Quaestio 1
QUESTIO 1
Dictum
Quod autem episcopo successorem sibi instituere liceat, ex uerbis Zachariae Papae conicitur, quibus Maguntino archiepiscopo permisit adiutorem sibi statuere, qui ei defuncto in plenitudinem succederet potestatis.
Caput 1
Quod Petrus sibi adiutores asciuit Linum et Cletum .
Si Petrus princeps apostolorum adiutores sibi asciuit Linum et Cletum, non tamen potestatem pontificii, autligandi aut soluendi normam eis tradidit, sed successori suo Clementi, qui sedem apostolicam post eum et potestatempontificalem tradente sibi B. Petro tenere promeruit. Linusuero et Cletus ministrabant exteriora; princeps autem apostolorum Petrus uerbo et orationi instabat.
Caput 2
Unde ipse Clemens in epistola ad Iacobum Ierosolomitanum missa inter cetera scribit, quod Petrus adhuc uiuens Clementem in episcopum elegit: Simon Petrus in ipsis diebus, quibus uitae finem sibi presensit, apprehensa manu mea repente consurgens, inauribus totius ecclesiae hec protulit uerba: Clementem huncepiscopum uobis ordino, cui soli meae predicationis et doctrinae cathedram trado, quem pre ceteris expertus sumDeum colentem, homines diligentem, castum, discendistudiis deditum, sobrium, benignum, iustum, patientem, etscientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in uerbo Deiinstituuntur, iniurias.]
Caput 3
Episcopus successorem sibi constituere non debet .
Episcopo non licere decernimus pro se alterumsibi successorem constituere, licet ad exitum uitae per-ueniat. Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum sithuiusmodi constitutum. Seruetur autem ius ecclesiasticum, id continens, non aliter oportere fieri, nisi cum Sinodo etiudicio episcoporum et electione clericorum, qui postobitum quiescentis potestatem habent eum, qui dignus extiterit, eligere et promouere.
Caput 4
De eodem .
Item ex Concilio Martini Papae, [c. 8.] Episcopo non liceat ante finem uitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare temptauerit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et iudicatu episcoporum, qui post exitum predecessoris potestatem habent dignum eligere.
Caput 5
De eodem.
Item Ylarius Papa [in Synodo Romana, c. 5.] Pleri que sacerdotes in mortis confinio constituti in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, scilicet ut non legitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam graue sit estimate. Ab uniuersis acclamatum est: Hec presumptio numquam fiat. Que Dei sunt ab homine dari non possunt.
Caput 6
De eodem.
Item Ieronimus [ad Titum, c. i.] Moises amicus Dei, cui facie ad faciem locutus est Deus, potuit utique successores principatus filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Iesus, ut sciremus, principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed uitae. Ac nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non querant eos in ecclesia columpnas erigere , quos plus cognoscant ecclesiae prodesse, sed quos uel ipsi amant, uel quorum sunt obsequiis deliniti, uel pro quibus maiorum quispiam rogauerit, et (ut deteriora taceam) quiut clerici fierent muneribus inpetrarunt.
Caput 7
De eodem
Item Innocentius Papa II. [in Concilio Romano, c. 16. Apostolica auctoritate prohibemus, ne quis ecclesias et prebendas, preposituras, capellanias, aut aliqua ecclesiastica offitia hereditario iure ualeat uendicare aut expostulare presumat. Quod si quis inprobusaut ambitionis reusattemptare presumpserit, debita pena mulctabitur et postulatis carebit.
Dictum
His omnibus auctoritatibus prohibentur episcopi successores sibi instituere. Sed aliud est de sui successoris electione cum fratribus deliberare , et- aliud est ex testamentotam quam suae dignitatis heredem sibi querere. Illud fieri permittitur: hoc autem penitus prohibetur. Illud autem B. Petri ab illis ualet in argumentum assumi , qui tales sibi substituunt , qualem sibi successorem B. Petrus quesiuit. Verum , quia offitiumnon uitae , sed sanguini cepit deferri , atque ad episcopatum talesquisque successores sibi querere cepit , qui uel odiosi populis , uel a plebe docendi inuenirentur, sacris canonibus constitutum est, ne quisquam sibi sui offitii querat successorem , sedpopuli electione queratur qui eorum utilitati digne deseruiat, quiillorum utilitatem , non sua lucra querat , qui Christo semen uelit suscitare , non sibi diuitias congregare. Quod qui facere contempserit iure ab ecclesia repudiatur .
