Text List

Distinctio 55

DISTINCTIO LV.

Dictum

Corpore uero uitiati similiter a sacris offitiisprohibentur.

Unde GeIasius Papa [Episcopis per Lucaniam etBrutios constitutis, epist. I. c. 2. et 3.] scribit, dicens:

Caput 1

Qui de monasterialibus disciplinis ad clericale munus accedit et de laicis, anteacta eius uita examinetur.

Priscis igitur pro sua reuerentia manentibus institutis, (que, ubi nulla rerum uel temporum perurget angustia, regulariter conuenit custodiri), quia eatenus ecclesiae, uel cunctis uel sufficientibus priuatae sunt ministeriis, ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera subplere non ualeant, concedimus s, ut, si quis monasterialibus disciplinis eruditus ad clericale munus accedit, etiam de laicis, anteacta eius uita requiratur,§. i. ne sit aliquo facinore infectus, uel illitteratus, uel bigamus, uel ab adolescentia sortitus, uel corpore uitiatus,uel seruilis uel originariae condicionis, uel curiae uel publicarum nexibus rerum inplicatus, uel publica penitencia notatus, uel nulla congruentis temporis expectatione discussus.

Caput 2

Annuae suspensioni subiaceat, qui preter canonum formam aliquem ordinat.

Item ex Concilio Areiatensi IV. [c. 3.] Nullus penitentem, nullus digamum, nullus uidua-rum maritos in predictis honoribus audeat ordinare. Et licet hec iam prope omnium canonum instituta contineant, tamen ne cuicumque sacerdotum supplicantium (sicut iam diximus) inportunitas uel suggestio iniquasubripiat, necesse fuit, ut nunc seueriorem regulam sibiuelint Domini sacerdotes inponere. Et ideo, quicumque abhac die contra ea, que superius conprehensa sunt, clericumordinare presumpserit, ab ea die, qua hoc ei potueritapprobari, anno integro missas cantare non presumat.Ouam rem si quis obseruare noluerit, et contra constitutum fratrum faciens missas celebrare presumpserit, ecclesiae communione priuetur, et ab omnium fratrum communione se nouerit alienum, quia dignum est, ut seueri-tatem ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui salubriter s asanctis Patribus instituta obseruare contempnit.

Caput 3

Non ordinentur penilentes, uel inscii litterarum.

Item Ylarius Papa [ex Concilio Romano ab ipso habito, cap. 3.] Penitentes uel inscii litterarum, aut aliqua membrorum dampna perpessi, ad sacros ordines aspirare non audeant. Quisquis autem talium consecrator extiterit,factum suum ipse dissoluet.

Dictum

Corpore autem uitiati intelliguntur non casu, sed propria uoluntate abscisi.

Unde in canonibus Apostolorum, [c. 22. et 23.] legitur:

Caput 4

Qui semetipsum abscidit, non ordinetur.

Si quis abscidit semetipsum, (id est, si quis amputauerit sibi uirilia), non fiat clericus, quia suus est homicida, et Dei condicionis inimicus.

§. 1. Si quis, cum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino dampnetur,quia suus est homicida.

Caput 5

Non producantur ad clerum, qui se ipsos abscidunt.

Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 7.] Hii, qui se carnali uicio repugnare nescientes abscidunt, ad clerum peruenire non possunt.

Item Innocentius scribit Felici Nuceriano Episcopo [epist. IV. cap. i.]:

Caput 6

Non est ordinandus, qui partem digiti sui uolens abscidit.

Qui partem cuiuslibet digiti sibi ipsi uolens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui uero casu aliquo contigerit, dum aut operi rustico curam in-pendit, aut aliquid faciens se non sponte percutit, hoscanones precipiunt et clericos fieri, et, si in clero reperti fuerint, non abici. In illis enim uoluntas estiudicata, que sibi ausa fuerit ferrum inicere; inistis uero casus ueniam meruit.

Dictum

Similiter intelligendum est de his, qui per languorem a medicis secantur, aut a barbaris absciduntur, aut a dominis castrantur.

Unde in Niceno Concilio, [c. 1.] legitur :

Caput 7

Qui per languorem a medicis dissecatur, ad clerum ualet admitti.

Si quis a medicis propter languorem desectus est aut a barbaris abscisus , hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc in? clero constitutum abstineri conueniet, et deinceps nullum talium debere promoueri. Sicut autem hoc claret, quod de his, qui hanc rem affectant audentque semet ipsos abscidere dictum sit, sic eos, quos aut barbari, aut domini castrauerunt, inueniuntur autem s alias dignissimi, tales ad clerum suscipit ecclesia.

Caput 8

Licite ordinetur episcopus, qui per hominum insidias eunuchizatur.

Item ex canone Apostolorum [21.] Eunuchus, si per insidias hominum factus est, uel si in persecutione eius sunt amputata uirilia, uel si ita natus est, et est dignus, fiat episcopus.

