Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

Quod uero uouentes matrimonia contrahere non possunt , multis auctoritatibus probatur.

In Concilio namque Cartaginensi c. CIV. statutum inuenitur de uiduis , que professam continentiampreuaricate sunt :

Caput 1

Excommunicentur uiduae , que religioso habitu abiecto nuptias elegerint .

Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori ob-seruantia et preceptione custodiendum est, ut si que uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, etinmatura etate a uiro relictae, se deuouerint Deo °, etueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiaein religioso habitu apparuerint, postea uero ad secularestransierint nuptias, secundum Apostolum dampnatio-nem habebunt, quia fidem castitatis, quam Deououerunt, irritam facere uisae sunt. Tales ergo personae a Christianorum conmunione sequestrentur, neque inconuiuio cum Christianis conmunicent. Nam si adulterii coniuges reae sunt si suis obnoxiae uiris non fuerint, quanto magis uiduae, que Dei religiositatemmutauerunt, crimine adulterii notabuntur, si deuotionem, quam sponte, non coactae, Deo obtulerunt, libidinosacorriperunt uoluptate, atque ad secundas nuptiastransitum fecerint? Que etsi uiolentia irruente ab aliquooppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in coniugio raptori uel uiolento uiro consenserint, dampnatione superius dicta teneantur obnoxiae. Detalibus Apostolus ait: , , Cum enim luxuriatae fuerint, nubere in Christo uolunt, habentes dampnationem, quiaprimam fidem irritam fecerunt.“

Caput 2

De uiduis et uirginibus , que a religionis proposito discedunt.

Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifatium. Viduas a proposito discedentes uiduitatis, super quibus nos consulere uoluit dilectio tua, frater karissime, credote nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi conuertantur, olim esse dampnatas. Quas nos apostolica auctoritate dampnandas, et a conmunione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod ceperunt, inuite aut uoluntarie reuertantur.

§. i. De uirginibus autem non uelatis, si deuiauerint, a sanctaememoriae predecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum habemus: „He uero, que necdum sacro uelaminetectae, tamen in proposito uirginali semper se simulaue-rint permanere, licet uelatae non fuerint, tamen sinupserint, aliquanto tempore his agenda penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim interhomines solet bonae fidei contractus nulla ratione dis-solui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deopepigit, solui sine uindicta non poterit, etc.“

§. 2. Siuirgines nondum uelatae taliter penitencia publica puniuntur, et a cetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis uiduae, que perfectioris etatis etmaturioris sapientiae atque consilii existunt, uirorumqueconsortio multociens usae sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostatauerunt, atque ad prioremuomitum sunt reuersae, a nobis et ab omnibus fidelibus aliminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiteriuxta apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominemsathanae, ut spiritus eius sit saluus in die Domini. Detalibus enim Dominus per Moysen loquitur, dicens:„ Auferte malum de medio uestri.“ De quibus s perProphetam ait: „Letabitur iustus, cum uiderit uindictaminpiorum: manus suas lauabit in sanguine peccatoris.De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdemconsentientibus dicitur: , , Quia non solum qui faciunt, sedetiam qui consentiunt facientibus rei sunt.“

Caput 3

Transire non possunt uiduae et uirgines post religionis propositum ad nuptias.

Item ex Decreto Gelasii Papae ad Sicilienses Episcopos misso, c. 9. Neque uiduas ad nuptias transire patimur, que in religioso proposito diuturna obseruatione permanserunt. Similiter uirgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis etatem peregisse contigerit.

Caput 4

Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest.

Item Ciprianus ad Pomponium de uirginitate . Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi, quod inspici et probari possit, an uirgo sit, cum et manusobstetricum et oculus sepe fallatur, et, si incorrupta inuenta fuerit uirgo ea parte, jua mulier potest esse, poterit tamen ex alia corporis parte peccasse, que corrumpi potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse conplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et coniacentium duorum turpis et feda dormitio, quantumdedecoris et criminis confitetur? Si superueniens maritussponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur et fremit, et per zeli dolorem, portat gladium , inmanu sua? Ets Christus Dominus et iudex noster, cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam iacere cum altero cernit, quam indignatur etirascitur? et quas penas in scelestis huiusmodi con-iunctionibus conminatur? Cuius ut gladium spiritalem etuenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere, omni consilio prouidere et elaborare debemus.

