Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ratio
1
Atio Del rationam le quibus modis accipitur Notandum secnud Guill. in. ii libro di. xxxi. quod ratio solet accipi tripliciter. Uno modo vt habet diuidi contra intellectum et intelligentiam. sicut loqui videtur Aug. di cens. In anima est intelligentia inquentum conuertitur in deum. Intellectus inquantum tendit in spiritum seu equale. Et ratio inquantum tendit in inferius. Secundo modo ratio accipitur vt solum habet diuidi contra intelelectum. Et sic dicuntur angeli habentes intellectum non rationem. quia ratio hoc modo fit cum discursu et in tempore: quod non congruit angelis. Tertio modo ratio dicitur vt complectitur totam partem intellectiuam distinctam contra sensitiuam. Sicuti loquitur Augustinus xii. de Trini. diuidens rationem in portionem superiprem et inferiorem. et tamen quaelibet comprehendit meno riam intelligentiam et voluntatem. licet principalius super ptr. In sequentibus plura ad hec. et vbi Gratia. §. x et sequentibus
2
¶ An differant ista tria. videliter eo Rationale per essentiam. et rationale per participatia nem. et irrationale simpliciter. Respondetur secundum e. Guill. supra quod differunt iuxta Arist. in fine. i. Ethicorum. quia imrationale simpliciter dicitur quod nullo modo est obedibile rationi. sicuti sunt partes potentie vegetatiue vt nutritiua: augmentatiua et generatiua. Sed retionale per participationem dicitur quod licet de se non int rationale tantum obedit rationis imperio. sicut sunt potentie partis sensitiue. vt visus auditus: gustus odoratus et tactus. Rationale autem per essentiam dicitur pars anime intellectiua. puta intellectus et voluntas ad pei laudem.
3
¶ Quid de diuersis acceptonibus rationis et officiis Notandum secundum Albtum magnum et Uincen. in Speculo natu. lir.o xxviii. c. xxvi. Ratio multipliciter dicitur.
¶ Primo quandoque ratio dicitur principium cognoscendi. secundum quod dicimus ratio nales scientias diuidi contra naturales. eo quod ratis onales considerant res per principia cognoscendi. sed naturales per principia essendi.
¶ Tertio ratio dicitur quandoque vis antem rationalis: que non est aliud quam intellectus. Sed dicitur intellectus inquantum apprehendit. Ratio autem dici tur inquantum iudicat et probat probandum.
¶ Quarto aliquando accipitur large pro mente in quae praecellit homo bestias. Et sic intellectus non est ratiosed quedam vis vel potentia rationis id est mentis quae comprehendit tres vires scilicet rationalem: irascibilem et concupiscihilem:
¶ Preera alquon rario acipitur naga pprius seriti quod est vis quedam media inter sensum et intelectum conferens intelligibile cum sensibili alterius cuius collationis vis media: ratio dicitur et est in anima vt forma coniuncta corpori et non alas. Et nominatur rationalitas anime rationalis a qua denominatur media cellula cerebri logistica siue rationa lis Item ab ea etiam sumitur hec differentia rationals in hominis diffinitione. Nam per hanc solum differt homo tam a superioribus scilicet ab angelis quam ab inferioribus id est a brutis cum quibus conuenit per sensum: sicut per intellectum conuenit homo cum angelis. Ratio autem collatiua est vtriusque horum. quoniam tres sunt vires collatiue in homine. scilicet sensus communis et ratio et intellectus. Isto modo capiendo rationem corrumpitur cum corpore. sicut et sensus communis quia phantasmata in morte corrumpuntur in quibus facit ratio collationem discurrendo. Sed solus intellectus corrumpi non potest. quia separabilis est a corpore et manet in anima post mortem.
¶ Ex dictis patet quod rationis officium est multiplex. Primum est comprehendere. et secundum hoc dicitur intellectus Secundum est ratio cinari id est rationes ad aliquid ostendendum vel probandum inducere. et sic dicitur vis rationalis. Tertium est discernere. et secundum hoc ratio dicitur. Quartum est. media inuenire Et secundum hoc ingenium dicitur. Quintum est eligere. Et sic voluntas liberiarbitrii dicitur secundum vtrunque officium liberiarbitrii. scilicet discernendi et eligendi. Sextum est celestia contemplari. Et sic dicitur synderesis. Septimum est inferiora disponere. Et sic dicitur sensualitas vel inferior pars siue portio rationis. Ad idem in se.
