Quaestio 7
QUESTIO 7
Dictum
Caput 1
Res terrenae non nisi diuino uel humano iure tenentur.
Quicumque uos ex occasione huius legis inperialis, non corrigendi dilectione, sed odio inimicandi persequitur, displicet nobis. Et quamuis res queque terrena non recte aquoquam possideri possit, nisi uel iure diuino, quo cunctaiustorum sunt, uel iure humano, quod in potestate est regum terrae, (ideoque falso res appellatis uestras, quas nec iustepossidetis, et secundum leges terrenorum regum amittereiussi estis, frustraque dicitis , nos eis congregandis laboramus, cum scriptum legatis: , , Labores inpiorum iustiedunt), “ sed tamen, quisquis ex occasione legis huius, quam rege3 terrae Christo seruientes ad emendandam in-pietatem uestram promulgauerunt, res proprias uestrascupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas respauperum, uel basilicas congregationum, quas sub nomineecclesiae tenebatis (que omnino non debentur nisi ei ecclesiae, que uera est Christi ecclesia) non per iusticiam, sedper auariciam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquoflagicio uel facinore deiectum a uobis ita suscipit, sicutsuscipiuntur qui (excepto errore, quo a nobis separamini)sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed necfacile ista monstratis, nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malosrumpimus retia Domini, neque propter hedos in finesegregandos deserimus gregem Domini, neque propteruasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.
Caput 2
Catholici non ideo aliena possident, quia ah hereticis ablata tenent.
Idem contra Petilianum, [lib. II. c. 43«] Si de rebus uel locis ecclesiasticis, que , non tenetis, querimini, possunt et Iudei se iustos dicere, et iniquitatem nobis obicere, quia locum, in quo inpii regnauerunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea, que tenebant heretici, secundum parem Domini uoluntatem catholici tenent? Ad omnes iniquos et inpios illa uox Domini ualet: „Auferetur a uobis regnum Dei, et dabiturgenti facienti iusticiam/ An frustra scriptum est: , , Labores inpiorum pii edent? Quapropter magis miraridebetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis.
Item [c. 59-] : §. i. Si qua iam concisi possidere cepistis, quia uobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius inperio, cuius suntomnia, facta sunt nostra, et iuste sunt nostra. Vos enim sutebamini ad precisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, qui ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba Domini, et datum est genti facienti iusticiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant.
Caput 3
Res ecclesiasticae ah hereticis iniuste possidentur
Idem [epist. L. ad Bonifacium]. Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus, utinam catholici fiant, et non solum que dicunt sua, sed etiam nostra nobiscum in pace etkaritate possideant. Usque adeo autem calumpniandi cupiditate cecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria que loquuntur. Ipsi certe dicunt, et inuidiosissimesibi conqueri uidentur, quod eos in nostra communioneuiolento legum inperio coartamus. Hoc itaque nullomodo faceremus, si res eorum possidere uellemus. Quisauarus querit conpossessorem? Quis dominandi cupiditateinflammatus, uel fastu dominationis elatus, desiderat habere consortem? Ipsos certe attendant quondam suos, modo etiam nostros socios et fraterna nobis dilectioneconiunctas, quemadmodum sua teneant non solum, quehabebant, sed etiam nostra, que non habebant, quetamen, si pauperum conpares sumus, et nostra sunt, etillorum. Si autem priuatim que nobis sufficiant possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobisusurpatione dampnabili uendicamus. Quicquid igiturnomine ecclesiarum partis s Donati possidebant, Christiani inperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad catholicam tranferre iusserunt. Cum ergo nobiscumsunt plebes ecclesiarum earundem, nobiscum pauperes, qui de eisdem possessiunculis alebantur, ipsi pocius forispositi desinant concupiscere aliena, sed intrent unitatissocietatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, quedicunt sua, uerum etiam que dicunt et nostra. Scriptumest enim: „Omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem Dei.
Caput 4
Qui a corpore Christi preciditur spiritum iusticiae tenere non potest.
Idem in epist. ad Vincentium Quemadmodum membrum, si precidatur ab hominis uiui corpore, non potest tenere spiritum uitae, sic homo, qui preciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest tenere spiritum iusticiae, etiamsi figuram membri teneat, quam sumpsit in corpore. In huius uero conpagem corporis ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus.
§. i. Sed hoc est, inquiunt, quod nos mouet: si iniusti sumus, quare nos queritis? Quibus respondemus: querimusuos iniustos, ne permaneatis iniusti; querimus perditos, ut de inuentis gaudere possimus, dicentes: „Mortuus erat frater, et reuixit; perierat, et inuentus est. Quare ergome, inquit, non baptizas, ut abluas me a peccatis? Respondeo, quia non facio iniuriam caracteri inperatoris, cum errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te uelpenitenciam non ago? Immo, nisi egeris, saluus esse non poteris. Quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi doleas te fuisse peruersum? Quid ergo, inquiunt, apuduos, cum ad uos transimus, accipimus? Respondeo, nonquidem accipitis baptismum, qui uobis extra compagemcorporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit: sed accipitis unitatem Spiritus in uinculo pacis (sine qua nemo poterit uidere Deum) et karitatem, que, sicut scriptum est, operit multitudinem peccatorum.
§. 2. Si autem consideremus quod scriptum est in libro Sapientiae:„Ideo iusti tulerunt spolia inpiorum; item, quod legitur inProuerbiis: , , Thesaurizantur autem iustis diuitiae inpiorum/ tunc uidebimus, non esse querendum, qui habeantres hereticorum, sed qui sint in societate iustorum.
Item post aliqua : §. 3. Si corpus Christi tollit spolia inpiorum, et corpori Christi thesaurizant diuitiae inpiorum, nondebent inpii foras remanere, ut calumpnientur, sed intrare ut pocius iustificentur. Item post aliqua :
§. 4. In Christi ergo conpagem corporis ueniant, et labores suosnon dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgauimus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus.