Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Volutas

1

1

Aiutas quid sit diffinitiue Notandum et quod Aug. diffinit libro de duabus animabus sic. Uoluntas est motus animi cogente nullo ad aliquid adipiscendum vel non admittendum. Item Boc. libro de articulis fidei. Uoluntas est vis applicata ad eligendum quod magis placet Denique Albtus magnus ex verbis Damailice accipiendo diffinit sic. Uoluntas est virtus appetitiua eius quod secundum naturam est contentiua omnium quae substantialiter assunt nature vt sunt esse: viuere. Sed hec diffinitio vt ait Alber. est ipsius voluntatis quae vocatur Theles a Damasce. Et potius est diffinitio manifestans diuisionem quam totam dicens essentiam voluntatis

2

2

¶ Quomodo autem distinguatur voluntas dicit idem Alb. quod Damals. tres voluntates nominat tripust modis ac distinguit. Prima dicitur Thelesis. et hec est naturalis voluntas. Secunda dicitur proprie voluntas rati pnals Tertia dicitr hulisis. ho et qulscumque voluntas. eo vu est generalis appetitus possibilium et impossibilium: siu per nos siue non per nos operandorum.

3

¶ Unde pro euidet tia horum nota secundum e. Alb. et Ioa. de rupella colligendo quod voluntas accipitur aliquando large. aliPrimo mo scilicet large dicitur dupliciter. Uno modo metaphu ce et non ver. et sic dicitur de inaiatis et planti secundum quod dicitur in eusgelio. Spiritus vbi vult spirat. quod secundum Chrys. intellipitur de velle metaphorice. Alio modo vere. et sic dicitur voluntas esse in animalibus. secundum quod appretitus illorum quo mou ad desiderata dicitur voluntas.

4

¶ Secundo mo scilicet voluntas dicitur appetitus rationalis anime. et dicitur tripliciter secundum triplex eius obiectum. quia obiectum eius aut est intra: sicut potentie anime. quas hominis voluntas incliat ad acti dicitus. volo intelligere. volo videre et huiusmodi. Soaut est extra. et hoc dupliciter. quia aut est de constituentibus et i uantibus naturam. et dicitur Thelister a Dam. qui dicit quod theliss et rationalis appetitus id est rationalis anime appetitus. omnium naticonstitutiuorum. vt quae substantialiter assunt nature. puta esse viuere intelligere quae sunt bona naturalia talia quod non possumus non appetere naturaliter. Aut secundo huiusmodi obiectum extra est de non pertinentibus ad naturam. Et hoc iterum duobus modis. quia vel est possibilium et operandorum per nos. et tunc proprie dicitur voluntas rationalis. quia tunc est de quibratio habet antecedentur inquirere et disponere et ordina re et consulere. vt esse sobrium vel non. et dormixe vel non. fornicari vel non: et huiusmodi quae sunt in potestate nostra. Uel est possibilium quidem sed non operandorum per nos lint toto vel in parte. vt cum volumus esse reges vel episcopi vel sani. quod quidem est possibile sed non est i ptate nostra. Et sic est voluntas etiam rationalis cum consilio. cuius actus sunt plures. Primus consiliari inquisitiue scilicet si debeat hoc velle. Deide iudicium quo iudicat quid melius sit. Deide sententia quae amat et disponit quod ex consilio iudicatum est. quod si non amat non dicitur lancte tia. Postea fit electio quae int duo praeoptat alterum. postea fit impetuscilicet ad opus perficiendum. deide vtitur. et iste actus dicitur vsus. Uel Tertio voluntas est obiectorum imposstbilium. vt cum volumus numquam mori vel numquam egro tari. Et talis voluntas a quibusdam dicitur irrationals. eo quod semper peit delibationem et inquisitionem

5

¶ Tertio modo principaliter voluntas quandoque generaliter se habet ad vltimos tres modos. hec est possibilium et impossibilium. non per nos operando rum. Et hec dicitur bulisis secundum Damals. et Gre. nisenum. nisi quandoque restringatur ad aliquod horum trium per specialem rationem

6

¶ Utrum autem huiusmoi voluntates sint vna potentia. vide vbi Ratio. §. xii.

