Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Vigilia
1
¶ Agila et soinus Quid sint. Notandum quod vt dicit Arist. in libro de som. et vig. Uigilia et somnus sunt passiones sensfuum. Unde diffinit sic. dicit Sonnus est immobilitas sensuum velut quoddam vinculum. Uigilia vero est solutio ac remissio sensuum. Nam sensus inquit in somno simpliciter sunt clausi. quia nec oculus videt: nec auris audit protunc. Sed vigilia inquit nihil aliud est quam solutio sensuum ad actus exteriores per reuersione caloris naturalis ab interioribus ad exteriora. Unde Auice. libro de anima dicit quod in somno conuertitur anima ab exterioribus ad interiora. In vigilia autem econuerso. Ideo Alphorabius. Uigilia est sensus in actu. Somnus autem est sensus in potentia. quia est ligamentum sensuum. Item magistralis diffinitio secundum Alb. mag. est: quod Sonus est quies virtutum animalium cum intensione naturalium. Uigilia vero est intensio virium animalium cum remissione naturalium
¶ Si obiicitur quod in somno non ligatur sensus gustus. ergo somnus non est viculum sensuum. Probatur. Quia Arist. e. librode somet vig. dicit: quod quandoque in somnis ad organa gustatiua videlicet linguam et palatum dulce phlegma stillare contingit a capite. et tunc aliquando somniat dormiens se bibere mel. hoc autem fit per immutationem quam phlegma dulce in organis gustatiuis facit. ergo somnus non est omnino ligatio sensuum: sicut habetur in diffinitionibus
¶ Respondetur secundum e. Alb. quod in somnis imaginatio quandoque participat imaginationes corporales secundum inclinationem nature et desiderii sui. Unde quando alicuius natura grauata est superfluo seminis: vel qui desiderio concupiscentie carnalis tenetur magno: videt in somnis imagines talibus aptas. puta mulierum: ad quas membrum virile mouetur: non ad imperium anime. Et ita etiam in gustu ligato per somnum propter exiguum motum qui fit ad organa gustatiua: fit motus magnus in imaginatione. et sic somniat homo mel bibere. Similiter secundum e. Philosophum quando quis dormit et manus dormientis im ponuntur in peluim aquae plenam: ita vt talis non expergiscatur per hoc soniat se mergi in aquas eadem ratione etc. Unde obiectio non valet. Unde laudabilis est deus quia pro nostre vite subleuamine fieri ordinauit vigiliam et somnum alternatim.
2
¶ Notandum quod sicut Arist. supra. et etiam Priscianus ad Cosdroe regem Persarum di. Somnus in natura qa deo institutus est vt ad vitam necessarius et salutem a nimalis: nec minus quam vigilia naturalis. Unde et in scriptura Gen. ii legitur: quod deus qui fecit Adam: ipse etiam immisit postea soporem in Adam. Ad hec vbi Eua. §. v.
¶ Cause autem efficientes somnum vel vt giliam vel ex se vel per accantens plurime assigrantur secundum Aristo. et Alb. mag. cum eo. atque alios physicos recolligendo: quas breuiter prosequemur
¶ Prima causa est Alime ti euaporatio. Esca enim extrinsecus intrans: et itrin secus humidorum et calidorum superabundantia: facit fortissimum somnum: cum vinum somniferum sit. et alimenta caliditatem habentia. Digestione autem facta: somnus conquiescit et euigilat homo.
¶ Si obiicitur. quia Arist. e. li. bro de som. dicit: quod melancholici edaces sunt ciborum et tamen parum dormiunt. ergo multitudo nutrimti non est cauma somni
¶ Ad hec secundum praedictos Respondetur quod licet nutrimentum calidum primo eleuetur euaporando ex stomacho: tamen in ipso capite infrigidatur huiusmodi vapor. Et quia in sensuum omnium organa descendere habet animalis spiritus a capite: ille vapor conuersus in humiditatem frigidam propter sui grauitatem descendit et oppilat viass spirituum animalium ne fluant in organa sensuum: vt dicit Alphorabius. Sicuti nubes impediunt lumen sobne descendat in aerem. et ita fit somnus. Porro melancholici licet sint edaces et multum cibum capiant: tamen quia frigidus est locus digestionis intus: eo quod sunt frigide complexionis: Ideo non fit in eis multa euaporatio a cibis. Nam nigra cholera est naturaliter frigefactiua. Item quia habent cerebrum siccum: ideo parum dormiunt: vt patebit infra.
