Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Gratia

1

1

Gratia primo singularis persone christi In qua claret dei magna charitas. Que quidem gratia secundu scilicet Bonauen. in. iii. dist. xiii. arti. i. q. ii dicitur tripliciter.

2

¶ Primo quantum ad habitu gratie. hoc modo fuit in christo singularis gratia. quia omnes habitus virtutum habuit absque imperfectione. Unde Ioan scilicet dicitur. Uidimus gloriam eius gloriam quasi vnigeniti a patre plenum gratie et veritatis

3

¶ Secundo gratia singularis est in christo quantum ad vsus virtutum. quia omnes virtutes in eo habue runt vsus suos sine imperfectione

4

¶ Tertio gratia singularis in christo dicitur quantum ad effectu. quia meritum christi erat sufficiens a talibus exiens virtutibus pro infinitis milibus hominum. et nulla istarum trium gratiarum reperitur in alia creatura. ideo vocatur gratia singularis persone in christo.

2

5

¶ Utrum in christo gratia singularis persone sit creata vel increata: Et videtur quod non sit creata. Quod sic probatur. quia gratia creata non est nisi in substantia creata. cum ergo persona christi non est creata. videtur ergo quod non sit in ea ponenda gratia creata.

6

¶ Item christus est filius dei naturalis et non adoptiuus. Per gratiam vero homines adoptantur in filios dici. ergo videtur quod in christo non sit ponenda gratia creata per quam adoptaretur. Sed in contrarium est Psalmus dicens. Propterea vnxit te deus deus tuus oleo leticie etc. Respondetur secundum Bonauentu. in. iii. dist. xiii. arti. i. q. li. Cui concordat Rich. eadem dis. quod in christo est ponere absque dubio donum creatum gratie. quod quidem dicitur gratia singularis persone. Ratio. quia anima christi fuit de formis et perfectissime deo assimilata. fuit etiam ad bene operandum habilissima. et ad meritorias ope rationes et virtutes exercendas per habitum perfectissi ma. alioquin non faret idonea ad vnionem. nec ad meriti perfectionem. sedquia talia non facit in anima nisigratia que est perficiens formaliter animam in tali et se spirituali et deiformi. et hanc gratiam necesse est ponere fore creatam. quia gratia increata que est ipse deitas animam non potest informare vel formaliter perficere: cum nullius possit esse forma. vnde non potesperficere formaliter anitaua sicut perfectum summe perfectibile: sed perficit effectiue. Denique quia in christo alia operatio secundum diuinitatem: alia secundum humanitatem. sicuet alia atque alia natura. oportet ergo quod operatio eius humana habeat habitum gratuitum perficientem per quem deo placeant opera eius. qui habitus debet esse creatus vt potentiam anime posset habilitare ad operationes virtuosas: sicut qualitas suum subiectum habet qualifir care. Ideo oportet in christo ponere create gratie bonum formaliter et virtutes. Nam sicut anima est perfectio corporis et vita eius: ita gratia est perfectio anime et vita eius: vt dicit Augustinus

7

¶ Ad argumentum primum quod obiiciebat quod gratia singularis persone create est persona increata: dicendum Quod gratia singularis persone non dicitur quod sit vna persona secundum rationem personalitatis inquantum persona. sed quia inest eiratione alicuius partis: ita tamen quod gratia sic dicta respicit illius persone merita propria. quamuis autem in christo sit personalitas increata: tamen illa persona habet naturam creatam: animam videlicet et carnem. Ideo non impedit quin gratia creata possit esse in eo

8

¶ Ad secundum quod obiiciebatur quod filiatio adoptiua no potest stare cum filio per naturam: dicendum. quod non est simile. quia filiatio est proprie tas que respicit ipsam personam: et etiam adoptio importat aliquam extraneitatem et imperfectionem. Et sic non intelligitur de gratia singularis persone querespicit an imam et non imperfectionem et extraneitatem. ergo gratia sin. gularis persone in christo fuit creata.

3

9

¶ Sed difficultas occurrit An christi anima indigebat tali gratia creata vt esset beata: Richar. vbi supra dicit quod si filius dei naturam humanam assumpsisset sine aliquo habitu gratiae creatt: quod saltem absoluta potentia facere potuisst propter tam excellentem participationem increati esse: fuisset anima confirmata in rectitudine. sed deum non ita clare vidisset sicut modo. Nec opera eius fuissent ita meritoria sicut cum habitu gratie. Non est ergo tratie habitus in anima christi superfluus. Hec Rich. Idem in. iii. di. xiiii. ar. i. q. ii quod ab aliquibus dicitur non improbabiliter quod si non esset in anima christi aliquis habitus creati luminis: tamen per hoc quod vnita est verbovideret illud: quamuis clarius videat ipsum per vnio nem illam et habitum glorie simul. quia plus sublimatur ad verbum videndum per vnionem in persona quam per hoc quod est habitu luminis glorie informata.

4

10

¶ Sed diceres Gratia ad hoc indigent homines vt per eam peccatum vitetur: et gloria adipiscatur. Sed ex hocipso quod christus deus fuit habuit quod peccare non posset. et ius plenum habuit in beatitudine diuina. Sicut enim sole lucente non indiget quis lumine candele: Sic non oportuit ponere in christo gratiam creatam

11

¶ Respondetur scum scilicet Tho. et concor. Rich. et Bonauen. quod quamuis christus peccare non potuisset: etiamsi gratiam habitualem non habuisset propter vnionem ad verbum: tamen gratia indiguit ad perfectionem anime formaliter habendam et potentias anime habilitandas. Et iterum: quamuis sibi hocipso quod deus erat conueniebat quod pec care non posset: tamen oportuit quod esset ibi aliquid formaliter perficiens ipsam animam ad actus glorie scilicet visionem seu fruitionem. et etiam perficiens ad actus vie. Sicut enim seruus indiget habitu ad hoc vt imperium domini surdebito modo exequatur: Ita etiam anima christi ad hoc quod perfecte deo cooperaretur.

