Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

Sequitur secunda questio , qua queritur, an pro ingressu monasterii pecunia sit exigenda , uel exacta persoluendas Hoc utrumque licite fieri , utriusque testamenti serie conprobatur. Legitur enim in primo libro Legum , quod Anna detulit secum Samuelem, postquam ablactatus fuerat , in tribus uitulis , et tribus modiis farinae, et amphora uini ad domum Dei in Sylo.

§. 1. In Actibus uero apostolorum legitur , quod „multitudinis credentium erat cor unum et anima unaf nec aliquid eorum , que possidebant , quisquam proprium esse dicebat ; sed erant illis omniacommunia. Singuli° uendebant predia sua, et ponebant preciaeorum ante pedes apostolorum, quorum unus, nomine Ananias, dum partem sibi reseruaret, cum uxore sua Sapphira, sententia maledictionis accepta, ante pedes apostoli cecidit mortuus.

§. 2. Hinc liquido aparet, ingressuri monasterium sua debent offerre rectoribus, nec aliter sunt recipiendi, nm sna ofon- lerint. Sed aliud est sua sponte offerre, aliud exacta persoluere. Anna mater Samuelis non exacta neque petita, sponte munera sacerdotibus obtulit. Credentes sua sponte offerebant apostolis, ntf indigentium necessitatibus deseruirent, que instante persecutione infidelium eis possidere non licebat. Ananias quoque non ideo dampnatus est, quia sua nollet offerre, sed gma, Spiritui sancto mentitus, precia eorum, ne apostolis obtulerat, e# parte fraudabat. Non ergo his auctoritatibus permittitur rectoribus ab ingressuris aliquid exigere, sed sponte oblata suscipere, quia illud dampnabile est, Aoe nero minime.

Unde in Bracarensi Concilio II. [cap. 5.] legitur:

Caput 1

Pro dedicandis ecclesiis nichil exigatur

Placuit, ut, quociens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi inuitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant; sed si ipse quidem aliquid ex suo uoto obtulerit, non respuatur, si uero aut paupertas illum, aut necessitas retinet, nichil exigatur abillo. Hoc tamen unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam, nisi ante dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem cartulae confirmatum accipiat. Nam non leuis est ista temeritas, ut sine luminariis uel sine substantiali sustentatione eorum, qui ibidem seruituri sunt, tamquam domus priuata consecretur ecclesia.

Item Bonifacius urbis Romae Episcopus scribit uniuersis Caralitanae ecclesiae cenobitis:

Caput 2

Ab A«s, qui ad conuersionem accedunt, nichil est exigendum, nec precio aliquis ad conuersionem est inudandus.

Quam pio mentis affectu, fratres karissimi, uestrae destitutioni Romana conpatiatur ecclesia, uobis fortassis incognitum, sed cognitori omnium non incognitum habetur. Dubitationi autem uestrae quod idoneum demus responsum, Deum testificor, ipsa quoque me dubitatio reddit anxium etineptum. Numquam enim legimus Domini discipulosuel eorum ministerio conuersos quempiam ad Dei cultum aliquo muneris interuentu prouocasse, nisi forte de pauperum alimento quis inconcinne proponat, quorum nulli, cuiuscumque professionis esset, uictualia negabantur. Scimus equidem, quod „omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, “ a quo bonae uoluntatis donum accipit qui sancto deliberationis arbitrio gratis Deo seruire disponit. Restat ergo, ut qui pro aliqua ecclesiaesusceptione munus accipit, Dei donum, quod a patre luminum descendere debuit, uendat; munus autem largiens inportunus emat. Quid autem de diuini doni uenditoribus uelemptoribus consequatur, concludi necesse non est.

§. 1.Cauete ergo, fratres, quam sit ambiguum quod petistis consilium, quod quidem secundum uestrae uoluntatis propositum nulla inuenimus ratione confirmatum. Verumtamen, siuestrae necessitati adeo est oportunus quem reperistis, dumtamen omnis absit pactio, omnis cesset conuentio, nulla queuestrae ecclesiae fiat distractio, accedat, gratis Deo seruire incipiat, suique regiminis deuote gestet obsequium ac°g, postmodum uos, quasi subsidii gratia, aliqua suae ecclesia emunera largiri fratrum solatio Romana permittit ecclesia. [Unde Urbanus Papa in Concilio apud Melfiam, c. 12.:

Caput 3

De eodem.

Nullus abbas precium sumere uel exigere ab eis, qui ad conuersionem ueniunt, aliqua pacti occasione presumat. Regulam antiquam sequens, nulli umquam deordinationibus aliquid omnino accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione cartarum, neque ex ea, quam noua per ambitionem simulatio inuenit, appellatione pastelli. Quia enim ordinando episcopo Pontifex manum inponit, euangelicam lectionem minister legit, confirmationis autem eius epistolam notarius scribit.]

Caput 4

Ab ordinato non debet aliquid exigi, sed nec uoluntarie oblata respui oportet.

Item Gregorius in Registro [lib. IV. epist. 44. siue cap. 88. in Sinodo Romae habita.] Sicut episcopum non decet manum, quam inponit, uendere, ita minister uel notarius non debet in ordinatione eius uocem suam uel calamum uenundare.

§. i. Is autem, qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus ac petitus, post acceptas cartas et pallium offerre aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa uoluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam culpae maculam ingerit que non ex ambientis petitione processit.

