Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

Quod clericus apud seculares iudices accusandus non sit , Gaius Papa , [epistola ad Felicem Episcopumcap. 2.], scribit , dicens :

Caput 1

Apud secularem iudicem nullus clericus conueniatur.

Nemo umquam episcopum aut reliquos clericos apud iudicem secularem accusare presumat.

Caput 2

Nullus iudicum neque presbiterum, neque diaconum, aut clericum ullum, aut iuniores ecclesiae sine licentiapontificis per se distringat aut condempnare presumat.Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam inrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum agnoscatet emendet.]

Caput 3

De eodem.

Item Marcellinus Papa , [epist. II.] Clericum cuiuslibet ordinis absque pontificis sui permissu nullus presumat ad seculare iudicium attrahere, nec laico quemlibet clericum liceat accusare.

Caput 4

Ab eis quisque iudicandus est , quos sibi iudices elegerit.

Item ex Concilio Niceno. Iudices alii non debent esse, nisi quos ipse, qui inpetitur, elegerit, aut quos suo consensu hec sanctasedes aut eius primates auctoritate huius sanctae sedis delegauerint.

Caput 5

Ad secularia iudicia nullus clericus est pertrahendus.

Item Valentinianus , Theodosius et Archadius. Continua lege sancimus, ut nullus episcoporum uel eorum, qui ecclesiae necessitatibus seruiunt, ad iudiciasiue ordinariorum siue extraordinariorum iudicum per-trahantur. Habent illi suos iudices, nec quicquam his publicis est commune cum legibus.

Item : §. i. Constantinus presidens in sancta Sinodo, que apud Nice-nam congregata est, cum querelam quorumdamconspiceret coram se deferendam, ait: Vos a neminediiudicari potestis, quia ad Dei iudicium solius reseruamini.

Caput 6

De eodem

Item ex Concilio Matisconensi I., c. 8. Nullus clericus alium clericum ad iudicem secularem accusare, aut ad causam dicendam trahere quocumquemodo presumat, sed omne negotium clericorum aut in episcopi sui, aut presbiterorum cum archidiaconi presentiafiniatur. Quod si quis clericus hoc adinplere distulerit, si minor fuerit, uno minus de quadraginta ictus accipiat, si uero honoratior, triginta dierum inclusione mulctetur.]

Caput 7

De eodem

Item Marcellinus ep. II. ad Episc. orientales. Quecumque contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis uiris terminentur. Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus ecclesiae excludantur.]

Caput 8

Neque pro ciuili , neque pro criminali causa episcopus apud ciuilem iudicem producatur.

Item Bonifatius ad Episcopos Galliae

Nullus episcopus neque pro ciuili, neque pro criminali causa apud quemuis iudicem siue ciuilem siue militaremproducatur uel exhibeatur. Magistratus enim, qui hociubere ausus fuerit, amissione cinguli condempnationeplectetur.

Caput 9

Quilibet clericus non est in publico examinandus.

Item Siluester Papa [in Sinodo Romana, c. 14.] Testimonium clerici aduersus laicum nemo recipiat, nemo clericum quemlibet in publico examinare presumat nisi in ecclesia.

Dictum

Codicis libro I. titulo de episcopis et clericis Inperator Theodosius : Nec honore, nec legibus episcopus ad testimonium flagitetur.

§. i. Item: Episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet, nam et personahonoratur, et dignitas sacerdotis excepta confunditur .

Nouella Constitutio .

Nons flagitetur ad testimonium iureiurando sed euangeliis tantum coram positis.

§. i. Item: Sed iudexmittat ad eum ex suis ministris, ut propositis sacrosanctis euangeliis, secundum quod decet sacerdotes, dicantque nouerunt.

Caput 10

Clericus ad ciuilem iudicem, clericum producens anathema sit.

Idem. Si quis clericus accusans clericum in curiam introierit, anathema sit.

Dictum

Subaudiendum est, si publicorum iudiciorum cognitionem petierit; episcopale namque iudicium nichil obest ab inperatore postulare.

Unde in Cartaginensi Concilio VIII. legitur

Caput 11

Proprio priuetur honore publici iudicii cognitionem ab inperatore postulans.

Placuit, ut quicumque ab inperatore cognitionem publicorum iudiciorum petierit, honore proprio priuetur. Si autem episcopale iudicium ab inperatore postulauerit, nichil ei obsit.

