On this page
Quaestio 1
QUESTIO 1
Caput 1
Monachorum conuersatio ab omnibus debet esse discreta.
Placuit omnibus residentibus in sancta Nicena Sinodo, ut monachorum conuersatio et uita secundum ethimologiamnommis ab omnibus discrepet. Monachus enim grece, latine singularis, unde monachum per omnia singulariter agere oportet. Quamobrem firmiter et insolubiliter omnes precipimus, ut aliquis monachus penitenciam nemini tribuat, nisi inuicem, ut iustum est; mortuum non sepeliat, nisi monachum in monasterio secum conmorantem, uel si fortuitu quemquam aduenientium fratrum ibi mori contigerit.
Caput 5
In populari frequentia monachi esse non debent .
Idem ad Paulinum [de institutione monachi, epist. XIII.] Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, que utique non sunt solorum habitacula, sed multorum?
Et infra: §. i. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum subplanteris insidiis. Non multum distat in uicio uel decipere posse uel decipi. Christianum, quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, exceptaelemosina, que indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. Preter uictum, et uestitum, et manifestas necessitates nichil cuiquam tribuas, ne filiorum panes canes comedant.
Caput 6
Monachus pascitur, clerici pascunt.
Caput 7
Non licet aliquid monachis agere sine presbiterorum consilio.
Idem ad Rusticum. Ecclesia habet senatum cetum presbiterorum, sine quorum consilio nichil monachis agere dicet. Roboamfilius Salomonis ideo perdidit regnum, quia audire noluit presbiteros suos. Senatum quoque Romani habebant, quorum consilio cuncta agebant, et nos habemus senatum nostrum cetum presbiterorum.
Caput 8
Secundum ethimologiam nominis monachus solitariam uitam ducat.
Item Eugenius Papa. Placuit communi nostro concilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu presumat, neque penitenciam dare, neque filium de baptismo accipere, neque baptizare, neque infirmum uisitare, neque mortuum sepelire, neque ad ecclesiam transire secularem, neque qualibuscumque negociis sese inplicare; sit claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret uita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius, et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem uiuit.
Caput 9
Absque episcoporum consensu episcopalia iura monachi non usurpent.
Item Peruenit ad nos, unde ualde miramur, quod quidam monachi et abbates in parrochia uestra contra sanctorum patrum decreta episcopalia iura et offitia sibi arroganter uendicant uidelicet penitenciam, remissionem peccatorum, reconciliationem, decimas, et ecclesias, cum absque proprii episcopi licentia uel apostolicae sedis auctoritate hoc nullatenus presumere debeant, sicut in Calcedonensi concilioa sanctis Patribus de huiusmodi cautum est et sub anathematis uinculo monachis omnibus prohibitum. Mandamus itaque dilectioni tuae, ut eos conuenias, et ne talia deinceps presumant omnino prohibeas.
Caput 11
Monachi intra claustra morantes clericorum offitia exterius non administrent .
Item Alexander II. Iuxta Calcedonensis tenorem optimi concilii monachis quamuis religiosis ad normam S. Benedicti intra claustrum morari precipimus; uicos, castella, duitates peragrare prohibemus, a populorum predicatione omnino cessare censuimus, nisi forte quis, de suae animae salute sollicitus, ut eorum habitum assumat eos intra claustrum consulere uoluerit.
Caput 12
Monachi, qui sunt in duitatibus, episcopo debent esse subiecti.
Item ex Concilio Calcedonensi, [c. 4.] Qui uere et pure solitariam eligunt uitam digni sunt conuenienti honore.
§. i. Eos uero, qui per singulas ciuitates seu possessiones in monasteriis sunt, placet nobis episcopo subiectos esse, et quieti operam dare, atque obseruare ieiunia et orationes, in locis, in quibus semel se Deo deuouerint, permanentes, et neque communicare ecclesiasticas, neque seculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte iubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius ciuitatis episcopo. Et neminem seruorum suscipi in monasterium, ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii licentia. Pretereuntem uero hec decreuimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur.
Dictum
Caput 13
Missae celebrari, et mortui sepeliri in monasterio non prohibeantur .
Agapitus abbas monasterii S. Georgii insinuauit nobis, plurima se a uestra sanctitate grauamina sustinere, quod in eodem monasterio missas prohibeas celebrari, mortuos etiam interdicas sepeliri. A qua inhumanitate uos hortamur suspendi, et sepeliri ibidem mortuos, missas celebrari, nulla ulterius habita contradictione permittas.
