentorum deus est. dicitur efficaciter ad differentiam sacramentorum ve. le. in qui pus ex natura sacramenti non conferebatur gratia excepta circumcisione. Dicitur autem quod signficat gratiam aut effectum dei gratuitum propter eucharistie sacramentum. Illud enimproprie non signat gratiam sed effectum gratuitu id est corpus christi verum aut mysticum. vt supra eucharistia patuit. Tertio tangitur causa finalis sacramenti dum dicitur. ordinatum ad salutem viatoris vt scilicet per visibilia ad inuisibilia ascendamus. Ex quo infertur quod in celo nulla erunt sacramenta. Unde hec diffinitio Scoti bene concordat diffinitioni quam ponit Hugo libro de sacramentis dicit. Sacramentum est elementum corporale oculis quidem suppositum. ex institutione repsessentas: ex similitudine signans: ex sanctificatione inuisi bilem gratiam conferens. Notandum etiam prout dicit sanctus Tho. in. iiii. di. i. q. i. quod sacramentum dicitur tripliciter
¶ Primo modo illud dicitur sacramentum quod est velunt origo satreti. Hoc modo passio christi dicitur sacramentum: quia mors christi sacramentorum est prfectio. Secundo modo dicitur illud quod solum sacramentum oudit hoc modo sacramenta ve. le. dicuntur sacramenta. Tertio modo dicitur sacramentum id quod est ita signum gratiae quod etiam causa existit. id est efficaciter repraesentat. Et hoc modo solum dicuntur vera sacramenta noue legis.
4
¶ Utrum debuerint esse plura sa cramenta: Arguitur quod non: sed vnum solum. quia iugum euangelicum est iugum suauitatis et onus leuitatis. sed leuiua est obseruare vnum sacramentum quam plura. ergo cum deus virti em omnium sacramentorum potuit vni dare: videtur quod vnum tantum debuit esse.
¶ Item quod cctera praeter vnum superfluant videtur quia in sacramento vno quod est eucharistia signatur passio a qua effectum habent omnia sacramenta. Et rursus in illo sacramento realiter continetur christus in quo est omnis gratiae plenitudo. ergo videtur quod ipsum solum possit omnia efficere ad quaest alia instituta
¶ In contrarium arguitur: quod debent esse plura sacramenta. quia ipsa sunt medicine contra peccati morbum: sed ex quo sunt multa: ideo etiam medicine debuerunt multiplicari. Unde Hiero. Non sanat oculum quod sanat calcaneum. ergo etc. Respondetur secundum sanctum Bonauen. in. iiii. di. ii. ar. i. q. iii. Et Rich. ibidem. q. iiii. quod sacramenta sunt se ptem et modo debito ordinata. Sacramentaem gratiam conferunt in remedium contra defectum: et in adiutorium ad bonum. et ideo eorum numerus sumi potest ex parte defectuum contra quos sunt. et ex parte honi quod promouent. et ex parte gratiae quam co¬ ferunt. Primo modo sic duplex est defectu scilicet culpalis et penalis. Primus triplex scilicet culpe originalis contra qua est principaliter baptismus. Et culpa actualis mortalis con quam est poenitentia. et culpa venialis contra quam est extrema vntcio. Defectus vero penalis est quadrupeux scilicet Ignorantia in ratione: contra quam est ordo. Incliatio ad malignitatem in voluntate contra quam est eucharistia. In firmitas in irascibili: contra quam est confirmatio. Cocupiscentia in concupiscibili: contra quam est matrimonium. Secundo modo sic: ad actum fidei adiuuat baptismus. Ad actum spei vnctio extrema. Ad actum charitatis eucharistia. Ad actum prudentie ordo. Ad actum fortitudinis confirmatio. Ad actum iusticie poaenitentia. Ad actum temporantie matrimonium. et sic septenarius sacramentorum respondet septenario virtutum.
¶ Aliam rationem ponit Sco. dicens. Septem sunt ecclesie sacramenta. quia sicut in vita natura li primum est generatio hominis. Deide sequitur nutritio tertio roboratio. quarto deperditi recuperatib. et hec quatuor pertinent ad quamlibet personam quae perducitur ad perfecti onem vite naturalis. Ita in vita spirituali opertet aliquid pertinens esse ad vitam spiritualem. et hoc est baptismus. Secundo aliquod pertinens ad nutritionem: et hoc est eucharistia. Tertio aliquod peartinens ad roborationem. et hoc est confirmatio. Quarto opertet aliquod esse ad reparationem post lapsum. et hoc est poenitentia.
¶ Preterea vita naturalis et communitas conseruatur bene inesse: vt per principes. et tales sunt ordinati. Et x. qusdam conseruatur in esse: et tales sunt in matrimonio existentes. Deinde quidam sunt hinc exeuntes: et tales ordinantur per extrema vnctionem.