¶ Secunda caua somni et Labor: vt dicit Philosophusupra. et Auicen. Labor enim facit dor. mire propter lassitudinem membrorum ex motum exerciti Unde Ecces. v. Dulqi est somnus operanti siue parum comedat: sit mul.
¶ Tertia causa est Egritudo. secundum philosophum et Auicem. non quecumque tamen: sed illa sola quae est a superfluitate humiditatis et caliditatis: sicut accidit febricitantibus et lethargicis et epilenticei dormire.
¶ Quar¬ ta causa est prima etas id est puerilis secundum eosdem philosophos Nam pueri dormire coguntur. Tum quia in eis multum nutrimentum fertur ad superiora: eo quod in pueris maiora sunt superiora membra quam inferiora: puta caitta ponderosa. In prouectis autem econtrario. Tum quia natura in pueris intendit augmentum: et ideo plus peonit in longitudinem ad superiora loca de nutrimeto
¶ Si quaeratur An ergo vt plus dormiat puer: pro augmento valeat eidem dare vaporantia quae faciunt dormire: sicut vinum: medonem: et huiusmodi: Dicit idem Arist. et praeno minati: quod non. quia inducitur Epilensia quando dantur eis huiusmodi multum vaporantia. Epilensia enim frequentur fit in somno quae suffocat. Nam somnus quaedam epilesia est et magis suffocat dormientes quam vigilantes. Deus ergo laudetur quia dedit scire huiusmodi.
3
¶ Quid de causis somni et vigilie per accntens: additis ab aliis philosophis: Notandum quod Commentatores et alii(vt etiam Alber. mag. inducit: addunt alias causas.
¶ Una est Attentio in audiendo vel addiscendo. quia in studio tali anima in interio ribus occupata scilicet circa vsum rationis relinquit exterio ra membra: secum quoque trahit spiritus sensibiles. Et etiam quia cerebrum calore suo tunc excitato euaporationes nutrimti ad se trahit. ergo etc.
¶ Alia est Orationis de uotio et contemplatio vel passionis christi meditatio et huiusmodi. Uidemus enim quod in talibus frequenter homo deprimitur somno. In dissolutionibus autem existentes vigilant. quia anima expanditur tota ad exteriora sensibilia in iocis et nugis. Quod aliquando etiam fit procuratione demonis. Sed vt dicit Aug. Melius est dormire quam diabolo deseruire scilicet in peccatis
4
¶ Que faciunt somnum excitabilem: Notandum quod praecipua sunt hec quae faciunt dormi entem a somno euigilare: secundum Arist. supra. Alber. Auicennam: et alios
¶ Unum est complementum digestionis et hoc est causa per se excitationis a somno. quia tunc segregatur tenuis et purus sanguis ab impuro: et purus eleuatur sursum: impurus descendit deorsum scilicet qui est corpulentus et grossus vt cedat in nutrimentum inferiorum. sicut ille tenuis et purus ascendit vt cadat ad nutrimentum superiorum: precipue capitis. et inducit secum calidum in neruos sensibiles in fine digestionis: atque ita causat vigiliam
¶ Aliud est dispositio corporis quae est causa per accastens tam somni quam euigilationis per signa plura: quorum
¶ Primum est. Si habet caput paruum vel grande. Nam habere paruum capusignum est secundum Arist. parum dormire. Unde animalia paruicapitis parum dormiunt: sicut patet in auibus. Sed haber magnum caput signum est somnolentie. quia ma gnum continet cerebrum cuius frigiditas vincit calidum cum nutrimento eleuatum.
¶ Secundum signum est habetr. collum longum vel breue. Nam quando collum est breue et vene in eo sunt ample: hoc signum est somnolentie secundum Arist. quia in talibus ex stomacho propinquiori citius proueniunt euaporationes ad cerebrum. Et quia per venas amplas distillare potest humidum infrigidatum in cerebro: quod est causa somni. Per oppositu est de collo longo et venis strictis. Unde grues et anseret parum et vigilanter dormiunt.