Dictum
Caput 17
Monachi, grut «ne licentia episcopi uagantur, ad propria loca redire cogantur.
Quidam monachi nichil habentes sibi iniunctum a proprio episcopo, interdum uero etiam illi, qui ab eo fuerant excommunicati, ueniunt ad ciuitatem Constantinopoli-tanam, et in ea perturbationes tranquillitati ecclesiasticae inferunt, et diuersorum domos corrumpunt. Statuit igitur hec sancta sinodus, hos primum conmoneri, ut exeant de regia ciuitate; demum eos inuitos deici, ac per defensorem conpelli, ut ad sua loca perue-niant.
Caput 18
Monachi circumuagantes per defensorem sunt conpellendi.
Probinum Sabariae, et Milianum, atque Probia-num, uel alios pseudomonachos Iohanni defensori precipimus ut eos debeat detinere, quatinus, si quam desiderant suae contentionis rationem cognoscere, ad nos ut informentur debeant exhiberi. Certe si sola obstinationeab ecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina (sicut petisti)insula ut exulentur, predicto defensori duximus iniungendum.
Caput 19
Nullus monachus preter Domini sacerdotes audeat predicare.
Item Leo Papa [ad The odor itum, Episcopum Cypri, epist. LXI. al. LXIII.] Adicimus illud etiam, quod nobis propter inprobitatem quorumdam monachorum religionis uestrae uerbo mandastis per uicarios nostros, hoc specialiter statuentes, ut preter Domini sacerdotes nullus audeatpredicare, siue monachus siue laicus ille sit, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur.
Dictum
Ecce in hoc capitulo et uicium est expressum, et generali constitutione euacuaium . Quod uero penitenciam dare prohibentur, inde est, quod nulli sacerdotum licet parrochianum alterius ligare uel soluere. Monachi autem, et si in dedicatione sui presbiteratus (sicut et ceteri sacerdotes) predicandi, baptizandi, penitenciam dandi, peccata remittendi, beneficiis ecclesiasticis per fruendi rite potestatem accipiant, ut amplius et perfectius agant ea, que sacerdotalis offitii esse sanctorum Patrum constitutionibus conprcibantur: tamen executionem suae potestatis non habent, nisi a populo fuerint electi, et ab episcopo cum consensu abbatis ordinati. Ecclesiasticas uero atque seculares actiones attractare prohibentur, ut non presumant sibi patrocinia causarum, nisi ab episcopo conmoniti fuerint, nec secularibus causis occupentur, ut resideant cognitores dirimendarum litium.
Caput 20
Monachus defensor fieri non debet.
De presentium portitore, quod defensor factus non est, nulla uobis animi molestia sit, quia satis ualde amarissimum habeo de isto proposito ad illud offitium homines deduci, in quo nullo modo que a monachis Deo promissa sunt ualeant adinpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius offitii diuersitas. Illic enim quies, oratio, labor manuum: at hic causarum cognitio, conuentiones, actus, publica litigia, et quecumque uel ecclesiastica instituta, uel supplicantium necessitas poscit. Faciat autem Deus, ut tales sint hii, qui uel a nobis in isto habitu nutriuntur, uel in monasteriis crescunt, ut prouecta etate et probata uita non ad litigiorum offitia, sed ad sacerdotium ualeant promoueri.
Dictum
Caput 21
Clericorum offitia celebrare monachi presbiteri non prohibeantur.
Doctos ac probos monachos, presbiterii honore dedicatos, predicare, baptizare, penitenciam dare, debita miseris relaxare, decimarum, primitiarum, oblationum uiuorum et mortuorum portione iusta perfrui debere, moderata dispensatione conmendamus, ut, iuxta Apostolum de altario, cui seruiunt, uiuentes, per obsequium dominicae plebis panem et uinum inmaculata benedictione transforment in corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi.
Caput 22
Beneficiis ecclesiasticis monachus libere perfruatur presbiter.
Item Innocentius Papa. Si monachus ad clericatum promoueatur, beneficia ei pleniter, et annonae, et decimae donentur absque ulla minoratione et dilatione, ut, quanto melius possit iuxta possibilitatem quando necessitas extiterit, ad opera ecclesiastica et ipsam restaurandam ecclesiam adiutorium faciat.
Caput 23
De eodem.