12

¶ Ad similitudinem autem de luce sa¬ lis: dicendum inquit Tho. quod lux solis et lux candeti. vtrumque est actiue illuminans. Sed deitas et gratia non sic se habent. quia deitas illuminat actiue. sed gratia formaliter. ergo non est simile. Ex deitate tantum tanquam sole sequitur gratia tanquam radius effluens

5

13

¶ Utrum in christo fuerint virtutes: Et videtur quod non. quia christus habuit gratie abundantiam. Sed gratia sufficit ad omnia recte agendum: secundum illud. ii Cor. xii. Sufficit tibi gratia mea. ergo in christo non fuerunt virtutes. Ad quaia respondet sanctus Tho. in. iii. partem summe. q. vii. Quod gratia sufficit homini quantum ad omnia quibus ordinatr ad beatitudinem. Horum autem quaedam perficit gratia immediate per seipsam: sicut deo gratum facere et alia huiusmodi. Quedam autem illis mediantibus que ex gratia procedunt: cuiusmodi sunt vere virtutes.

6

14

¶ Utrum in christo fuerint fides et spes: Et videtur quod sic. Quia fides et speos sunt nobiliores quam virtutes morales: puta Iusticia: forti tudo: temporantia: et prudentia. Huiusmodi autem virtutes fuerunt in christo. ergo multo magis fides et spes Item de fide quod christus habuit probatur. quia non docuit virtutes quas non habuit ipse: secundum illud Actur. i. Cepit facere et docere. Unde de ipso dicitur Heb. xii. quod est actor et consummator fidei

15

¶ Similiter de spe arguitur sic. Spes est expectatio future beatitudinis. Sed christus expectauit futuram corporis sui beatitudinem. Ideo dicitur in psalo de eo. In te domine speraui. ergo in eo fuit spes

16

¶ Respondetur secunum scilicet Tho. vbi supra Quod sicut de ratione fidei est quod aliquis assentiat his que non videt: Ita de ratione spei est quod aliquis expectet illud quod nondum habet. Et sicut fides inquantum est virtus theologica non est de quocumque non viso: sed solum de deo: Ita etiam spes inquantum est virtus theologica habet pro obiecto ipsum deum: cuius frutionem expectat per spem. Sed ex consequente qui habet spem potest etiam de aliis diuinum auxilium expectare. Christus autem a principio sue conceptionis plane habuit fruitionem dininam: et plene omnia cognoscebat. Ideo nec fidem: nec spem proprie christus habuit

17

¶ Ad argumenta dicendum Ad Primu quod licet fides et spes sint virtutes nobiliores quam morales. quia circa nobiliorem materiam: tamen important quandam imperfectionem et defectum ad illa materiam qui defectus in christo non fuit. Et ideo non fuerunt in eo fides et spes. licet fuerint virtutes morales que in suis rationibus defectum non important.

18

¶ Ad aliud dicendum quod meritum fidei consistit in hoc quod homo deo ex obedientia assentiat de ill qua non videt. Et sic obedientiam habuit fidei. non autem ridem vel spem. Nec beatitudo consistit in beatitudine corporis principaliter: sed in ipsa anima.

7

19

¶ Utrum in christo fuerunt dona spiritus sancti: Et videtur quod non. Quia dona spiritus sancti dantur in adiutorium virtutum. Sed illud quod est perfectum in se non indiget exteriori auxilio. Cum igi tur in christo fuerunt virtutes perfecte: non videtur ergo quod in eo fuerint spiritus sancti dona. Pro eo etiam quia ipse dator est donorum non recipiens corum: iuxta illud psalio Ascendens in altum dedit dona hominibus. Respondetur secundum sanctum Tho. vbi supra Quod dona sunt quedam perfectiones potentiarum anime secundum quod sunt nate moueri a spiritu sancto. Manifestum est autem quod anima christi perfectissime a spiritu sancto mouebatur: secundum illud Cu. iiii. Iesus plenus spirituscao regressus est a Iardane et agebatur spiritu in desertum. Et hoc est quod dicitur E sa. iiii. Apprehendent septem mulieres id est dona spiritus saincti septem: virum vnum id est christum. ergo vere fucrunt in christo spiritus sancti dona.

20

¶ Ad argumentum dicendum Quod illud quod est perfectum secundum ordinem nature indiget adiuuari ab eo quod est altioris nature. Sicut homo quantumcumque perfectus indiget a deo. Unde christus non secundum idem est dans et recipiens. quia dat dona secundum quod deus: et recipit secundum quod homo

21

¶ Unde ait Greg. ii moralis. quod spiritus sanctus humanitatem christi nunquam deseruit ex cuius diuinitate processit

8

22

¶ Utrum in christo fuerunt grartiatie gratis date: Et videtur quod non. Eteni qui habet aliquid secundum plenitudinem: non competit habere illud secundum participationem. Sed christus habuit gratiam secundum plenitudinem: secundum illud Ioan. i. Uidimus eum plenum gratie et veritatis. Sed gratis date gratiae sunt quaedam participationes diuisim diuersis at tribute: secundum illud. i. Corum. iii. Diuisiones gratiarum sunt.

23

¶ Sed in contrarium dicit Augustinus in epistola ad Dardanum. quod sicut in capite sunt omnes sensus: ita in christo fuerunt omnes gratie. Ideo respondet scilicet Tho. vbi supra quod gratie gratis date ordinantur ad fidei et spiritualis doctrine manifestationem. Oportet autem eum qui docet habere ea per que sua doctrina manifestetur. alas sua doctrina esset inutilis

24

¶ Principalis autem doctor fidei fuit christus. ergo in ipso fuerunt perfecte gratiae gratis date.