¶ Tertium signum somnolentie est habere cerebrum humidum: vt patet in pueris. Per oppositum siccum cerebrum habentes parum dormiunt: vt patet de canibus. Et etiam de melancholicis: de quibus tactum est. §. ii
¶ Tertio principaliter facit somnum excitabilem Causa circumstantialis puta nimium ieiunium. et etiam motus violentus. et infirmitas aliqua vel cura et afflictio mentis et pauor et huiusmodi. quae cuocant animam ab interioribus ad exteriora. Item etiam locorum circumstantia. quia dormire magis potest homo in obscuro loco quam in lumine. et similiter in frigida aura dummodo bene sit contectus quam in calida. Et ita per oppositum habtr de somno excitabili. et sic de aliis extrinseci causis.
5
¶ Quid signat vigilia et somnus in sacra scriptura: Notandum quod sicut dicit Innocem. in ser. et concor. Gre. in moralis. Sonus in scriptura designatur tripliciter. sicut et euigilatio. Nam vita est triplex: ita et somnus vite scilicet corporalis: spiritualis. et eternalis
¶ Primus inquit somnus est nature scilicet corporalis. De hoc Ioa. xi. Lazarus amicus nostr dormit etc. Domine si dormit saluus e. Huius ratio. quia somnus est ordinatus a natura instituta a deo propter salutem animalis: ita quod non posset viuere diutius sine eo. Et cum fuerit temporatus quantitate et qualitate confert sanitati. Ecci. zi. Sonus sanitatis in homine parco. Unde et Auicen. dicit: quod euacuati per medicinam infirmi et defectuosi in capite: per sononum restaurantur.
¶ Secundus somnus est anime et spiritualis. Consimiliter et euigilatio. Unde Rho. xiii. Hora est iam nos de somno scilicet peccati surgere. et Heb. v. Surge qui dormis et exur. a mor. Nimirum status in peccato bene significatur per somnum. Tum quia vt Ber. dicit Sonus est plurima mortis imago. vnde et facit quasi bestialem: dicente philosopho: quod in dimidio temporis quo dormimus non differimus a bestiis. Tum quia vt dicit Priscianus philosophus ad Cosdroe Somnus facit corpora dormientium esse grauiora et frigidiora. que omnia mystice conueniunt peccato. Tum denique quia dormientes dum exurgimus sapientes efficimur ad horam: vt idem dicit. Et exurgere a peccato est maxima sapientia
6
¶ Utrum per naturam possimus habere in somnis sicut et in vigilia rationis vsum: siue liberiarbitrii: Respondetur secundum Rich. in. ii libro dist. xxv. q. ultim. et Bonauenturam consimiliter. q. vlti. ibidem: quod per naturam non possumus habere vsum liberiarbitrii. in somnis pro statu isto nature lapse causa potissima est propter corporis ineptitudinem qua operatio anime impeditur in corpore dum homo perfecte dormit eo quod tunc prpter vapores et retractionem caloris naturalis ab exterioribus sensibus ad interiora atque spirituum. et propter frigiditatem cerebri fit quedam ingrossatio et compressio in organis virium interiorum sensitiuarum ac etiam exteriorum per quam ingrossationem et compressionem fit recessus ab illo gradu equalis dispositi onis corporis qui requiritur ad hoc quod anima possit actu ratiocinari: quamuis remaneat ille gradus in ferior dispositionis quae sufficit ad hoc quod ibi anima sit in actu naturali animationis et vegetationis Unde Auicenna. vi. naturalis. lib. v. ca. vii. dicit. Uerissime scimus quod virium anime altera impedit alteram vieicet vis naturalis vim animalem et ecom uerso. Et quoniam somnus est quies virium animalium cum intensione virium naturalium Ideo que conatus anime tam fortissime trahitur ad vires naturales intensas in sonnis quod intellectus in suo actu impeditur et ex consequenti voluntas. et sic liberumarbitrium
¶ Si dicatur. Intellectus nullius partis corporis est actus. ii de anima. non vtitur ergo organo corporali. Dicendum quod licet non vtatur tamen indiget ad suum actum ministerio virium sensiciuarum que organis sunt alligate. ergo impeditur intellectus in suo actu quando vires sensitiue somno ligantur.
7
¶ Sed difficultas est Quia Da mascenus li. ii ca. xx. dicit. In somnis disputamus. et secundum hoc omnes rationales sumus. Nam multa opera vigilantium faciunt quando que dormientes. vt patet Primo ex theologia. iii. Regum. iii. vbi scribitur quod Salomon in somnis petiuit a deo. scilicet sibi apparente sapientiam. et hoc deo placuit et si bi dedit. ergo tunc in sommis Salomodo ratione vsus est. Secundo patet ex philosophia. quia Arist. de somno et vigilia dicit. quod mouentur quidam dormientes discurrendo: multaque faciunt quae vigilantium sunt puta distincte loquuntur rationaliter ad interro gata Et huiusmodi plura operantur in somno vt in furia. Et aliqui pueri mammas sugunt dormientes
¶ Respondetur secundum eundem Rich. et Bona. supra. Primo dicendo quod Damas. in illo dicto rationalitatem improprie ac cipi scilicet pro cogitatiua vi sensibili. quia talis disputati o et locutio in quinis non fit per rationem sed per cogitatiuam sensibilem.
¶ Secundo dicendum de Salomone secundum eosdem quod hoc non fuit per naturam nec de lege communi. sed ex gratia speciali. a deo vt scilicet saoionis petendo mereretur. et dignus esset exaudiri Aut forsitam in vigilia praecogitauit. et sic meruit vt id deo placuisse reuelaretur in sononis
¶ Tertio secundum Alb. et philosophos de dicto Arist. Dicendum quod vt intendit ibi Arist. opera vigilantium in dormientibus non fiunt nisi his concurrentibus. Uno: phantasmate fortissime mouente: in quo in vigilia praeaccepta est impressio alicuius quod fortasse faciendum est in futuro. Altero autem concurrente aliquo sensu a calido accidentali vel per accntens: et non per se a calido naturali. Unde in talibus furiosis manente liberoarbitrio ligato per somnum: partes aliquae inferiores vel sensus aliqui soluuntur ad motum. puta lingua ad loquendum: manus vel pes ad motum
¶ Hinc accidit quod tales expergefacti non memorantur operum vigilie quae fecerunt in somnis. Aliorum autem somniorum bene memorantur: vt dicit idem Arist. quia somnus inest eis simpliciter quo ad alia. sed quo ad opera vigilantium secundum quid et per accantes: solutis quibusdam sensibus. Fortius autem habet esse et imprimi in phantasia vel memoria quod inest simpliciter quam id quod inest secundum quid
8
¶ Quare in somnis non ligatur phlhsophantastica vis et imaginatio sicut ligatur intellectus vel ratio quo ad vsum: cum tamen intellectus minus dependeat a dispositione corporis quam vires praemisse: Respondetur secundum e. Rich. et Bonauen supra quod in somnis impeditur quidem ordinatus motus phantasie et ima ginationis: per quarum impedimentum impeditur etiam ordinatus actus intellectus et liberiarbitrii. Et quia sic est quod cum aliqua virtus impeditur et debilitatur: tunc prius aufertur ab ea id quod summum quam id quod est inferius. Sicut cum pes debilitatur: prius deficit a veloci cur su quam deficiat ab ambulando. Ideo in somnis prius tollitur id quod est superius id est vsus rationis quam actus inferioris scilicet phantasie. Item quia liberum arbitrium requirit libertatem omnimodam pre aliis viribus ergo magis impeditur in somnis quam vsus inferiorum virium.
9
¶ Quid ergo cum quis in somnis pruidet futura. Cum enim hoc sit maxime rationis eleuate: sequitur quod tunc viget in homine ratio in somnis sicut fuit in Adam soporato. Respondet idem Bona. quod in somnis non est praeuisio futurorum nisi visitatio emittatur a deo: vt scribitur Ezech. xxxiiii. Magis autem visitat deus in somnis reuelando quam in vigilia Primo quia anima in vigilia dispersa est ad exteriora sensibilia: et sic minus apta comprehendere reuelationes a deo. Secundo quia deo sic placet sepius ad occultationem suiuminis qui posuit tenebras latibulum suum. Tertio quia homo in somnis magis agitur quam agat. et in reuelatione plus se habet per modum suscipientis quam per modum agentis. Ultimo. quia dicente deo Exo. xxxiii. Non videbit me homo et viuet. Ideo secundum quod dicit Gre. non potest homo deum videre et eius reuelationes scilicet de lege comiori loquaendo: nisi quando abstractus est a sensibus vt quasi dicatur non viuer scilce secundum sensuum vsum exteriorem. Sed quia homo in somnis est medium tenens inter mortuum et viuentem. et ita quo dam modo a vita recedit: Ideo sic ordinauit deus fieri reuelationes supernaturales in somnis quando homo non hbet naturaliter vsum rationis: vt deo soli attribuatur laus glorie.
