Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Quod autem sortes exquirere peccatum non sit, exemplis et auctoritatibus probatur. Cum enim Achan, deanathemate furtim subripuisset, et ob eius peccatum populus cesusapud Ain hostibus terga dedisset, precepit Dominus Iosue, utsortibus exquireret, quo peccante populus in manibus hostium cadere meruerat. Iosue preceptum accipiens misit sortes, primum super tribus, deinde super familias, demum super personas, et sorsita cecidit super Achan. Saul quoque, cum pugnans contra Phi-listeos iurasset, se interfecturum quicumque de populo ante solisoccasum comederet, sorte deprehendit lonathan filium suum meiComedisse, quod sceptro acceperat, quem cum morti tradere uellet, populo supplicante reuocauit sentenciam. Ionas quoque, cuma facie Domini fugeret, a nautis sorte deprehensus in mari deiectus, et a ceto est absorptus. De Zacharia etiam legitur, quod sorte exiit, ut incensum poneret. Matthias uero similiter a B. Petro sorte in apostolatum et Iudae successor eligitur.Quod ergo tantorum exemplis probatur, patet malum non esse.Unde et Augustinus ait in lib. Psalmorum, [in Psal. XXX, concione 2. ad uersic. In manibus tuis sortes];
Dictum
His ita respondetur: Ante, quam euangelium claresceret, multa permittebantur, que tempore per-;fectioris disciplinae penitus eliminata sunt. Copula namquesacerdotalis uel consanguineorum nec legali, nec euangelica, uelapostolica auctoritate prohibetur, ecclesiastica tamen lege penitusinterdicitur. Sic et sortibus nichil mali inesse monstratur , prohibetur tamen fidelibus, ne sub hac specie diuinationis ad antiquos ydolatriae cultus redirent. Unde quibusdam constellationes et futurorum signa custodientibus Apostolus ait : Diesobseruatis, et menses, et tempora, et annos. Unde timeo, ne fortesine causa laborauerim in uobisP Sic et astronomia, seu et astrologia apud catholicos in dissuetudinem abiit, quia, dum propria curiositate his nimis erant intenti, minus uacabant his, quesaluti animarum erant accommodata .
Caput 3
Ad secularia negocia diuina oracula non sunt conuertenda.
Augustinus ad iniquisitiones Ianuarii , [epist. CXIX.] Hii, qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut id pocius faciant, quam ad demonia consulenda concurrant, tamen ista michi displicet consuetudo, ad negocia secularia et ad uitae huius uanitatemdiuina oracula uelle conuertere.
Caput 4
Exemplo Matthiae uel Ionae non est sortibus indifferenter credendum.
Item Beda super Actus Apostolorum , [ad c. i.] Non exemplo Matthiae, uel quod Ionas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cumpriuilegia singulorum (ut Ieronimus ait) conmunem legemfacere omnino non possint.
Caput 5
Non sunt obseruanda que a diuinis preripiuntur, quamuis ea contingant, que ab eis prenunciantur.
Caput 6
Instituciones hominum que sint supersticiosae uel non.
Idem in l. [II.] de doctrina Christiana , [c. 19. et 20. et 21.] "Illud, quod est secundum institutiones hominum, partim supersticiosum est, partim non est supersticiosum.Superstitiosum est quicquid institutum est ab hominibus ad facienda ydola et colenda pertinens, uel ad colendam sicut Deum creaturam, partemue ullam creaturae, uel ad consultationes et pacta quedam significationum cum dejnonibus placita atque federata, qualia sunt molimina magicarum artium, que quidam conmemorare pocius quam docere solent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiori uanitate, aruspicum et augurum libri".
§. 1. "Ad hoc etiam genus pertinent omnes ligaturae atque remedia, que medicorum quoque disciplina condempnat, siue in precantationi-bus, siue in quibusdam notis, quas karacteres uocant, siue in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis, uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationemcorporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut manifestas, que eminentiori nomine uocant physicam, ut quasi non superstitionem inplicare, sed naturae prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summosingularum aurium, aut de struthionum ossibus ansulaein digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dexteramanu pollicem teneas. His adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iun-ctim ambulantibus amicis lapis s, aut puer medius interuenerit."
§. 2. "Hinc etiam sunt illa, limen calcare, cumante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum secalciat, sternutauerit; redire ad domum, si procedensoffenderit; uel si uestis a soricibus roditur."
§. 3. "Neque ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi sunt, qui olim genethliaci propter naturalium considerationes dierum, nunc autem p mathematici uocantur. Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consecuntur, et aliquando peruestigant, tamen quod inde conantur uel actiones nostras, uelactionum euenta producere, nimis errant."
§. 4. "Hoc autem genus fornicationis animae salubriter diuina auctoritas non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed , , etiamsi dixerint uobis, “ inquit, „ et ita euenerit, ne credatis eis.“ Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli uera pronunciauit, propterea talia sacrilegia, quibus illa imago presentataest, minus execranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum femina uentriloqua uerum testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit spiritui illi, ac non pocius feminam illius demonii correctioney atque exclusione mundauit."
Caput 7
Non est uita , sed mors inquisitio uel curatio, que a diuinis uel magis expetitur.
Idem in lib. de ciuitate Defi. Qui sine Saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia estimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed eger, non prudens, sed stultus in egritudine assidua laborabit, et in cecitate noxia stultus et demens permanebit. Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, que a diuinis et magis, uel ab ipsis demoniis in ydolorum cultura expetitur, mors pocius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad eternam perdicionem tendunt, Psalmista dicente: „Omnes dii gentium demoniasunt, “ qui per deceptos homines alios decipere cottidegestiunt, ut perdicionis suae faciant eos esse participes. Itaque hec uanitas magicarum artium ex traditione malorum angelorum in toto terrarum orbe plurimis seculis ualuit per quandam scientiam futurorum et infernorum, et per inuentiones eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes et ipsa, que dicuntur, oracula, et nigromantia.
Caput 9
Cultura est ydolatriae auguria seruare, et stellarum requirere cursus.
Item Ieronimus. Sed et illud adde, quoniam qui fornicatur in corpus suum peccat, non istud corpus solum, quod templum Dei est effectum, sed et illud, quod dicitur, quia omnis ecclesia corpus Christi est. Et in omnem ecclesiam uidetur delinquere qui corpus suum maculauerit, quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.
§. 1. Est et illud obprobrium Egypti, quod, si neglexeris, et postIordanis transitum, et post baptismi secundam circumcisionem uetustae consuetudinis inustione suggeritur, obseruareauguria, requirere stellarum cursus, et euentus ex hisfuturorum rimari, ceterisque huiusmodi supersticionibusinplicari. Ydolatriae mater namque est Egyptus, exqua certum est huiusmodi obprobria pullulare, que, si transito Iordane susceperis, et his te laqueis rursus illiga-ueris, tecum sine dubio obprobria Egypti trahis.