¶ Secundum vero Bonauen. vbi supra Sacramenta secundum quod sunt armature ecclesie. militantis sumitur similitius numerus sic. quia sicut dicitur Can. vi. Ipsa est terribilis vt castrorum acies ordinata. terribilis: quia munita et fortis. et hoc per confirmationem. acies quia vnita: et per hoc eucharistiam. ordinata per ordinem Hec acies variabilis est tanquam in hac vita consistens. Unde ex ea aliqui subtrahuntur per mortem: aliqui prosternuntur per culpam. ideo necessarium est sacramentum ad prolem multiplicandam ad diuinum cultum: et hoc est matrimonium. nocessarium est ad resurgendum post lapsum: et hoc est poenitentia. In hac autem sola acie solus est vnde in eam ingredietur homo vt plietur ex ea. in mortem egredietur vt coronetur. sed nullus recipitur ad pugnam nisi habeat arma et signum christi. ideo necessarium est sacramentum in quo hec conferuntur vt baptismus qui est ianua intrantium. Item ex hac acie nulluegreditur nisi habeat pignus et vnctionem spiritus sancti: in cuius signationem est extrema vnctio quae est sacramentum exeuntium.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod opus diuinum debs et habere facilitatem in signum potentie. debet habere et congruitatem in signum sapientie. debet etiam habere vtilitatem in signum bonitatis quia ergo licet vna facilior existeret in vno: tamen quia non ita congrua vt in pluribus ideo instituta sunt plura.
5
¶ Que sunt necessaria in omni sa¬ crameto: Respondetur quod quituor Primumdementum in ue debita materia. Secundum forma verborum. Tertium minister idoneus. Quartum intentio ministrantis.
¶ Notandum quod quoddam dicitur sacrmentum tanteum: puta in baptismo absalutto sub forma verborum. In eucharistia ipsa hostia consecrata et huiusmodi. Res sacramenti in baptismo et in aliis in quibus imprimitur est character. in quibus vero non imprimitur est quidam ornatus anime secundum sanctum Tho. i. iiii. di. i. q. iiii. Sed secundum sanctum Bonauen. et Sco. sacramenta nuslum ornatum causant in anima: quia illa virtus mediante qua fieret aut esset corporalis aut spiritualis. non corporalis: quia talis virtus non agit in spiritum nisi forsan obiectiue. nec spiritualis: quia subiectum est corporale. Dicit enim Boetius: quod omne quod recipitur in aliquo recipiatur ad modum rei recipientis et non rei recepte. Ceterum in sacramento duo sunit scilicet verbum et elementum. Queritur in quo est illa vrtus subiectiue: vel in verbo vel in elemento. quia non potest vna simplex qualitas esse in duobs subiectis disperatis: non est in elemento. patet: quia ante verbum non dicitur habere causalitatem. Sed nec in verbo. probatur: quia si sit in verbo aut in toto verbo aut in parte. non in toto verbo: quia totum verbum est extensum: et ita virtus esset extensa quod re pugnat qualitati spirituali. Si autem sit in parte verbi. quaeritur in quo autm principio aut medio aut fine. Primo non: quia tunc esset sacramentum ante finem verborum: quod est falsum. Si dicatur quod in fine mirum est quod deus tam nobilem fecit qualitatem vt subito transeat. Unde merito sanctus Bonauen. hic in. iiii. di. i. et in. iii. di. xl. i expositione litterali praeponitur sancti Thome qui nullam talem ponit virtutem: sed solum dei assistentiam qui ex pacto hoc voluit vt quoti ens sacramentum confertur donabit gratiam: nisi ex parte nostra impedimentum eueniat: de quo tale dat exemplum. licet erum obediatur literis pape aut regis: non tamen videtur aliqua virtus in literis: sed solummodo fit intimatio papalis iut regie voluntatis. Sic in proposito de sacramentis. Scotus in. iiii. di. i. q. iii. tale ponit exemplum. Dicat virfidei alteri in tali signo: vtputa pacis osculo tale firmabitur negocium credendum est ei sic: quia pepigit nobiscum deus fedus vt in sacramentis gratiam conferat nisi recipiens ponat obicem: ideo sacramenta nullam virtutem habent causare in anima. sed deus dat gratiam persusceptionem sacramentorum. Est etiam in sacramentis quoddam res et non sacramentum. et istud est gratia gratumfaciens siue effectus sacramentorum.
¶ Sed di. An aqua benedicta sit sacramentum: Respondet Rich. vbi supra quod non: quia per eius aspersionem remittuntur peccata per modum meriti inquantum scilicet excitat motum charitatis seu feruorem voluntatis per quem fit remissio non per vim sacramenti:.
¶ Quomodo sunt suscipienda sacramenta: Respondetur quod eo modo quo supra in suis unt declarata etc.