Dictum

Sic et sequentes auctoritates intelligendae sunt, quibus clericorum causas non nisi clerici cognoscere iubentur.

Unde Gelasius Papa scribit Z ei a e Comiti :

Caput 12

A seculari iudice clericus non est audiendus.

Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum poscitur dignitate prestandum, quia Deo seruientibus beneficium negare non conuenit. Siluester atque Faustinia-nus, qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodorase obprimi conqueruntur per uiolentiam, quod dicantse ingenuos atque auctore Deo pristinae conditionisnexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum seruitutisaddici, ac per auctoritatem regiam contra leges publicas, cum clericali cingulo olim tenerentur astricti, perarchidiaconem urbis Grumentinae esse conuentos, cum constet eum, qui celestem militem pulsat, non nisi eius forumdebere sectari. Et ideo, dilectes, depensae salutationis affatu, supradictos clericos tibi conmendo, ut, si ad delegatorum iudicium eorum aduersarii uenire contempserint, sublimitatis tuae tuitione uallentur, ne quid illisaut subreptio, aut inimica legibus uiolentia necessitatis in-ponat, quia qui iudicium refugit apparet eum de iustitiadiffisum.

Caput 13

Non nisi ad episcoporum iudicium clericus deuocetur .

Idem Crispo et Sabino Episcopis. Siluester et Faustinianus ecclesiae Grumentinae clerici lacrimosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem sibi domini sui benignitate concessam heredum eius obpres-sione pulsari, sibique in clericatus offitio pene a cunabulis seruientibus, etiam manumissore uiuente, in eodemactu nichilominus constitutis, diuinis ministeriis inpendereseruitium non licere, cum, si petitionem ueritas subsequatur, contra patris et auctoris sui factum uenientibus utindignis hereditas legibus auferatur, nec eis liceat hereditatem capientibus contra auctoris sui prosilire iudicium.Et ideo, fratres karissimi, quoniam se etiam ab archidiaconopredictae ecclesiae queruntur obpressos, qui pereorum absentiam moderatoris iudicium promisit eos essesecuturos, calcatis omnibus, et que contra leges diuinas et publicas pulsatis forum suum putauit auferri, in uestro iudicio, quisquis ille est, qui clericum laces-serit, adueniat, ut ecclesiae iura, que uetusti principesassidua sanctione firmauerunt, inpetitis clericis non negentur.

Caput 14

Ante ciuilem iudicem sacerdotes non accusentur.

Item Alexander omnibus orthodoxis , per diuersas prouin-cias Christo Domino famulantibus, [ep. I. c. i.] Relatum est ad huius sanctae et apostolicaesedis apicem, cui summarum dispositiones causarum etomnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput, ipso dicente: , , Tu es Petrus, et superhanc petram edificabo ecclesiam meam, “ quod quidam emuliChristi, eiusque sanctae ecclesiae insidiatores, sacerdotes Dei ad iudices publicos accusare presumant, cummagis apostolus Christianorum causas ad ecclesias deferriet ibidem terminari precipiat. Taliter preuaricantes pre-uaricauerunt in Deum suum, et non obediunt preceptis eius.

Caput 15

Actor forum rei sequatur.

Item Pelagius Benegesto Defensori Experientiae tuae presenti auctoritate mandamus, ut in causis, in quibus quelibet ecclesiastici offitii persona locopetitoris existit quemquam laicum pulsatura, apud suae prouinciae iudicem suas proponere non deserat actiones. In his uero negotiis, in quibus ecclesiastici offitiipersona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo adepiscopi uel presbiterorum, in loco, ubi questio uertitur, constitutorum, occurrat indifferentur examen.

Caput 16

De eodem.

Idem Sergio Cancellario. Si quisquam clericus, siue inferioris siue potioris gradus, petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi quam apud prouinciaeiudicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autemlaicus clericum cuiuscumque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum iudicium in eadem ciuitate uel territorio constitutorum proponat eas, quas se existimat habere, actiones. Quem ordinem legibus per omnia conuenientem atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, que precipit actorem forum semper sequi pulsati. Clericisuero pulsatis in episcopali iudicio forum conpetere, principalium quoque sanctionum designat auctoritas.

Item in Concilio Agat en si [c. 32.] legitur.

Caput 17

Episcopo non permittente apud secularem iudicem clericus pulsari non debet.

Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare; sed, si pulsatus fuerit, non respondeat uel proponat, nec audeat criminalen egotium in iudicio seculari proponere.

Caput 18

Clericus suo inobediens episcopo depositus curiae tradatur.

Item Pius Papa , [epist. II.] Si quis sacerdotum uel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut ei insidias parauerit, aut contumeliam, aut calumpniam, uel conuicia intulerit, et conuinci potuerit, mox depositus curiae tradatur, et recipiat quod inique gessit.

Caput XIX

Principalis coherceat auctoritas qui plebem inuasam deserere noluerit.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 38.] Petimus, ut dignemini dare fiduciam, qua necessitate ipsa cogente liberum nobis sit rectorem prouinciae secundum statuta gloriosissimorum principum aduersusillum adire, qui plebem, quam inuaserat, usque hodieconmonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquerecontempnit, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestraeacquiescere noluerit et emendare illicitum, auctoritateiudiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit:Seruata forma disciplinae non existimabitur inpetitus, si 189 e uestra karitate modeste conuentus recedere detrecta-uerit, cum fuerit suo contemptu et contumacia facienteiudiciaria auctoritate conuentus. Honoratus et Urbanusepiscopi dixerunt: Hoc ergo s omnibus placet.

Caput 20

A principibus corrigantur quos ecclesia corrigere non ualet.

Item Gregorius. Istud est, quod a uobis poposcimus et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat, et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare presumpsit, canonum uindictae subiaceat.

Caput 21

Proprium gradum amittant clerici coniurantes uel conspirantes.

Item in Concilio Calcedonensi , [c. 18.] Coniurationum et conspirationum crimen, quod apud Grecos dicitur fratria, publicis etiam legibus certumest penitus inhiberi. Hoc multo magis in sancta Deiecclesia ne fiat conuenit abdicari. Si qui uero clerici seu monachi inuenti fuerint coniurantes aut conspirantes, autfratrias uel factiones conponentes aliquas suis episcopisaut aliis, omnimodo cadant de proprio gradu.

Caput 22

Clerici conspirantes proprio gradu amisso retrudantur in carcerem; ceteri excommunicentur.

Item Calix tus Papa [Episcopis Galliae, epist. II.] Conspirationum crimina uestris in partibus' uigereaudiuimus, et, plebes contra episcopos suos conspirarenobis mandatum est; cuius criminis astutia non soluminter Christianos abhominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco huius criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam seculi dam-pnant leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis. Antecessores uero nostri cumlurima turba episcoporum, quicumque eorum in sacerdotalionore sunt positi aut existunt clerici, honore, quoutuntur, carere preceperunt; ceteros uero communionepriuari et ab ecclesia extorres fieri iusserunt, omnesquesimul utriusque ordinis uiros infames esse censuerunt, etnon solum facientes, sed et eis consentientes.

Caput 23

Clerici aut monachi coniur antes proprio priuentur honore.

Item ex Concilio Calcedonensi, [c. 18.] Si qui clerici uel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis autclericis, gradu proprio penitus abiciantur.

Caput 24

De eodem.

Item ex Concilio Tolletano Si clerici aut monachi inuenti fuerint conspirantes, aut per coniurationem calumpniam machinantes episcopis uel clericis, proprium amittant gradum.

Caput 25

De eodem

Item ex Concilio Aurelianensi [III. c. 2i.] Si qui clericorum (ut nuper in multis locis per superbiam diabolo instigante actum fuisse perpatuit)rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedentecollegerint, aut sacramenta inter se data, aut cartulamconscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus presumptio labetur; sed res detecta, cum in sinodumuentum fuerit, in presumptores iuxta personam et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collectifuerint, uindicetur, quia sicut karitas ex preceptis diuiniscorde, non cartulae conscriptione uel coniuratione s estexhibenda, ita que supra sacras admittuntur scripturasauctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.

Caput 26

Inter clericos et laicos causae exortae ah episcopis audiantur.

Item Innocentius Papa [ad Victricium Rothomagensem, epist. II. cap. 3.] Si que causae uel contentiones inter clericos et laicos tam superioris ordinis quam etiam inferiorisfuerint exortae, placuit, ut secundum sinodum Nicenamcongregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iudicium terminetur.

Dictum

Cum ergo his omnibus auctoritatibus clerici ante ciuilem iudicem denegentur producendi, cum (nisi prius depositi, uel nudati fuerint) curiae non sunt representandi , patet, quod ad secularia iudicia clerici non sunt pertrahendi.