4
¶ Notandum secundum Guill. in. ii di. xxiii. quod ars diuidendi potentias anime ad inuicem est in tribus bina riis. Primus modus est quando ex natura rei ipse potentie ad inuicem distinguuntur. sic diuidendo ase potentias in vegetatiuam potentiam sensitiuam et intellectiuam. seu quando diuidimus intellectum contra voluntatem etc. Secundus modus est dum solum fit diuisio per officia licet sit eadem potentia a parte rei. hoc modo diuidimus rationem anime in portionem superiorem et inferiorem. vt dictum est praecedenti. §. Et infra dicetur. § viii. Tertius dum fit diuisio solum secundum aspectum. sicut Augustinus. diuidit partem intellectiuam. dicens tria esse in anima intellectiua videlicet intelligentiam dum conuertitur vel aspicit ad deum. Intellectum dum aspicit equalem sibi spiritum conditum scilicet angelum vel animam rationalem Et rationem dum aspicit inferiora. vt dictum est. §. i. Quartus modus est dum fit diuisio solum secundum actus sicut diuidunt philosophi intellectiuam in inuentiuam et iudicatiuam. eo quod alius est actus iudicare alius inuenire. secundum quod sunt due partes logice quae vocatur scientia rationalis. Una pars est topica seu inuetiua. et est alia dialectica seu iudicatiua Et loquor inquit de complexis. vt de his latius infra. Quitus modus dum fit diuisio solum secundum modos mouendi. sicut diuidit Damascenus voluntatem in thelisim quam dicimus naturalem scilicet motum voluntatis et bulisim quam dicimus deliberatiuam. Sextus modus dum solum fit diuisio secundum status. Et sic diuidunt phlosopi intellectum in intellectum practicum et speculatiuum. inquantum praecticum dicit quamdam extensione habitualem adopus.
5
¶ Sed vt summati prsringamus de potentiarum rationalis anime diuisionibus Notandum est recolligendo ex dictis Damasceni et Augustinus. libro de anima et spiritu et ex Speculo natum. Uincen. li. xxviii. Oportet enim generaliter quod anime natura duplices habeat vires scilicet prima sui diuisione per comparatio nem ad subiectum quod est homo constans ex anima et corpore. et ita ex duabus substantiis. videlicet anima cum ratione sua et corpore cum sensibus suis
¶ Primo habet quasdam vires quibus corpori miscetur. Secundo alias vires habet quo ad se. Nam anima rationalis retinet suum esse rationale sine corpore. Sed caro et eius sensus non mouentur absquaen societate anime. Prime vires sunt aut vegetatiue aut sensitiue. Sed anima in viribus quo ad se diuiditur secundum Damascen. quia aut vires sunt cognitiue siuenapprehensiue. aut zotice sidlest appetitiue vel motiue.
¶ Item vis apprehensiua: aut est sensibilis seuprutalis. Aut humanalis seu rationalis quae et menta lis dicitur.
¶ Item vis apprehensiua sensibilis est duplex. Primo aut est apprehensiua modo naturali vel per modum nature. et hec vis est phantasia quae ideo dicitur appraehensiua per modum nature. quia eius operatio potissima semper vno modo se habet sicut et virtus vegetatiua ob hoc dicitur si scilicet naturalis. et quia non est subiecta rationi. sicut patet in soniis vbi operatur semper nec regitur ratione.
¶ Nota autem quod hec vis scilicet phantasia si consideratur inquantum natura quedam: vocatur sic phantasia nec obedit rationi. sed inquancum consideratur vt sensus est interior communis sic est subiicibilis rationi.
¶ Secundo aut vis apprehensiua est modo animali id est quo est in obedientia rationis Et hoc modo subdiuiditur Nam quaedam est apprehensiua exterior Et hec multiplicatur in quinque sensus exteriores scilicet visum auditum etc. Et quaedam est interior quae mul iplicatur per quinque sensus interiores secundum Auicennam qui sunt sensus communis. Secunda dicitur iuxta Auicennam formatiua vel imaginatiua. Tertia excogitatiua. Quarta extimatiua. Quinta memoratiua. De his etiam habetur vbi Sensus: §. ix. etc.
¶ Rursus vis apprehensiua Rationalis. quia est communis. secundum Aug. videlicet in partem superiorem et inferiorem Et sic diuiditur in sursum inquantum tendit ad superiora id est celestia et ad rationes eternas: respectu quorum dicitur sapientia quae complectitur hec duo quasi sapidascientia videlicet veritatis intelligentiam et saporem per gustum amoris. Sed quia ratio mentis sepe etiam deflectitur in vana inferiora et corruptibilia Noeo diuiditur etiam in deorsum id est in inferiorem portionem rationis respectu quorum icitur prudentia. Et ita vris rationalis dicitur intelligere et sapere quantum ad superiorem partem. Et etiam dicitur ratiocinari ac prudenter agere quantum ad inferiorem parte
6
¶ Porro hec vis rationalis habet secundum Ioam. de rupella actum principalem qui est intelligere per se. Et praeter hoc habet etiam actus adminiculares inquantum ordinatur ad sensibilem. Et secundum hoc multiplicantur primo ratione quadruplicis vis. et inuentiue: iudicatiue: memoratiue: interpretatine
¶ Inuentiua vel inuestigatiua est in inquisitione veritatis per se. vt cum venitur ex agnitione effectus in cognitionem cause. Deseruit ergo cognitiue ante intelligere Huius vis. scilicet inuentine actus sunt ingeniari qui est extensio intellectus ad cognoscendum incognita. Secundus actus est experiri cognoscendo certitudinem per sensum. Tertius est ratioci nari seu cognoscere per rationem. Et hic actus est triplex. quia si est cognitio simplicis intellectus rei eius quod signatur per dictionem. vt hominis vel animalis tunc dicitur apprehensio. Si vero est complexa acceptio intellectus vt per propositionem: tunc dicitur conceptio. vt quod homo est animal vel risibile. Siautem est acceptio argumentatiua intellectus tunc dicitur ratio. vt quoniam homo est animal. ergo est sensibile Item iudicatiua vis est in discussione veritatis accepte ab intellectu vt cum per cognitionem cause cognoscitur effectus. huius actus inquantum conriungitur sensibili est discernere scilicet visum ab auditum etc. Sed inquantum coniungitur imaginatiue eius actus est dubitare quod est vtramque partem accipere equaliter formidine falsitatis. Inquantum autem coniungitur excogitatiue: Eius actus est opinari seu credere. quia opi nio est credulitas vnius partis cum formidine di opposito quod si fiat firma sine formidine tunc proprie dicitur fides. Inquantum vero coniungitur certitudini sic eius actus est scire. quia scientia est certa comprehensio veritatis. Unde ordo talis est. Primo est discernere id est diiudicare. Secundo deficiente iudicio sequi tur dubitatio. Proficiente vero iudicio fit fides seu opinio. Tertio pueniente ad intellectum veritatis iudicio fit scientia.