Auctoritate Bonifacii patenter ostenditur, quod, sicut nullus precio est inuitandus ad conuersionem, ita nulli pecuniae interuentu ecclesiae largiri oportet ingressum. Auctoritate uero Gregorii datur intelligi, quod pro ingressu ecclesiae non licet pecuniam exigere, sed spontanee oblatam suscipere licet.

Item opponitur illud Apostoli [1.] ad Timotheum, [cap. 5. u. 2.]

Caput 5

Viduas honora, que uere uiduae sunt. Que autem non sunt uere uiduae, id est que suis uel parentum opibus sustentari possunt, non recipiantur, ut ecclesia sufficiat his que uere uiduae sunt.

Caput 6

Qui sumptibus propriis sustentari possunt, ab ecclesia stipendia non accipiant .

Item Ieronimus ad Damasum Papam. Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum et propinquorum nulla suffragantur». Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt.

Caput 7

Quibus sua sufficiunt alimentis ecclesiae non sustententur.

Item Prosper in libro de contemplatiua uita, cap. X Pastor ecclesiae his, quibus sua sufficiunt, non debet aliquid erogare, quando nichil aliud sit habentibus dare quam perdere. Nec illi, qui sua possidentes sibi dari aliquid uolunt, sine grandi suo peccato unde pauper uicturus erat accipiunt. De clericis quidem Spiritus sanctus dicit:„Peccata populi mei comedunt.“ Sed sicut nichil habentes proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere uidentur, accipiunt, ita possessores non alimenta, quibus habundant, sed aliena peccata suscipiunt.

Dictum

Verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia suscipi non illi , qui quomdam fuerunt diuites, et omnia reliquerunt, ut Petrus et Mattheus et Paulus , aut pauperibusdistribuerunt, ut Zacheus, aut ecclesiae rebus adiunxerunt, sicutilli, qui predia sua uendentes ponebant precia ante pedes apostolorum, ut essent illis omnia communia: sed illi, qui in domibus parentum residentes uel sua relinquere nolentes ecclesiasticis facultatibus pasci desiderant.

De quibus in eodem libro Prosperi, [c. 10.] subinfertur .

Caput 8

Qui sua relinquere non uult sumptibus ecclessiae sustentari non debet.

Si quis propter hoc non uult sua relinquere, ut habeat unde uiuat, ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid peccatis alienis sua multiplicat?

Idem : §. 1. Non estmeum dicere, quale peccatum cibos pauperum presumendo suscipiant; qui ecclesiam, quam iuuare depropriis facultatibus debuerant, suis expensis insupergrauant, propter hoc fortassis in congregatione uiuentes, ne aliquos pauperes pascant, ne aduenientes excipiant, autne suum censum cottidianis expensis inminuant.

§.2. Quodsi aliquid de fructibus suis ecclesiae uelud pro ipsa suaei-pensa contulerint, non se preferant inani iactantia illis, quos nichil habentes pascit et uestit ecclesia, quia perfectior est ille, qui se mundi rebus expoliat, aut qui, cum nichil habuerit, nec habere desiderat, quam ille, qui ex multis, que possidet, ecclesiae aliquid prestiterit, ac se de eo, quod prestiterit, forsitan iactat.

Dictum

Ecce, qui prohibentur suscipi ab ecclesia. Illi uero, qui omnia sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uelecclesiae rebus adiungunt, et ab ecclesia laudabiliter sunt suscipiendi, et eius opibus sustentandi.

Unde in eodem libro, [cap. 11.] legitur :

Caput IX

Qui sua relinquunt , uel pauperibus distribuunt, uel ecclesiae rebus adiungunt, laudabiliter ecclesiastica dispensant.

Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipita populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, quiaomnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit, aut ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tamquam pauper uoluntarius uiuat.Clerici quoque, quos pauperes natiuitas fecit, cum perfectione uirtutis uitae necessaria siue in domibus suis, siuein congregatione uiuentes accipiant, quia ad ea accipienda non eos cupiditas ducit, sed uiuendi necessitas cogit.

§. i. De talibus uidetur dicere Apostolus:, , Qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt, etqui altario deseruiunt cum altario participantur “.Qui, nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum uelletintelligi, numquam secutus adiungeret: „Ita et Deus ordina-uit his, qui euangelium annunciant, de euangelio uiuere.“De euangelio uiuunt qui nichil habere proprium uolunt;qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt, non suorum, sed communium possessores. Quid est aliud de euangelio uiuere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria uitae percipere? Apostolus tamen, qui sic euangelium predicant, ut s necessaria sibi suis manibus ministraret, dese confidenter loquitur: , , Ego autem nullo horum usussum.“ Et quare dixerit ', secutusaperuit, dicens: „Expedit mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet.“Euacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus predicabat, uoluisset accipere uitae temporalis expensam. Nolebat quippe in presenti sui laboris fructum, sed in futuro recipere.

Caput 10

Iuxta meritum laboris sacerdotes clericis ecclesiastica stipendia distribuant.

Item ex Concilio Agat en si, [c. 36.] Clerici omnes, qui ecclesiae fideliter uigilanterque deseruiunt, stipendia sanctis laboribus debita secundumseruitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.

Dictum

Multorum auctoritatibus luce clarius constat, quod ab ingressuris monasterium non licet pecuniam exigere, ne et ille, qui exigit, et ille, qui soluit, symoniae crimen incurrat.

PrevBack to TopNext