Quaestio 1
QUESTIO 1
Dictum
Quod autem proprium filium in spiritualem sibi transferens suae uxori debitum reddere non ualeat, ratione etauctoritate probatur . Nulla enim auctoritate permittitur, ut quisconmatri suae carnaliter copuletur. Hic autem uxorem suamsibi conmatrem effecit: non ergo illi ulterius carnaliter copulari poterit.
Caput 1
Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent.
Peruenit ad nos diaconus, sanctitatis uestrae epistolam deferens, quod quidam uiri et mulieres, preterito sabbato pascali die, pro magno populorum incursu nescientes proprios filios suscepissent ex lauacro sancto.Cupis ergo scire, utrum & pro tali ratione accidenti debeantuiri ac mulieres ad proprium usum redire, an non. Nosuero hac re mesti inquisiuimus priorum dicta i.Inuenimus in archiuis apostolicae sedis, iam talia contigisse in ecclesiis Isauriae et Ephesiorum, simulqueIherosolimorum, aliarumque ecclesiarum. Episcopis etiam earum ciuitatum ab hac apostolica sede uolen-tibus scire, utrum uiri ac mulieres redirent ad propriumtprum, beatae memoriae sancti p Patres Iulius, Innocentius, et Celestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotumconsensu in Apostolorum principis ecclesia prohibentestalia prescripserunti, et confirmauerunt, ut nullo modo sein coniugio reciperent mulieres ac uiri, quicumquealiqua ratione susceperunt natos, sed separarent se, ne suadente diabolo tale uicium inolescat. Scitis, quiaquomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septemdona baptismi a primo ergo pabulo sacrati saliset ingressu ecclesiae usque ad confirmationem percrisma. Hoc est a primo usque ad septimum nullusChristianus suam conmatrem in coniugium susciperedebet. Et qui presumpserit tamdiu anathematis uinculoreligetur, donec penitenciam digne egerit.
Caput 3
Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit.
Nosse desideras, utrum mulier, que uiri filium ex alia femina genitum de sacro fonte leuauerit, postmodum possitcum eodem uiro copulari. Quos ideo coniungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborumconsensu, nullius religionis obtentu debet coniux dimittereconiugem. Pertinet ad ingens uxoris exitium, que habens odio uirum, uel infirmitatem eius non considerans, quasi causa pietatis operatur inpietatem, maxime cum Apostolus precipiat: „ Nolite, inquiens, „ fraudare inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterumreuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas propterincontinentiam uestram. Ergo si non ex consensu utriusque coniugis factum esse probatur, non fraudentur inuicem, sed reuertantur in id ipsum, presertim cum dicatApostolus: „Uxor sui corporis potestatem non habet, sed uir; sicut uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier.
Caput 4
Non separetur a uiro , sed penitenciam agat que filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit.
Item ex Concilio Cabillonensi [II., ] c. 4. Dictum est nobis, quasdam feminas desidiose, quasdam uero fraudulenter, ut a uiris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nosdignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia autfraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem, quamdiu ui-uat, penitenciam agat; a uiro tamen suo non separetur.
Caput 5
Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem.
Item ex Concilio Magontiensi c. io., in claustro sancti Albani Jiabito. De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam duxit uxorem, et de eo, qui concubuit cum conmatre"spirituali, et de eo °, qui filium suum baptizauit, et cuiusuxor eum de fonte suscepit, hac causa, ut discidiumfieret coniugii, si postea in tali copulatione possint permanere: de talibus sic respondendum est. Si filiolam autconmatrem suam aliquis in coniugio duxerit, separandos esse iudicamus, et graui penitencia plectendos.
Si autem coniuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint, ut filium suum de fonte susciperent, si innupti manereg uoluerint, bonum est; sin autem, grauis penitencia insidiatori iniungatur, et simul maneant, et, si preua-ricator coniugii superuixerit, acerrima penitencia multeturet sine spe coniugii maneat.
Caput 6
Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent.
Item NyJcolaus Papa Rodulfo, Bituricensi Episc. De his, qui filiastros suos ad confirmationem coram episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de uiro priori, dum crismantur ab episcopis, super se sustinent, si in scientia, sicut asseris, fiat, licet sit peccatum, tamen non usque ad separationem coniugii puniendus est;lugeant tamen, et digna penitencia hoc diluentes Domino dicant: „Delicta ignorantiae nostrae ne memineris.
Caput 7
Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit.
Item Iohannes Papa Anselmo, Lemosinae ecclesiae Episcopo Ad limina beati Petri apostolorum principis hic presens homo, nomine Stephanus, orationis causa ueniens, nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum inextremo uitae positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum, nimia cogente baptizauit, eumque ipse propriis manibus retinendo suscepit s, atque pro huius rei negocio noticiae tuaepatefacto reuerentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans, prefatum hominem a sua coniuge iudicauit esseseparandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura, a Domino iunctam esse uiro uxorem, et: , , QuodDeus coniunxit homo non separet. Unde et Dominus in euangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa fornicationis, apertissime iubet. Et nos, tantae auctoritatis precipua freti iussione, dicimus dimittendum esse, et inculpabile iudicandum quod necessitasintulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere conceditur. Unde si supradictus genitor filium suumcorpore morientem aspiciens, ne animam perpetua mortepereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lauit, ut eumde potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et iiregnum Christi iam regnaturum sine dubitationetransmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae uxori sibi iam olim legitime sociatae inpune, quamdiu uixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contraprefatas auctoritates diuinas ali quatinus separari debere.
Dictum
Caput 8
Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur.
Omnes, quos in penitencia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi, quos uel nobis suscipientibus, uel sub trinae mersionis uocabulo mergentibus, unda sacri baptismatis regenerauit. Siluester quoque docens ammonetunumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam penitencialem accedat, quia scriptum est: "Omnes, quos in penitencia accipimus, ita nostri filii sunt, ut baptismate suscepti.“ Quapropter si quis hoc scelus perpetrauerit, non solum dignitatis honorem amittat, uerum etiam usque ad exitum iugi penitenciae se subdat.
Caput 9
De eodem.
Item Celestinus. Si quis sacerdos cum filia spirituali fornicatus fuerit, sciat, se graue adulterium conmisisse. Idcirco feminasi laica est, omnia derelinquat et res suas pauperibus tradat, et conuersa in monasterio Deo usque ad mortem seruiat. Sacerdos autem, qui malum exemplum dedit hominibus, ab omni offitio deponatur, et peregrinando quindecim annis peniteat, postea uero ad monasterium uadat, ibique cunctis diebus uitae suae Deo seruiat.