3

7

¶ Utrum omnis voluntas sit in ratione:

8

¶ Arguitur quod sic. quia Arist. iii de anima dicit. In parte quidem cognitiua siue ratiocinatiua fit voluntas: et in non rationali desiderium et ira

9

¶ Sed in oppositum est: quia quedam est voluntas naturalis: quae est de constituentibus naturam: quae videtur inesse omnibus. et iii. Ethi. Arist. dicit quandam esse voluntatem repentinam: repentina quidem voluntaria esse dicimus inquit: secundum proheresim autem no id est secundum electionem non

10

¶ Ad hec Primo notandum quod secundum Guil. in. ii libro di. xli. ista differum scilicet voluntatis surreptio deliberatio: et intellectio vel ratio. Nam surreptio quasi fur rapiens negatiomnem praeuisionem intelle. ctus. sed deliberatio nominat actum consilii in fiendis: et est actus primus prudentie quae dicitur inuestigatio seu eubulia. ex. vi. lir. Ethi. Dum autem fit de eternis: est actus sapientie. Sed deliberatio differt ab intellectione. quia deliberatio est agibilium directrix solius practici in tellectus. sed omnis intellectio est scibilis: siue sit specula tiuum siue practicum etc.

11

¶ Secundo notandum secundum eunGuil. cum Bon. e. di. xli. ar. ii. q. i. quod voluntarium dicitur tripliciter. Primo solum voluntate aliena. Sicut ponimus peccatum originale voluntarium in paruulis solum propter hoc: quia ade voluntate quasi aliena traducitur. Secundo dicitur voluntarium solum voluntate propria. sicut est peccatum mortale voluntate propria. Tertio dicitur voluntarium: quod partim voluntate propria partim aliena perpetratur. sicut est veniale peccatum ex carne quae concupiscit aduersus spiritum. Talia enim peccata ortum habent ex corrupta carne in adam

12

¶ Tertio ergo ad quaesitum dicendum secundum e. Guil. colligendo et Alb. quod volutas dicitur esse in ratione dupliciter. Uno modo subiectiue prout pars subiecti id est rationalis anime. et sic prpoprie sumendo voluntatem: omnis voluntas est in ratione: quia est potentia anime rationalis. et in irrationalibus est improprie. vt patuit. supra Secundo obiectiue siue in comparatione a obiectum scilicet volitum: quod aspicit voluntas. Et isto modbene conceditur quod non omnis voluntas est in ratione: quia volitum antecedeter debet esse determinatum ex ratione. Unde sic non omnis voluntas est in ratione: sed solum ordinata. Et patet praesertim de voluntate repentina: quae non sequitur necessario rationem: licet ordine debito sequi deberet. Sic ergo soluuntur obiecta.

13

¶ De voluntario actu et indifferenti vbi Operatio. §. xi. et sequ.

4

14

¶ Utrum voluntas possit se mouere contra udicium rationis.

15

¶ Arguitur quod non: quia voluntas nihil vult sub ratione mali. sed si moueret se contra iuditium rationis: tunc vellet aliquid sub ratione mali

16

¶ Item si cut. verum determinat intellectum: ia bonum determi nat voluntatem. ex. iii. de anima. et. vi. Metap. sed interlectus non potest dissentire a vero. g.

17

¶ In oppositum Bernds. de libe. ar. dicit: quod voluntas nonunquam sine ratione mouetur vt multa faciat contra psam. Ad hec respondetur secundum Scotor. in. ii dis. xxxviii. q. ii quod de hoc sunt opiniones

18

¶ Una est opinio Thomistarum: quod homo non potest aliquid eligere per voluntatem contra iudicium rationis: quia non esset ratio quare magis vellet vnum que aliud: cum sit indifferes ad volendum quod cunque volibile. Sed hoc dictum destruit libertatem voluntatis. Tum quia hoc est contra experientiam in peccate mortalis ex electione. Tum quia voluntas non necessitatur respecti vltimi finis. Tum quia est contra Aug. xii. de ciui. dici. Dicit enim quod duo equalciter affectati anima et corpore et pares omnibus condicionibus vident corporis pulcritudinem: vnus voluntate cadit: alter stat. Est etiam contra Berds supra in oppositum allegatum. Et etiam contra phlosophum. ix. Metap. di. quod proheresis id est electio determinat. Denique Tum quia tam git articulum condennatum dicentem sic. Ratione existente rectain generali et in speciali quod voluntas non possit contrarium. error. ergo hec opinio no valet.