Caput 9

Non excluduntur a clero, qui a medicis, uel a barbaris,.uel a dominis suis exsecantur.

Item ex Concilio Martini Papae. Si quis pro egritudine naturalia a medicis secta habuerit, similiter et qui a barbaris aut a dominis suis castrati fuerint, et moribus digni inueniuntur, hos canon admittit ad clerum promoueri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae sed per abscissionem a Deo plasmati corporis, existimat, posse a secarnales concupiscentias amputari, et ideo s se castrauerit,non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus offitium. Quod si iam ante fuerit promotus ad clerum, prohibitusa suo ministerio deponatur.

Caput 10

Non prohibetur a sacris ordinibus, qui medicorumincisione claudus efficitur.

Item ex Concilio Ilerdensi. Si quis in infirmitate positus clericus in medicorum incisione claudus efficitur, promoueri ad sacros ordines eum non denegamus.

Caput 11

Non prohibetur a clero, qui digitum casusibi abscidit.

Item Stephanus Roberto Metensi Episcopo. Lator presentium, Flauinus scilicet clericus, ad sanctam sedem apostolicam ueniens, detulit a te directam nobis epistolam, qua indagare studuisti, eum a Normannisnuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscisum, sciscitaris, si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem ualeat promoueri, an non. Quod et nos reperientes,quia sollertia tua, magis super hoc sollicita, a sede apostolica doceri flagitat, normam iusticiae semper sequi desideramus studium tuae sanctitatis merito collaudamus,reuerentiam tuam scire uolentes, quoniam si ita est, quod a Normannis digitum ipsum habeat abscisum, aa pro-mouendum (si alias dignus fuerit) nil ei nocebit, eo quodquid de his, qui a dominis, uel a medicis, siue a paganis non sponte tale quid patiuntur, sacri censeant canones, dilectionem tuam latere non credimus.

Caput 12

Tempore sinceritatis dignitas accepta sequenti debilitate non amittatur.

Item Gelasius Papa Palladio Episcopo. Precepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina, sicut non paciuntur uenire ad sacerdotium debiles corpore,ita si quis in eo fuerit constitutus actu, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae sinceritatis accepit.

§. 1. Stephanus siquidem presbiterpetitorio nobis defleuit oblato, quod habetur in subditis,olim sibi et ante annos plurimos collatam presbiterii dignitatem, quam reuera inmaculati corporis iudicio suscepisset; sed nuper propter prouinciae uastitatem (quam Thusciae preomnibus barbarorum diuersa sectantium,et ambiguitas inuexit animorum), dum inminentes gladioseuadere fugae presidio niteretur, acutis sudibus occurrentia sibi septa transsiliens, inferiores partes corporis inseruissesuggessit, que uix adhibita curatione biennio potuissetabstergi. Et ideo, frater karrissime, supradicto locum suum dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta misteria, sicut consueuit, exerceat. Nec enim conuenit ob hoc auferri ante susceptum ordinem, in quo postmodum in inualitudinecorporis casu probatur faciente prolapsus.

Dictum

Hoc autem non de omnibus membris intelligendum est. Qui enim oculum casu amiserit, licet desituoluntas, tamen sacerdotium adipisci non potest.

Unde Pelagius scribit Rufino Episcopo.

Caput 13

Non sunt prestanda iura sacerdotii, cui oculus est erutus.

Si euangelica admonitio iracundiam nec usque ad uerbum furentem prosilire permittit, ne, si Racha fratri suo quis dixerit, reus sit gehennae ignis: quali putamus pena plectendum esse, qui non solum pugno inpie percussit hominem in Leuitici offitii ministerio seruientem, sed quasi non sufficeret ad cedem manus, ita (instigante se diabolo) raptus ad iracundiam est, Mt fuste non solum percuteret, sed etiam erueret oculum fratris? Et quamuis huiusmodi excessus grauiori esset pena plectendus, bene tamen fraternitas tua fecit ab offitio eum presbiterii remouere. Hoc tamen sollicitudinis tuae sit, ut locum et iam penitenciae constituas, et in aliquo eum monasterio retrudas, laica sibi tantum communione concessa. In loco autem illius alium te necesse est ordinare presbiterum, nam illi, cui erutus est oculus, non possunt iuxta canones sacerdotii iura concedi. Neque enim aliquid ei prodest,quod oculum inuitus amisit, cum nec uolens quisquam oculum amisisse credendus est, nec sacratissimos canones aliquem casum in amissione oculi, ei qui ad sacerdotium adipiscendum non inpediret, suis excepisse regulis inuenimus; sed hoc tantummodo ad prohibitionem fecisse uidemus, uts qui caret oculo, sacerdotii offitium adipisci non possit. Sed nec illi ullatenus quasi inconpensatione iniuriae sacratus ordo concedi poterit, qui ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam prouocare, ut ille et offitium, in quo erat, amitteret, et iste pro-uectus sui perderet facultatem.

PrevBack to TopNext