Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Aliud alius alter
1
ALiud alius alter Nota secundum Guil. in i. dist. iiii. quod tres isti termi habent idem principium sed diuer sos fines distincta significantes. Primo enim Aliad significat proprie diuersitatem essentie secundum Porphirium in Isago vnde hec negatur Pater est aliud a ilio in diuis
¶ Secundo Alius significat distinctionem ersone. ideo in symbolo Athanasii conceditur hec Alius pater alius filius etc. sed negatur Aliud pater: aliud filius etc Unde Aug. Arrius dixit Aliud est pater aliud filius: aliud spiritus sanctus. Si dixisset alius non aliud recte dixisset quoniam autem dicit aliud contradicit chri sto a quo audit Ego et pater vnum sumus. hec Aug. Notanter emim dicit vnum non vnus sumus Uerumtamen aliquando ratione additi. ly alius significat diuersitatem essentie vt dicendo alius deus est pater alius deus est filius etc. Et tunc negatur quia sic dicit diuersitatem in deitate Similiter ly aliud ratione additi potest significa re diuersitatem persone tantum vel suppositi puta dicendo Aliud suppositum est pater: aliud suppositum est filius. et sic conceditur quia tunc denotatur solummo do distinctio in esse suppositali Et hoc verum est. Tertio ly alter vel alterum exvi nomins significat distinctionem solum in superadditis vel in accidentalibus quia denotat alteritatem Nam alteratio est motus ad qualitates tantum. vt dicit philosophus ideo dicitur quod alter est sortes in foro et idem alter est in choro id est aliter se habens hoc et ibi.
2
¶ Circa hec nota pro theologica doctrina generali vt communiter tenent omnes doctores. Et presentim ponit Tho. in primo scrip. di. ix. q. i. art. i. quod sicut in diuinis Inuenimus tria videlicet Essentiam: personam et proprietatem. Ita his adaptantur tria genera. scilicet essentie: genus neutrum. persone autem Masculinum. proprietati vero feim etc
¶ Primo inquam essentie eo quod conseriens est tribus personis et indistincta adaptatur neutrum genus. quia neutrum genus substanti uatur. Ideoque importat substantie vel essentie vni tatem simpliciter et absolute. cum dicitur vnum est pater filio vel per consequens significat alietatem in essen tia cum dicitur in neutro genere: Aliud est pater aliud est filius: aliud est spiritus sanctus. Unde et christus dominus volens significare essentie vnitatem dixit Ego et pa ter vnum sumus. Ecce dicit vnum in neutro genere non vnus. Hic etiam ecclesia canit. Nunc sancte nobis suiritus vnum patri cum filio. non dicit vnus etc.
¶ Secundo persone eo quod est distincta et significatur vt auquis existens in natura diuina adaptatur Masculinum genus quod est genus distinctiuum et non fe mininum propter imperfectionem. Ideo Augu. dicit In trinitate non est aliud pater: aliud filius: aliud spiritus sanctus. quamuis personaliter alius sit pater alius filius alius. stus Hec ille. et sic patet
¶ Tertio proprietati quae significatur per modum forme adaptatur femininum genus. Dicendo productio: gignitio: spiratio: processio et huiusmodi. Et quoniam essentia significatur inquantum forma scilicet conmunis que dat esse diuinum personis. Nam forma dat esse rei. primo physicorum. Ideo etiam essentie adaptatur femininu genus. Ad idem. Ubi principium. §. xii.
¶ Ex dictis patet quod hec locutio Gilius est idem patri et spiritui sancto distinguenda est secundum Tho. di. xix. quia ly idem potest capi vno mo do masculie et sic falsa est quia sensus est quod filius est eadem persona cum patre. Alio modo potest capi ly idem neu¬ traliter. et sic vera est quia vnitas essentie designatur.