19

¶ Alia et opi. aliorum quo dicentium quod voluntas potest consiliari ante determiationem intellectus et sic libere mouetur etiam contra udicium rationis Potest quoque consiliari per intellectus determinationem. et sic necessario sequitur eius iudicium. Sed nec hoc valet: quia non est minus libera voluntas post determinationem: quam ant.

20

¶ Melius ergo dicendum secundum e. Scotor. supra quod volutas libere mouetur aliquotiens contra iudicium rationis vel intellectus respectu eorum quae sunt ad finem.

21

¶ Ad principalia autem obiecta Dicendum secundum e. quod voluntas: etsi non mouetur sub ratione mali simpliciter: tamen mouetur sub ra tione boni apparentis: vel vt sibi magis placentis bons saltem delectabilis etc. Nec est simile de veri ad intellectum determinatione: et boni ad voluntatem. quia verum respicit intellectum vt potentiam naturalem. voluntas autem semper est libera potentia per essentiam

22

¶ Et sic patet deus laudabilis

5

23

¶ Utrum in volutate creata sit aliquod bonum per essentiam: Dicendum secundum Guil. Scotis. super. ii di. xli. quod si accipiatur per essentiam bonum id est a se. sic nullum tale est in voluntate creata: nisi dicamus quod ipse deus qui solus est bonus per essentiam: et vbique est: et maxime in voluntate est per gratiam. sed aliud a deo: nullum bonum per essentiam est in voluntate: sed sola bona per parti cipationem sunt in voluntate: vt sancte affectiones et volit ones. Si autem dicatur bonum per essentiam id est in aliquo modo dicendi per se saltem eo quod inseparabilis est ab eo bonitas. Sic charitas creata quae est in voluntate bene dicitur per essentiam bona: vtpote inseparabiliter se habens charitas cum bonitate: tamen charitas creata proprie non est hoc modo bonitas per essentiam in primo modo dicendi per se etc.

24

¶ Unde deus est laudabilis

6

25

¶ Utrum voluntas creata necessite tur respectu vltimi finis an sit libera: De hoc opi. Tho i. parte. q. lxxxii. ar. ii et etiam Henr. de Ganb. quodlibe i. qu. xvi. est: quod voluntas necessitetur respectuvltimi sinis apprehensi per intellectum: quia non potest ipsum non velle. Et probatur: quia voluntas necessario vult illud in quo non est aliquis defectus nec aliqua ratio mali. sed sic est de vltimo fine. ergo necessario vult illum voluntas. Confirmatur: Quia omnis voluntas habet Cur: secundum Ans. sed illud cur: reducitur ad finem ergo si posset voluntas non velle finem volendo quod cunque aliud. sequeretur quod non volendo finem vult finem. quod est con Aug. liro de trini. c. xii Plures alias rationes transeo causa brevitatis.

26

¶ Sed hec opinon stat secundum Scotor. in. ii. di. xxiiii. q.i li. quia voluntas non necessitatur respectu vltimi finis.

27

¶ Ad hec autem argumenta probationis Dicendum est secundum e. Scotorlis. quod licet voluntas non possit tale obiectum in quo nulla est ratio defectus vel mali. non velle tamen non opertet necessario velle: quia potest suspendere actionem suam: dicendo Nolo me velle.

28

¶ Item ad confirmationem dicendum quod voluntas habet cur: bene in eliciendo: sed in cessando ab actu dum suspendit sua actionem. sicut deficit sibi actus: sic deficit sibi cur

29

¶ Unde melius dicendum est secundum Scotis. quod voluntas non necessario vuilt finem vlti mum: sed eadem virtute et libertate vult finem et ea que sunt ad finem. vt patet etiam. supra. §. iiii. etc. Probatio: quia necessitas et libertas non sunt compossibilia in eodem propter oppositum modum principiandi. sed voluntas est li¬ bera: et quod vult libere vult. ergo nihil vult neessario: alias non esset libera. Item probatur etiam secundum doc. subti. lii. di. i. q. iiii. pluribus rationibus. Primo: quia nihil est ita in potestate voluntatis sicut est ipsa voluntas: per Augu. primo Retract. c. ix. hoc autem non intelligitur nisi quantum ad actum elicitum. ergo cum actus intellectus circa finem vlti mum sit in potestate voluntatis vt possit istum actum suspendere. multo magis potest suspendere actum primum. Secundo: quia potentia libera per participationem non magis tendit in obiectum perfectum quam in aliud obiectum Uerbi gratia: potentia visiua non magis necessario videt pulcerri mum quam minus pulcrum. sed voluntas est libera per essentiam et non per participationem ergo a fortiori libere tendit in obiectum.