25

¶ Ad illud vero quod obiiciebatur dicendum quod sicut gratia gratum faciens ordinatur ad actus meritorios tam exteriores quam etiam interiores: ita gratia gratis data ordinatur ad quosdam actus exteriores manifestationis fidei. sicut est operatio miraculorum: et alia huiusmodi. In vtraque autem gratia christus habuit plenitudinem: que si in aliis sanctis habentur diuisim sed non in christo.

9

26

¶ Utrum in christo fuit gratia prophetie: Et videtur quod non. quia sicut fides est eorum quae non videntur: et spes eorum que non habentur: Ita prophe tia est eorum que non sunt praesentia. Nam prophe ta dicitur quasi procul fans. Sed in christo non ponitur fides nec spes: vt dictum est. ergo nec pro phetia.

27

¶ In contrarium autem est scriptura tam veteris quad noui testamenti. Dicitur enim de eo Deutero. xviii

28

¶ Prophetam suscitabo tibi. Et Luce. vi Propheta magnus surrexit in nobis

29

¶ Respondetur secundum Lyram in prologo super pesal. (clara diuinitatis visio excludit actum prophetie. Quia in illa visione sicut fides et spes euacuabuntur. ita et actus prophetie. et cum christus ab instanti conceptionis vidit diuinam essentiam. ideo quantum ad hoc non videtur in eo esse actus prophetie. sed inquantum fuit viator nobiscum manens: et ideo erat propbeta. quia ea que ab aliorum noticia erant procul: annunciabat. Unde secundum san. Tho. in. iii. parte sum. qua vii. Si deus vel argeli aut beati annunciant ea que sunt procul a nostracognitione: non pertinet hoc ad prophetiam. quia non attin gunt nostrum statum.

30

¶ Ad argumentum dicendum quod fides est eorum que non videntur. et Spes eorum qua non habentur ab ipso sperante. Sed prophetia est eorum quoi sunt procul a communi hominum sensu cum quibus prophe ta commoratur. non autem ab intellectu prophete. et ideo fides et spes repugnant perfectioni beatitudinis christinon autem prophetia.

10

31

¶ Utrum in christo fuerit gratie plenitudo: Et videtur quod non. quia non habuit omnes virtutes. puta fidem et spem vt patuit ergo etc. Item christus multa bona opera faciebat: aut ergo veraciter crescebat in eo donum gratie: aut non. Si non. ergo cum bonitas operum ordinetur ad perfectum: spiritus frustra operabatur. Si proficicebat. ergo a plenitudine deficiebat.

32

¶ In contrarium dicitur Ioan i. Uidimus gloriam eius gloriam quasi vnigeniti a patre plenum gratie et veritatis. Sed secundum diuinam natura non est susceptibilis gratie. imo eius principium effectiuum. ergo hoc dicitur de eo secundum naturam humanam: quod in se habierit gratie plenitudinem. Ad quod respondet scilicet Bonauen. in. iii. dis. xiii. arti. i. q. iii. quod absque dubio in christo secundum humanam naturam ab instanti conceptionis sue fuit in eo plena et consummata gratia. Non enim decebat verbum increatum vniri anime perfectissima vnione. qualis est vnio in vnitatem persone: quin anima esset deiformis secundum quod erat possibile. et ideo non tantum dei formitatem habuit gratie et glorie. sedetiam super omnem gratiam et gloriam. Nec tantum fuit in eo plenitudo sufficientie sicut in sancto Stephano. Act. vi. Stephanus plenus gratia dicitur. Nec tantum plenitudo praero gatiue. de qua Luc. i. dicitur de beata Maria: Aue gratia plena. Nec tantum plenitudo numerositatis et copie. sicut in tota ecclesia. de qua dicitur Ephes. iiii. Ascendit super omnes celos vt adimpleret omnia. Sed etiam plenitudo superabundantie. de qua Ioan. i. Ui dimus gloriam eius etc

33

¶ Propter quod scribitur ad hoc probandum: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus.

34

¶ Ad argumentum vero respondetur quod fides et species habent aliquid perfectionis: et nihilom nus habent secum iunctam imperfectionem. ratione cuiut plenitudini plus obuiant quam ad plenitudinem faciant. vnde euacuantur in gloria.

35

¶ Ad secundum dicendum quod christus multa bona opera faciebat: per que tamen in gratia non crescebat. nec tamen frustra operabatur. quia non propter suum incrementum: sed propter nostrum maximum comodum.

11

36

¶ Utrum in christo sit gratia infinita vel immensa: Et quod sic videtur. quia dicitur. Ioan. iii. Non enim ad mensuram dat deus spiritum. Pater diligit filium et omnia dedit in manu eius. Sed quod caret mensura est immensum et infinitum. Item dicit Magister in littera dist. xiii. Sane dici potestipsum tantam gratie accepisse plenitudinem: vt ei conferre deus plenius non poterit. Sed cum finito deus potest aliquid maius facere. ergo videtur quod christus acceperit gratiam infinitam. Item anima christi Aut potest ampliorem gratiam desiderare: Aut non. Si potest desiderare ampliorem. ergo videtur quod non sit perfecta: cum eni possit fieri additio. Si non potest. cum ergo omni finito potest aliquid maius desiderari: videtur quod eius gratia sit immensa.