10
¶ Utrum ea qua homo facitin soinis suntr meritoria vel imputabilia in culpam: Et videtur quod sic. quia Gre. §. li.o motur scilicet super illud Iob. Terrebis me per somnia. dicit: quod hostis insidians quos vigilantes miniume superat: eos dormientes grauius per somnia impugnat. Quod peus benigne permittit inquit: ne in electis ipse sonus merito et praemio vacet Hec ille.
¶ Sed in oppositum cst. quia Ber. libro de libe. ar. dicit: quod insanis et infantibus et dorumientibus nihil quod agunt vel bonum vel malum impulatur quia non sunt compotes rationis
¶ Respondetur ergo ad quaesitum Primo dicendo secundum Bonauen. in. ii di. xxv. q. vl. quod loquendo simpliciter sancti viri non merentur in somnis. sed solum per accnes pro tanto quia occasione sumpta ab eo quod in sonis habuerunt vel passi sunt in vigilia postmodum merentur. Sicut exemplum legitur de scon Ioanne elemosynario qui in soionis vidit sibi misericordiam desponsari. et postea in vi gilia sibi hoc complacuit et opere impleuit.
¶ Secundo dicenm dum secundum e. Bona. quod sicut homo carnalis peccat et drmeretur i pollutione carnali nocturna: non quidem simpliciter et absolute vt facta est in sononis. sed quia sua praecogitatione prouocauit. vel quia saltem postmodum in vigilia recordan delectatur. Sic sancti merentur in vigilia per detestationem et poenitentiam talis illusionis. Et sic intelligendum est dictum Gre. supra inductum
¶ Tertio dicedum colligendo ex e. Bona. in. ii. di. xli. et aliorum doc. dictis. Maltis modis potest quis meritum adquirere de somnno. Primo ex praeuia intentione. Secundo ex subsequenti voluntatis complacentia vel detestatione: vt claret ex iam dictis de istis. Tertio ex sonii restrictione: puta quando aufert sibi aliquid de sonna vt vacet orationi: vel in bonis operibus vigilando. Nam tt secundum Arist. Temparare sonnum et potius ad vigiliam declinare consulitur. Et surgere de nocte valet inquit pro bona disponne corporis et sanitate: ac ad philosophie studium et nutrimenti appetitum: et ad alia plura bona: vt dicit i. libro Icono. et per conseques valet plus ad merita adquirenda Quarto sancti merentur de sonno ex proximorum edificatione quiexemplo sanctorum ad vigilandum similiter prouocantur. Perppositum eisdem modis mali possunt peccare et demeri de somno.
11
¶ Utrum somnis liceat vti ad sciendu futura vel occulta: Respondetur breuiter secundum doc. praeserti Lyram super Gen. xl. Et vt habetur in summa Ange. quod si quis esset certus talia soinnia processisse ex dei vel boni angclireuelatione: sic licet. et sic vtebantur eis sancti de quibus legitur in scripturis ve. et noui test. Si vero procedunt somnia ex reuelatione demonum: quod est quando inuocantur expresse vel tacite: puta superstitiones obsuando: sic est peccatum mortale. Et sic intelligitur in scriptura prohibitum Deut. il. Non inueniatur in te qui obseuet sonnia. Et aliis locis scri pture. Et ideo quia difficile est discernere de caus somniorum an a deo vel a diabolo sint an ex aliqua causa naturali: vt patebit in sequen. Ideo curiosa est obseruatio temeraria certitudinaliter.
