Text List

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Quod autem ab episcopo excommunicatus eo inconsulto ab alio reconciliari non possit , nisi forte per eius metropolitanumuel per summum Pontificem , ratione et auctoritate probatur. Presbiteri namque potestatem excommunicandi uel reconciliandiab episcopis accipiunt , non episcopi a presbiteris , atque ideo excommunicatos a sacerdotibus reconciliare possunt , excommunicatos uero ab episcopis sacerdotes reconciliare non ualent . Reconciliatio namque penitentiam episcopale offitium est , nonsacerdotale .

Unde in Concilio Cartaginensi II. c. 3. Fortunatus Episcopus dixit:

Caput 1

Penitentiam reconciliatio , erismatis et puellarum consecratio a presbiteris non fiat.

Si iubet sanctitas uestra, suggero. Nam memini, preterito concilio statutum, ut crisma, uel reconciliatio peni-tentium, nec non et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eostatuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audiuit dignatiouestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati, quid ad hec dicitis? Ab uniuersis episcopis dictum est:Crismatis confectio, et puellarum consecratio a presbiterisnon fiat. Reconciliare quemquam in publica missapresbitero non liceat. Hoc omnibus placet.

Dictum

Puellarum tamen consecratio episcopo consulto per presbiterum fieri ualet.

Unde in Cartaginensi Concilio III. [c 36.]:

Caput 2

Permissione episcopi uirgines consecrare presbiter ualet.

Presbiter inconsulto episcopo uirgines non consecret; crisma uero numquam conficiat.

Caput 3

Nec diacono ministrare , nec penitentem in ecclesia benedicere presbitero licet.

Item ex Concilio Agatensi , [c. 43. et 44.] Ministrare diaconus, aut consecrare altare presbiternon presumat.

§. 1. Benedictionem quoque super plebemin ecclesia fundere, aut penitentem in ecclesia benedicerepresbitero penitus non licebit.

Dictum

Ecce, quod ab episcopo excommunicatus per sacerdotem reconciliari non potest. Sed notandum est, quod reconciliatio alia est publica, alia priuata. Publica reconciliatio est, quando penitentes ante ecclesiae ingressum publice representan-tur, et per inpositionem manus episcopalis ecclesiae publicereconciliantur. Hec uidetur sacerdotibus esse prohibita. Undecirca finem illius capituli non simpliciter prohibentur penitentesreconciliare, sed in publica missa. Priuata uero reconciliatioest , quando de peccatis occultis penitentes uel in extremis agentesad gratiam reconciliationis accedunt Hec reconciliatio potestfieri per sacerdotem.

Unde Euaristus Papa ait:

Caput 4

Iussione episcopi presbiteri de occultis peccatis penitentes reconcilient.

Presbiteri de occultis peccatis iussione episcopi penitentes reconcilient, et, sicut supra premisimus, infirmantes absoluant et conmunicent.

Caput 5

Si episcopus absens est, per presbiterum reconcilietur in periculo constitutus.

Item ex concilio Cartaginensi II., [c. 4.] Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari diuinis altaribuspetierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbiterconsulere episcopum, et sic periclitantem eius preceptoreconciliare. Quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis episcopis dictum est: Placet quodsanctitas uestra necessario nos instruere dignata est.

Caput 6

Qui metu mortis reconciliatur conualescens sine conmunione penitenciae inpleat tempus.

Item ex Concilio Martini Papae, [c. 82.] Si quis de corpore exiens nouissimum et necessarium conmunionis uiaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in desperatione positus post acceptam conmunionem iterum sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit, sacramentum uero non accipiat, donec institutumpenitenciae inpleat tempus. Qui ergo in exitu mortissunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent.

Caput 7

Sine manus inpositione recedentes de corpore reconcilientur.

Item ex Concilio Auras ico, [c. 3.] Qui recedunt de corpore penitencia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis conmunicare , quod morientis sufficit reconciliationi secundum diffinitiones Patrum, qui huiusmodi conmunionem uiaticumcongrue, nominauerunt. Quod si superuixerint, stent inordine penitentium, ut ostensis necessariis penitenciaefructibus legitimam conmunionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.

§. 1. Clericis quoque desiderantibus penitencia non est neganda.

§. 2. Similitersubito obmutescens (prout statutum est) baptizari, autpenitenciam accipere potest, si uoluntatis preteritae testimonium aliorum uerbis habet, aut presentis in suo nutu.

§. 3. Amentibus etiam quecumque pietatis sunt sunt conferenda.

Caput 8

Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit uel in frenesim uersus est.

Item ex Concilio CartaginensiIV., [c. 76.] Is qui penitenciam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos inuitatus uenit, oppressus infirmitate obmutuerit uel in frenesim conuersus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat penitenciam, et, sicontinuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si super-uixerit, admoneatur a supradictis testibus peticioni suaesatisfactum, et subdatur statutis penitenciae legibus, quamdiu sacerdos, qui penitenciam dederit, probauerit.

Item [c. 78.]: §. i. Penitentes, qui in infirmitate uiaticumeucharistiae acceperint, non se credant absolutos sinemanus inpositione, si superuixerint.

Caput 9

Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur.

