Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Fortitudo

1

¶ Fornicatio quare infra luxuria.

1

2

¶ Fortitudo in qua relucet diuina charitas qua animum firmat in aduersis. Est autem vera fortitudo per quam quis mediocriter timet et audet ad hoc inclinatus ex habitu propter bonum finem qui est conseruatio boni communis in periculo mortis. Unde fortitudo potest tripliciter sumi

3

¶ Uno modo secundum quod dicit quandam animi firmitatem. et sic est conditio cuiuslibet virtutis. quia vt dicitur. ii Ethi. Ad virtutem requiritur fortiter operari

4

¶ Alio modo secundum quod dicit firmitatem animi in sustinendis et repellendis grauibus periculis. Unde Tullius in sua rhetorica dicit. quod fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. et sic est specialis virtus non habens determinatam materiam.

5

¶ Tertio sumitur fortitudo prout dicitur spiritus sancti donum. et fit quando spiritus sanctus infundit anima. ipsum firmans contra quacumque pericula in audacia et excludens timorem.

2

6

¶ Utrum fortitudo sit virtus. et videtur quod non. quia nullus actus virtutis est illicitus militibus christi. Sed secundum Philosophum. ii Ethi. Actus fortitudinis est circa periculum mortis in bello. Sed san. Martinus dixit Iuliano: Christi miles sum: pugnare mihi non licet. ergo fortitudo non est virtus

7

¶ Ad quod dicendum secundum Richar. in. iii. di. xxxiii. ar. iiii. q. i. quod quidam dicunt quod aliquis actus virtutis potest esse illicitus aliquibus militibus christi: eo quod statui eorum non conuenit: ita quod id quod esset virtuosum militi: religioso esset viciosum. Uel potest dici quod quibuscunque christi militibus principalissimus actus fortitudinis qui est in sustinendo mala penalia ardua: propter diuinum honorem conuenit: et etiam pugnare corporaliter loco et tempore vbi esset necessarium ad fidei defensionem: ad quod non ordinabatur illud bellum de quo beatus Martinus loquebatur. Et ideo idem Richar. ad quaestionem respondendo dicit quod Quedam fortitudo est apparens et similitudinaria. Quedam autem vera. Prime fortitudinis quinque sunt modi secundum Philosophum. iii. Ethic. Unus est cum ex electione finis indebiti vt honoris vel lucri vel voluptatis vel alicuius temporaliter incommodi vitandi vt vituperii vel alterius aliqui se exponunt periculo mortis in bello. Alius est Cum aliquis propter experientiam artis bellice iudicet non esse periculum graue quod ignorantibus artem videtur periculum graue. Alius modus est Cum aliquis periculo mortis se exponit per passionis impulsum: et maxime ire. Alius Cum homo propter multotiens euasisse pericula est bone spei vt etiam aliquod graue periculum euadat: propter quam spem audacius se exponit. Ultimus est Cum homo propter ignorantiam magnitudinis periculi magno periculo exponit se. Et secundum philosophum quamuis quilibet istorum videatur fortiter agere: nullus tamen eorum secundum rei veritatem fortiter agit. quia fortis per fortitudinem mediocriter timet et audet: ad hoc inclinatus ex habitu propter bonum finem qui est conseruatio boni communis in periculo mortis. Et sic accipitur fortitudo secundo modo dicta siue vera. vt sic est virtus. quia planum est quod fortitudo sic accepta est habitus bonus: habentem perficiens: et opus eius bonum reddens. Hec Rich.

8

¶ Ad hoc Nota secundum Philosophum. i. de celo et mundo: quod nomen virtutis refertur ad vltimum potentie. Dicitur autem Uno modo potentia naturaliter secundum quam aliquis resistere potest corrumpentibus. Alio modo secundum quod est principium agendi: vt dicitur. v. Metaphy. Et quia hec secunda acceptio est communior: ideo nomen virtutis secundum quod dicit vltimum potentie talis: est commune. Uirtus autem communiter sumpta nihil est quam habitus quo quis bene potest operari. Secudum autem quod dicit vltimum potentie primo modo dicte qui modus est magis specialis attribuitur virtuti magis speciali scilicet fortitudini: ad quam pertinet firmiter stare contra quaecunque repugnantia. Unde Sap. viii. vbi dicitur quod sapientia sobrietatem et prudentia docet iusticiam et virtutem: ponitur virtus pro fortitudine. Est autem Fortitudo vt dicitur. iii. Eth. circa timores et audacias quasi cohibitiua timoris et moderatiua audaciarum. Et quidem fortitudo est circa timores periculorum mortis simpliciter: vt vult Andronicus. Circa vero alia est fortitudo secundum quid. Actus autem fortitudinis principalior est sustinere id est immobiliter sistere in pericu¬ lio quam iggredi: dicente Philosopho iii. Eth. quod in sustinem do tristia manxime dicuntur aliqui fortes.

3

9

¶ Utrum martyrium sustinere sit actus fortitudinis: Et videtur quod non. quia martyrium idem est quod testimonium. Martyr enim grece testis dicitur latine. Sed ferre testimonium actus est iusticie. ergo sustinere martyrium non est actus iusticie. Sed in contrarium de martyribus dicitur Heb. xi. Fortes facti sunt in bello. Item vincere est actus fortitudinis. sed sustinentia martyrii victoria est. Unde Maximus in ser. de martyre dicit quod cum occiditur: victor efficitur.