Caput 5

Idem [in eadem epistola]. Quod si penitenciam huius illiciti concubitus sui egerint, et a se inuicem recesserint, inspiciantur iterum uir-gines ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae fuerint, accepta conmunione ad ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur, nec in ecclesia postmodum facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit et deprehensa, agat penitenciam plenam, que hoc crimen admisit que iam non mariti, sed Christi adultera est, et ideo estimato iusto tempore, postea exomoloysi sui facta ad ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseuerant, nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinass delictis suis facere incipiant, nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint.

Caput VI

Clericus deponatur , laicus excommunicetur , qui cum moniali mediatus fuerit.

Item ex VI. Sinodo [in Trullo, c. 4.] Si quis episcopus, presbiter, aut diaconus, aut subdiaconus, aut lector, aut psalmista, aut hostiarius cummuliere sanctificata Deo mechatus fuerit, deponatur, quiasponsam Christi corrupit; si uero laicus, excommunicetur.

Caput 7

Viduae et puellae , que post religionis habitum nubunt , a conmunione suspendantur.

Item ex Concilio Tolletano IV., c. 8. De uiduis et puellis, que habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus, quam per se mutauerunt, si postea contra instituta patrum uel precepta canonum coniugia crediderint copulanda, tam diu utri quehabeantur a conmunione suspensi, quousque quod illiciteperpetrauerunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a conmunione uel omnium Christianorum con-uiuio perpetuo sint sequestrati.

Caput 8

De eodem

Item ex Concilio Martini Papae. Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet, prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo XIII., quod nec auctoritas diuina, nec canonum formap restituit. Quod si propria fuerit uoluntate continentiam professa, in eiusdem Gelasii capitulo XXI.legitur, eius intentio pro se reddat rationem Deo, quiasicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere uetabatur, sic secum habita deliberatione promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nosautem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio sancimus et libere iudicamus, si sponte uelamenquamuis non consecratum sibi inposuerit, et in ecclesiainter uelatas Deo oblationem obtulerit, uelit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramentoconfirmare uelit, eo tenore et ratione sibi uelamen in-posuisse, ut iterum posset deponere.]

Caput 9

De his , que uotum uirginitatis habentes nubunt , necdum sacro uelamine tectae.

Item ex Decretis Innocentii Papae , c. 20.[ in Codice canonum, et epist. 2. ad Victricium, c. 13.] He uero, que nondum sacro uelamine sunt tectae, tamen in proposito uirginali semper simulauerant se permanere» etc. et infra.

Licet uelatae non fuerint, si forte nupserint, hisagenda aliquanto tempore penitencia est, quia sponsioearum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sineuindicta non debet ?]

Nam si Apostolus illas, que a proposito uiduitatis discesserunt, dixerat habere dampnationem, quiaprimam fidem irritam fecerunt; quanto magis uirgines, que frangere fidem conatae sunt s?

Caput 10

Non sunt admittendae ad penitenciam uirgines sacrae , si publice nupserint.

Item ex Decreto eiusdem , cap. 19. [in Codice canonum, in epistola autem ad Victricium c. 12.] Que Christo spiritualiter nubunt , si posteapublice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam, nisi hii, quibus se iunxerant, de mundorecesserint. Si enim de hominibus hec ratio custoditur, ut quecumque uiuente uiro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae licentia conceditur, nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illatenenda est, que ante se inmortali sponso coniunxerat, et postea ad humanas transmigrauit nuptias?

Caput 11

Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum uel monacharum inpudicae personae.

Item ex Concilio Triburiensi , c. 6. Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet atque monacharum, que abiecto proposito sanctitatis illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et in arbitrium conscientiae desperatione perductae, deillicitis conplexibus libere filios procreauerint, a monasteriorum cetu ecclesiarumque conuentibus eliminandas essemandamus, quatinus retrusae in suis ergastulis tantumfacinus continua lamentatione deflentes purificatorio possintpenitudinis igne decoqui, ut eis uel ad mortem soliusmisericordiae intuitu per conmunionis gratiam possitsubueniri.