30

¶ Si obiicitur: quia finis mouet suam causaum: ex. ii Physcorum. sed efficiens mouet physce: ita quod approximato passo disposito necessario mouet ad est fectum. ergo et finis vltimus metaphysice mouet voluntatem necessario Dicit idem Scotor. quod finis mouet quidem: sed non necessario mouet: quia ad nullum actum extra necessario se habet. Similiter voluntas non necessario vult: quia est libera. Hec sufficiant.

31

¶ Unde deus est laudabilis: quia dedit nobis liberam voluntatem ad saluten¬

7

32

¶ Utrum voluntas sit nobilissima potentiarum anime: Respondetur breuiter secundum e. Scotor. li. ii di. xxiiii. q. ii quod de hac materia sunt tres solenes opiniones.

33

¶ Prima opi. dicit: quod intellectus et voluntas et omnes partes imaginis sunt equalis nobilitatis. Quia nobilitas potentiarum (inquiunt) est accipienda per comparationem ad primum obiectum primitate perfectionis. sed obiectum primum harum potentiarum est divina essentia: et ipsa non est nobilior seipa: sed eadem in quacunque personarum diuinarum. ergo nec vna potentia anime est nobilior alia.

34

¶ Item alioquin sequeretur si inte llectus esset nobilior voluntate vel econuerso: quod filius esset nobilior spiritu sancto: vel ecouerso. quia Nobilius principium arguit nobilius prodictum. ergo etc.

35

¶ Ad oppositum hobst opinionis sunt dicta sanctorur scilicet Berns. libro de lib. ar. et Anselmi in de concepvirgi. necnon etiam Philosohi.ix. Metap. et Comment. ibidem Qui omnes ponut in potentiis anime esse praeminentiam

36

¶ Preterea Ratio: quia quod constituitur ex pluribus in actu opertet quod vnum habeat rationem nobilitatis: per Philosophum primo Poltur. sed ratio imaginis constat ex istis potentiis. ergo etc.

37

¶ Proinde ad primum argumentum Dicendum quod iste potentie seipsis formaliter secundum propriam entita tem vna excedit: et alia exceditur: licet obiectum primum: sit divina essentia vnica. Aliqui etiam dicunt quod vna potentia est nobilior alia: quia licet respiciant eandem essentiam vt obiectum primum: tamen vna respicit eam suo nobilio ri ratione quam alia. puta sub ratione veri vel boni Sed melius est dicere primo modo quam hoc secundo modo. quia verum et bonum sunt rationes attributales: et qualibet est infinita in deo: Ideo vna non excedit aliam

38

¶ Ad Secundm dicendum secundum e. Scotor. quod ratio non valet in proposito: quia queri tur hoc de voluntate vt est pars imaginis create: non autem increate. Unde in diuinis non est peminentia: sed quaelbet est equalis nobilitatis pro eo quod quaelibet est formaliter infinita: vt est in divinis tam intellectus quam voluntas. Sed aliter est in anima: quae est imeest Tho. i. parte. q. lxxxii. ar. i tas sit nobilior intellectu secundum qui do: intellectus est nobilior. Et probat plur¬

39

¶ Primo: quia obiectum intellectus scilicet verum est si us quam obiectum voluntatis scilicet bonum anima: sed bonum in rebus: ex. vi. Metap. Illa at in tia est nobilior: cuius obiectum est simis hec ratio est potius ad oppositum: quia obiectum votis est simplicius: eo quod obiectum voluntatis secund Thomistas: est deus in se. sed obiectum intelleci patria: est deus receptus in intellectu. Deus autenhabet simplicius esse quam prout habet esse receptum in ctu: quia sic est ibi aggregatio rei et multarum relanum ratiois. Item quia no semper illa potentia est nobilior qui obiectum simplicius: quia memoria habet obiectum simplicier us quam imaginatiua: et tamen non est nobilior secundum Conmentur. de sensu et sensa. sed tantum veritatem habet in potentiis eiusdem generis: et non sic est de intellectiua et arpetitiua. ergo etc.