37

¶ In contrarium tamen est: quia omne creatum habet certum pondus: numerum et mensuram: secundum quod dicitur Sapxi. Sed gratia christi est creata. ergoetc. Item Si infinito nil est maius. ergo si gratia christi secundum quod homo est infinita. ergo gatia increata non esset ma ior illa. ergo creator et creatura equerentur in nobilita te. quod videtur impossibile

38

¶ Respondetur secundum san. Thom. Bonauen. et concordat Richar. Quod aliquid immensum potest esse dupliciter. Ut absolute in se. Uel in comparatione. Si ergo loquimur de gratia christo collata secundum quod est singularis persona in se: sic cum dicit donum creatum necessario finitum est et mensuratum. Finitas enim et mensuratio circa creaturam potius dicit complementum quam imperfectionem. quia quod est infinitum caret fine et termino: ergo bonitate et complemento. Si autem loqua mur de comparatione ad gratias aliorum hominum: sic improportionabiliter excedit ratione vnionis ad personam verbi: ad quam vnionem dei disposuit animam christi. Et talis gratia habet excedere in infinitum gratias aliorum hominum tripliciter. scilicet quantum ad virtutum habitus: quantum ad vsus: et quantum ad effectus. Quantum ad habitus. Nunquam enim aliqua creatura potest tantum proficere quod taperfecti habitus sit capax sicut anima coniuncta deo in vnitate persone. Quantum ad vsus virtutum: quia omnes virtutes in christo habuerit vsus suos. et propterea dicuntur in eofuisse omnes sensus: quia completum vsum habuit omnium donorum excellentiori modo quam vnquam ad hoc pertingi possit ab aliquo. Quantum ad effectum similiter improportionabiliter excedit gratia christiquia propter hoc quod ille homo erat dei filius meritum illius pensabatur secundum dignitatem illius persone a qua exit opus Et propterea meritum passionis eius in infinitum excedit merita passionum nostrarum. Et obhoc quod deus erat mors eius pensabatur a deo quantus ille erat qui moriebatur. Et ideo quantum ad sufficientiam si infinita milia hominum essent reatu originalis astricta: per passionem illius potuis sent liberari.

39

¶ Concedenda ergo sunts argumenta pro ista parte.

40

¶ Ad primum autem argumentum respondet Lyra super illud Ioani. iii. Non ad mensuram deus dat spiritum id est gratiam homini christo. Non quod eius gratia habitualis sit infinita. sed quia habet gratiam secundum omnem eius rationem et effectum: sicut: si haberetur albedo secundum omnem gradum ipsius possibilem: diceretur haberi sine mesura. Alio modo et iam dicitur hoc ex respectu ad capacitatem anime. Si enim aliquis veniens ad fluuium hauriat aquam quantum potest vas capere: dicitur accipere sine mensura. licet vas sit de terminate mensure. Sic in proposito. quia tota capacitas anime christi fuit repleta gratia. ideo dicitur accepisse sine mensura. Addit san. Bonauen. di. qua supra arti. i. q. ii quod illa auctoritas praedicta potest intelligide datione eterna per idiomatum communicationem. et sic est simpliciter verum quod ei non est datus ad mensuram spiritus

41

¶ Potest rursus capi pro dono creato. et est verum respectiue quo ad nos. Sanctus vero Tho. ibi dem dicit. quod illa auctoritas Ioannis habet veritatem. Primo propter vnionem ad deum. Secundo quia nihil finiretur ( vt inquit) nisi inquantum in alio recipitur. Unde apud eum color subsistens est infinitus et vni uersalia separata sunt infinita. et ita cum gratia in christo sit in supposito independente: habet quicquid ad rationem gratie pertinet. et potest dici infinita quodammodo. sed ratio ista non videtur vera. Forma enim antequanm intelligatur in materia finita est ex ratione propria. nec a materia aliquam habet finitatem nisi solam extrinsecam. Ita si color per se subsisteret esset finitus ratione propria: et vniuersalia separata finita siunt nec finium tur ratione indiuiduationis nisi finitate extrinseca et quasi per accidens. Tertiam vero ratione scilicet Tho. ponit veram sicut primam. scilicet quod gratia christi sufficit ad in finitos effectus quantum in se est.

42

¶ Ad illud quod obiiciebatur querendo: Utrum anima christi posset ampliorem gratia appetere: Dicendum quod no. quia intantum deo per illam gratiam vnitus est. vt omnis eius appetitus in ipso bono immenso quietatus est perfecte. et ita intellige. quod omni finito potest aliquid magis appeti. quod verum est de finito in se. sed de illo quod vnit perfecte bono infinito: non habet veritatem. quia quietare totaliter potest et stabilire ratione eius a quo et ad quod.

12 (2.1)

43

Gratia secundo caspits In qua relucet magni dei magna charitas erga homines. vt daret eis caput mysticum scilicet christum per gratiam. Unde dici scilicet Tho. in. iii. dis. xiii. ar. ii. q. i. quod caput super omnia alia menbra tres habet conditiones.

44

¶ Prima est in excellentia dignitatis. et hoc in tribus. In altitudine situs. In nobilitate potentiarum anime. quia nobiliores potetie in ea sunt. sicut imaginatio: memoria et similes. In comprehensione. quia in capite congregantur omnes sensus. Ideo Isidorus. x. Etymo. dicit. quod caput dicitur a capio capis. quia capit omnes sensus. Ex prima in christo secundum diuinitatem est gratia capitis. dicente Apostolo. quod caput viri christus. caput christi deus Ex secunda et tertia etiam secundum humanitatem assumptanest caput omnium. quia superabundat in bonitate et capacitate.