§. i. His ita respondetur: Clerici ex offitio sunt subpositi episcopo, ex possessionibus prediorum inperatori suntobnoxii. Ab episcopo unctionem, decimationes et primitias accipiunt; ab inperatore uero prediorum possessiones nanciscuntur. Unde Augustinus ait super Iohannem : „ Quo iure uillasdefendis ? diuino, an humano etc.? Require in principio, ubi differentia designatur inter ius naturae et ius constitutionis. Quia ergo ut predia possideantur inperiali legefactum est, patet, quod clerici ex prediorum possessionibus inperatori sunt obnoxii.

Caput 27

Inperatori tributum denegare ecclesia non debet.

Item Ambrosius contra Auxentium , [in oratione de tradendis basilicis.]

Si tributum petit inperator, non negamus: agri ecclesiae soluant tributum. Si agros desiderat inperator, potestatem habet uendicandorum. Tollat eos, silibitum est: inperatori non dono, sed non nego.

Caput 28

Potestatibus tributa non sunt deneganda.

Idem [in commentariis ad c. 5. Lucae lib. IV. c. penult.] Magnum quidem est et spiritale documentum, quo Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regisputet esse soluendam. Si enim censum Filius Dei soluit, quis tu tantus es, qui non putas esse soluendum?

Dictum

Item Apostolus: "Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.“ Item Petrus Apostolus generaliter fidelibus omnibus scribit: "Estote subditi dominis uestris siue regi, quasi precellenti, siue ducibus, tanquamab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uerohonorum.“

Caput 29

De secularibus negotiis episcopus cognoscere non debet.

Item ex epist. [I.] Clementis [ad Iacobum fratrem Domini]. Te quidem oportet inreprehensibiliter uiuere, et summo studio niti, ut omnes uitae huius occupationes abicias:ne fideiussor existas, ne aduocatus litium fias, neue inulla aliqua occupatione prorsus inueniaris mundialis negotii occasione perplexus. Neque enim iudicem nequecognitorem secularium negotiorum hodie te ordinare uult Christus, ne prefocatus presentibus hominum ctlris non possis uerbo Dei uacare Hec ergo opera, que minustibi congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici, et te nemo occupet ab his studiis, per que salus hominibus datur.

Caput 30

In his, que ad communis uitae usum pertinent, laici sibi inuicem operam dent.

Item ex eodem. Sicut enim inpietatis crimen est tibi, o Clemens, neglectis uerbi Dei studiis sollicitudines seculares suscipere, ita unicuique laicorum peccatum est, nisi inuicem sibi etiam in his, que ad communis usum uitae pertinent, operam fideliter dederint. Te uero securum facere ex his, quibus non debes instare, omnes communiterelaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelli-gunt, per diacones edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiaesollicitudines relinquant.

Dictum

Ex his omnibus datur intelligi, quod in ciuili causa clericus ante ciuilem iudicem est conueniendus. Sicut enimecclesiasticarum legum ecclesiasticus iudex est administrator, itaet ciuilium non nisi ciuilis debet esse executor. Sicut enim illesolus habet ius interpretandi canones, qui habet potestatem condendi eos, ita ille solus legum ciuilium debet esse interpres, quieis ius et auctoritatem inpertit. In criminali uero causa nonnisi ante episcopum clericus examinandus est. Et hoc est illud, quod legibus et canonibus supra diffinitum est, ut in criminaliuidelicet causa ante ciuilem iudicem nullus clericus producatur, nisi forte cum consensu episcopi sui ; ueluti, quando incorrigibilesinueniuntur , tunc detracto eis offitio curiae tradendi sunt.

Unde Fabianus Papa ait [ep. II. Episc. orientalibus]:

Caput 31

Qui episcopo insidiatur semotus a clero curiae tradatur.

Statuimus, ut, si quis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator extiterit, mox ante examinatum iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus uitaesuae deseruiat, et infamis absque ulla spe restitutionis permaneat.

Dictum

Quia ergo iste non in criminali, sed in ciuili causa clericum ante ciuilem iudicem produxit, non est iudicandus transgressor canonum, nec est dicendus pertraxisse reum adiudicem non suum, quia de ciuili causa non nisi ciuilis iudex cognoscere debet.