10

¶ Ad quod respondet Rich. vbi supra. q. vi. quod duplex est fortitudo. scilicet Politica et Gratuita. Proprie loquendo sustinentia martyrii non est actus forti tudinis politice. hoc est fortitudinis ordinate ad istam ciuilitatem inferiorem que est infra facultatem nature. Sic dico quod est actus ipsius fortitudinis gratuite: que ordinatur ad ciuilitate ciuium supernorum. Est enim actus charitatis et iusticie: non tamen eodem modo. Quod sic patet. Sustinentia enim martyrii est voluntaria violente mortis susceptio: ob testimonium iusticie que est per fidem. Si enim homo simplex inuoluntarius susciperet mortem: non esset martyrium. Cur concordat quod habetur. ii. Macha. vi. quod dixit Eleaza rus. Domine qui habes sanctam scientiam manifeste tuscis quia cum a morte possem liberari etc

11

¶ Oportet etiam quod sit susceptio violente mortis. quia susceptio mortis naturalis non facit martyrem. nec mors quam homo voluntarie infert sibiipsi

12

¶ Unde dicitur in glosuper illud pscliet Deus meus respice in causam meam: quod martyres non facit pena: sed causa. Hec autencausa est testimonium iusticie que est per fidem. Uelle autem suscipere mortem ex causa praedicta a charitate dicit imperatur. a fortitudine autem elicitur. et quandoque etiam a iusticia simlis: sed alia et alia ratione.

13

¶ Ad argumentum dicendum Quod sustinere martyrium in causa necessitatis est actus iusticie. sed ex hoc non sequitur quinetiam sit fortitudinis actus simul. quia virtu tes se mutuo iuuant.

4

14

¶ Utrum tempore legis nature et legis scripte fuerunt aliqui martyres: Respondetur secundum Bernds. in quadam epistola quod tam hi qui secuti sunt passionem christi quam hi qui praecesserunt si pro veritate mortui sunt martyres fuerunt. Et subdit Ber. Marvyrium tempus: causa: genusque discernit. Nam cum Martyr sit idem quod testis. et testis non dicatur proprie nisi testificetur de re que fuit. ideo fuerunt ita competetes martyres veteris testamenti sicut noui testamenti. Genus etiam siue forma discernit inter ipsa. quia martyres veteris testamenti passi sunt: vel propter inuidiam vt Abel. vel propter doctrinam: quia redargue hant opera tyrannorum: vt Esaias: Hieremias et alii plures. Sed martyres noui testamenti passi sunt quia fidem negare noluerunt. Et quia quidam martyres veteris testamenti conueniunt in forma cum martyribus noui testamenti: vt sancti Machabei. qui passi sunt quia deum celi et legem suam nolue runt negare. ideo de eis ecclesia solennizat.

5

15

¶ Queritur Que et quoot sunt species fortitudinis: Respondet Richar. vbi supra. q. viii. Quod fortitudo est circa materiam valde specialem Ideo non assignantur sibi subiectiue. Partes autem eius integrales sunt ille quas oportet concurrere ad integrum fortitudinis actum Et sunt quattuor scilicet Confidetia: Constantia: Patientia: et Perseuerantia. Cuius ratio est. Fortitudinis enim non est tantum aggredi: sedetiam sustinere. Ad aggrediendum vero inquantum est actus fortitudinis requiruntur duo. scilicet Incipere pro victorie adeptione quod est per confidentiam. et ab incepto non desistere pro repugnam tium contradictione: quod est per constantiam. Ad sustinendum etiam requiruntur duo. quorum Primum est: Ne difficultate ardui mali imminentis animus deci dat a bono fortitudinis per tristiciam. Et ad hoc necessaria est patientia. Aliud est vt diuturna difficilium passione homo non fatigetur: ita quod sustinere desistat. Et ad hoc necessaria est perseuerantia.

6

16

¶ Queritur Quot requiruntur. ad hoc quod fortis sit virtuosus: Respondetur secundum sanctum Tho. in scripto super libro. Ethic. iii. quod tria. scilicet Ratio: electio: etfinis intentio. Primo quod fortis sit virtuosus requiritur quod operetur sciens. Quod patet per locum aboppositis sic. Si oppositum in opposito: et proposium in proposito. Sed qui operatur bonum propter igrrantia licet appareat virtuosus: non tamen est. S militer qui operatur opera fortitudinis per ignorantiam non vete est fortis. Sed requiritur vtfortis sit virtuosus quod operetur ex electione: non passione impellente ad pericula. Tertio vt defitu finem intendat: non honores. vt supra dicum est.

7

17

¶ Utrum fortitudo inquantum est donum sit respectu ardui cuiuscunque: Respondet Richar in. iii. dist. xxxv. ar. iii. q. i. Quod donum fortitudinis non est secundum aliquos respectu ardui cuiuscumque. sed tantum respectu ardui mali pene extreme tenentis in arduitate: cuiusmodi est mortem sustinere pro fidei vel morum veritate promouenda aut defendenda. Et quia homo ad hoc promptus esse non potest: nisi qui affectum suum ab omni mortifera iocunditate rerum transeuntium extrahit. Respectu autem huiusmodi ardui mali penalis aliter se habet fortitudo virtus: aliter fortitudo donum. Quia fortitudo virtus respectu illius pene se habet secundum dictamen principiorum legis nature. Donum autem fortitudinis secundum dictamen principiorum legis eterne sequendo spiritus sancti spiritualem inspirationem qua mouetur ad vltro se offerendum ad sustinentiam pene predicte: cum tamen secundum communem legem non cogatur ad hoc ex legis necelsitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Fortitudo

1

2

3

4

5

6

7