12
¶ Quid ergo de sonnuis naturali bus: Dicendum est secundum praedcons quod nec in his est certitudo quia multipliciter possunt impediri: eo quod talia sunt in parte sensitiua sicut in dispone: non sicut in causa
¶ Primo quaedam sunt habentia cam na turalem intrinsecam in omni somniate. sicut phatasma: tum motus est in dormiendo que causa non est effectiua alicus euentus sequentis. Ideoque per talia nihil potest pronosticari de futuris. Et quia somnia vt plurimum de hoc motu phantasic contingunt natura. liter: Ideo dicitur Ecces. v. vbi plurima sunt somnia: ibi piurime vanitates. Et poeta. Sonia ne cures. ergo hoc prohibetur
¶ Secundo quaedam sunt habentia causm naturalem similiter intrinsecam particularem et determinatam ex corporis dispositione. quia secundum quod in corpore superabundant humores vel febres: ita secundum hoc in somniis representant conformia tali dispositioni. Propterea dicit Aristo. libro de som. et vigi. quod medicorum gratiosi dicunt valde attendendum ad somnia. maxime quando non possunt cognoscere de sanitate vel morte per condicionem vrine vel per alia signa. Quia expartum est quod frigidi frequaenter somniant se esse in glacie et niue. Et secundum Alber. mag. super eodem libr. Quidam somniauit picem fumdi super pectus suum et postea in vigilia sequenti euomuit multam choleram nigram. Similiter si homo frequentius somniat de occupationibus igneis signum est quod cholera praedominatur. Si de aere vel volatum: signum est sanguinis. Si de aqua: signum est phlegme. Si de terra: signum melancholie etc. Unde de talibus licite potest pronosticari de futura sanitate vel infirmitate ipsius somniantis communiecturando
¶ Tertio quaedam sunt somnia habentia cam naturalem: sed extrinsecam id est extra somniantem hominem: vt sunt illa quae proueniunt ex influentia determinata corporum celestiu: vt pluuia: siccitas: et huiusmodi. Et talia etiam signa non sunt necessaria causa futurorum. sed contingenter accidit quod ex aura humida ad pluuiam disposita dormiens somniat fieri pluuiam. In talibus etiam bene potest per somnia quis licite pronosticare futura: sicut et videmus bruta praesentire tempestates futuras et proximo: et ex hoc hominem pronosticare. Uerumtamen non licet sic somnia certitudinaliter credere quia multa habent impedimenta quae sepe accidunt contra huiusmodi signa. et similiter contra alia praedicta
¶ Primo sic quod aliqua ex voluntate hominis praeuidentur facieda determinate in vigilia: puta quia homo vigilans sollicitus est multum ad faciendum aliquid: et non potnt perficere opere. sed in somnis somniat et pruidet quando sedati sunt motus virium exteriorum. Et nec sic adhuc est illicitum: nisi sit hoc facere peccatum
¶ Secundo sic quod aliqua sunt voluntaria quae preuidentur in somniis: sed non nisi a casu. Sicut cum quis somniat quod sit facturus voluntarie aliquid quod nunquam in vigilia cogitauerat. Et talia a casu sunt: nisi haberentur per reuelationem. Isto modo non licet communiter vti somniis ad futura. quia sepe diabolus se immiscet talibus vt dec piat sub spei boni: vt est ingressus religionis: et facere perfectionis opera vltra vires in his ad quae non obligatur talis homo: et huiusmodi
¶ Tertio sic quod aliquae sunt voluntaria in aliis hominibus et iste somniat facere id quod alii fecerunt vel facere disposuerunt in mente. quasi iste somnians sit propheta diuinando. Talia somnia fiunt etiam a casu et aliquando a diabolo. Nisi ergo sit reuelatio a deo: non debet quis ex somniis saltecertitudinaliter vti ad futura. Maxime in duobus vltimis casibus prohibitum est. Sed et in aliis casibus praedictis de somniis non habetur certitudo: vt dictum est Ideo vt dicit scriptura Ecci. xxxiiii. Maulultos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in eis. ergo etc.
13
¶ Sed vnde et quod a somno euigilantes repente: obliuiscuntur somniorum Respondetur secundum sententiam Arist. libro de som. et vig. quod huiusmodi somnia fiunt in fine somni quando iam est somnus excitabilis: sicut debilis impressionis motus. Et propter hoc si subito sequatur motus vigilie magnus: sicuti est etiam versio dor mientis ad aliud latus: vel extensio corporis: traduntur illa somnia obliuioni. Similiter quando repente oculos aperit et ad lumen conuertit. Hec autem ideo: quia motus fortior superueniens excludit debiliorem in actibus suis. Item secundum Grego. Nisenum et Isaac. In vigilia magis quam in somno contingit obliuisci scientiam. Ratio est quia in vigilia contingit obliuisci per se. sed in somno non nisi per accantens. sicut nec accipitur scientia per se in somno Item quia memoria in somno magis immobilitatur quam in vigilia. ergo obliuio minus contingit in somno.