40

¶ Alia ratio Tho. est. Quod est rationale in essentiam est nobilius eo quod est rationale per participationem. sed intellectus est rationalis per essentiam: voluntas autem per partici pationem: ex i. Ethi. Confirmatur: quia voluntas habet bonum pro obiecto: intellectus aut Ens habet pro obiecto sed bonum est passio entis: et ens est. ergo nobilius tamquam subiectum: quam bonum. quia subiectum est nobilius passione.

41

¶ Sed ad hec secundum e. Scotor. dicendum: quod si per rationale intelligis actum voluntatis: bene conceditur quod non est rationalis per essentiam ipse actus voluntatis. sed si inteligis potentiam: sic intellectus et voluntas fundantur in eadem essentia anime rationalis quae est rationalis per essentiam. E vt sic ens est obiectum voluntatis: vt patuit libr i. ergo etc. Et sic soluitur confirmatio.

42

¶ Preterea ratio Tho. quod dirigens est nobilius directo. sed intellectus dirigit voluntatem. Ad hoc dicendum secundum e. Scotor. quod dirigens per modum consilii non est nobilius directo. Sicut patet de portante candelam ante dominum: intellectus autem dirigi voluntatem per modum consilii et non per modum imperii: Ideo non sequitur quod sit nobilior.

43

¶ Ad idem etiam est ratio eadem: quia voluntas praesupponit actum intellectus. puta bonum cognitum. Intellectus autem non praesupponit actum voluntatis: sed immediate attingit obiectum bea tificum in quod dirigit. ergo est nobilior. Item quia actus intellectus est etiam purior. ergo et nobilior. quia scire malum non est peccatum: sed velle. Dicendum secundum e. Scotor. quod bonum cognitum inquantum tale aggregatum: non est primum qobiectum voluntatis: sed solum bonum sub ratione boni.

44

¶ Denique dicendum quod actus voluntatis est purior quam actus intellectus: et est perfectior. ergo hoc argumentum potius est ad oppositum. Probatio: quia melius est amare deum volutate: quam deum intelligere ratione et non amare. Et sicut est velle deum perfectius quam intelligere: sic est et purius. Unde Algazel in sua physca. li. v. c. iiii dicit: quod qui crescit in sua scientia et non crescit in bona vita: elon gabitur a deo

45

¶ Itaque patet deus laudabilis in omnibus. Huiusmodi rationes plures dimitto.

46

¶ Tertia opi. Scotistarum: cum quibus teneo Uidetur melius dicere quod voluntas simpliciter est nobilior potentia quam intellectus. Probatur Primo per dicta sanctorum doctorum Nam Berardus. ib. de libe. ar. dicit: quod voluntas est nobilissima poten tia. Item Ans. de concep. virgi. dicit: quod voluntas est reginaet domina in toto regrgo anime. Idem dicit Rich. de sancto victer. li. qui incipit. Omne caput languidum

47

¶ Secundo probatur per dicta philosophorum. quia Arist. ix. Metap. et Commetu. ibidem dicunt: quod proheresis id est electio habet intellectum deturminare: quia est potentia valens ad opposita. sed non haberet vim determinatiuam super intellectum nisi esset ipso nobilior. ergo etc.

48

¶ Tertio probatur per fulcimenta rationum

49

¶ Prima ratio e: quia quod est liberum per essentiam: nobilius est eo quod non est liberum per essentiam. Nam librtas est proprietas nobilissima ex prolog. metaph. sed voluntas est libera per essentiam: intellectus vero solum per participationem. ex. ii libro de anima. Intelli. gimus cum volumus. ergo voluntas est nobilior Secunda ratio: quia potentia illa est nobilior per cuius actum homo maxime coniungitur vltimo fini. sed hoc est actus voluntatis. ergo est nobilior. Confirmatur: quia cui debetur nobilior perfectio est nobilius. sed nobilior perfectio debetur volutati quam intellectui. Probatur: quia voluntati debetur chari tas: intellectui autem scientia. sed charitas nobilior est scientia. ergo etc.