Caput 8
Qui sibi et ecclesiae prodest utroque pede calciatus intelligitur.
Olim iussus est frater premortui fratris uxorem ducere, ut non sibi, sed illi suscitaret sobolem, eiusque nomine uocaret quod inde nasceretur. Quod si recusaret, discalciatus uno pede conspui solebat in facie. Nunceuangelii quisque Predicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit eius nomen accipiat. At uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia digne meritoquecontempnitur. Qui enim et sibi prodest, et ecclesiae, beneintelligitur utroque pede calciatus. ‘Unde illud: „Quamspeciosi pedes euangelizantium bona.“ Qui autemlucrandorum curam refugit aliorum, discalciati illius nonfiguratum significauit, sed in se inpletum portauit obprobrium.
Caput 9
Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus , ita fugientibus est offerendus.
Item Gregorius in Registro , [lib. VI. epist. 5. Cyriaco Episcopo. In scriptis uestris uos magnopere requiem quesisse narratis, sed per hoc ad pastoralem sollicitudinem uos congrue uenisse ostenditis, quia, sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut scriptum est: , , Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Domino tamquam Aaron, “ et rursus idem egregius Predicator dicit: „Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus Christus mortuus est, superest ut qui uiuunt non iamsibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit , '“ et pastori sanctae dicitur ecclesiae: „Simon Iohannisamas me? Pasce oues meas.“ Ex quibus uerbis colligitur, quia si is, qui ualet, omnipotentis Dei oues pascererennuit, ostendit se pastorem summum minime amare. Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris ad publicum nostrum egressus est, nosquid dicturi sumus, si secretum nostrum preponimus utilitati proximorum?
§. 1. Quies itaque nobis et ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda. Nam, sicut toto desiderio debemus occupationemfugere, ita si desit qui predicet, occupationis onus libentinecesse est humero subire. Quod ex duorum prophetarum opere docemur, quorum unus predicationis offitium uitare conatus est, et alter appetiit. Nam mittenti se Domino Ieremias respondit, dicens: „A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum.“ Et cum omnipotensDeus personam ad predicandum quereret, dicens:, , Quem mittam, et quis ibit nobis?“ ultro se Ysaias obtulit, dicens: „Ecce ego, mitte me.“ En ab utrisque exteriusdiuersa uox prodiit, sed non a diuerso fonte dilectionisemanauit. Duo quippe sunt precepta karitatis, amorDei et proximi. Per actiuam igitur uitam prodesse proximis cupiens Ysaias offitium predicationis appetit. Percontemplatiuam uero Ieremias amori conditoris sed uleinherere desiderans, ne mitti ad predicandum debeat, contradicit. Quod laudabiliter ergo unus appetiit, hoc laudabiliter alter expauit; iste, ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille, ne dampna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is, qui recusauit, plene non restitit, et is, qui mitti uoluit, ante se per altaris calculum purgatum uidit, ne aut non purgatus adire quisque sacra misteria audeat, autquem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe contradicat.
Caput 10
Locus deieciionis in uoto , dignitatis semper fit in necessitate.
Idem in Moralibus [lib. XXXV. c. 13. ad c. 42. Iob.] Sciendum est summopere, quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habuerit, nulla est ; aliquando, side suo aliquid non habuerit, minima. Nam cum huius mundi successus precipitur, cum locus superior inperatur, is, qui ad percipienda hec obedit, obedientiae sibi uirtutem euacuat, si ad hec ex proprio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit qui ad percipienda huiusuitae prospera libidini propriae ambicionis seruit. Rursum, cum mundi despectus precipitur, cum probra adipisci et contumeliae iubentur, nisi ex semet ipso animusappetats, obedientia sibi meritum minuit, qui ad ea, que in hac uita sunt despecta, inuitus nolensque descendit.
