Quaestio 1
QUESTIO 1
Dictum
Caput 2
Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat.
Item Ieronimus [in comm. ad c. 19. Matth.] Ait Dominus in euangelio: „ Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur, et qui dimissam duxerit, mechatur.“ Sola fornicatio est, que uxoris uincit affectum ; imo, cum illa unam carnem inaliam diuiserit, et se fornicatione a marito separauerit, nondebet teneri, ne uirum quoque sub maledicto faciat, dicentescriptura: , , Qui tenet adulteram stultus et inpius est.“Ubicumque est igitur fornicatio uel fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis calumpniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptialem ueteri copulae crimen inpingeret, sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut prima uiuente secundam non habeat.
Caput 4
Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit.
Item Iohannes Crisostomus. Si quis uxorem suam inuenerit adulteram, et postea deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annispeniteat ideo, quia cum adultera mixtus sit, que adhuccrimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio eius, donec expleatur satisfactio criminis penitenciae suae, ideo, quia post satisfactionem penitenciae non meretur uocari adultera. Similiter, si uxor inuenerit uirum suum adulterum, non ad inparia iudicatur.
Dictum
Caput 5
Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest.
De Benedicto quoque, quem uxorem alienam facinoroso spiritu indicasti sustulisse, et in suum hactenuspresumere detinere consortium, si hoc rerum ueritas habet, iubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera districte non differas mactare, et caluatos ab inuicem separare , et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae prouinciae patrimonium sine dilatione migrare; illam uero, siquidem maritus suus sine aliquo dolo recipereforte uoluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullumei dumtaxat de cetero simile conmittenti periculum illaturus. Si uero omnino eam recipere noluerit, in aliumquendam locum, in quo ei non liceat male uiuere, prouidaeam dispensatione constitue.
Caput 7
Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii.
Item Augustinus ad Volentium [de adulterinis coniugiis, ] lib. II. [c. 6.] Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Curenim adhuc deputamus adulteros, quos credimus uel baptismate ablutos, uel penitencia esse sanatos? Hec crimina inueteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, que in lege noui testamenti sine mundatione mundantur, etideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam accipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti prefigurator sine cunctationereceperit. Nunc autem, posteaquam Christus ait adulterae: „Nec ego te condempnabo; uade, deinceps nolipeccarequis non intelligat maritum debere ignoscerequod uidet ignouisse Dominum amborum? nec iam sedebere adulteram dicere, cuius penitentis crimen deletumest a Deos?
Dictum
Quod si in adulterio perseuerare elegerit , patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur , nisi eam adulterii ream facere uoluerit. Unde in VIII. libro Cod. tit. deadult. et stupro Inp. S eu erus et Antoninus: „ Crimenlenocinii contrahunt qui deprehensam in adulterio uxorem inmatrimonio detinuerunt , non qui suspectam habuerunt adulter am.
§. 1. Hoc in mulieribus non obtinet. Non enimeis permittitur maritos suos adulterii reos facere. Unde in libro , et tit. eodem , idem Imp.: „Publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem , quamuis de matrimonio uiolatoqueri uelint , lex lulia declarat , que cum masculis iure maritiaccusandi facultatem detulisset , non idem feminis priuilegiumdetulit
Caput 11
Veritas nuptiarum non consistit in conmixtione maris et feminae.
Non in sola, ut deliras, conmixtione maris et feminae nuptiarum ueritas est, quamuis sine illa nuptiae filiosprocreare non possint. Sed alia sunt proprie ad nuptiaspertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae decernuntur, sicuti est tori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi, et (que maxima differentia est) bonus usus mali, hocest bonus usus concupiscentiae carnis, quo bono adulterimale utuntur.
Caput 12
Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur.
Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed ethoc intuendum est dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem, quod scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dierum dixit:„Et uidit Deus, quia bonum est; in secundodie hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens, non esse bonum dupplicem numerum, qui ab unionediuidat, et prefiguret federa nuptiarum. Unde et in arcaNoe omnia animalia, quecumque bina ingrediuntur, in-munda sunt. Inpar numerus mundus est, quamquam induplici numero intelligatur et aliud sacramentum, quodnec in bestiis quidem, et inmundis auibus digamiaconprobata sit: bina enim et bina s ingrediuntur inmunda, et septena, que munda sunt; ut haberet Noe post dilu-uium, quod inpari numero statim Deo posset offerre.
Dictum
Cum ergo in meretrice, ut diximus, nulla sit spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet, quod non est in coniugium ducenda.
§. i. Sed obicitur: Raab Hierichontina, quamuis esset meretrix, tamen principi detribu Iuda coniugio copulata est, de qua etiam Christus posteanasci dignatus est. Osee quoque, duodecim Prophetarum primus, ex precepto Domini choro hordei meretricem emit, quam sibiin coniugio sociauit. Sed aliud est meretricem ducere, ueladulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate, et pudicitia exornes: atque aliud aliquam habere earum, quam nullo pactoa luxu carnis suae reuocare ualeas. Hoc enim penitus prohibetur: illud laudabiliter factum legitur.
Caput 14
Non est peccatum meretricem ducere in uxorem.
Non est culpandus Osee propheta si meretricem, quam duxit, ad pudicitiam conuenit: sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecit. Non enim qui bonus permanet polluitur, si societur malo: sed qui malus est in onum uertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus, non Prophetam perdidisse pudicitiam fornicari aecopulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam antea non habebat.