Item ex Concilio Niceno, [c. 12.] De his uero, qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula obseruabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis recedit ex corpore, necessario uitae suae non defraudetur uiatico. Quod si desperatus aliquis recepta conmunione superuixerit, sit inter eos, qui sola oratione conmunicant. De omnibus tamen his, qui a corporerecedunt, in dando eis conmunionem cura et probatio sit episcopi.

Caput 10

Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam inplorant.

Item Leo Episcopus [ad Theodorum, ep. LXXXIX. al. XCI.] His, qui in tempore necessitatis, et in periculiurgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio interdicenda est, necreconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec 'tempora diffinire, apud quemnullas patitur uenire moras conuersio, dicente Dei spiritu per Prophetam: „Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris.“

§. 1. Quod si ita aliqua egritudine aggraiiati sunt, ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non ualeant, testimonia eisfidelium circumstantium prodesse debebunt s. Simul tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium consequantur, seruata tamen regula canonumpaternorum circa eorum personas, qui in dominica fidediscedendo peccauerunt.

Caput 11

Non respuatur eius oblatio, qui festinans ad penitenciam sacerdotem inuenire non potuit. '

Item ex Concilio Epanensi. Si aliquis fuerit mortuus, qui iam sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat uenire adsacerdotem, sed preoccupauit eum mors in domo aut in uia, faciant pro eo parentes eius oblationem ad altare, et dentredemptionem pro captiuis.

Dictum

Ecce, quod episcopo precipiente penitentes de occultis peccatis, siue in periculo constituti per presbiterum possunt reconciliari.

§. i. Sed si necessitate mortis peccator urgetur, et episcopus ita remotus est, quod eum presbiter consulere nonpossit, negabitur penitencia morienti? et beneficium reconciliationis non prestabitur penitentie quem conuersum Deus recipit adueniam, iuxta illud : „In quacumque hora peccator conuersusfuerit etc., et item : „ Conuertimini ad me in toto cordeuestro , et ego conuertar ad uos, ecclesia sibi reconciliarenegliget? quem intus Deus suscitauit ecclesia foris absoluere contempnet? dampnabit episcopi absentia quem gratia diuinaepresenciae illustrat per lauacrum regenerationisf Moriturissuccurritur etiam a laicis, si presbiteri defuerint . Cur ergobeneficio reconciliationis per presbiterum subueniri ei& non poterit, si contigerit episcopum deesse? si secundum Augustinumq ui agens in extremis confitetur socio turpitudinem criminis fitdignus uenia ex desiderio sacerdotis, cur non similiter sit dignusreconciliatione ex desiderio episcopi qui sacerdoti non negat maculam sui reatus ? Item morientibus penitenciam negare presbiterinon debent.

Vnde Iulius Papa ait :

Caput 12

Reus est animarum presbiter, qui penitenciam morientibus abnegat?.

Si presbiter penitenciam abnegauerit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus dicit: „ Quacumquedie conuersus fuerit peccator ad penitenciam, uita uiuet, et non morietur. “ Vera enim confessio in ultimo tempore potest esse, quia Dominus non solum temporis, sedetiam cordis inspector est, sicut latro unius penitencia momenti meruit esse in paradyso in hora ultimae confessionis.

Item Celestinus Papa [in epist. II. ad Episcopos Galliae]:

Caput 13

Penitencia morientibus non est deneganda.

Agnouimus penitenciam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subueniri. Horremus(fateor) tantae inpietatis aliquem reperiri, ut de Deipietate desperet, quasi non possit ad se quouis temporeconcurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem redimere, quo se uelle expediri desiderat et liberari. Quid hoc, rogo, aliud estquam morienti mortem addere, eiusque animam suacrudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum Dominus ad subueniendum paratissimus, inuitatad penitenciam, sic promittit s peccatori: „In quacumque hora etc., “ et item: „Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur, et uiuat.“ Salutem ergohomini adimit quisquis mortis tempore penitenciam sibi denegauerit, et desperauerit de misericordia Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficereuel in momento posse non crediderit p. Perdidissetlatro in cruce premium ad Christi dexteram pendens, siillum unius horae penitencia non iuuisset. Cum esset inpena, penituit, et pro unius professione i sermonis habitaculum paradysi eo promittente promeruit. Veraergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mentepocius est estimanda quam tempore, Propheta hocasserente taliter: , , Cum conuersus ingemueris, tuncsaluus eris.“ Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quouis tempore non est deneganda penitencia postulanti, cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia noueritreuelari.

Dictum

Cui autem penitencia non denegatur , nec reconciliatio sibi deneganda est. Inconsulto ergo episcopo penitentem presbiter reconciliare non debet, nisi ultima necessitas cogat.

Unde in Cartaginensi Concilio III. [c. 32.]. legitur :

Caput 14

Inconsulto episcopo penitentem presbiter non reconciliet , nisi ultima cogat necessitas .

Presbiter inconsulto episcopo non reconciliet penitentem, nisi absente episcopo ultima necessitas cogat. Cuiuscumque penitentis publicum et uulgatissimum crimen est, quod uniuersam conmouerit urbem, anteabsidam ecclesiae ei manus inponatur.

PrevBack to TopNext