¶ Item memoratiua vis rationam lis habet triplice actum Primo species intelligibiles retinere. Secundus repraesentare scilicet intellectui. Tertius amissas vel oblitas species reperire. et hoc est re minisci. In hoc superabundat a vi memoratiua sensibili in qua non est reminiscentia. sed bene est memoria. quia reminiscentia est solius mentis rationalis. vt patuit supra. vbi Memoria. §. iii. et seqi.
7
¶ Nota secundum e. doc. praedictos quod vis motiua in bonu diuiditur. quia aut est vis moti ua vt natura vel naturaliter in bonum: aut est mo¬ tiua per boni apprehensionem
¶ Prima scilicet motiua naturaliter est triplex. Una est motiua in supremum bonum. Et dicitur synderesis. Alia est motia in honum infimum. et dicitur sensualitas
¶ Est autem bonum simpliciter quod sua vi nos trahit et sua dignitate nos allicit vt est deus quem naturaliter amat et sciens et neciens. vt dicit Augu. Et ad hoc pertinet bonum ratio nale quod dicitur honestum. vt virtutum et operationum virtuosarum. huiusmodi boni appetitus naturalis est abfixus et inditus anime rationali. quia synderesis in anima est vis motiua naturaliter et inclinans animam rationa lem ad bonum honestum et retrahens ab inhonesto. Bonum autem infimum est bonum delectabie scilicet amiquod est bonum apparens siue secundum quid cuius etiam appetitus naturaliter est infixus. vt appetere cibum potum et delectabilia carnis ad quae mouet sensualitas.
¶ Bonum vero medium quod est naturale qo bonum vtile seu commodum vt que sunt substantialia nature bona. huiusmodi boni naturalis etiam affixus est appetitus quo voluntas naturalis mouet et inclinat ad huiusmodi bona substantialia: puta ad ese viuere: sentire et intelligere.
¶ Porro vis motiua per apprehensionem boni distinguitur. Nam primo aut est motiua determinata ad incommutabile bonum. Aut motiua determinata ad commutabile bonum. Aut est tertio motiua indeterminate se habent ad vtrumlibet.
¶ Prima est suprema pars rationis que est habens simaginem et similitudinem summe bonitatis id est dei a creatione impressam. quia habet ra tio in se tria secundum que est imago trinitatis diuine quae sunt mens: noticia et amor. Mens est vis conseruatiua bonitatis indite a creatione. Et dicitur secundum Augu. sic mens. quasi eminens. quia prestantior est in anima. Noticia vero est per speculationem in lius diuine veritatis et bonitatis. Sed amor perappetitum illius. Secunda vilicet motiua determina ta ad commutabile bonum est sensibilis quantum considoratur vt in se. quia determinata est et ordinata ad bonum sensibile quod est commutabile. Sed si consideratur in ordine ad rationem vel intellecium. prout scilicet est subiecta rationi sicut patet in concupiscibili irascibili et motiuis membrorum. Sic est inferipor pars rationis. diquibus in sequentibus etc.
¶ Tertia motiua vero indeterminate ad vtrumlibet. scilicet bonum incommutabile et commutabile se habens est vis re tionis post supremam. quasi supra infimam medians quod est liberumarhitrium. de qua Ecclesiastici. xv. Deus fecit hominem et dereliquit eum in manu consilii sui id est in potestate arbitrii. Ante hominem vita et mars. Bonum et malum quod placuerit dabitur illiibi. significatur vita et bonum anime ex conuersione ad bonum incommutabile quod est deus. mors et malum ex auersione ab illo et conuersione ad bonum commutabile. Hec autem vis a philosophis dicta est intellectus practicus eo quod sit principium operabilium. En deus miro modo fecut animam multis viribus decorando ex sua bonitate
8
¶ Utrum rationis portio superiorum et snferior sint distincte potentie in anima: Respondet tur secundum Guil. in. ii dist. xxvi. simul Bona. ea. ii dist. xxiiii. ar. ii q. ii ac Rich. et Tho. concor. quod ista non distinguuntur secundum potentias. sed secundum officia et ad idpertinentia. Unde Aug. xii. de trinitate reparit ista nomina portionem superiorem inquantum ratio contemplatur deu e incommutabilem veritatem. sed inferiorem inquantum contemplatur sibi equales spiritus vel inferiora quaecurque creata. Et dicit ibidem quod non differunt secundum potentias sed secundum officia. Nam in portione superiori considerantur tres potentie: Memoria Intelligentia et Uoluntas. quae sunt imago dei Et iste esedem sunt in portione inferiori inquantum respiciunt creata Et sec probat doctor subtilis ea. di. xxiiii. q. ii manifestosigno. quia eadem charitas est in voluntate mea qua diligo deum. et qua diligo proximum. Et tamen in primo dicitur portio superior. in secundo inferior
¶ Notandum est secundum praedictos docto. quod primum officium est secundum Tho. quia superior pars mouet et regit inferiorem. et inferior mouetur et regitur. ideo assimilantur: viro qui regit: et mulieri quae regitur. secundum doc vt patet liro sententiarum Quoniam metaphorice inferior coniungitur superiori vt simile sibi in adiutorium coniugio spirituali: in quo superior praecellit nobilitate et dignitate ac regimine super inferiorem.