Item Gregorius Moderamine apostolicae auctoritatis decernimus, ut monachi, si presbiterii honore dedicati sunt, cum ligandi soluendique potestate decimarum, primiciarum, oblationum, donationum, que fiunt pro uiuis et defunctis, portionem iusto canone ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris iustitiae non minus quam ceteri sacerdotes laudabiliter sibi uendicent.
Caput XXV
Monachi presbiteri honore decorati potestatem habent ligandi et soluendi.
Item ex decreto Bonifatii Papae. Sunt? nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem, zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo ui-uunt, sacerdotalis offitii potentia indignos, neque penitenciam, neque Christianitatem largiri, neque absoluere posse per sacerdotalis offitii diuinitus sibi iniunctam potestatem. Sed omnino labuntur.
§. i. Neque enimB. Benedictus, monachorum preceptor almificus, huiu-scemodi rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos secularium negociorum edixit expertes fore tantummodo. Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis magnopere inperatur. „Nemo enim militans Deo inplicat se negociis secularibus.
Dictum
His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur , monachos posse penitenciam dare , baptizare , et cetera sacerdotalia ofjitia licite administrare. Quod uero populi electione , episcoporum institutione , et abbatis consensu potestatem suam exequi ualeant, Ieronimi , Gelasii ?£ Gregorii auctoritate probatur.
Caput 27
ira ordinem clericatus promoueri monachi possunt.
Idem ad eundem , [eadem epistola superius]. Si clericatus titillat desiderium, discas quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Deo , ne miles ante quam tiro, ne prius magister sis quam discipulus.
§. 1. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem suum et gradum, quem si tenueris, quomodo in eo tibi uiuendum sit editus ad Nepo-cianum liber docere te poterit.
§. 2. Nunc monachi cunabula moresque discutimus, et eius monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia iugum Christi collo suo inposuit. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio uiuere debeas. Michi placet, ut habeas sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque doctore ingrediaris uiam, quam numquam ingressus es.
Caput 28
In loco , quo abbas iudicauerit , monachus eligatur, et ab episcopo sacerdos ordinetur.
Item Gelasius Papa. Si quis monachus fuerit, qui uenerabilis uitae merito sacerdotio dignus preuideatur, et abbas, sub cuius inperio regi Christo militat, illum fieri presbiterum petierit, ab ipso debet eligi, et in loco, quo iudicauerit, ordinari, omnia, que ad sacerdotii offitium pertinent, uel populi uel episcopi electione prouide ac iuste acturus.
Caput 29
Tempore maturitatis ecclesiasticis monachi promoueantur ordinibus.
Item Siricius Papa [ad Himerium, ep. I. c. 13.] Monachos quoque, quos morum grauitas et uitae ac fidei institutio sancta conmendat, clericorum offitiis aggregari et optamus et uolumus, ita, ut qui intra tricesimum annum etatis sunt digni in minoribus, per gradus singulos crescentes tempore promoueantur ordinibus, et sic ad diaconatus uel presbiterii insignia maturae etatis consecratione perueniant, nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, que singulis dignitatibus superius prefiximus, fuerint tempora custodita.
Caput 30
Ecclesiastica offitia nec auida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant.
Item Augustinus ad Eudoxium, [ep. LXXXI.] Vos autem fratres exhortamur in Domino, ut propositum uestrum custodiatis, et usque ad finem per-seueretis, ac si qua opera uestra mater ecclesia desiderauerit, nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum, qui uos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos uias suas. Nec uestrum ocium ecclesiae necessitatibus preponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare uellent, quomodo nasceremini non inueniretis.
Caput 31
Gelasius quendam Rufinum monachum iubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica, ordinari.
Item Pelagius Papa Bono Episcopo Sauinati. In parrochia tua, basilica S. Laurentii, que in possessione filii et consiliarii nostri uiri magnifici Theodori fundata est, offitium presbiteri deesse cognouimus. Et quia prefatus filius noster nobis retulit, inuenisse se Rufinum quendam monachum, olim sibi uita et moribus conprobatum, et hunc postulat ibi presbiterum consecrari(quod subito fieri nos prerogata obseruantia non ad-quieuimus), ideoque dilectio tua his acceptis sabbato ueniente faciat eum diaconum, et, si Deus uoluerit et uixerimus, mediana ebdomada presbiterum faciemus, quatinus superueniente pascali festiuitate sacra misteria in memorata basilica a persona conpetenti ualeant adinpleri.
Caput 33
Sine testimonio abbatis ad clericatus offitium monachi non eligantur.
