Distinctio 56
DISTINCTIO LVI
Caput 2
Unde Damasus Papa scribit: Osius Papa fuit filius Stephani subdiaconi. Bonifacius Papa fuit filius Iucundi presbiteri. Felix Papa filius Felicis presbiteri de titulo Fasciolae. Agapitus Papa filius Gordianipresbiteri. Theodorus Papa filius Theodori episcopi deciuitate Ierosolima. Siluerius Papa filius Siluerii episcopi Romae. Deusdedit Papa filius Stephani subdiaconi.
Caput 3
Vicia parentum filiis non inputentur.
Undecumque homines nascuntur, si parentum uitianon sectantur, honesti et salui erunt. Semen enimhominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eomale utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.Sicut autem boni filii adulterorum nulla est defensio adulterorum, sic mali filii coniugatorum nullum crimen estnuptiarum.
Caput 4
De eodem.
Item Iohannes Crisostomus supra Mattheum homilia III. [c. i.]. Numquam de uiciis erubescamus parentum, sed unum illud queramus semperque amplectamur, uirtutem uidelicet. Huiusmodi enim, etiamsi alienigenam habet matrem, etiamsi fornicatione pollutam uel quolibet huiusmodidedecore sordidatam, nichil tamen de eius aut uilitate fuscabitur, aut crimine polluetur. Quod si fornicatorem ipsumad meliora conuersum nequaquam uita conmaculat prior,multo magis ex meretrice natus et adultera, si propria uirtutedecoretur, parentum suorum non decoloratur obprobriis.
Item: §. i. Non est omnino, non est nec de uirtute,nec de uicio parentum aut laudandus aliquis, aut culpandus,nemo inde uere aut obscurus, aut clarus est, imo etiam ut considerantius aliquid dicamus ac expressius, nescio quomodo ille magis resplendet, qui ex parentibus a uirtutibus prorsus alienis, ipse tamen fuerit Dei uirtute mirabilis.
Caput V
Non parentum, sed propria culpa quemque condempnat.
Item Ieronimus in epistola contra Rufinum. Nasci de adulterio non est eius culpa, qui nascitur, sed illius, qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra, que confouet, non semen, quod in sulcis iacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germen pullulant, sed, uerbi gratia, fur et latro, qui fraude et ui eripit semina: sic genus humanum recipit terra, id est uulua,quod suum est et receptum confouet, confotum corporat,corporatum in membra distinguit, et inter illas sacri uen-tris angustias Dei manus semper operatur, idemque est corporis creator et animae. Noli despicere bonitatem figuli, qui te plasmauit et fecit ut uoluit. Ipse est Dei uirtus et Dei sapientia, qui in utero uirginis edificauit sibi domum. Iepte &, inter uiros sanctos Apostoli uoce numeratus, meretricis est filius. Esau de Rebecca et Isaac,hispidus tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium auenasque degenerat, quia non in seminibus, sedin uoluntate nascentis causa uiciorum est atque uirtutum.
Caput 8
Ex adulterio natus a sacerdotio non prohibetur®.
Item Ieronimus. Dominus noster Iesus Christus uoluit, non solum de alienigenis, sed etiam de adulterinis conmixtionibus nasci,nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modonascamus, tantum ut eius uestigia imitemur, ab ipsiuscorpore non separemur, cuius per fidem membra effecti sumus. Et sicut ille uerus est pontifex ex adulterinis natus coniunctionibus, ita, qualicumque ordine natus sit aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat, et quod fidetenet inpleat operibus, sitque litteratus, et uir unius uxoris,nequaquam a sacerdotio repellitur. ludas enim patriarcha concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo coitunati sunt Phares et Zaran, inde postea Salmon, qui fuitdux in deserto, inde Obeth, indeque Booz, inde postea Isai, qui fuit pater Dauid. Ex progenie autem illa origo ducitur Christi, qui uerus sacerdos est; ideoque sifilii eius sumus, que ipse fecit imitari debemus.
Caput 9
A populo Dei non separat aliquem materna condicio, sed propria culpa.
Item Augustinus de unico baptismo [contra Donatistas, lib. I. c. 15.] Ismael ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia; nec profuitpotestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per ipsius iuraconiugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus.
Caput 10
Vicia parentum etiam ad posteros transeunt.
Si gens Anglorum (sicut per istas prouincias diuulga-tum est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium nobis obicitur, spretis legalibus conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomiticaegentis fedam uitam uixerit, de tali commixtione meretricum est imandum est degeneres populos et ignobiles, et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum uniuer-sam plebem ad deteriora et ignobiliora uergentem, et nouis-sime nec bello seculari fortem, nec in fide stabilem, etnec honorabilem hominibus, nec Deo esse amabilem uenturam, sicut aliis gentibus Ispaniae et Prouinciae et Burgundionum populis contigit, que sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec iudex talium criminum ultrices penas per ignorantiam legiss Dei, et per Sarracenos, uenire et seuire permisit.
Caput 12
De eodem.
Item Alexander II. Apostolica uobis auctoritate precipimus, ut si eum, qui ab ecclesia electus est, digniorem altero esse,canonicamque eius electionem probaueritis, nostra fulti auctoritate consecretis. Nam pro eo, quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae uirtutesin eum conueniant, non reicimus, sed suffragantibus meritis conniuendo eum recipimus.
Dictum
Dictum
Cum ergo ex sacerdotibus nati in summos Pontifices supra leguntur esse promoti, non sunt intelligendi de fornicatione, sed de legitimis coniugiis nati, que sacerdotibus ante prohibitionem ubique licita erant, et in orientali ecclesia usque hodie eis licere probatur.
§. 1. Quod autem uicium originis semini inputari negatur, uidetur esse contrarium illi senienciae Adulterorum filii abominatio sunt Domino. Sed sicut supradictum est de presbiterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum intelligendum uidetur, ut illi dicantur esse abhominatio Domino,ad quos paterna flagitia hereditaria successione descendunt. Similiter et illud Urbani intelligendum est, quod ipse scribit Patrono Legionensi Episcopo.
Caput 14
De eodem.
Quia simpliciter ad sedem apostolicam ueniens humiliter peccatum confessus es, quod pontificii tui uidebatur offitium inpedire, uidelicet quod ex matre non legitima procreatussis, quam uiuente propria uxore pater tuus cognouisse cognoscitur, nos apostolicae mansuetudinis gratia admonente a ceteris que sacerdotium inpediunt criminibus tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum sunt, inmunem te agnoscentes, et uitam tuam religiosam audientes, ab huius te peccati uinculo absolutum in suscepto sacerdotali offitio confirmamus.