¶ Secundum officium iuxa Guil. supra quod portio si perior habet inherere rationibus eternis et legibus ipsis diuinis. Est ergo ipsius officium simplex et norum speculatio. Ideo Augustinus dicit quod inhiat ete nis speculandis. Inferior autem portio tempo ralibus. quia respicit creata seu temporalia large capiendo tempus. Unde superior portio rationis dicitur prout dono sapientie perficitur. sed inferi or prout dono scientie perficitur
¶ Tertium officium est quod superior habet praesentare inferiori practica principia ex diuina lege sumpta. Et ista principia applicare in habitudine ad opus per modum syllogistice rationis. Ideoque dicitur rationis portio superior. Unde Augustinus dicit quod ipsa inhiat etiam terrenis consulendis Sicut exempli gratia. superior sumit principia ex diuina lege quod deo est super omnia obediendum. Et fit hoc per synderesim et nature legem. et ita superior accipit media ex eternis Sed inferior accipit ex conditis vel creatis puta si dicatur. Iuste est viuendum. Hoc ratio superior probabit ex dei praecepto seu diuina lege hoc praecipiente. Inferior autem probabit: ex hoc principio scilicet Honeste est viuendum. Hinc magister in. ii di. xxiiii. dicit quod superior ratio partim est speculati ua scilicet supernorum. et etiam partim est practica scilicet inquantum intendit supernis consulendis. Sed inferior est practica magis. quia secundum Thomam consiliatur ad electionem tendens ex rationibus temporalium rerum. vt hoc est eligendum. quia honestum vel vtile vel oportunum. Et illud non est eligendum quia est superfluum vel diminutum. et sic de aliis condicionibus quas philosophus moralis pertractat. Superior vero vt iam dictum est consiliatur ex rationibus diuinis. vt hoc est eligendum. quia deus precepit vel consuluit. vel deo placet. Illud autem non est faciendum. quia est contra dei pre ceptum vel voluntatem vel dei offensiuum etc. Itaque patet quod iste vires rationis licet recte inter se condiuidantur. tamen essentiam potentie non variant: ideo non sunt distincte potentie. Sed sicut idem est habitus quo diligitur summa bonitas et inferi ora propter eandem dei bonitatem. Sic in proposito Et sicut eadem potentia visiua aspicimus sursum et etiam deorsum. Sic est in proposito secundum Bona uen. et Rich. Scotis. et Tho. vt patet vbi Syndderesis. §. vi.
¶ Sed an in angelis ponenda sit ratio superior et inferior. eo quod in eis etiam ratio aspicit superiora et inferiora. Respondet Bonauen. eadem dist. xxiii. vbi supra. quod non est ponenda in angelis talis diuersitas rationis. quia huiusmodi disuersitas non solum poni habet in aspectu sed etiam in officio: quod non reperitur in angelis. quia angeli non habent discursum rationis in intelligendo.
9
¶ Utrum rationis vris superior ve intellectiua vis superior et intellectus ages sint idem aut distincte vires anime rationalis.
¶ Notandum Primo secundum Ioannem de Ruppel. quod intellectiua virtus subdiuiditur per superiorem et inferio rem sic. quod superior intellectiua dicitur ab Augusti no vis suprema inter vires apprehensiuas ad cognoscendum veritatem increatam secundum imaginem trinitatis diuine vel speciem illius sibi a creatione impressam. quae imago scilicet de veritate trinitatis diuine secundum Aug deter minatur iuxta tria. scilicet memoriam. intel ligentiam et voluntatem
¶ Et pro intellectum Secundo Nota secundum eundem Ioannem de Ruppelis. et Uincentium in Specu. natu. lib. xxviii. ca. xlviii. quod memo ria ibi accipitur et dicitur ipsa vis inquantum est conset uatiua similitudinis diuine a creatione quam anima retinet in memoria: prime veritatis opus remini scendo. quando recogitat quod ipsa non fuit semper ab eterno. ergo certum est quod facta est a deo. quem debet cognoscere et amare.
¶ Intelligentia autedicitur vis ipsa inquantum contemplatur superioram scilet primam veritatem per impressam similitudinem veritatis a creatione anime. Et ita potest cogita re in se presentem primam veritatem vt lumen quo agnoscit deum esse omnium causam effectiua et exemplarem vel finalem. De quo lumine Psalmus dicit. Signatum est super. nos lumen vultus tue domine id est imaginis tue diuine etc
¶ Uo luntas vero dicitur ibi et accipitur vt est vis intellectus superioris qua terminatur ad ipsam primam veritatem scilicet diuinam vt in finem. Et habet infitum appetitum ipsius dei a creatione.