§. i. Econtra ea, que in actoris defensione dicta sunt, uerisimilia quidem uidentur, sed pondere carent.Sacris enim canonibus et forensibus legibus tam in ciuili quamin criminali causa clericus ad ciuilem iudicem pertrahendusnegatur.

Unde in epist [I.] Clementis [ad Iacobum] legitur :

Caput 32

Apud presbiteros iudicentur fratres.

Si qui ex fratribus negotia habeant inter se, apud cognitores seculi non iudicentur, sed apud presbiteros ecclesiae quicquid illud est dirimatur.

Caput 33

Nullus clericus propter aliquam causam intret curiam.

Item Siluester Papa [in epilogo Concilii Romani] Nullus clericus, uel presbiter uel diaconus, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante ciuilemiudicem causam dicere suam presumat.

Caput 34

Ecclesiasticum, non forense iudicium penitens expetat.

Item Leo Papa [ad Rusticum, epist. XC. al. XCII. c. 9.] Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Sea illicitorumueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere, dicente Apostolo : „Omnia michi licent, sed nonomnia expediunt/ Unde si quis penitens habetcausam, quam negligere forte non debeat, melius expetet ecclesiasticum quam forense iudicium.

Dictum

Non ait propter criminalem tantum, sed generaliter propter quamlibet, tam ciuilem quam criminalem intelligens.

Item Theodosius Inperator:

Caput XXXV

Cuicumque liceat sacrosanctae sedis antistitis iudicium eligere.

Quicumque litem habens, siue petitor fuerit, uel in initio litis uel decursis temporum curriculis, siue cumnegotium peroratur, siue cum iam ceperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.

Caput 36

Idem. Omnes itaque causae, que pretorio uel ciuili iure tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuostabilitatis iure firmentur, nec ulterius liceat retractari negocium, quod episcoporum sententia deciderit.Testimonium etiam, ab uno licet episcopo perhibitum, omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium ‘episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud enim ueritatis auctoritate firmatum, illudincorruptum habeatur, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae fuerit prolatum. Hoc nos edictosalubri firmamus, et perpetua lege tenendum esse censemus s.

Dictum

Hec si quis antiquata contendat, quia in Iustiniani codice non inueniuntur inserta , per Karolumrenouata cognoscat, qui in suis Capitularibus, [ 1 . VI. c. 281., ] aitinter cetera :

Caput 37

„Volumus atque precipimus, ut omnes nostrae ditioni subiecti tam Romani quam Franci, Alemanni, Bawari, Saxo-nes, Toringi, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi, Guascones, Beneuentani, Gothi, Hispani, ceterique omnes nobis subiectis quocumque uideantur legis uinculo stricti uel consuetudinario conexi more , hanc sententiam , quam exsexto decimo Theodosii inperatoris libro , capitulo uidelicetundecimo , ac? interrogata Ablauii ducis , awam Hiiset omnibus per scripturam misimus, et 38 nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum s, posuimus , cuncti perpetua teneant , zd es; Quicumque litem habens , siue ' petitor fuerit , ec. w supra.

Item Gregorius [lib. XI. epist. 54.] I oh anni defensori eunti in Yspaniam ammonendo efcV:

Caput 38

Presbiter apud episcopum tantum iudicari debet.

De persona presbiteri hoc attendendum est, siquam causam habuerit, non ab alio teneri, sed episcopusipsius adiri debuit, sicut nouellarum constitutiomanifestat, que ita loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus, ac reuerentissimis episcopis et clericis acmonachis: „Inp. Augustus IustinianusPetro gloriosissimoprefecto pretorio cap. LIII. s. Si quis contraaliquem clericum aut monachum, aut diaconissam, autmonastriam, aut assistriam habet aliquam actionem, doceat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subiaceat. Ille uero causam inter eos diiudicet.Et si quidem utraque pars his, que iudicata sunt, nonadquieuerit, iubemus per loci iudicem executioniperfecte contradi.“

§. 1. Ne uero obiciatur, quiahoc de clerico loquitur, non de presbitero, sciendum est, quia superius in eadem constitutione lib. L. cap. i.legitur appellatione clericorum etiam presbiteros etdiacones contineri. Verba autem legis ista sunt: „Presbiteros autem et diaconos, et p lectores et cantores, quos omnes clericos appellamus, “ et reliqua.

Caput 39

Clericus clericum ad publica iudicia non pertrahat.