Et paulo superius : §. 1. Obedientia uictimis iure preponitur, quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uerouoluntas propria mactatur Quo contra ariolandi peccatum inobedientia esse monstratur. Ex aduersoergo melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si enim „ quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasiscelus ydolatriae, nolle adquiescere, “ sola est, que fideimeritum possidet obedientia sine qua quisque infidelisesse conuincitur, etiamsi fidelis esse uideatur.
Caput 11
Qui preesse, non prodesse desiderat, non debet episcopari.
Item Augustinus "Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Grecum est enim, atque inde ductum uocabulum, quod ille, qui preficitur, illis, quibus preficitur, superintendit, curam eorum scilicet gerens; skoposquippe intentio est. Ergo episcopos, si uelimus, latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum qui preesse dilexerit, non prodesse. Itaque a studio cognoscendae ueritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Locus uero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur, ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum querit karitas ueritatis, negotium iustum suscipit necessitas karitatis, quam sarcinam si nullus inponit, percipiendae atque intuendae uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda estpropter necessitatem karitatis. Sed nec sic omnimodoueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas, et obprimatur iusta necessitas."
Caput 12
Pro ingenio discentium doctor moderetur uerba doctrinae.
Item Petrus. Oportet eum, qui docet et instruit animas rudes, esse talem, ut pro ingenio discentium semet ipsumpossit aptare, et uerbi ordinem pro audientis capacitate dirigere. Debet ergo adprime esse eruditus et doctus, inreprehensibilis, maturus, pauidus, sicut ipsi probastisfore Clementem hunc post me.
Caput 14
Contra Christum faciunt qui gratiae non meritis gradum ecclesiasticum tribuunt.
Item Ieronimus [ad Titum, c. i.] Qui uos spernit me spernit. Ex quo manifestum est, quod, qui Apostoli lege contempta ecclesiasticum gradum non meritis uoluerint alicuius deferre, sed gratiae, contra Christum facere, qui qualis in ecclesia presbiter constituendus sit per Apostolum suum in sequentibus executus est.
Caput 15
Ad sacerdotium non eligatur, nisi qui ceteris et sanctior et doctior habeatur.
Item Ieronimus in libro Leuitici. Licet ergo Dominus de constituendo principe precepisset, et Dominus elegisset, tamen conuocatur et sinagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et populi presentia, ut sciant omnes et certi sint, quia qui prestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni uirtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, et hoc astante populo, ne qua postmodum retractatio cui-quam, ne quis scrupulus resideret. Hoc autem est, quod et Apostolus precipit in ordinatione sacerdotis, dicens: „ Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt." Ego tamen et amplius aliquid uideo in eo, quod dicit: , , quia conuocauit Moyses omnem sinagogam, " hoc sit, colligere omnes animi uires et inunum congregare uirtutes, ut cum sermo de sacerdotalibus habetur sacramentis, uigilent omnes animi uirtutes, et intentae sint, nichil & in eis sapientiae, nichil scientiae, nichil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum, adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid sit pontifex, quid unctio, quid indumenta eius, conferens intra sacrarium cordis sui possit aduertere.
Caput 16
Populi gubernatio diuina electione prestetur .
Item ex libro Numerorum. Si ergo tantus ille ac talis Moyses non permittit iudicio suo de eligendo populi principe, de constituendo successore, quis erit qui audeat, uel ex plebe, que sepe clamoribus ad gratiam aut ad precium fortasse excitatamoueri solet, uel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit, quise ydoneum ad hoc iudicet, nisi si cui oranti et petenti aDomino reueletur? Sicut et Deus dicit ad Moysen:, , Assume ad temetipsum Iesum filium Naue, hominemqui habet Spiritum Dei in semetipso, et inpones manustuas super eum, et statues eum coram Eleazaro sacerdote et precepta dato ei in conspectu totius sinagogae, etprecipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam superillum, ut audiant illum filii Israel." Audis euidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, utpene expositione non egeat. Nulla hic populi adclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. Propinquis agrorum et prediorum relinquatur hereditas. Gubernatio populi illi tradatur, quemDeus elegerit, homini scilicet tali, qui habet (sicut scriptum audistis) in semetipso spiritum Dei, et precepta Dei inconspectu eius sunt, et qui Moysi ualde notus et familiarissit, id est in quo sit claritas legis et scientia, ut possinteum audire filii Israel.