¶ Unde de aduerte quod secundum hanc vim superiorem rationis vel intellectus sunt nobis impressa iudicia veri tatis prime et eterne. vt sunt princlpia prima scienti arum: puta de quolibet affirmatio vel negatio et de nullo simul. Item omne totum est maius sua parte Et maior numerus includit minorem etc. Nam omnia talia prima principia sunt innata nature cuiuslibet addiscentis per lumen impressum similitudinis prime veritatis
¶ Tertio ad quesitum dicendum est ex dictis secundum e. Ioannem de rupella. et Uincen. supra. quod hec vis praedicta est eadem secundum substantiam cum agente intellectu. Nam hec vis rationis vel intellectus superior: Primo potest considerari vt natura queda vel substantia. Et sic dicitur intellectus agens. Secundo consideratur vt apprehensiua. et sic dititur intellectiua siue mens generaliter. Item inferior vis intellectus apprehensiua. Si consideratur vt natura quedam sicut dicitur intellectus possibilis. Si vero vt apprehensiua vis: sic dicitur ratio vel intellectus speculatiuus etc.
10
¶ Utrum rationalis aninie essentia aliquo modo sit idem cum suis potentiis vel viribus rationalibus De hoc sunt varie opiniones. de quibus sufficienter habetur vbi Anima. §. liii. Sed te neo cum Scotis. Quoniam autem ibi Bonauen. positio dictat quod si inueniatur autoritas que dicat potenti am anime idem esse quod essentiam anime intelligendum est per reductionem ad idem genus.
¶ Et quia huiulmodi reductio sepius versatur apud theologos Ideo de ea hic notandum insero pro euidentia et doctrina simplicium. videlicet quod reductio ad idem genus habet fieri multis modis vt docet idem Bonauen. super. ii dist. xxiiii. videlicet quod
¶ Primo quedam reducuntur ad idem genus sicut principia dupliciter Aut sicut principia essentialia. vt materia forma et compositum sunt in eodem genere substantie. Aut sicut principia integrancia vt partes substantie sunt in genere substantie per reductionem. Et sic punctus reducitur ad genus quantitatis etc.
¶ Item secundo quedam reducuntur vt complementa. Et hoc etiam dupliciter. Aut per modum actus qui reducitur ad idem genus cum substantia cuius est actus vt viuere et esse substantie ad genus substantie. Aut per modum aptitudinis. Et sic differentie completiue ad idem genus reducuntur cum specei scilicet rationale cum homine.
¶ Tertio denique quedam reducuntur ad idem genus per modum vie. Et hoc etiam fit dupliciter. Aut sicut via ad res prout motus et muta tianes: puta generatio reducitur ad substantiam: au gmentatio ad quantitatem. Aut sicut vie a rebus. Et isto modo habent reduci potentie anime ad genus substantie. quia prima potentia agendi que egressum habet ab essentia vel substatia anime non elon gatur in tantum vt dicat aliam substantiam completam vel essentiam aliam ab anima. Ideoque ad idem genus substantie reducitur.
¶ Quarto praeterea queda reducum tur sicut similitudines ad idem genus sub quo continentur ea quorum sunt similitudines Sicut simi litudo alhedinis que est in anima sensuali. licet non sit ipsa albedo: sicuti dicente philosopholib. ii de anima Similitudo lapidis in anima: non est ipse lapis. Set tamen reducitur ad idem genus cum albedine vel lapide quodammodo. quia est vt albedo vel vt lapis.
11
¶ Questiones plures occurrunt e iuxta praedicta de potentia rationalis anime. Utrum irascibilis potentia et concupiscibilis sint potentie distin cte in rationali voluntate. Cum enim sint distincte potentie in appetitu sensitiuo secundum philosophum. ergo a simili sic esse videtur in rationali intellectiuo vel electiuo scilce in voluntate maxime cum potentie distinguantur et innotescant per actus. et actus per obiecta ex. ii de anima. Obiectum autem concupiscibilis est de lectabile bonum. Sed obiectum irascibilis est bonum arduum que sunt distincta. ergo sequitur quod sint potentie distincte
¶ Ad hec respondetur secundum Rich. in. ii dist. xxiiii. ar. ii. q. iii. quod iste potentie scilicet concupiscibilis et irascibilis virtutis: beaene quidem sunt tam in appetitu rationalis voluntatis quam etiam in appetitu sensitiuo vt patet. §. xiii. infra. Sed quia non inuenitur a philosopho intellectiuus appetitus seu electiuus fore distinctus in irascibilem et concupiscibilem sed solum appetitus sensibilis. ergo non sunt distincte potentie proprie in rationali. Quoniam etiam Damasce. lib. ii. ca. xxi. dicit quod concupiscentia et ira sunt passiones animales. Et vocat passiones animales que sunt in appetitu senstiuo non electiuo
¶ Denique quamuis voluntas per stas vires tendatr in duo bona tanque obieca scilicet in bonum delectabile et in arduum. tamen ista duo continentur sub vna ratione generali ipsius boni tamquam pecialia illius generis Ideo non possumus pro prie loquendo dicere quod per ista due potentie distinguantur et diuersificent potentias prout sunt in anima intellectuali. Sicut et visiua potentia que habet colorem pro obiecto sub ratione generali qua color non diuersificatur in plures potentias propter diuersas species colorum.
¶ Non sic autem est de appetitu sensitiuo: hoc est prout iste vires scilicet concupiscibilis et irascibilis sunt in sensualitate. quia ibi artantur ad bonum sensibile propter quam artationem non at tingunt ad communis boni rationem: quoniam appetitus sensibilis non se habet vt commune ad bonum delectabile et arduum bonum. ergo iste vires in appetitu sensitiuo bene sunt distincte potentie. Sed in intellectiuo appetitu non distinguuntur. quia voluntas per eandem potentiam communem tendit in vtraque hona: videlicet in delectabilia per vim concupiscibilem et in arduum per irascibilem sub vna ratione communi.
12
¶ Notandum pro euidem tia secundum Ioannem de rupella. et Uincen. in Specu. nat. lib. xxviii. Primo dicendo quod orgatuum virtutis concupiscibilis et etiam irascibilis est or. Sicut enim itutis apprehensiue sensibilis oreanum principale est cerebrum. ita virtutis motiue oganum est cor. vt dicunt philosophi. Et huius signum est dintatio cordis vel constrictio in motibus concupiscuilis et ira scibilis et emissio sanguins et spirituum atordem ad exteriora vel reuocatio
¶ Secundo dicendi quod differentia essentialis concupiscibilis et irascililis est ex hoc quod bonum dicitur duobus modis. sicit et esse est duplex. videlicet esse nature et esse ordinis. iia quoddam est bonum naturale scilicet conueniens et consentineum nature. et hoc est bonum delectabile. Quosdam autem est bonum ordinis quod est exceliens et hino rabile. Uis concupiscibilis tendit ad bonum deleta bile vt ad suum obiectum et ad ipsum mouetur et quescit in illo. Sed vis irascibilis tendit ad excelemtiam vel honorem quod est bonum ordinis. Unde Dimascenus videtur dicere motum ire procedere ex amorum excellentie quo quodlibet perfectum animal vurcustodire proprium ordinem. Est itaque vis concupiscibilis appetitiua boni delectabilis: vt cibi et huiiusmodi. Uis autem irascibilis est appetitiua bonipedientis et ardui quod et tristabile est. vt mediciia amara. et inscissura propter sanitatem corporis Itum Sicut concupiscibilis quietatur in bono delectasi li adepto. ita irascibilis parturbatur de ablatie boni concupiscibilis Unde Damalis. dicit. Ira est um dax lese mentis concupiscentie vindex. Hec suflciant causa brevitatis
¶ Tertio de actibus ista virium dicendum est generaliter quod quicunque moisunt in bonum delectabile inquantum huiusmodi Et etium horcontrari scilicet Quicumque motus sunt circa tristabile in quantum tristabile opponitur delectabili. Sun motus procedentes ex imperio concupiscibilis. Similiter quicunque sunt motus in bonum expediens siue ardium appetendo siue fugiendo ab illo Et iicunque motus sunt contra malum insurgendo vel a ma lo fugiendo sunt motus procedentes ex impetio irascibilis.
¶ Sed specialius loquendo Notaquod concupiscibilis virtutis actus que tendit in binum delectabile sunt isti. videlicet Concupiscere id est apprehensum delectabile appetere. Desiderare id est valde ardenter appetere. Gaudere scilicet de bono adepto. Letari scilicet de fruitione vel vsu boni. Amare et dilgere scilicet tenendo. Isti actus. exeunt a concupiscibilisecunum complacentiam. Et cum contraria nata sint fieri circa idem. ideo erunt alii actus contrarii pred ctis qui exeunt ab eadem vi concupiscibili secundum diplicentiam. videlicet fastidire contra concupiscere. Ab ominari cilicet ardenter respuere contra desiderare. Delere contra gaudere. Tristari contra letari. Odire contra amare et diligere
¶ Item actus speciales irascibilis. cum tendat in arduum et difficile sunt secundum duplicem dispositionem scilicet debilitatis que consed tur ex disconfortatione virtutis irascibilis. Et corro porationis quae consequitur ex confortatione eiusdem Unde secundum corroborationem sic potest esse in bonum secundum rationem excellentie vel honoris Et etiam potest esse contra malum. Si in bonum. sic actus irascibilis sunt Ambitio scilicet honoris. Spes siue confidentia obtinendi. Super bia Dominatio scilicet per potentiam. Contemptus scilicet subiectionis Item si contra malum corroboratur irascibilis: sic actus eius sunt Audere id est pre sumere de mali victoria consequenda. Irasci appetendo punitionem. Insurgere scilicet ad vindicandum inferendo malum.
¶ Porro secundum disconfortationem et debilitationem virtutis irascibilis procedunt actus per modum fuge et motuscilicet Paupertas voluntaria contra ambitionem id est nolle honorem vel excellentiam. Desperatio quae est diffidentia obti nendi contra spem. Humiliatio contra superbiam et dominationem Reuerentia scilicet excellentie alterius contra contemptum. Timor vel pusillaminitas. et huiusmoi in quibus est fuga a bono non inquantum a bono. quia bonum vt bonum trahit appetitum. sed inquantum a difficili.
13
¶ Utrum in voluntate rationali naturale et deliberatiuum sint diuerse potentie. cum Damasce. diuersificat voluntatem in thelesim. id est naturalem. et bulisim id est deliberatiuam potentias.