Caput 12

Monachus et uirgo Domino consecrata si nupserint , excommunicentur.

Item ex eodem Virginem, que se Deo consecrauerit, similiter et monachum decernimus non licere nuptialia iura contrahere. Quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decreuimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

Caput 13

Dum uiuunt, lamentis penitenciae se afficiant qui sanctimonialibus scienter copulantur .

Item ex eodem Hii igitur, qui scientes sanctimonialibus in matrimonio sunt ad iniuriam Christi copulati, iuxta censuram zeli Christiani separentur, et numquam eis concedaturiugali uinculo religari, sed in penitenciae lamentis seuehementer, dum uiuunt, afficiant.

Caput 14

A sacra conmunione priuentur qui sacris uirginibus se sociant.

Item ex eodem Virginibus sacris se quosdam temere sociare cognouimus, et post dicatum Deo propositum incestafedera sacrilegaque miscere. Quos protinus equum est asacra conmunione detrudi, et nisi per publicam proba-tamque penitenciam omnino non recipi. Sed tamen his uiaticum de seculo transeuntibus, si dignepenituerint, non negetur.

Caput 15

In monasterio reuocetur ac recludatur que a fornicatione recedere noluerit .

Item Gregorius Peruenit ad nos, quod quidam uir nequissimus diabolico instinctu de monasterio suaserat exire quandam Deosacratam, atque a quodam uiro, unde exierat, sit reuocata, rursusque eam uir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio eiciens, apud se retineat inpudice. Volumusautem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio reuocetur ac recludatur.

Caput 16

Non est fas uiduis post susceptum uelamen a sacro proposito discedere.

Item ex Concilio Aurelianensi , c. 3. Viduae , que spontanea uoluntate ab altari sacrae conuersationis uelamen suscipiunt, decreuit sinodus 250 c i eodem proposito permanere. Non enim fasesse decreuimus, postquam se semel Domino subuelo consecrauerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.

Caput 17

Qui sacro tectam uelamine in coniugium ducit anathema sit.

Item ex eodem Si quis sacro'uelamine consecratam in coniugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii Papae capitulo XX . legitur, protinus equum est a sacra conmunionedetrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam nonrecipi omnino. Si penituerint, transeuntibus de seculouiaticum non negetur.

§. 1. In Calcedonensi concilio cap. XF//.: "Hoc perpetrantes excommunicentur; con-fitentibus auctoritate episcopi misericordia largiatur."

§. 2. ih epistola Syricii Papae cap. 6.: , , Velatae et Deo consecratae, si abiecta proposito sanctitatis clanculo sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis conplexibuspublice et libere filios procreauerint, has nuptias dete-stabilesque personas a monasteriorum cetu et s ecclesiarum conuentibus eliminandas esse iudicatum est, quatinusdetrusae ergastulis tantum facinus continua lamentationedefleant.“ Unde et uerbo Domini, et canonica auctoritatein hac sancta Sinodo precipimus, ut omnino separentur, etiuramento colligentur, ut ulterius sub uno non cohabitent tecto.

Caput 18

Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio , qui religiosam uestem abiecit.

Item Gregorius Vitaliano , Episcopo Sipontino , [lib. VII. Indict. 1. epist. 9.] Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito proiectis religiosis uestibus nec ad secularem reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torporedeprimeris, in tuo dedecore res ad presens illicita inpuneconmissa est. Nam sicut, prefati sumus, si sollicitusextitisses, prius ad nos ultio mulieris prauissimae quamculpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes tantumque es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris coher-cionem expertus, in aliis districtionem et disciplinamnescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruotibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus.

§. 1. Presentia igitur scripta suscipiens, euigila et excitatussaltim exequere quod pressus nunc usque ignauia distulisti. Instantiae ergo tuae sit predictam mulierem una cumSergio defensore nostro conprehendere, et statim nonsolum ad male contemptum habitum sine excusationealiqua reuocare, sed etiam in monasterio, ubi omninodistricte ualeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod conmisitex tua possit districtione cognoscere.

§. 2. Qua in re siquis (quod non credimus) laicorum aliquo tibi ingeniotemptauerit obsistendum, a sanctissimae eum con-munionis participatione suspende nobisque renunciarefestina, ut quantum sit execrabile quod presumit, postquam consideratione propria non aduertit, emendationisqualitate cognoscat.

