Text List

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Nunc queritur, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunciio dirimenda sit?

De his ita decreuit Fabianus Papa:

Caput 1

Consanguinei tantum , uel , si progenies defecerit , antiqui et ueraces propinquitatem in Sinodo conputent.

Consanguineos extraneorum nullus accuset, uel consanguinitatem in Sinodo conputet; sed propinqui, ad quorum noticiam pertinet, id est pater et mater, soror, frater, patruus, auunculus, amita, matertera, et eorum procreatio. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribuset ueracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit,episcopus canonice perquirat, et, si inuenta fuerit propinquitas, separentur.

Caput 2

Celestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinae missum. Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum etordinem ecclesiae factum est, tamquam inordinatum ratumnon haberi, tam diuinae quam humanae legis proclamatauctoritas. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit,prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eamrecipere, quam iurauit et desponsauit, et ex ea prolemgenuit, ut iuramenti religio non uilipendatur, et fides adinuicem promissa seruetur, et proles in cultu Dei nutriaturet educetur, et alii exinde occasionem peierandi et aliosdecipiendi assumere non ualeant.

§. 1. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificationemsuorum ad matrimonium coniungendum uel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur. Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam exrecitatione maiorum scire laborat. Qui enim meliusrecipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum estinteresse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium?

§. 2. Quod uero legitur: „Pater non recipiatur in causa filii,nec filius in causa patris,“ in criminalibus causis et contractibus uerum est; in matrimonio uero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii prerogatiua, et quia fauorabilis res est, congrue recipiuntur.]

Caput 3

Qui iurando propinquitatem firmare debeant.

Item Urbanus Richario Genuensi Episcopo. Notificamus tibi, ut post, quam duo aut tres ex propinquioribus iam defunctae uxoris uel uiuae eius, qui accusatur, hanc propinquitatem iureiurando firmauerint, uelsi tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibushec propinquitas nota sit, qui bonae famae et ueracis testimonii sint, remoto amore, timore, precio et omni malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmauerint, sine omni mora coniugia dissoluantur. Quod si propinqui uel extranei uerbis tantum propinquitatem testantur, et iuramento probare noluerint s, uel nequiuerint,coniugium nullatenus dissoluatur; sed conpetens eis penitencia propter infamiam uel peccati maculam (si forte inhoc contraxerint aliquam) iniungatur.

Caput 4

Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat.

Item ex Concilio Urbani Papae habito in Apulia. Si duo uiri uel tres consanguinitatem iureiurando firmauerint, uel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissoluantur. Si uero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum, per fidem Christi, per Christi iudicium in uera obedientia obtestentur, quatinus palam faciant, utrum sesicut fama est, recognoscant consanguineos. Si negauerint, sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud inconscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore et sanguine Domini, a fidelium conmunione nouerint segregatos, atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant. Si se episcoporum iudicio segregauerint, qui iuuenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur.

Dictum

Ecce, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctiones sunt dirimendae. Cuius-modi uero iuramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano Ordine habetur. Est autem huiusmodi :

Caput 5

Iuramentum accusatoris.

De parentela illa, quam dicunt esse inter N. et istam eius coniugem N., quicquid inde scis aut audistia tuis uicinis, aut a tuis propinquis antiquioribus, tu per nullum ingenium, nec propter timorem aut propteramorem, aut propter premium, aut propter consanguinitatem celabis tuo episcopo , aut eius misso, cui hoc requirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et istorum sanctorum reliquiae.

Caput 6

Iuramentum testium .

Illud sacramentum, quod iste iurauit de parentela illa, que inter filium et eius coniugem N. conputa-tur, quod tu illud obseruabis, in quantum sapis Sic te Deus adiuuet.

Dictum

Hoc iuramentum separationis non est , sed sinodale , institutum ab Euticiano Papa. Ait enim :

Caput 7

Sinodale iuramentum.