¶ Et arguitur quod sint diuerse potentie. quia in vi vel potentia naturali voluntatis quae dicitur thelesis conmunicamus cum brutis. quia et illa habent appetitum naturalis voluntatis sensualis. Sed in delibera tiua vel bulisi differimus a brutis. quia illa non haben deliberationem rationis. ergo non sunt idem. Respondetur secundum Bona. in. ii di. xxiiii. ar. ii. q. iii. quod hec diuisio appetit seu voluntatis in naturalem et deliberatiuum Et alia huiusmodi potest intelligi dupliciter.
¶ Uno modo sic quod diuersitatem habeant in subiectis. puta illud in brutis in quibus etiam est appetitus naturalis. hoc autem in homine scilicet deliberatiuus. Isto modo non dubium quod sunt diuerse potentie sicut et diuerse anime sunt irrationalis et rationalis.
¶ Alio modo sic quod non sit in subiectis diuersitas sed in eodem homine sit tantum differentia in modo appetendi. Et sic non sunt diuerse potentie secundum essentiam sed solum secundum modum diuersum mouendi. Et hoc modo Dama scenus diuidit voluntatem. vt tactum est. non sic intelligendo quod voluntas naturalis et dellberatiua sint diuerse potentie. sed vna est potentia diuersimode mouens in homine Unde eadem potentia est qua appetobeatitudinem naturali inclinatione ad illam. Et qua appeto hoc vel illud bonum virtutis facere deliberate secundum iudicium rationis per quod bonum possim pertingere ad beatitudinem. vel possum in contrari um inclinari Item de sensualitate et de Aolum tate t de Intellectu plura locis suis
14
¶ In qua parte vel portione rationis habet esse peccatum An superiori vel inferi ori. Respondetur secundum Guil. in. ii dist. xxxv. per conclusiones
¶ Prima quod pecccatum mortale formaliter est in sola voluntate vt in subiecto. Patet pluribus autoritatibus. Primo Anselmi di. quod peccatum mortale est carentia debite iusticie. Sed iusticia sicut et virtus et gratia est in voluntate. ergo et peccatum. Se cundo Augustini lib. de duabus animabus dicit. Pec tatum mortale est voluntas id est actus voluntatis Tertio e. Augustini lib. i. retracta. ca. xii. Et libro de vera relig. quod omne peccatum adeo est peccatum inquantum voluntarium etc.
¶ Secuda conclusio quod peccatum sicut et gratia habet esse tam in superiori quam in inferiori portione rationis. patet. quia est in voluntate que est pars vltima vtriusque portionis. vt patet ex dictis. Ad idem plurima habentur vbi Anima §. lix. Et vbi Gratia. §. ix. et sequentibus. Et vbi Innocentie lapsus. §. x. etc.
¶ Ex praedictis sequitur tertia conclusio quod peccatum mortale formaliter non est in carne. Probatio. quia in eo ponendum est peccatum in quo ponitur et virtus. Sed virtus nequit subiectiue esse in carne cum sit habitus electiuus ex. ii Ethicorum. ergo etc. vnde sanctus Tho. sicut videntur verba sua sonare e. dist. xxxv. q. iiii. Si intellexit peccatum mortale aliquo modo formaliter esse in carne non est in hoc audiendus. vt dicit Guil. supra.
¶ Si autem queratur. Quare ergo punitur peccatum mortale in carne vel corpus pro peccato cum non sit in carne sed in sola voluntate. dicit idem Guil. ibidem quod iuste punitur. tum quia est instrumentum ad peccandum. tum quia torquendo carnem torquetur voluntas etc. Exemplum licet manus hominis faciat homicidium. tamen caput amputatur. vt sic anima in qua est peccatum puniatur. Tum tertio. quia caro communicat voluntati vel anime in peccato sicut et in aliis operationibus ex. ii de anima. ergo etiam in pena iuste participat. iuxta quod habetur ilicet Canonizata in glo. i. q. vii. c. per illicitam. §. Sancimus quod pares in culpa debent esse pares in pena. Et Sapi. xi. Per que quis peccauit per hec punietur.
15
¶ Utrum in superiori portione rationis secundum se possit esse peccatum absque inferioris portionis instinctu vel sensualitatis motu. Respondetur secundum Guil. et Bonauen. in. ii dist. xxiiii.per. ii atti. ic. q. i. concor. Rich. Quod plures sunt modi dicedi. sed planior est quod loquendo de peccatis carna libus peccatum non est in superiori parte rationis absque instinctu inferioris id est sensualitatis vt communiter. Sed loquendo de peccatis spiritualibus. Aliquando fit peccatum in superiori portione sola sine instinctu inferioris: licet non semper
¶ Patet primo per Augu. xiiii. de ciui. dei ca. ii dicit. Qui omnia mala ex corpore putant accidisse in errore sunt.