§.3. In his autem omnibus ita cautumstude te uigilantemque ostendere, ut culpam tuam nongeminare neglectus, sed aliquantisper ualeas sollicitudine minuere.

Caput 19

Districtae custodiae tradatur que a religionis proposito ad secularem habitum rediit .

Idem Sergio Defensori , [lib. VII. Indict. 1. ep. 10.] Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea, queillicite conmittuntur, ante uindicta corrigerentur, quam ad nos eorum nuncius perueniret. Sed dum nimiate facit stulticia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendum desidiam tuam nichilominusprouocamur. Omni ergo dilatione omnique excusationepostposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri mili-ciae, que proiectis, quas sponte assumpsit, religiosisuestibus, indumentis se laicis deturpauit, una cum fratre etcoepiscopo nostro Vitaliano festina conprehendere, atquead religiosum rursus habitum reuocare, ac in monasterio mittere, ubi districte omnino ualeat custodiri, nec eius custodiam aliquatenus releuari permittas, quousquedenuo nostra scripta susceperis. Nam si quolibet modo inhac re negligens uel lentus extiteris, ita in te districtissimenoueris uindicandum, ut quod ex te nescis pena possisresecante cognoscere, quia, sicut s diximus, siintellectum hominis habuisses, que facere modo pre-ciperis, ante debueras etiam cum ultione a tefacta cognoscere.

Caput 20

Non tribuitur licentia nubendi, qui continentiam seruare decreuerunt.

Item Augustinus de conflictu uiciorum atque uirtutum, [cap. 24.] Nubendi licentia quibusdam tribuitur: illis uidelicet, qui uirginitatem uel castitatem uidualem nequaquam professi sunt. Quibusdam autem non tribuitur:illis uidelicet, qui uirgines uel continentes esse decreuerunt. Fornicatio autem nulli inpune conceditur.

Caput 21

Peiores sunt adulteris m continentiae propositum uiolant.

Idem in libro de bono coniugii. Proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas a castitate sanctiori, que uouetur Deo, adulteris esse peiores manifestum est.

Caput 22

Monachus et uirgo, que- se Deo dedicauit, nuptiis iungi non possunt.

Item ex Concilio Calcedonensi, [c. 16.] Si qua uirgo se dedicauerit Deo, similiter monachus, non licet eis nuptiis iungi. Si uero fuerint inuenti hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus uero posseeis fieri humanitatem, si ita probauerit episcopus loci.

Caput 23

Diaconissa, que post ordinationem nubit, anathema sit.

Item ex eodem, [c. 15.] Diaconissam non debere ante annos quadraginta ordinari statuimus, et hoc cum diligenti probatione. Si uero susceperit ordinationem, et quantocumque temporeobseruauerit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, iniuriam faciens gratiae Dei, hec anathema sit cum eo, qui in illius nuptiis conuenerit.

Caput 24

Inter bigamas reputantur qui uirginitatem pollicitam preuaricantur.

Item ex Sinodo Anchiritana, [c. i8.] Quotquot uirginitatem pollicitam preuaricatae sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debent.

Caput 25

Virginibus Deo dedicatis riec in fine danda est conmunio, si libidini seruierint .

Item ex Concilio Elibertano, [c. 13.] Virgines, que Deo se dedicauerunt, si perdiderint pactum uirginitatis, atque eidem libidini seruierint, nonintelligentes quid amiserint, placuit nec in fine dandameis esse conmunionem. Quod si semet persuaserint, quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et temporeuitae suae penitenciam egerint, et a coitu se abstinuerint f, placuit eas in fine conmunionem acciperedebere.

Caput 26

Cogatur ad penitenciam filia clerici, si deuota maritum duxerit.

Item ex Concilio Martini Papae, [c. 30.] De filia episcopi uel presbiteri, siue diaconi, sideuota fuerit, et maritum duxerit, si eam pater uel mater inaffectum receperit, a conmunione habeantur alieni.Pater uero in concilio causas se nouerit prestaturum. Mulier uero non admittatur ad conmunionem, nisi marito defuncto egerit penitenciam Si autem uiuente eo secesserit, et penitenciam, egerit, uel petierit conmunionem, in ultimo fine uitae suae deficiens eam accipiat.

Caput 27

Deuota, nisi peccare desierit, non est in ecclesia recipienda.

Item ex Concilio Tollet ano I., [c. 16.] Deuotam peccantem non recipiendam esse in ecclesia nisi peccare desierit, et, si desinens egeritaptam penitenciam decem annis, recipiat conmunionem. Prius autem, quam in ecclesia admittaturad orationem, ad nullius conuiuium Christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hec, que eam receperit, habeatur in absentia. Corruptorem etiampar pena constringat. Que autem maritum acceperit non admittatur ad penitenciam, nisi aut uiuente maritocaste uiuere ceperit, aut postquam ipse decesserit.

Caput 28

De monacha, que ad lapsum adulterii deducitur.

Item Gregorius I oh anni, Episcopo Caralitano, [lib. III. epist. 9.] Si qua monacharum uel per antiquiorem licentiam, uel per inpunitatis prauam consuetudinem ad lapsumadulterii deducta fuerit, aut in futurum fuerit perducta uoraginem, hanc post conpetentis seueritatem uindictae in aliud districtius monasterium uirginum in penitenciam uolumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis uacet, et sic penitendo proficiat, et metuendum ceterisartioris disciplinae prestet exemplum. Is autem, qui cumhuiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, con-munione priuetur, si laicus : si uero clericus est, asuo remotus quoque offitio pro suis continue s lugendisexcessibus in monasterium detrudatur.

Caput 29

Post dignam penitenciam communionem, recipiant qui in religiosas mulieres excedunt.

Idem Ianuario Episcopo, [lib. III. epist. 24.] Eos autem, qui in mulieres, que egressae sunt de monasteriis, excesserunt, et nunc dicuntur conmunione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne peni-tuisse preuiderit, ad sacram conmunionem uolumus te re-uocare.

Caput 30

De legibus inperatorum.

Item ex Nouellis Iustiniani Inperaioris. Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit as-6istriam, uel diaconissam, uel monastriam, uelaliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem, bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris conmunionecontaminati sunt, religioso loco uendicentur, in quotalis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et ycono-mos, et presides prouinciarum, et offitiales eorum; ipsiautem capitali periculo subiciantur. Mulier autem ubique inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautioritradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habenslegitimos, pars legitima liberis eius prestetur.

Caput 31

Caste obseruent religionis habitum , que religionis obtentu uelantur.

Item ex Decreto Eugenii Papae [II. in Concilio Romano, c. 29.] Mulieres obtentu religionis uelatae aut in monasterio regulariter uiuant, aut in domibus suis susceptum habitumcaste obseruent.

Caput 32

Monachus uxorem ducens numquam sacri gradus sortiatur offitium.

Item ex Concilio Aurelianensi [I., c. 22. et 23.] Monacho orarium in monasterio uel zonas habere non liceat. Et si postea uxori fuerit sociatus, tantae preuaricationis reus numquam ecclesiastici gradus sortiatur offitium.

Caput 33

Ante professam continentiam nubant uiduae quibus uolunt.

Item Augustinus de bono uiduitatis , [c. 28.] Viduae, que se non continent, nubant ante, quam professae continentiam Deo uoueant. Quod nisi reddant, iure dampnantur.

Caput 34

Non permittatur uidua post professionem continentiae uotum deserere.

Item Nykolaus Carolo Archiepiscopo, et eius Suffraganeis. Vidua quidem, que capiti sacrum uelamen inposuit, si inter ceteras uelatas feminas in ecclesia orauerit, et oblationes cum illis obtulerit, si professa estin eodem habitu permanere, spondens numquam uelamen religionis deponere, a religionis obseruantia discedere non presumat.

Caput 35

Professio uiduitatis coram episcopo facta post habitum susceptum nulli uiolari permittitur.

Item ex Concilio Aurasico , [c. 27.] Viduitatis seruandae professionem coram episcopo insecretario habitam, inposita coram episcopo ueste ui-duali, dicimus non esse uiolandam. Ipsam talis professionis desertricem merito esse dampnandamdecernimus.