50

¶ Ultimo sic: quia actus intellectus est per actum voluntatis et etiam propter actum voluntatis: per Ans. li. Cur deus homo et per Aug. libro de cognitione vere vite. ergo intellectus est propter vountatem: sed quod est propter aliud est ignobilius eo. ergo intellectus est gnobilior. Nam ex i. poster. Propter vnum quodque ta le et ipsum magis. Et ex. vii. politicer. In potentiis essentialiter ordinati. vltima est nobilissima. voluntas autem est huiusmodi. quia cognitio intellectus ordinatur ad volendum etc. Puta cogscere deum ordinatur ad diligendum deum pervoluntatem ta in angel quam in hominibus. Ergo deus laudabilis

8

51

¶ Qualibus nobilitatibus sublima uitr deus voluntatem hominis: Nota secundum sanctos docto. plurimas eius nobilitates.

52

¶ Prima quia est excellentissime libertatis. Ans. libro de libe. arb. Nihil liberius est recta voluntate cui nulla vis potest auferre suam rectitudinem.

53

¶ De hoc plurima habentur vbi Liberum arbitrium. §. ix. et se quentibus vsque finem

54

¶ Secunda quia voluntas est supra omnes vires in toto regno anime dominatrix vt regina nobilits sima. Unde dicit Rich. in expositione Esa. super illuqui Oomne caput languidum quod voluntas in hoc assimulatur sunmo regi deo. quia sicut deus superiorem se non habet nec habere potest sic nec voluntas in anima

55

¶ Tertia quia ex ipsa voluntate dependet omnis bonitas anime siue etiam praeuitas. Unde Bernds libro de libe. arbi. dicit. Bona voluntas est origo omnium bonorum et mater omnium virtutum: per hanc incipimus esse dei et deo subiecti: et desinimus esse diaboli. Cum enim multa sint bona anime naturaliter insita: sicut ingenium bonum: memoria capax: vigil ratio et huiusmodi. sola tamen voluntas si fuerit bona: bonam facit animam: si viciosa facit viciosam. Hec allegantur lib. Originalium. Quarta quia deo est gratissima et homini summe salutifera. Unde Greg. in omel. Nil offertur ait deo dulcius bona voluntate. Item Rich. liro de Beniami adol. dicit sic. Inter omnia dei dona quae ad salutem hominis spectare videtur principale est bona voluntas per quam diuine similitudinis ima go in nobis reparatur. sine bona voluntate omnino saluari non potes. cum bona voluntate perire omnino non potes. Hec ille. Deus ergo laudabilis est pro talibus bonis nobilissimis.

9

56

¶ Ex quibus signis discernitur et iu dicatur voluntasesse bona et deo accepta: Notandum secud Rayne. in summa sua aliosque quod primo discernitur ex electione. videlicet si eligit bonum. voluntas recta est et bona si malum est mala. si quoque praeligit minus bonum maioribono. non est recta quia ordinem peruertit ergo non bona. nam et secundum philosophum. vi. Topic. maius bonum praeligendum est mino ri bono: puta celeste prae terrenis. Secundo discernitur ex finis intentione Mat. vi. Si oculus tus scilicet intentionis fuerit simplex totum corpus totum lu. erit. Si autem nequam fuerit etc. Item. ii. Topic. cuius finis bonus ipsum quoque bonum etc. Tertio ex operis qualitate Mat. vii. Omisi arbor bona fructus bonus facit. mala autem malos. patet vbi Intentio

57

¶ Quarto ex voluntatis diuine comformitate. vnde. Anf. li. i. Cur deus homo. c. xi. dicit Uolum tas bona quae dei voluntate subiecta est scilicet quando id vult quod deus vult eam velle: et non vult quae deus non vult. scilicet peccata. Unde et secundum philosophum in lib. Rhetoriceis. Amicorum est idem velle et idem nolle et sic patet.

58

¶ De voluntatis de fectibus in ma lo vide vbi Malum. §. ii et. xii.

59

¶ Plura de voluntate vbi Anima et vbi Intentio et vbi Operatio. et variis passibus.

10

60

¶ Utrum voluntas se sola causet effectiue actum volitionis an aliquid aliud a voluntate causet actum in voluntate: Respondetur breuitr praetermissis opinionibus inutilibus. quod opinio Gotfr. et Tho. est videlicet quod aliquid aliud a voluntate causat effectiue actum in voluntate. et ad hoc ponitur a Gotfrido. phantasma vel ob iectum relucens in phantasmate illustrato intellectu agente. Dicit enim quod idem obiectum secundum rem efficitr intellectionem et volitionem inquantum relucet in phantasmate. Tho. aute ponit intellectionem. dicens quod obiectum deturminat intellectum et est ratio gignendi intellectionem. et intellectio causat volitionem.