45

¶ Secunda conditio principalis capitis. quia caput influit membris aliis sensum et motum. Sensum a parte anteriori capitis. sed motum a parte posteriori virtute motiua descendente in nucha seu vicario cerebri. Et quo ad hanc proprietatem dicitur christus caput quo ad diuinitatem principaliter efficiendo. quo ad humanitatem per modum meriti: merendo fidem per modum sensus et charitatem per modum motus. Tertia capitis con ditio est quia dirigit cetera membra. Et sic christus ratione vtriusque nature dicitur caput. Et secundum has tres conditiones gratia capitis dicitur perfectione. sicut fons dicitur capitis fluuii.

13 (2.2)

46

¶ Queritur vtrum gratia capitis sit quid creatum vel increatum: Et quod sit creata probatur sic. Omnis enim gratia que cepit esse in christo est quid creatum Sed gratia capitis cepit esse in christo. quia christus cepit esse caput: secundum quod dicitur Eph. i. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam.

47

¶ Sed in contrarium arguitur quod gratia capitis in christo sit quid increatum. Quia caput est membrorum principium: et origo. Sed christus non potest esse animarum principium nisi secundum diuinam naturam. ergo est caput secundum illam. Ergo si caput dicit quid increa tum: per consequens gratia capitis quod sit quid increatum. Ad quod respondetur saunu scilicet Bonauen. in. iii. bist. xiii. ar. ii. q. i. Quod caput in spiritualibus transsum ptiue dicitur a capite in corporalibus

48

¶ mnes autem transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Et ideo caput in spiritualibus dicitur secundum concomitantiam ad aliquam proprietatem capitis materialis. In capite autem materiali hec tria requiruntur. scilicet quod Est membris conforme. Est membrorum principium. Est etiam influxiuum motus et sensus. Et propterea in christo reperiuntur omnes sensuos perfectiori modo quam in aliis membris. Omnes autem has proprietates est in christo reparire respectu bonorum

49

¶ Ideo rationabiliter valde ecclesia dicit ipsum caput esse ecclesie.

50

¶ Sed prina proprietas scilicet conformitas competit ei ratione nature humane. Unde Augustinus super Ioan. Unius quippe nature sunt vitis et palmes. propter quod cum esset deus cuius nature non sumus factus est homo vt in illo esset vitis humana natura cuius et nos palmites esse possemus. Omnino autem idem de capite quod de vite est intelligendum. Secunda vero proprietas capitis scilicet principiandi christo competit ratione diuine nature: secundum quod est omnium principium. Unde Col. i. Ipse est caput corporis ecclesie: qui est principium. glo. qui est principium secundum diuinitatem. id est fundator ecclesie. quia omnes iusti qui ab Abel vs que ad vltimum iustum generantur: virtute diuinitatis illuminantur

51

¶ Tertia vero proprietas capitis scilicet influendi motum et sensum competit christo ratione diuinitatis et humanitatis. Dupliciter enim conuenit motum et sensum influere: Aut per modum preparantis. Aut per modum impertientis. Si per modum preparantis: sic est ipsius christi ratione humane nature: in qua passus est propter nos et satisfecit: et remouit inimicicias: et disposuit ad suscipiendum gratiam. Si per modum impertientis. sic est ipsius christi ratione diuine nature. quia solus deus est qui illuminat pias mentes. Solus deus est qui baptizat interius influere. Itaque quantum ad remissionem pene est christi hominis influere. quantum ad remissionem culpe est christi dei. Et sic influentia respicit vno modo christum secundum humanam naturam creatam. alio modo secundum naturam diuinam increatam. Ad obiecta ex dictis patet responsio etc.

14 (2.3)

52

¶ Utrum gratia vnionis et gratia nngularis persone et gratia capitis sint realiter ea dem: Et videtur quod non. quia diuersi actus secundum specienprocedunt a diuersis habitibus. secundum quod dicit Philosophus. ii. de anima. quod habitus per actus et actus per obiecta diuersificantur. Sed vniri verbo et influere in membraecclesie sunt actus differentes secundum speciem vel plusqua secundum speciem. ergo gratia vnionis que respondet vn actui non est realiter idem cum gratia capitis que respondet alii actui.

53

¶ Ad questionem respondetur secundum Rich. in. iii. dist. xiii. ar. iii. q. ii quod gratia vnio nis accipitur pro gratia per quam vt in re vel saltem secundum diuinam praeordinationem congruum fuit naturam humanam vniri diuine persone: vt supposito. sic dico quod gratia singularis persone: et gratia vnionis: et gratia capitis realiter idem sunt. sed differunt secundum rationem Nam inquantum perficit animam christi non tantum in se: sed in comparatione ad bona opera dicitur gratia singnlaris persone. Inquantum vero naturam humanam congruam reddidit ad vnionem cum verbo: dicitur gratia vnionis. In quantum autem merita que christus per illam gratiam meruit redundauit in nos: sic dicitur gratia capitis. Si autem gratia vnionis accipiatur pro ipsa vnione gratu ta: autem pro gratuita dei voluntate per quam facta est vnio sic gratia vnionis realiter differt a gratia singularis persone et gratia capitis. quia ipsa vnio relatie quedam est. Gratia vero persone singularis et gratia capitis qualitas quedam est gratuita.

54

¶ Ad argumentum autem dicendum. vbi dicebatur quod diuersi actus secundum speciem procedunt a diuersis habitibus secundum specien. potest dici quod non oportet: quando vnus procedit ab habitumediante alio. Ex eodem enim habitu potest quis diligare proximum: et gaudere de illius bono et odire malum cius. et tamen odire et diligert sunt diuersi actus secundum diuersas species.