¶ Secundo ratione. quia contingit aliquem peccare peccato infidelitatis discredendo aliquos anticulos fidei respectu deitatis. Et inordinate se habere ad diuina sicut cum odit dei iusticiam. Et vec deliberate non ex surreptione. Tunc autem est pectatum morale propter deliberatam voluntatem: setus si ex sirreptione. quia sic esset veniale. Sed quia ad viuina ratio superior se extendit non infeior propre loquendo. ergo in superiori tantum est peccatum
¶ Tertio patet exemplo de primis parenti bus qui primo peccato peccauerunt non ex corruptiore carnis. vt patet etiam ex dictis Augu. ix. de ciui. iii. ergo etc. vnde quando inducuntur alique autpritates sanctorum. Sicut Berandus libro medita. c. viii. dicit qo propter carnem homo peccat et ex illa vicium traxit concipiscentie qua captus tenetur. Et quecumque simisuod autoritates secundum Rich. intelligende sunt vt in luribus communiter accidit sed non ad semper.
16
¶ Sed difficultas est Quomodo § i portione superiori secundum se possit esse peccatum in tatione. cum intellectus semper sit rectus phantasmaa autem recta et non recta ex. iii. de anima. ergo etc. Item n superiori parte rationis est synderesis que est per etue rectitudinis nec potest errare. ergo etc. Item biony. iiii. ca. de diui. no. dicit quod peccatum est contraorenem. Si ergo in ratione esset peccatum ibi esset contra ium rationi.
¶ Respondetur primo soluendo tales obieomnes difficultatis. Et ad primum dicendum secundum Tho. dist. xxiiii. par. ii ar. iii. quod intellectus non est idem qud ratio. quia intellectus proprie est apprehensio prinipiorum. Sed ratio importat discursum quo ex principiis elicitur conclusio que per inquisitionem innote scit. vnde licet in principiis non sit error et ita intellectus semp est rectus in eis. Tamen ratio ex principiis in dedi ctione conclusionis eliciende non semper est recta sed sepe errat. et sic peccat.
¶ Ad secundum consimiliter dicendim quod synderesis que est perpetue rectitudinis non essratio superior omnimode. sed se habet ad rati onem sicut intellectus principiorum ad ratio cinationem de conclusionibus eliciendis
¶ Ad tertium dicendum quod cum Diony. dicit peccatum esse contra rationem intelligendum est quod sit contra rationem rectam. quia in ratione recta non poisest esse peccatum: Secus est quando ratio est corrupta passione et errore. Nam et tunc ratio non dicitur ratio Sicut syllogismus falsus non dicitur vere et proprie syllogismus: Ideoque praedicta argumenta no concludiu scilicet quod in ratione simpliciter non sit peccatum. Sed quod in ratione recta vt recta esse peccatum non potest. Ecce ergo dei bonitas laudabilis in conditione rationis secundum rectitudinem
¶ Secundo ad quesitum est dicendum secundum e. Tho. supra ve in ratione potest esse peccatum quo ad superiorem partem. Primo secundum id quod est ipsius rationis quo ad se scilicet quado ratio in iudicando errat siue sit in spe culatiuis siue in operatiuis. Et hoc est peccatum in cognitione ex eo quod male syllogizatur. Secundo dicitur in ratione peccatum exsparte voluntatis que per iudicium rationis regulatur scilicet quando sequitur peruersa electio que potest fieri ex ignorantia praesertim quo ad hunc molum. Tertio praeterea potest esse peccatum in superiori parte rationis: ex parte passionis scilicet quando habitus anime est ligatus passione aliqua. ne recta ratio in rectam rationem prorumpat sed passionis motum sequatur. vel ire vel concupiscentie aut alicuius vi cii. Sicut enim ebrius habet habitum ligatum sic quod aliquando sapientum verba potest proferre oreque tamen non capit intellectu. Sic est in proposi to.
¶ Exempli gratia. Ratio syllogizando proponit vniuersalem in operandis maiorem secundum synderesim di. Nulla fornicatio est admittenda vel aliquio huius simile Et in hoc non errat vnquam in synderesi. vtpote quia hoc est peccatum lege dei prohi bitum Sed aliquando minorem particularen assumit propter passionem admixtam concupiscentie quae circa particularia viget. puta Fornicari cum ista pulcra vel alia est delectabile et huiusmodi Tunc si ratio est fortis: vt non vincatur passione eliciet recte conclusionem negatiuam. alias contrariam Et siquidem fiat huiusmodi deliberatio per rationes diuinas. vtpote quia diuina lege est prohibi tum fornicari ergo vitandum. tunc peccatum est in superiori parte rationis. Si autem fiat per rationes causatas a dei lege. puta quia non est virtuo sum nec honestum. ergo etiam coram hominibus vitandum omnimode: vel aliquid huiusmodi. tunc contrafacere est peccatum in inferiori ratione.
17
¶ Utrum portio rationis inferior possit peccare mortaliter sine consensu superioris: Respondetur secundum Rich. ea. di. xxiiii. art. iiii. q. iiii. concor Bonauen. quod pro regula generali est tenendum vicem quod impossibile est inferiorem portionem rationis mortaliter peccare sine consensu superioris portionit expresso vel interpretatiuo. Probatio. quia impossi bile est inferiorem portionem damnari eternaliter sine superiori cum sint vnica anima indiuisibilis. Sesuperior ratio cum damnatur non nisi pro suo peccato mortali ex deliberato consensu damnatur. quem consensum habet facere superior sub arbitrio non inferior. ergo inferior non potest mortaliter peccare siue damnabiliter sine consensu superioris vel expres so vel saltem interpretatiuo Qui consensus interpretatiuus dicitur quando homo aduertit in parte infiriori periculum delectationis viciose et tamen negligit per rationem compesere.