Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Precipere
1
¶ Uno modo dicitur praeceptum quocquid sub mandato cadit. Et isto modo in vereri lege tam lege decalogi praeceprta quam cerimonialia quam iudicialia praecepta erant
¶ Secundo mo praeceptum capitur vt distinguitur contracerimonialia et iudicialia. Et sic proprie decem praecepta dicebantur in prima et secunda tabula scripta. De quibus Matth. xix. Si vis ingredi ad vitam serua madata scilicet decalogi
¶ Tertious praeceptum acci pitur vt opponitur prohibitioni. et sic praeceptio est de affir matiuis. sicut illud Sabbata sanctifices. Et honora pa. sed prohibitio est de negatiuis. sicut illud Non ado rabis deos alie. Non occides etc. sic etiam magister in p. mo di. xl vi. accipit cum ponit signa voluntatis praecepti onem et prohibitionem.
2
¶ Unde dicitur preceptio. nota secundum e. Guil. ibid. Preceptio dicitur vel deriuatur quaesi prae aliis captio. Et sic a in e mutando dicitur praeceptio. Ion quia praeceptum prius capitur in mente praecipientis quam ad subiectum deriuetur. Et quia secundum papiam Precepta sunt qui aut quid faciendum sit aut non faciendum docent et prae aliis obli gant etc.
3
¶ Utrum deus possit precipere malu: Ad hoc respondendo secundum Guil. nota. et Scotor. concor. Bonauem. Rich. Tho. et alios e. dis. xl vii. primi. quod malum scilicet culpe distinguitur in malum occasionaliter et malum in se. et malum secundum se. sicut de istis patuit supra. c. Malum. Et sic quoddam est malum formaliter scilic vt dicit rationem defectiuam excludendo rationem boni omnino. Quoddam autem est malum materialiter vel quasi materialius scilicet quando tale esset malum nisi fieret ex praecepto dici. Et ista possunt fieri bona et bene fiunt ex praecepto dei. quia deus praecipiendo tale facit illud esse bonum. sicut terram vel bona aliena si deus praecipit quod sit meum proprium. Et ego hoc accipio in proprium meum iam non est malum sed bonum. quemadmodum si rex concederet mihi bona ali cuius infidelis conuicti: iusto iudicio de crimie le se maiestatis. possem licite occupare etc.
¶ Ad quaesitum ergo dicendum Primo quod deus bene potest praecipere malum in se vel materialiter dictum. Ratio quia in malo in se ita est quod non necessario ei iuncta est malicia ideo deus potest praecipere talis mali substratum vel actum materialem et non maliciam formalem talis actus. quia sic illud quod videtur malum non erit malum sed vi praecepti remoue pitur malicia illius. sicut interficere hominem. quae videtur innocens cum deus praecipit non est malum ex vi praecepti similiter furari.
¶ Primum quia licet furari sit peccatum in se. Tamen deus precepit filiis israel quod sub fide accommodationis furetur et spolient egte. ptum accipiedo ab eis vasa aurea etc. Et hoc iuste deus fecit praecipiendo Tum quia potuit transferre dominium rei aliene in illos sicut dominus omnium Tum quia egyptii cum essent pessimi demerebantur priuari bonis omnibus. Tum quia egyptii tenebantur filiis israel pro mercede fruitutis Quod si aliqui filiorum israel habuerunt intentionem fraudulentam et malignam in petendo vasa et vestes: hoc non praecepit dominus sed ex propria fuit malicia secundum Rich. et concor. Guil.
¶ Secundum exemplum quia deus praecepit Abrae occidere filium suum innocen tem immolando. quod esset peccatum sed ex vi praecepti dei non fuit malum: imo iustum quia ex peccato origiali Isaac erat debitor mortis de iure et ita deus habuit au toritatem committendi Abrae super huiusmodi exactione mortis. constat autem quod vterque scilicet Abraam et Isaac meruerunt ex obdientia ergo etc
¶ Tertium exemplum. quia licet sit malum fornicari et tamen deus praecepit Ose prophete accipere forni cariam et facere filios fornicatonm. Sed tamen secundum doc. mulier illa dicitur fornicaria spiritualiter videlicet idolatra anquam fuit a propheta in vxorem accepta. aut si carna liter fuit fornicaria hoc fuit anquam accepit eam Ose in vxorem Ala illicitum fuisset eam cogno scere ex concupiscentia fornicaria.
¶ Secundo denique de malo secundum se dicendum quod deus non potest praecipere talia quia sunt ma la formaliter nec vllo modo possunt bene fieri vel bona: etiam ex vi praecepti. Sicut sunt odium dei. blasphemia: periu rium idolatria et huiusmodi. Ratio quia talia auertunt a deo. et sic de ratione eorum est deordinatio et malicia. Si ergo deus possit huiusmodi praecipere sequitur quod posset facere seipsum auto rem esse mali et per consequens se non esse deum. quia quie praecipit malum est autor mali. hoc autem est impossibile deo ergo etc.
¶ Ex quae patet defectus Fran. maro. in confla. primi dist. xvii. q. ii dicit quod deus potentia absoluta posset ordinare vt quicunque deum blasphemaret esset in charitate et saluatus. patet oppositum ex predictis. Sequitur enim quod maxme se auertens a deo per blasphemiam maxime coniungeretur deo per salutem quod implicat contradictionem. Hec Guil.
4
¶ Sed in qualibus praeceptis post deus dispensare: Respondetur secundum Guil. supra. et Bonauen. quod vt etiam Bern. lib. de dispen. et praecep. dicit quod in omnibus praeceptis secunde tabule potest deus dispen sare quia illa ordinant ad proximum diligendum Et potes contrarium praecipere speriali praecepto. Nec ex hoc sequitur quod praeciperet contraria quia tunc mandatum speciale sicut priuilegium speriale absoluit a communi lege. Sed in praeceptis prime tabule non potest deus dispensare Ratio quia ista ordinant de suam ratione in deum directe et sic eorum opposita. deordinatonm dicunt. Unde in istis non potest deus dispensare quia non potest facere quin res si in deum ordinentur et non subsint deo potentia obedi bili. Nam et si in istis deus contrarium praeciperet tunc praeciperet deus contra seipsum sed impossibile est vt deus faciat contra se quia esset negare se.
5
¶ An deus possit precipere aliquid quod non velit fieri: Respondetur secundum Guil. supra. quod vt Aug. et Chrys. dicunt duplex est dei praeceptum. Unum dicitur obligationis sicut sunt precepta decalogi et talem vult omnino vt seruetur. Aliud est praeccptum instructionis in quo deus non vult fieri illud quod praecipitur sed quid per hoc significatur. Sicut dum praecepit deus Abrae vt im molaret suum filium hoc tamen fieri nolebat sed obedientiam abrae et christi in cruce immolationem instrue re et figurare volebat. similiter quando christus praecepit leproso Matth. viii. ne cui diceret suam sanationem. similiter demoniaco Marec. vii. instruebat nos fugere va nam gloriam etc.