Dictum
Caput 18
Non ex arbitrio Dei aliquando datur princeps ecclesiae.
Audacter fortasse aliquid dicimus, tamen quod scriptum est dicimus. Non semper princeps populi etiudex ecclesiae per Dei arbitrium datur, sed prout meritanostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri et operamurmaligna in conspectu Dei, dantur nobis principessecundum cor nostrum. Et hoc tibi de scripturisprobabo. Audi namque quid dicat Dominus: „Fe-cerunt sibi regem, et non per me; principem, et non perconsilium meum." Et hoc dictum uidetur de Saule illo, quem utique ipse Dominus elegerat, et regem fieri ius-serat. Sed quoniam non secundum Dei uoluntatem, sedsecundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negateum cum sua uoluntate uel consilio constitutum. Taleergo aliquid intelligamus etiam in ecclesiis fieri, quodpro meritiss, aut in uerbo aut in opere potens a Deotribuitur rector ecclesiae, aut si malignum faciat populus inconspectu Domini, talis ecclesiae iudex datur, sub quofamem et sitim populus patiatur, non famem panis, nequesitim aquae, sed famem audiendi uerbum Dei.
Caput 19
Non sunt filii, sed mercenarii, qui honores ab hominibus appetunt .
Item Augustinus [tractatu XLVI. ad c. 10. loannis]. Sunt quidam in ecclesia prepositi, de quibus apostolus Paulus dicit: „Sua querentes, non que Iesu Christi."Quid est: „sua querentes?" non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum querentes, temporalia commoda consequentes, lucris inhiantes, honores abhominibus appetentes. Hec quando amantur a preposito, et propter hoc seruitur Deo, quisque talis est, mercena-narius est, inter filios se non conputet.
Caput 20
Ex electione non preficiuntur episcopi, sed conprobantur.
Illud inferendum est aduersus eos, qui de episcopatu intumescunt, et putant, se non dispensationem Christi, sed inperium consecutos, quia non statim omnibus his meliores sint, quicumque episcopi non fuerint ordinati, et exeo, quod ipsi electi sunt, se magis existiment conprobatos; si autem peccata filiorum ab episcopatu iustum prohibent quanto magis se unusquisque considerans, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur, retrahet se ab hoc, non tam honore quam onere, et aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiget occupare.
Caput 21
Pro gradu sui offitii quemque meliorem esse oportet.
Item eiusdem [ad Titum, c. 2.] Qualis enim edificatio erit discipuli, si intelligat se esse maiorem magistro? Unde non solum episcopi, presbiteri et diacones magnopere debent prouidere, ut cunctum populum, cui president, conuersatione et sermon epreeant, uerum etiam inferior gradus, exorcistae, lectores, editui, acoliti, et omnes omnino, qui domuiDei deseruiunt, quia uehementer ecclesiam Christi destruit meliores laicos esse quam clericos.
Caput 22
Populus iudicabit episcopum sua offitia non agentem.
Idem [ad Titum, c. i.] Vereor, quomodo regina austri, ueniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, iudicatura est homines sui temporis, et uiri Niniuitae acta penitentia ad predicationem Ionae condempnabunt eos, qui maiorem etiamIona salvatorem contempserunt, sic plurimi in populis episcopos iudicent subtrahentes se ab ecclesiastico gradu, et ea, que episcopo conueniunt, non exercentes.
Caput 23
Qui clericos suos non corrigit populum corrigere non ualet.
Item Ambrosius in increpatione ad populum, [serm. 83.] Quid autem ego uos arguo, cum possitis uno sermone me conuincere? conuincor enim, cum in hac parte clericos uobis magis uideo negligentes. Quomodo enim possum corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris uerecundia conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus loquor, sunt certe qui deuoti sunt, sunt et alii negligentes. Ego autem neminem nomino: conscientia sua unumquemque conueniat.