Item Gregorius [lib. IX. epist. 32.] Romano , Defensori Siciliae . Peruenit ad nos, quod si quis contra quoslibet clericos causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos tuo facias iudicio exhiberi. Quod si ita est, ualdeesse constat incongruum. Sed hac tibi auctoritate precipimus, ut hoc denuo facere non presumas; sed si quiscontra quemlibet clericum causam habuerit, episcopumipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab ipsoiudices deputentur, aut si fortasse ad arbitros eundumest, partes ad eligendum1 iudices ab ipso executio deputata conpellat. Si quis uero clericus uel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes, ut intereos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudiceseligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio nonseruatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus illes ordo custodiri debuit, confundatur? et cetera .

Caput 40

A laicis iudicibus clerici non sunt obprimendi. Idem Ianuario, Episc. Karalitano, [lib. III. epist. 26.]

Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Quiriaci abbatis relatione cognouimus eo quod in insula Sardinia sacerdotes a laicis iudicibus obprimantur, et fraternitatem tuam ministri tui despiciant, dumque solum simplicitatia uobis studetur, quantum uidemus disciplina negligitur.

Caput 41

Sacerdotes a regibus sunt honorandi , non iudicandi.

Item Gregorius Mauricio [Imperatori, lib. IV. ep. 31.] Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cuius serui sunt, ita eis dominetur, ut etiamdebitam reuerentiam inpendat. Nam in diuinis eloquiissacerdotes aliquando Dii, aliquando angeli uocantur. Namet ad Moysen de eo, qui ad iuramentum deducendusest, dicitur: „Applica illum ad Deos, “ uidelicet ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: „Diis non detrahes, “scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: „Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt exore eius, quia angelus Domini exercituum est.“ Quid igi-t445d mirum, si illos uestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut Deos ipse etiam appellat Deus?

§. 1. Ecclesiasticaquoque testatur ystoria, quia cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contraepiscopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos conuocans, in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit, dicens: Ite, et inter uos causas uestras disponite, quia dignum non est ut noss iudicemus Deos. Inqua sententia sibi magis ex humilitate, quam illisaliquid prestitit ex reuerentia inpensa. Ante eumquippe pagani in republica principes fuerunt, qui uerumDeum nescientes deos ligneos et lapideos colebant, et tameneorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid igitur mirum, si Christianus inperator ueri Dei sacerdotes honoret dum pagani, ut prediximus, principes honorem inpendere eorum sacerdotibus nouerunt, qui ligneis Diis et lapideis seruiebant?

§. 2. Hoc ergo nontantum specialiter, quantum generaliter pro omnibus asserimus sacerdotibus, quoniam adhuc nescimus quis in terribiliDei iudicio qualis futurus sit. Etenim Paulus egregius Predicator dicit? „ Nolite ante tempus iudicare, quoadus- q472 n ueniat Dominus, “ et reliqua. Nam sunt multa, que de iudicio illius ignorant homines, quia fortasse queuos laudatis ille reprehendit, et que uos reprehenditisille laudabit.

Caput 42

Qua pena feriatur clericus clericum ad secularia iudicia pertrahens.

Item ex Concilio Mileuitano Inolita presumptio usque adeo illicitis ausibus aditumpatefecit, ut clerici clericos, relicto suo pontifice, adiudicia publica pertrahant. Proinde statuimus ut hocde cetero non presumatur. Si quis hoc presumpseritfacere, conuentus et causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.

Caput 43

Clericus apud ciuilem iudicem indicari non debet.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 9.] Placuit, ut quisquis episcoporum, presbiterorum etdiaconorum, seu clericorum, cum in ecclesia ei crimen fueritintentum, uel ciuilis causa fuerit conmota, si derelictoecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsiro ipso fuerit lata sententia, locum suum amittat. Etoc in criminali actione. In ciuili uero perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos iudices inique de ecclesiae consortio iudicat qui deuniuersa ecclesia male sentiendo de iudicio seculari poscitauxilium, cum priuatorum etiam causas Apostolus adecclesiam deferri atque ibi determinari precipiat.

Caput 44

Clericus non accusetur , nisi ante ecclesiasticum iudicem.

Item ex eodem De diuersis ordinibus ecclesiae seruientibus si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit iudicium ecclesiasticum, debet periclitari.

Caput 45

Qm cum clerico litigium habet episcopum ipsius adeat.