15 (2.4)

55

¶ Utrum christus sit caput cuiuslibet partis ecclesie: Et videtur quod non. quia multi sancti praecesserunt christum antequam nasceretur de virgine. ergo neinfluit in illos. nec per consequens fuit illorum caput

56

¶ Item quedam ecclesia est malignantium. de qua Psalmus Odiui ecclesiam malignantium. Sed christus illius ecclesie non est caput secundum Augustinus. iii. de doctrina christia na. Ipse diabolus caput est impiorum qui sunt eius quod ammodo corpus. sicut christus caput est ecclesiquod est corpus eius. ergo christus non est cuiuslibet partis ecclesie caput.

57

¶ In contrarium vn dicitur Ephes. i. Ipsum dedit caput supra omnenecclesiam que est corpus ipsius et plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur.

58

¶ Respondetur secundum Richar. in. iii. dist. xiii. ar. ii. q. i. et. ii Quod circa hoc tria notantur. scilicet Primo quod ecclesia non dicitur corpus ad similitudinem corporis naturalis homogenet Secundo dicitur corpus ad similitudinem naturalis corporis eterogenei maxime humani. Tertio quod christus caput est istius. Quantum ad primum Scienm dum quod cum ecclesia collectio sit fidelium: non potest dici corpus ad similitudinem corporis homogenei. quia partes quantitatum illius corporis vniformes sunt et recipiunt nomen totius. Quelibet enim pars aque dicitur aqua. Nec viuificatur corpus illud aliquo spiritu. Mem bra autem corporis ecclesie difformitatem habent. Fideles enim ecclesie diuersarum sunt conditionum et statuum. nec vnus fidelis per se potest dici ecclesia: sed membrum. Omnia etiam ecclesie membra viuificantur ab vno spiritu sancto.

59

¶ Quantum ad secundum Sciendum quod corpus humanum constituitur ex pluribus membris diuersas conditiones habentibus et sibiinuicem submistrantibus. sicut alia est cerebri natura: alia cordis: alia pulmonis etc. Ideo dicitur homo corpus eterogeneum. Sic ecclesia ex pluribus fidelibus est constituta tanquam diuersis membris habentibus conditiones diuersas .i

60

¶ Quantum ad tertium christus dicitur caput ecclesie huiusmodi que est corpus eius ad similitudinem capitis naturalis. quia vt predictum est praeminet in situ et eo sunt nobiliores vires sensitiue. ab eo deriuam tur sensus et motus. Unde christus omnium partium ecclesie est caput

61

¶ Inquantum enim est deus equaliter est caput angelorum et hominum: non autem inquantum homo. quia non est conformis cum angelis in natura. Ideo secundum humanitatem magis dicitur propter conformi tatem nature caput hominum quam angelorum. Inter autem homines quidam sunt iusti: quidam peccatores fideles: quidam peccatores infideles

62

¶ Primi simpliciter pertinent ad corpus christi mysticum. Tum propter conformitatem nature. Tum propter coniunctionem iuncture per fidem. Tum etiam propter viuificationem spiritus eius. Peccatores autem fideles non pertinent ad corpus christi mysticum nisi secundum quid. quia quamuis habeant conformitatem in natura: et aliquo modo sint colligati per fidem et sacramenta: non tamen viuificantur vita spiritua. lir. Ideo istorum christus non est caput nisi secundum quid Multo minus autem caput est infidelium qui praeter conformitatem in natura actu vltra non habent aliquid quo pertineant ad corpus christi mysticum. Et ideo christus non est illorum caput nisi in potentia

63

¶ Ad argumentum autem patet ex iam dictis Quod scilicet quorundam diabolus est caput

64

¶ Ad primum tamen dicendum quod christus fuit preuisus incarnari: et ab omnibus qui precesserunt fuit credita eius incarnatio per fidem explicitam vel implicitam. ergo fuit christus et illorum caput qui ipsum praecesserunt et sequentur.

16 (2.5)

65

¶ Utrum esse caput ecclesie sit proprium christo: Et videtur quod non. i. Reg. xiii. dicitur des Saule. Cum esses paruulus in oculis tuis: caput in tribubus israel factus es. Sed vna est ecclesia in nouo et veteri testamento. ergo eadem retione videtur quod alius homo a christo poterit esse caput. Tum quia potest influere in alios gratiam: sicut dicitur Eph. iiii. Siquis bonus est ad edificationem fidei vt det gratiam audientibus. ergo videtur quod etiam alii quam christo competat esse caput. Respondetur secutum sclicet Tho. in. iii. parte sum. q. viii. Quod caput in alia menbra influit dupliciter. Uno modo intrinseco influxuprout scilicet virtus motiua et sensitiua a capite deriuantur ad cetera membra. Alio modo secundum quandam extem riorem gubernationem: prout scilicet secundum visum et alios sensus qui in capite radicautur dirigitur homo in exteri oribus actibus. Interior autem fluxus anime non est ab alio nisi a christo deo: cuius humanitas ex hoc quod est coniuncta diuinitati habet virtutem instificandi. Sed influxus ad membra ecclesie quantum ad exteriorem gubernationem potest aliis conuenire. Et secundum hoc possunt dici alii capita ecclesie. sicut Amos vi. dicitur. Optimates capita populorum. differenter tamen a christo. Primo quantum ad hoc quod christus est caput omnium eorum qui ad ecclesiam pertinent secundum omnem locum: tempus: et statum. Alii aut homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca: sicut episcopi ecclesiarum. vel etiam secundum determinationem temporis: sicut papa quamdiu viuit est caput totius ecclesie militantis. Et secundum determinationem statuum: prout scilicet sunt in statu viatoris. Alio modo quia christus est caput ecclesie propria virtute et autoritate. Alii vero dicuntur capita inquantum vicem gerunt christi: secundum illud. ii Cor. ii quod dicit Apostolus. Nam et ego quod donaui si quid dona ui propter vos in persona christi. Et. ii Cor. v. Pro christo legatione fungimur tanquam deo exhortante pernos. Ad argumentum vero patet responsio ex aicintio.