61

¶ Sed est in oppositum secundum Scotorel. in. ii. di. xxv. q. ii quia actus libere elicitus dicbtet elicia principio libero. sed velle elicitur libere ergo elicitur a principio libero. hoc autem est voluntas non phantasma vel in ellectio. Confirmatur quia Arist. ix. Metaph. dicit quod proheresis id est electio vel voluntas habet deturminare. Denique actio denominat ipsum agens. Sed velle denomninat volutatem non phantasma nec intellectum. Item. Ans. de conceptu virgi. Anima est numerus inquit seipsam mouens ergo vountas seipsam mouet libere ergo etc

62

¶ Dicendum ergo est melius cum Scotorels. supra et aliis Scotis. quos sequor quod ad actum volitionis concurrunt obiectum et voluntas vt due cause partiales integrantes vnam totalem essentiam Et sic soluuntur argumenta in oppos videlicet si arguatur quod phlosophus. iii. de anima dicit. Appetitus mouetur ab appetibili. Dicendum quod mouetur partialiter. Item materia et efficiens non cominicidunt in idem. ex. ii physicorum. Sed voluntas est causa receptiua tamquam subiectu materiale volitionis et non est potentia actiua ergo non causat effectiue suam volitione sed requiritur aliusdcilicetobiectum monens sine quo non pocet volitio fieri Dicendum quod bene requiritur obiectum vt causa partia lis. tamen et voluntas mouet se.

63

¶ Si adhuc dicas. Uoluntas non est aliud a se. quomodo ergo poterit se mouere ad actum volendi: cum mouens et motum debent esse distincta. v. et. ix. metaphy. Dicendum quod voluntas mouet se inquantum aliud. et hoc sufficit quod saltem mouens est motum se hebeant inquantum aliud et aliud vt ibid dici philosophus

11

64

¶ Utrum afflictio pene in sola voluntate habeat proprium esse sicut et peccare: Respondetur secundm Rich. in. ii di. xli. q. vl. et Bona. ibidem. quod de pena loqui possumus quadrupliciter Uno modo communissime. prout ac cipitur pro quacumque lesiua passione cum apprehensione eius dem. Et sic pena non respicit solam voluntatem Nam certiu est quod bruta sen sibiliter affliguntur et est in eis pena non tamen voluntas. Unde sic non dicitur pena a puniendo. quia afflictionem illam non demeruerit tamquam puitionem peccati etc.

65

¶ Secundo modo pena capitur minus large prout se extendit ad omnem dolorem in homine solo qu scilicet non potuisset esse qet statu innocentie. Isto modo pena non solum est in volum tate sed est in membris corporis humani in quibus dolor esse non potuisset durante innocentie statu.

66

¶ Tertio capitur proprie pro lesione per quam lesus miser efficitur. Et sic quantum ad suum completum esse respicit solam voluntatem quia sicut Aug. dicit Nemo miser est plene: solum ex hoc quod patitur vel leditur: sed ex hoc quod patitur et sciens se pati. non vult se pati Unde miseria proprie loquendo non potest esse nisi in creatura intellectuali. similiter nec pena

67

¶ Quarto modo pena capitur propriissime inquantum est nocumentum nature et instrumentum iusticie diuine. siue inquantum est passio et vltio peccati. Et sic dicendum quod pena solam voluntatem respicit. Deus enim non vlciscitur se niside voluntate in qua est peccatum. vt dictum est vbi Ratio. §. xiiii. etc.