Caput 36

Modus et solempnitas faciendae professionis hoc ordine seruetur.

Item ex Concilio Tollet ano [X., c. 5.] Omnes feminae uenientes ad sacram religionem pallio capita contegant, et conscriptam robora-tamque professionem faciant, post quam scripturam non sinantur relabi ad preuaricationis audaciam.

§. i. Que uero ex omnibus his fuerint repertae animum aut uestem intransgressionem dedisse, excommunicationis sentenciam ferant, et rursus mutato habitu in monasteriis, donecdiem ultimum claudant, sub erumpnis arduae penitenciaepermaneant religatae.

Caput 37

Filii sunt perditionis qui uiolant corpora feminarum Deo sacratarum .

Item ex Concilio Areiatensi. Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per uotum propriae sponsionis et uerba sacerdotis Deo consecrata esse templa scripturarum testimoniis conprobantur, et ideo uiolatores earum sacrilegi, ac iuxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.

Caput 38

De eodem

Item. Viduae, si prius, quam continentiam profiteantur, nubere elegerint, illis nubant, quos propria uoluntateuoluerint habere maritos. Similis conditio et deuirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentumuel suam cogantur accipere maritos.]

Caput 39

In monasteriis retrudantur monachi uxoribus sociati.

Item Gregorius Arternio Subdiacono , in epist. 41. [lib. I.] Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas prosiluisse cognouimus, ut uxores publice sortiantur, precipimus ut sub omni uigilantia requiras, et inuentos habita cohercione in monasteriis, quo s monachi fuerant, remitti facias.

Caput 40

De monacha que ad lapsum adulterii deducitur .

Item Innocentius Papa [II. in Concilio Romano, c. 7. §. Ut lex.] Ut lex continentiae et Deo placens mundicia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatinus episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici, monachi atque conuersi professi, qui sacrumtransgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quamcontra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab inuicemseparati pro tantis excessibus condignam penitenciam agant.Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit) nubere adtemptauerint, obseruari decernimus.

Dictum

His omnibus auctoritatibus uouentes prohibentur contrahere matrimonia , et quidam eorum , si contraxerint , separari iubentur.

Augustinus econtra talium separationes peccatum asserit esse , zVa dicens [in libro de bono uiduitatis, c. 8.] :

Caput 41

Coniugici uouentium non sunt dissoluenda.

Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod bonum semper in populo Dei fuit, sed aliquando fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, inquibusdam uero humanitatis solatium. Filiorum quippeprocreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine coniugali, nuncest in homine probandus affectus: et ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus Christianus. Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se non continet nubat, que non cepit deliberet, que eggressa est perseueret; nulla aduersario detur occasio, nulla subtrahatur Christo oblatio.

§. 1. In coniugali quippe uinculo, si pudicitia non conseruatur, dampnatio non timetur.Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia munerisamplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debitooblata, iam non solum capescere nuptias, sed, etiamsi non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam uthoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciisegerint, in Christo nubunt, sed: , , nubere uolunt, habentes “ (inquit) „ dampnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, “ etsi non nubendo, tamen uolendo; nonquia ipsae nuptiae uel etiam i talium dampnandae iudicen-tur, sed dampnatur propositi fraus, dampnatur fractiuoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sedruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, nonquia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breui-ter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem, que post amplioris sanctitatis propositum nubunt, non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiaedampnari putarentur; sed cum dixisset: „nubere uolunt, continuo addidit: „habentes dampnationem, et dixitquare: , , quoniam priorem fidem irritam fecerunt, “ utuoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dam-pnata, siue subsequantur nuptiae siue desint.

§. 2. Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sedpotius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant. Fallit quippe eos similitudoueritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligereque Christiana sanctitate non ° nubunt, hinc argumentantur quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubitadultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffini-uitP, uiuit autem Christus % cui mors ultra non dominabitur, que ergo coniugium eius elegerat, si homini nubit, adultera est.

