Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Armonia
1
Armonia. Nota quod multiplex distinguitur armonia vt dicit Hugo. ii libro didascolicon. c. xiii. Alia mundana scilicet in ordine omnium creaturarum. alia in elementorum qualitatibus Alia in pondere: in numero: in mensura. alia in planetis. alia in situ et in motu et natura. alia in temporibus et in diebus vicissitudinis lucis et noctis. et in mensibus in crementis et diecrementis lumaribus. Et in aenis per mutationem partium quattuor. Alia in corpore humano et humoripus. ex quorum copletione armonica humanum corpus subsistit. Alia in operationibus quae specialiter rationalibus congruunt et in virtutibus vt iusticia et huiusmodi. Alia in anima et in potentiis anime. vt est ratio et voluntas. et in commixtione vtriusque. et inter corpus et animam naturalis armonia est Alia est armodia musica instrumentalis. aut pulsu vt in tymbanis et chordis. aut flatu: vt in tibiis. aut voce vt in cantilenis. Unde sonorum musicorum tria sunt genera. Sic spiritualiter iudicandum est. quia Primo: autm fit armonia pulsu sic ad morum consonantiam fit bona operatio manuum Secundo: aut fit flatu. sic affectus deuotio ad deum. Tertio: aut fit cantu. et sic secundmodis declaratio concurrit. Hec Hugo supra et Aug. li. ii de doc. christiana.
2
¶ Quare ecclesia vtitur armonia in cantum ecclesie: Respondetur secundum doc. quod tres sunt rationes
¶ Prima Augustinus. xii. confessionum. videlicet vt per oblectamenta aurium animus infirmorum in pietatem deuotionis consurgat. Secunda Isi. de sum. bo. li. iii. c. vii. vt modulatione canetis ma ior nascatur compunctio cordis. Sepe eim multi repariuntur in quit qui cantus suauitate commoti sua crimina plangunt. Hec Isid. Tertia ratio. quia vt glo. super psalmus. cxviii. dicit Cantus labores releuat et tedium tollit. ergo valet in officio diuino. Ad hec confirmanda faciunt et verba Augu stini. et gloria Esa. xxiii. di. Hec est inquit natura musice et armonie vel melodie ex quadam occulta vi quod anime affectionibus se conformat ita quod si anium inuenerit letum letiorem facuis. Si inuenerit tristem: tristiorem reddit. ergo patet quod cantus valet multum ad praedicta vt etiam. patet in decretis di. xxi. Cleros. Et de conse di. v. c. Non mediocritur. per Hiero. propterea in ve. te. sci patres laudabant deum non solum humais vocibus sed autem musicis instrumentis. vt patet ex psalmus variis locis: ad figurandum quod in celesti patria erit et laus vocalis post resurrectionem deum benedicendo
¶ Si obiicitur quod in armodie dulci modulatione sepe fit pec tatum cum aplius quis delectatur in catus dulcedine quam in re qua canitur vt dicit Augustinus. xii. lib. confessionum ergo etc. Respondetur secundum doc. theol. et canonis. quod non solum voce sed potius cordis deuotione est casatandum deo. Sicut anima potior est corpore. vt habetur de his in decretis. xcii. di. c. Cantantes. Et. xxviii. di. c. Sedulo. Ideoque si quis modulationis delectationem in voce vel organo aut alio instrumento praeponat rei quae cantatur aut faciat talia gratia laudis consequende vt hominibus placeat l(s puolum delectet peccatum est saltem veniale. propterea d.t c. Cantantes prohibetur ne fiant in ecceia cantus theatrales. nec tragedie id est hircini a tragos quod est hircus hoc est cantus fetidi qui resonant viciosam materam scilicet carnalis concupiscentie et huiusmoi. Si vero delectatio in canatu vel instrumtis fiat intentione mortalis peccati. est peccatum mortale scilicet quando itendit quis per huiusmodi trahere ad luxuriam. Sed si faciat quis delectabilem armoniam vocis vel organi: ad dei laudem principalius aut cam compunctionis vel deuotionis populi excitande vel nutriende sicnullum est peccatum sed potus est meritum propter laudem dit
3
¶ Utrum aliquo armonia sonorum causetur ex proportione motuum celestium. Respondetur quod opinio aliquorum fuit quod sicut dixerunt pythagorici delectabilissima armonia sonorum sit in proportioe motuum celestium corporum. cum sint contigua et sic per motum confricantia sese. licet a nobis non audiatur propter maximam distantiam. Isti dicunt etiam quod exinde est vt anima nostra multum delectetur in melodiis. Sed hec opinio reporbatur etiam a philosopho. ii celi. dicit quod ex motibus celestibus non causatur aliquis sonus. tum quia non est ibi aliquis aer inclusus in quo fieri haberet sonus. tum quia non sunt talia corpora vt confricatione faciant sonum. Mouentur eim sine labore et pena et sine violentatione vniformi motu: alias non esset ibi motus perpetuus. cum nullum violentum possit esse perpetuum etc. Preterea quia angelihabent mouere celestia. Sed ipsi sunt spirituales. ergo non reorunt materialis armonie delectationem l. Si obiicitur quia scriptura Iob. xxxviii. dicit. Quis enarrabit celorum rationem. Lyra id est motuum celestium ordine. Et concentum celi inquit. quis dormire faciet id est cessare. q. dicit nullus. Item Isid. iii. Etymo. dicit. Mundus quadam armonia nonorum dicitur esse compositus Et celum sub armonie modu latione reuolui. Ad hec dicendum secundum Lyram et doct. quod per dictas auctoritaes non intelligitur aliud quam proportio et conuenientia motuum celestium quae est a principio modi et nunquam quiescit vsque in finem naturaliter. Et ad hunc sensum intelligendum est etiam dictum Isid. Uel potest per huiusmodi concentum itelligi concentus vocalis et laus beatorum post resurrectionem Unde ad quae situm patet quod ex motibus celestibus nullus cauntur sonus sensibilis armonicus Nec exinde nobis influitur delectatio in cantum vel huiusmodi. Sed potius hoc est a deo. anime nostre veri scilicet tali occulta indita secundum quod dicit Aug. Et hoc voluit des fortassis ad ostendendum quod creati su mus ad laudandum denum. ergo in huiusmodi delectatur anima nostra naturaliter. Ex dictis sequitur quod sicut etiam dicit Commentur. super ii. libro de celo. Si de nouo fieret vna stella in celo vel plures quam sunt. tuc aut cessaret motus celi vel non eque velociter moueri posset ab inrelligentia prout nunc moue tur. Et hoc secundum Fram. may. et Rich. in. ii. di. xiiii. ar. iii. q. iiii. Uerum e: nisi deus augeret virtute in intelligentia id est angelo. Et ratio est secundum commenta. et praedictos. quia motor debet proportionari mobili. Sed quia in tali casu dissolueretur proportio mobilis et motoris. cum motor id est angeus secundum adequatam suam virtutem moueat caelum. ergo si adderetur stella non sufficeret ex sua virtute pristina eque mouere. Et quia angelus non posset dissoluere contra dei ordinationem illam armonia id est proportionem celestium motuum se quam deus a principio ordinauit in omnibus spheris. Et ita e patet quod armonia in celo non est aliud quam proportio motuum celestium sine aliquo sono. nisi in vocali laude beatorum. De qua alio libro etc. vnde patet deus laudabilis.