Episcopus in Sinodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe eius parrochiae, uel eo amplius, prout uiderit expedire, maturiores, honestiores atque uera-ciores uiros in medium debet aduocare, et allatis sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramentoconstringere: Amodo in antea quicquid nosti, autaudisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra uolun-tatem Dei, et rectam Christianitatem in ista parrochiafactum sit aut futurum erit, si in diebus tuis euenerit,tantum ad cognitionem tuam modo quocumque perueniat,si scis, aut indicatum tibi fuerit sinodalem causam esse, administerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter precium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut eiusmissum, cui hoc inquirere iusserit, quandocumque te exhoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et illae sanctorum reliquiae. Istuds sacramentum, quod iste iUra-uit de sinodali causa, quod tu illud ex te ita obseruabis,in quantum sapis, aut audisti, aut in antea ab hac die inquisiturus es. Sic te Deus adiuuet.

Dictum

Ab hoc iuramento illud sumptum est,principio paululum deriuato. Porro iuramentum separationis Innocentius Papa II. prescribit Ottoni Lucensi Episcopo , dicens :

Caput 8

Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant.

De parentela illa, unde nos consulere uoluisti, pro qua etiam ad nostram audientiam est appellatum, aliorum fratrum scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diuersomodo narrabant. Et primo quidem tam in gradibus quamin nominibus personarum discordasse, postmodum uero inaltero eorum conputatores eiusdem parentelae dicuntur conuenisse. Ceterum in huiusmodi casibus summopere consideranda est qualitas personarum, que aliquid contra quoslibet astruere uelint, que etiam iusiurandum prestare debent,quod neque gratia, neque precio, uel odio alicuius hoc dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credantita uerum esse, et ita se a suis antecessoribus audiuisse. In quibus omnibus non debet aliqua uarietas uel contrarietas inueniri.

Dictum

Qui uero separantur ab inuicem , huiusmodi iuramentum prestabunt .

Caput 9

Iuramentum separationis.

Ab isto die in antea tu per nullum ingenium sociabis te huic tuae consanguineae, nec in coniugio, nec inadulterio, nec cum illa ad unam mensam manducabiset bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi in ecclesia, aut in alio publico loco, ubi nulla mala suspiciopossit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certanecessitate pariter colloquamini; nec aliam coniugem accipies, nisi forte post actam penitenciam tibi licentiadata fuerit ab episcopo tuo, aut eius misso. Sic te Deusadiuuet s.

Dictum

Occasione uero consanguinitatis uxorem suam dimittere , et aliam ducere non licet alicui , nisi causaprimum fuerit probata.

Unde Alexander II. Guilielmo de Mostorico.

Caput 10

Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet.

Multorum relatione cognouimus, te propriam uelle abi-cere uxorem, et adherere alteri, pretendentem consanguinitatis occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi, ut hanc, quam nunc habes uxorem, nullatenus presumas dimittere, uel aliam ducere, donec apudepiscoporum religiosorum concilium causam iustamexaminaueris.

Dictum

Recepturus uero eam, , quam iniuste dimisit , hoc modo iurabit:

Caput 11

Reconciliationis iuramentum.

Ab isto die in antea istam coniugem N., quam iniuste dimiseras, ita tenebis, sicut maritus suam coniugem debet habere in dilectione et debita disciplina; neceam per ullum malum ingenium a te separabis, nec eauiuente aliam accipies. Sic te Deus adiuuet.

Dictum

Quod autem unius testimonio coniugia apud quosdam dirimuntur , nulla ratione ratum habetur. Cum enim Dominus dixerit : Omne uerbum stabit in ore duorum uel trium testium ; item cum in concilio Ylerdensi [c. 20.] dicatur ; „ Omnis Controuersias que de ecclesiasticis rebus fit, secundum diuinam legem sub duobus uel tribus testibus terminetur, Dominodicente : „Non imus contra alium, sed m ore duorum uel trium testium stet omne uerbum; item cum alibi dicatur: ,, Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonioaliquid credatur :“ euidentissime apparet, unius assertione con-iugia non esse dirimenda.

PrevBack to TopNext