68

¶ Si obiicitur. quia non sola voluntas sed etiam membra corporis exteriora as fliguntur pena et cruciatum doloris. Et maxime in inferno. ergo deus vlciscitur se de corpore

69

¶ Dcendum secundum eundem Rich. supra. quod quamuis affligantur corporis membra. non tamen vlciscitur se deus bonus et iustus de membris sed principa liter de voluntate vlciscitur se per afflictionem membrorm Et patet per auctoritates. Nam Augustinus. lib. lxxx. iii. quaestionum dicit. Uoluntas quippe ipsa punitur siue anime supplicio siue corporis. vt que delectatur in peccatis ipsa plectatur in penis. Item Anselmui libro de conceptu virginali. ca. xiiii. dicit. Miratur forte aliquis cur pro culpa voluntatis membra puniuntur et sensus. Uerum non est ita. Non enim punitur nisi voluntas. Nam nil est alicui pena nisi quod contra voluntatem est Et nulla res penam sentit nisi quae voluntatem habet. Membra autem et sensus per se nihil volunt. Sicut ergo voluntas in membris et sensibus operatur. ita in ipsis ipsa aut torquetur aut delectatur. Hec ille. Ad hec. §. in sequenti.

12

70

¶ Sed quo ergo passio voluntaria in christo et martyribus dicitur pena. cum pecia non sit nisi quod est contra voluntatem: in istis non fuit pena contra volum tatem

71

¶ Item Quid etiam de paruulis qui tamen sepius puniuntur et tamen non habent vsum voluntatis: et in futuro puniuntur carentia visionis dei. Tals autem pea respicit intellcem potius quam voluntatem: sicut pea sensus in tenferno respicit partem sensibilem et sic neutra respicit voluntatem.

72

¶ Respondetur secundum e. Rich. supra videlicet dist. xli. quod sicut dicitur lib. de Articulis fidei. lib. ii propositione. xv. In voluntate hominis quantum ipsa est: in ea est premium vel pena. Ubi Commentator dicit quod premium et pena secundum magis et minus inferenda sunt prout voluntas in bono vel malo fuerit intensa. Et ita patet quod deus benedictus tam hic quam in futuro iuste punit voluntatem vel praemiat eo quod in ipsa habet esse tam peccati ma licia quam etiam virtutis habitus et gratia ergo etc.

73

¶ Sed ad quesitum et obiecta dicendum secundum e. Rich. quod ipsa passio que fuit in christo: Similiter in martyribus non tenet rationem vltionis et inuoluntarii. ergo proprie loquendo non est pena sed solum pro tanto dicitur pena quia et peccato primorum perentum et corum voluntate peccatrice est subsecuta. Et quia licet non fuit contra deliberatam volun tatem tamen fuit contra naturalem quia appetitus sensualis re fugit penam et quaerit oblectationem vite naturaliter.

74

¶ Similiter de paruulis et aliis damnatis dicendum quod in inferno est pena sensus contra voluntatem damnatorum. ideo illa proprie et maxime est pena pro peccatis propriis inflicta Pena autem damni scilicet carentia visionis dei in paruuls proprie loquendo non est pena. quia non est omnio contra voluntatem propriam peruulorum tam quam propt propriam culpam eorum inflicta. Unde non habent dolorem sensus. sicut rusticus non dolet quod ipse non eligitur in regem quia scit se indignum ad hoc. Sic est in proposito de paruul. vt alio libro dictur. ergo dei Iusticia laudabilis.

13

75

¶ Utrum voluntas propria sola pro sit in inferno crucianda. Berands. in ser. Sicut in tormento: dicit quod sola est propria voluntas quae ardet in inferno: Cesset propria voluntas et non erit infernus. Item Ans. li. similitud. dicit quod solius est quicquid vult velle propria voluntate: ita vt aliam quam sequatur super se non habeat. Cum ergo (inquit) quis vult aliquid per propriam volunta tem: deo aufert quasi suam coronam Sicut inquit) cortiona soli regi conuenit sic propria voluntas soli deo. Et sicut regem inhonorat quae suam coronam ei aufert. sic homo deum ihonorat qui ei proprie voluntatis priuilegium aufert. Si cut enix propria voluntas dei: est fons et origo totius boni. ita propria voluntas hominis vel angeli est exordium totius mali. Hec Anss. Patet ergo pluriplex ratio ad propositum ex his autoritatibus. Ex his etiam patet quid dicatur esse propria voluntas que sola damnatur videlicet quod illa voluntas creature que nec dei voluntati nec superiorum suorum concors est nec obedit. Et ita in omni peccato mortali damnabili propria voluntas est principium et causa. Unde laudabilis est dei iusticia.

76

¶ Eux dei bonitas est laudabilis ex nomine Christi deriuato in christianum populum et simitudine rerum quarundam ad christum.

PrevBack to TopNext