17 (2.6)

66

¶ Utrum diabolus sit caput omnium malorum Et videtur quod non. quia homo per quodlibet mortale peccatum fit malus. sed non omnia peccata sunt a diabolo: sicut dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus Non omnes cogitationes nostre male semper diaboli instinctu excitantur. sed aliquotiens ex motu liberi arbitrii nostri emergunt. ergo diabolus non est caput omnium malorum

67

¶ Respondetur secunum scilicet Tho. vbi supra quod vt praedictum est Caput non solum interius influit membris sed etiam exterius gubernat. Pertinet autem ad gubnationem vt eos quos gubernat ad suum finem adducat. Finis autem diaboli est auersio rationalis creature a deo. Ipsa autem auersio a deo habet rationem finis inquantum appetitur sub specie libertatis. Inquantum igitur ad hunc adducuntur aliqui peccando: sub diaboli gubernatione cadunt. et ex hoc dicitur eorum caput: secundum illud Iob. xviii. Memoria illius pereat de terra: dicit glorio de vnoquoque iniquo dicitur vt ad caput id est di abolum reuertatur

68

¶ Ad argumentum autem dicendum quod gubernator non semper suggerit singulis vt eius voluntati obediant. sed proponit omnibus signum sue voluntatis Ad cuius sequelam aliqui excitantur inducti. alii speonte. Sicut patet in duce cuius vexillum sequuntur milites etiam nullo suadente. ergo diabolus merito dicitur caput malorum et damnatorum.

18 (3.1)

69

Gratia tertio uni¶ o onis In qua claret super omnibus diuina charitas qua humanam naturam sibi vns uit in vnitate persone. Que quidem gratia in christo dicitur tripliciter

70

¶ Primo dicitur gratia vnionis gratuita dei bonitas naturam humanam secum vniens. Et hoc modo accipiendo gratia vnionis nominat quid incretum

71

¶ Secundo dicitur gratia vnionis quaedam relatio fundata in natura humana quam diuinum verbum terminat: qua vnione natura humana dicitur verbo vnita et verbum ei vnitum. sicut suo modo quis similitudine similis dicitur. Uerum est tamen quod aliqui ponunt in diui no verbo quendam respectum rationis quem nomi nant vnionem. et hoc respectu dicunt dici verbum vnitum. Unionem autem in natura assumpta dicunt relationem realem.

72

¶ Tertio dicitur gratia vnionis quidam habitus supernaturalis qui charitas nominatur et qui de congruo hanc sequitur vnionem. Decet enim hominem deum seu naturam assumptam charismatibus charitatis informari.

19 (3.2)

73

¶ Utrum gratia vnionis possit separari a gratia singularis persone et etiam a gratia capitis Respondetur secundum Guill. in. iii. di. xiii. conclusione. iii. quod sic. Et pbatur. quia diuinum verbum potest assumere naturam irrationalem: vt lignum aut lapidem: non quidem in vnitatem persone: sed in vnitatem suppositi silesclicet Bonauen. in. iii. di. ii. et alibi teneat contrarium. Tamen Scotus probat esse verum praefata di. sic. Illud a diuino verbo est assumptibile quod non habet entitatem repugnantem tali vnioi. Sed huiusmodi sunt irrationalis. igitur etc. Sed minor probatur. quia natura irrationalia non habet perfectiorem rationem suppositi quam rationa lis. Cum igitur deus possit supplere vice suppositi rationa lis nature: sequitur quod et irrationalis.

74

¶ Etsi dicatur quod re pugnantia venit ex parte dei. quia non videtur quod possit dici Deus leo: deus asinus vel lapis. quod tamen videretur ex idiomatum communicatione. Dicendum quod hec est grossa imaginatio. Determinare enim depedentiam isto modo arguit perfectionem maximam: quia independentiam simpliciter. Et talis praedicatio nullam affert deo imperfectionem: cum totum sit extra. Et tamen in tali vnione nec esset gratia singulam ris nature nec gratia capitis. quia talis natura non esset capax gratiae quod nominat gratia singularis persone. nec influeret in membra quod nominat gratia capitis. Ex quibus patet quod etiam in christo possunt separari ab inuicem. Potuit nempe ver pum diuinum assumere humanitate non infundendo ei gratiam. Rursum potuit istam naturam sibi vnire et gratia decorare: ita tamen quod ad nos non influeret Uerumtamen quod de fco sunt inuicem iste tres gratiae possunt diuersa intentione comparando dici eadem: vt patuit supra. et sequitur

20 (3.3)

75

¶ Queritur que istarum trium gratiarum prior est: Respondetur secundum Rich. in. iii. di. xiii. q. vl quod ille gratie quantum ad illud quod in eis est absolutum realiter idem sint. non enim est inter eas differetia nisi secundum rationem et relationem. non potest ideo dici vna prior alia: quamuis secundum rationem sit inter eas ordo prioritatis et posterioritatis. quia enim prius est opera bona facere quam redundantia illarum in alios. ideo gratia persone singularis prior est quam capitis gratia. et quia prius fuit naturam humanam stabiliri in supposito: quod factum est per sui vnionem ad verbum quam per eius gratiam elicerentur opera bona. quia realis operatio non est nisi re subsistente. ideo gratia vnionis prior est quam gratia persone singularis. De quo clarius in sequentibus aictut.