§. 3. Qui dicunt hoc acute quidem mouentur, sed parum adtendunt, hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enimlaudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, secundum istorum rationemnulla hoc facere debet, ne ipse Christus (quod sentire nefas est) adulterium faciat, cui uiuente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sintmeriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum istesit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus.Ipsum enim habebant et antea (quando uiris suis subditaefideliter seruiebant) non carnaliter, sed spiritualiter uirum, cui ipsa ecclesia, cuius membra sunt, coniunx est, que fidei, spei et karitatis integritate non solum 7 in uirginibussacris, sed etiam in coniugatis fidelibus tota uirgoest. Uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omniamembra sunt, Apostolus dicit: „Aptaui uos uni uiro uir-ginem castam exhibere Christo.“ Nouit autem ille uirginemconiugem sine corruptione fetare, quem in ipsa carne etiampotuit mater sine corruptione procreare.

§. 4. Fit autem per hanc minus consideratam oppinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esseconiugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et, cum uolunt easseparatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras ducunt.

§. 5. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non coniugia: sed plane non dubitauerim dicere, lapsus etruinas a castitate sanctiore, que uouetur Deo, adulteriis essepeiores. Si enim (quod nullo modo dubitandum est) adoffensionem Christi pertinet, cum membrum fidem nonseruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi nonseruatur fides in eo, quod exigit oblatum quod nonexegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit quodnon inperio conpulsus, sed consilio conmonitus uouit, tantomagis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuituouendi necessitatem.

Caput 42

De uiduis, que primam fidem irritam fecerunt.

Item Gelasius [in epistola ad Episcopos Lucaniae et Brutiorum, cap. 23.J De uiduis sub nulla benedictione uelandis superius late sufficienterque prediximus. Que si propria uoluntate professam pristini coniugii castitatem mutabilimente calcauerint, periculi earum intererit, quali Deumdebeant satisfactione placare, quia iuxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt. Sicut enim, si se forsitancontinere non poterant, secundum Apostolum nullatenus nubere uetabantur, sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos autem nullum talibus laqueum inicere, sed solum adhortationes premii sempiterni penasque proponere diuiniiudicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cauendum est quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus testatur apostolus. Quod plenius exponere preterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri uideatur.

Caput 43

De eodem.

Item Theodorus. Si quis votum virginitatis habens, etc.

Dictum

Quod autem uouentes premissis auctoritatibus iubentur ab inuicem discedere, quorum uero coniugia auctoritate Augustini et Theodori soluenda non sunt, in capitulode ordinatione clericorum euidenter ostenditur.

§. i. Illud autem Innocentii, quo uirgines sacrae publice nubentes, illo niuente, cui se coniunxerant, prohibentur admitti ad penitenciam, non itaintelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a penitencia quedigne penitenciam agere uoluerint; sed prohibentur admitti adpenitenciam que ab incesti copula discedere noluerint. Post propositum namque sacrae religionis non potest Deo per penitenciamreconciliari que ad habitum professionis suae redire neglexerit.Tunc enim ille , cui se iunx er at, ei defunctus erit, cum ab eius illicitis amplexibus hec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli: , , Que Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam censemus, nisi hii, quibus se iunxerant, de mundo recesserint , “ eis, subaudiendumest, nubentibus. Tunc enim uiri de mundo recedunt, tunc defunguntur, cum ab eorum concupiscentia ipsae penitus sealienauerint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebrisnon astringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nichil mundi concupiscit. Hoc autem sic intelligendum esse, ex sub-sequenti exemplo idem Innocentius ostendit, dicens : „ Quecumque uiro uiuente alteri nupserit adultera habeatur , nec eiagendae penitenciae locus conceditur d, {{ Jii fueritdefunctus. Hoc de derelicta intelligendum est, que, si uiuenteuiro suo alteri nubit, adultera est, nec ad penitenciam admittitur, nisi uel primus reuertatur in puluerem, de quo sumptus est, uelsecundus, ab eius copula cessando, ei moriatur, ut supra dictumest. Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundonubunt, eis moriatur. In utroque autem, nisi sic intelligeretur, esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam „In quacumque hora peccator conuersus fuerit, etc. et cunctis interpretibus diuinae legis inueniretur aduersus . Probatur illud idem auctoritate illius capituli , quo deuota, que maritum acceperit, prohibetur ad penitenciam admitti, nisi uel uterque continentiamprofessus fuerit, uel ille, cui se iunxerat, de hoc mundo disces-serit >

PrevBack to TopNext