Distinctio 22
DISTINCTIO 22.
Dictum
Caput 1
Romana ecclesia ceterarum primatum obtinuit.
Omnes siue patriarchae in cuiuslibet apicem , siue metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras, uel ecclesiarum cuiuslibet ordinis dignitatem instituit Romana ecclesia. Illam uero solus ipse s fundauit, etsuper petram fidei mox nascentis erexit, qui beato eternae uitae clauigero terreni simul et celestis imperii iura commisit. Non ergo quelibet terrena sententia, sed illud uer-bum, quo constructum est celum et terra, per quod denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundauit ecclesiam. Illius certe priuilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur. Unde non dubium est, quia, quisquis cuilibet ecclesiae ius suum detrahit, iniusticiam facit.
§. i. Qui autem Romanae ecclesiae priuilegium ab ipso summo omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic proculdubio in heresim labitur; et cum ille notetur in-iustus, hic est dicendus hereticus. Fidem quippe uiolat, qui aduersus illam agit, que est mater fidei: et illi contumax inuenitur, qui eam cunctis ecclesiis pretulisse cognoscitur.
Caput 2
Non ab apostolis, sed ab ipso Domino Romana ecclesia primatum obtinuit
Item Anacletus Seruus Christi Iesu [ad omnes episcopos, epistola III. c. 3-]. Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso Domino saluatore nostro primatum obtinuit, sicut B. Petro apostolo dixit: „Tu es Petrus,“ et reliqua usque: „soluta in celo.“
§. i. Adhibita est societas in eadem Romana urbe beatissimi Pauli apostoli, uasis electionis, qui uno die eodemque tempore cum Petro gloriosa morte coronatus est, et ambo sanctam ecclesiam Romanam consecrauerunt, atque aliis s urbibus omnibus in uniuerso mundo tam sua presentia quamuenerando triumpho pretulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud Deum omnium sanctorum effundatur oratio, his tamen uerbis Paulus beatissimus Romanis proprio cirographo pollicetur, dicens: „Testis enim mihi est Deus, cui seruio in spiritu meo in euangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam uestri facio semper in orationibus meis.“
§. 2. Prima ergo sedes est celesti beneficio Romana ecclesia, quam (ut memoratum est)beatissimi Petrus et Paulus suo martirio consecrarunt.
§. 3. Secunda autem sedes apud Alexandriani B. Petri nomine a Marco, eius discipulo atque euangelista, consecrata est.
§. 4. Tercia uero sedes apud Antiochiam eiusdem, B. Petri habetur honorabilis: quia illic, priusquam Romam ueniret, habuit, et Ignatium episcopum constituit; et illic primum nomen Christianorum exortum est q. Et post pawca.
§. 5. Inter beatos apostolos quedam fuit discretio, et post licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino concessum est (et ipsi inter se uoluerunt id ipsum), ut reliquis omnibus preesset apostolis, et Cephas, id est caput et principium teneret apostola-tus; qui et eandem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in nouo testamento est constitutum, sed etiam in ueteri fuit; unde scriptum est: ,,Moyses et Aron in sacerdotibus eius,“ id est primi inter eos fuerunt. Et post pauca:
Dictum
Caput 4
Apostolicae sedi Constantinopolitanam constat esse subiectam.
Item Gregorius Iohanni episcopo Siracusano, [lib. VII. epist. 63.] De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam! Si tamen quid boni uel ipsa, uel altera ecclesia habet, ego et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut bona, que uiderit, discere contempnat. Idem eidem [epist. 64.]: Nam quod primas Bizanzenus sedi se apostolicae dicit subici si qua culpa in episcopis inuenitur nescio quis ei subiectus non sit; cum uero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis equales sumus.
Caput 5
Constantinopolitanus episcopus auctoritate deponitur.
Item Gelasius [Papa I. ad Faustum magistrum legationis.] Qua traditione maiorum apostolicam sedem in iudicium uocant? An secundae sedis antistites et terciae, ceterique bene conscii sibi sacerdotes depelli debuerunt, et qui extitit religionis inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exequantur. Ceterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad iudicium uocare non possunt, Constantinopolitanae uero ciuitatis episcopus, que utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum non debuit submoueri?
Caput 6
Constantinopolitana ecclesia secundum a Romana obtinet locum.
Item ex VI. Sinodo [cap. 36.] Renouantes sancti Constantinopolitani concilii decreta, petimus, ut Constantinopolitana sedes similia priuilegia, que superior Roma habet, accipiat, non tamen ecclesiasticis rebus magnificetur,ut illa; ut hec secunda post illam existens, prius quam Alexandrina sedes numeretur; deinde Antiocena, et post eam Ierosolimitana.