14
¶ Notandum Primo quod hoc miruest: quoniam vt Arist. libro de somn. dicit. Quibusdam accidit vt nullum somnium viderint in tota sua vita. Hoc tamen rarum valde est. Aliquibus autem iam prouectis incipit somniatio et non fuit in iuuentute. Ratio horum est vna ex parte corporis. quia in talibus est multus calor eleuans multas euaporationes ad cerebrum puras simul et impuras: et fit multum profundus somnus: ideo non possunt ibi apparere forme quae non apparent nisi in spiritupuro et claro. veluti patet etiam in specluatio. In prouectis autem incipit remitti calor: et ideo non cleuat nisi purum. Alia ratio ex parte anime est scilicet debilitas virtutis imaginatiue quae in talibus non potest formare ima gines fortiter mouentes.
¶ Secundo mirum videtur quod quidam habent somnia multa. Nam idem Arist. dicit: quod melancholicorum est multa somniare. Similiter est aliquorum infirmorum certis infirmitatibus. praesertim autem habent plura somniare qui supini dormiunt. Proni vero minus: quia bene collocati sunt: vt dicit Priscianus philosophus
¶ Tertio quod vt idem Arist. dicite. libro de som. Mendaces falsa consueuerunt habere somnia. Et huius ca est ex parte anime. quia afficitur passione mendacii Nam sepe ex passione fiunt somnia. sicut esuriens videtur maducare et sitiens bibere secundum Priscianum. Unde idem Arist. liro. Eth. dicit: quod meliora sunt phantasmata iustorum quam quorumcumque. In pueris quoqe somnia dicit essincerta et instabilia ex instabilitate desideriorum
15
¶ Quomodo autem demones illudant malos homines somniis suis: Idem Gre. e. li. viii. mo¬ ral. dicit. Sepe malignus spiritus his quos amore possunt vite vigilanter intercipit. prospera etiam dormientibus promittit Et quos formidare aduersa considerat eis hoc durius somnii imaginibus intentat vt timo re confundat: scilicet poenitentie opera assumat sed in peccatis pereat. Idem Greg. iiii. libro dialo. dicit quod diabolus nonnum quam solet multa etiam vera praedicere vt ad extremum valeat animam ex aliqua falsitate laqueare. Sicut inquit cuidam nostrum nuper certum est contigisse. qui dum saoionia vehementer attenderet: eique per somnium longa vita promissa est. Cumque multas pecunias pro longo vite stipendiis collegisset: ita repente defunctus est vt intactas omnes reliqueret etc.
16
¶ Notandum secundum Guill. Scotis. in. ii dist. xi. quod reuelatio dicitur quasi remotio velaminis dum aliquod ignotum aperitur alicu¬
¶ Presertim autem dicitur reuelatio quando huiusmodi manifestatio fit modo non naturali. sicut patet ex dictis Apostoli. ii Corum. xii. Ueniam autem ad visiones et reuelationes domini etc. Unde Ioannes de Ruppel. secundum Hugonem et Aug. de spiritu et anima dicit quinque esse genera eorum quae dormientibus videntur videlicet Oraculum Uisio Sontui um Insomnium et Phantasma.
¶ Primo oracum lum dicitur quando in somnis apparet persona venerabilis: aliquid declarans vel eueturum praedicems scilicet deus vel angelus vel aliquis sanctus magnus
¶ Tertio somnium dicitur quod est figuris tectum et sine interpretatione intelligi non potest. patet de Pharaone etc.
¶ Quarto: insomnium dicitur quando id quod in viges lia cogitauit se ingerit dormienti. patet de Salomone. §. vii.
¶ Quinto phantasma dicitur. quando vix aliquis cepit dormire sed extimat se vigilare: videt apparitiones nec vigilans aperte nec dormiens integre. Sicut legitur de sancto Ambrosio in legenda scicnt rum Geruasii et Protasii
¶ Ultra hec est extasis et raptus Ad quae requiritur vt talis cognitio fiain mentis excessu est etiam prophetia et huiusmodi