Item constitutio LXXIV. c. i. Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cuius iudicio clericus subpositus est. Ille autem sine dampno et sinedilatione conpetentem finem liti inpositurus est. Sin autemnoluerit episcopus litem dirimere, tunc ad ciuiles iudices disceptatio causae perueniat. Ubi autem dirimere episcopus uult, sine scriptura omnia procedant, et diffinitiua sententia ab eo sine scripturisferatur

§. 1. Quod si de criminali+ causa litigiumemerserit, tunc conpetentes interpellati, consentaneumlegibus terminum causae inponant, ita tamen, ut disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat, a litiscontestatione numerandumff.

[§. 2.] In criminalibus uero causis numquam sine scriptura procedere debet.]

Non autem aliter puniatur clericus, nisi obnoxius repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo uel clericatus honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc secundum canones ab episcopo suo causae examinatio et pena procedat, nullam communionem aliis iudicibus in huiusmodi causis habentibus.

Caput 46

Clericus aduersus clericum negotium habens secularia iudicia non exerceat.

Item ex Concilio Calcedonensi , [c. 9.] Si clericus aduersus clericum habet negotium, non relinquat suum episcopum et ad secularia iudicia concurrat, sed prius negocium agitetur apud episcopum proprium; uel certe si fuerit negocium ipsius episcopi, apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negocium. Si quis uero contra hoc fecerit, canonum subiaceat correctionibus.

§. 1. Et si clericus aduersus suum seu534« alium episcopum habeat causam, apud audientiam sinodi prouinciae conqueratur.

§. 2. Si uero contraipsius prouinciae metropolitanum episcopum episcopussiue clericus habeat controuersiam, pergat ad ipsiusdiocesis primates, aut certe ad Constantinopolitanae ciuitatis regiae sedem, ut eorum ibi negotium terminetur.

Caput 47

Item ex Concilio Agatensi, c. 32. Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat, nec proponat, nec audeat criminalenegotium in iudicio seculari proponere.]

Dictum

Ex his omnibus datur intelligi, quod clericus ad publica iudicia nec in ciuili, nec in criminali causa est producendus, nisi forte ciuilem causam episcopus decidere noluerit, uel incriminali sui honoris cingulo eum nudauerit.

§. 1. Illud autemquod in epistola Clementis dictum est: , , Non cognitorem secularium negotiorum te uult Deus esse, ex episcopali unctioneintelligendum est. Non enim in episcopum ungitur, ut cognitorsecularium negotiorum resideat, sed ut procurator animarum etdistributor spiritualium existat. Prohibetur ergo secularibus negotiis occupari, non ad tempus sequester fieri. Vel seculariaiudicia non de rebus secularibus sed secularium uirorum intelli-genda sunt. Iudicia de rebus secularibus secularia appellantur iuxta illud Apostoli ; , , Secularia igitur iudicia si habueritiscontemptibiles qui sunt in ecclesia constituiteIudicia uero secularium secularia appellantur in epistola Clementis, quod exsubsequentibus datur intelligi, cum dicitur : „Hec opera, que tibiminus congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici. “ Prohibentur ergo Clerici a cognitione negotiorum seculariumuirorum, non secularium causarum. Negotia quippe clericorum, siue criminalia siue ciuilia fuerint, non nisi apud ecclesiasticum iudicem uentilanda sunt.

Unde Adrianus Papa m 7 [c. 35.]

Caput 48

Non nisi in foro suo clericus audiatur.

Clericus siue laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non alibi quam in foro suo prouocatus audiatur.

Caput 49

De eodem.

Idem [ibidem c. 40.] In clericorum causa huiusmodi forma seruetur, utnequaquam eorum sententia non a suo iudice dictaconstringat.

Dictum

Pes uero in litigio posita ante legitimum cognitionis euentum in nullam omnino debet transferri personam.

Unde Gelasius Papa Quingesio Episcopo:

Caput 50

In nullam personam transferatur res in litigio posita ante cognitionis euentum.

Quia res in litigio posita in nullam transferri potestomnino personam, donec legitimae cognitionis euentu, cuipotius debeatur, iudiciaria disceptatione possit agnosci, exeadem re quispiam non sinatur exigere pensiones, sed ineodem statu re eadem posita, in quo uidetur (sicut dictumest) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse con-petere, iuridico pulset examine, preiudiciis omnibus indesubmotis.

PrevBack to TopNext