Text List

Calix

Calix

1

CAlix no debet essede ere aut auricalcho aut cupro aut plumbo: quia propter eruginem ista vomitum prouocant: nec be ligno propter poros: ne sbintret sanguis nec de vitro propter fragilitatem: nc de lapide propter eius ieptitudinem. vt patet de conse. di. i. c. vasa. et. c. calix. vbi dicitur quod tam calix quam patena debent esse de auro vel argento vel stamno. Et quia tantum de tribus mentionem facit: omnem aliam materiam prohibere videtur: licet Asten. dicat li. iiii. quod sb stanno intelligitur plumbum.

¶ Nota secundum Petur. de pal. quod si calix argenteus consecratus postea deauretur: indiget conse cratione: quia consecratio fit in superficie. Si tamen caliideauratus consecretur: licet postmodum deperdatur aurum: non propter hoc videtur denuo consecrandus. Nec est simile in eosicut in pariete ecclesie qui decrustatus indiget reconsecratione. nam in positione auri quod ita subtiliter ponitur: non vi detur quod sit coniecratio in superficie ipsius quin etiam maneatr in argento. et ita seruat consuetudo. Si autem amittat formam suam: execratur. ar. c. i. de consecra. eccle. vel alta. et quia destructa forma: iam non est calix: et si reparatur erit nouus calix et reconsecrandus. secus si formam non amittit: quamuis aliqualiter lesus fuerit.

2

¶ Quis potest consecrare calicem et patenam: Respondet Cardi. in cle. atrendentes. de statu re. quod episcopus et etiam abbates qui vtuntur insigniis pontificalibus quando habent ex consuetudine: quia ista sunt potius dignitatis quam ordinis. Sed Ge. in. c. abbates. de priuile. dicit quod licet hoc glo. sit pro ipsis abbatibus: tamen debent abstinere propter vnctionem que fit in eius consecratione. c. vnico. de sacrementa vnctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Calix

1

2