21 (3.4)

76

¶ Utrum in christo sit ponenda gratia que dicitur vnionis: Et videtur quod non. quia in christo est vnio diuinitatis ad corpus. Si ergo ipsum corpus. non est susceptiuum gratie. ergo non vnitur corpus humanitati per gratiam: et econuerso. Minor patet quod corpus non sit susceptiuum gratie. quia opposita nata sunt fieri circa ide. et quod non est susceptiuum gratie vnionis oppositi: non est susceptiuum alterius. Pec catum vero et gratia sunt opposita. sed corpus non est susceptiuum peccati. ergo nec gratie. Non ergo est aliqua gratia que vniat corpus cum diuinitate

77

¶ Ex hoc vlterius arguitur. Quoniam simul est ratio vniendi totam humanitatem diuinitati. si ergo corpus vnitur diuinitati sine gratia. ergo et humanitas.

78

¶ Ad hoc respondet Alexan. de ales in. iii. par. sum. q. xi. quod concedendum est. quod in christo sit gratia vnionis humanitatis ad diuinitatem. quia non est possibile creature per donum conditionis nature: quod eleuetur et disponatur ad diuinam vnionem. Et ideo necessaria est gratia que eleuet et disponat.

79

¶ Ad argutum mentum vero respondet. Quod gratie susceptiuum dici tur dupliciter scilicet per se: et per aliud. sicut est susceptiuum peccati per se vel per aliud. Sola enim rationalis creatura est susceptiua peccati per se et gratie per se. Corpus vero per accidens siue per aliud scilicet per animam. Anima enim est perfectio corporis: et corpus est susceptiuum perfectio nis ab anima. Perfectio anime quae est gratia: mediant anima suscipitur a corpore quemadmodum erit in gloria. gloria enim erit in anima. et anima glorificata perficiet corpus. et inde erit in corpore gloria. ergo gratia vnionis in christo est ponenda.

22 (3.5)

80

¶ Utrum gratia creata requiratur. medium in hac vnione. Respondet Sco. quod non. di. ii lib. iii. quia illud quod est alicuius per se. prius in eo est illo quod sibi inest per accidens. sed personalitas inest humanitati per se: si sibi relinquatur gratia creata per accidens. igitur non est medium huiusmodi vnionis. vnde praeintelligitur natura humana esse: et in isto esse assumpta antequam intelligatur habere istam gratiam. et hoc latius inuitur Ioan. i. Uidimus gloria eius quasi vnigeniti a patre. in quo verbo clare innuitur ratio quaere nature humane tanta data est gratia: quia ipse homo erat vnigenitus dei. Unter sequeretur quod si mediante gratia verbum fuisset vnitum tunc in separatione anime non fuisset vnita corporiIdeo omnes ille quae dicunt quod mediante gratia est natura humana vnita deo: sicut illa Augustini. Quicquid conuenit filio dei conuenit filio hominis per gratiam: habent intelligi de gratia increata

23 (3.6)

81

¶ Utrum anima christi fuit medium in vnione nature humane cum deo: Respondetur secundum Sco. vbi supra Quod anima christi in hac vnione non est medium effectiuum: aut medium ad quod primo ista terminetur vnio. Est vero medium quo. quia hoc mosdo anima est medium in ista assumptione. quia est formalis ratio nature assumpte. Et isto modo habent glosari omnes autoritates ponentes carnem mediante anima vniri. Et etiam Magister in. iii. di. ii. Ex quibus patet defe ctus sancti Tho. in. iii. di. ii. ar. ii. q.i. ponentis animam id ad quod primo fit vnio. Deinde patet defectus cti Bouauen. dicta di. ar. iii. q. ii ponentis habitum gratuitum medium in hac vnione. ¶ Sed diceres

82

¶ Utrum spiritus sanctus sit medium in hac vniquine: Respondetur quod est medium effectiuum et non formale quia tunc esset incarnatus. hanc enim tota tri nitas fecit: cuius opera ad extra sunt indiuisa.

24 (3.7)

83

¶ Utrum hanc vnionis gratiam meruerunt patres sancti: Respondetur secundum Rich. i. iii. dist. iiii. ar. iii. q. i. et Guill. ibidem ar. iii. Tho. in iii. parte summe. q. ii. Quod talis vnio seu filii dei incarnatio potest considerari: vel quantum ad essentiam: vel quantum ad circumstantiam.

84

¶ Primo modo quan tum ad essentiam non meruerunt. Probatur. quia illud nequit cadere sub merito quod est principium omnis meriti et ratio Sed hec vnio est huiusmodi: secundum quod dicitur Tit. iii. Non ex operibus iusticie quae fecimus nos sed secundum suam misericordiar saluos nos fecit. et Rhom. xi. Si gratia dei iam non ex operibus alioquin iam gratia non est gratia. Et Augustinus. xiii. de trini

85

¶ In rebus inquit per tempus ortis illa gratia sum sa est quod homo in vnitate persone coniunctus est deo. Et glo. super illud psalm. Respice in testamentum tuum: meminit promissionis: quia merita deficiunt. Si autem loquamur de predicta vnione quantum ad circumstantiam: sic sanctipatres meruerunt quantum ad accelerationem temporis. Unde glo. super illud psclicet Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurga id est mittam filium propter gemitum pauperum. quia pro malis gemunt et peccatis conteruntur.

25 (3.8)

86

¶ Utrum beata virgo Maria meruerit hanc vnionem ex se perfici: Respondetur secundum scilicet Bona uen. in. iii. di. iiii. ar. ii. q. ii Et etiam Guiller. Quod loquendo de merito congrui: ipsa meruit christum concipere et portare propter suam puritatem et humilitatem et magnam gratiam. Ideo dicitur in Collecta completorii. Ut dignum filii tui habitaculum effici mereretur cooperante spiritusancto praeparasti. Loquendo de merito digni ipsa meruit christum concipere et portare: habito iam ipsius consensu¬ De merito autem condigni loquendo. sic ipsa non potuit mereri: cum omnem praecellat creaturam

PrevBack to TopNext