Caput 34
Cum abbatis uoluntate monachi ordinentur, quos pro utilitate ecclesiae episcopus ordinare uoluerit.
Caput 35
Sine abbatis inperio ecclesiastica non presumant celebrare ministeria monachi.
Item ex Concilio Terraconensi, [c. ii.] Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod ministerium ecclesiasticum presumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis inperio. Similiter, ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negocii susceptor uel executor existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nichilominus inperante.
Caput 36
Ad clericatus miliciam non eligantur desertores monasteriorum.
Item Augustinus ad Aurelium, [ep. LXXVI.] Legi epistolam benignitatis tuae de Donato et fratre eius, et quid responderem diu fluctuaui. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus nutriendis in Christo seruimus, nichil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse uiam dandam seruis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Etenim ipsis facilior lapsus, et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad miliciam clericatus eligantur, cum exhis, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus, nisi forte (sicut uulgares dicunt) malus coraula bonus simphoniacus est; ita idem ipsi uulgares de nobis ioca-buntur, dicentes: malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimuss, et tam graui contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum etiam aliquando bonus monachus uix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas. Sed de istis credo arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra uoluntate (ut suis potius conregionalibus utiles essent) de monasterio recessissent Sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus.
Dictum
His omnibus auctoritatibus monstratur, quod monachi, qui a populo sunt electi, et ab episcopo cum consensu sui abbatis sunt ordinati, legitime potestatem suam exequi ualent . Illud uero Gregorii : , , Nemo potest ecclesiasticis obsequiis deseruire, etc. de illis intelligendum est , qui, in numero cardinalium uel episcoporum ordinati, monasterii sui dispensationem sibi reseruare contendunt.
Caput 38
Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates esse non possunt .
Idem Maximiano Siracusano Episcopo, [lib. III. epist. ii.] Presbiteros, diaconos, ceterosque cuiuslibet ordinis qui ecclesiis quoquo modo militant, abbates per monasteria esse non permittas; sed aut admissa clericatus miliciamonachicis non promoueantur ordinibus, aut, siin abbatis loco permanere decreuerint, clericatus nullatenus permittantur habere miliciam. Satis enim incongruum est, si, cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque uideatur ydoneus.
Caput 39
De quodam senodochio, cuius abbas ad episcopatum eligi prohibetur.
Hinc est etiam, quod senodochium seu monasterium, quod in eodem Francorum regno constitutum est, quia per ambitiones et contenciones quorumdam non canonice tractabatur, a peruersitate malorum liberare cupiens precepit, ut sine regali prouidentia, et monachorum electione nullus ibi abbas aliqua umquam subreptione introduceretur Precepit etiam, ut eiusdem monasterii abbas numquam ad episcopatum eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia aliquid detrimenti pateretur. Quod priuilegium ita est illius ecclesiae, ut communem legem regibus uel abbatibus omnino dare non possit. Non enim quod uni singillatim conceditur statim omnibus conuenit.
Dictum
Superiori auctoritate non prohibentur abbates sacerdotes fieri, cum B. Benedictus iubeat abbatem fratribus egredientibus et regredientibus benedictionem dare, quod non est nisi sacerdotum. Lectionem quoque euangelii similiter ad legendum abbati tribuit, quam subsequenti oratione legere similiter sacerdotalis offitii est. Sed tales sacerdotes uel diacones fieri prohibet, qui in ecclesiastica milicia cogantur iugiter permanere.
§. 1. Item illud leronimi ad Riparium et Desiderium : , , Monachus non doctoris , sed plangentis offitium habet, et ad Eliodorum: , , Alia causa est monachi, alia clerici , “ et ad Rusticum: „ Sine consilio presbiterorum monachis nichil agere licet , “ non ita generaliter intelligendum est, ut nulli monachorum liceat docendi offitium assumere, ne B. Gregorium, aut Augustinum Anglorum episcopum, beatum quoque Martinum, innumeros etiam, quos de monachica conuersatione ad summum sacerdotii gradum scriptura testatur esse promotos, cogamur negare offitium docendi habuisse, aut in die consecrationis suae asseramus eos a proposito priori discessisse, quod (ut Innocentius testatur) nulli facere licet. Voluit ergo leronimus distinguere inter personam monachi et clerici, ostendens quid cuique ex proprio offitio conueniat.
Caput 40
Omnes clerici uel monachi tutelae inmunitatem habere debent.
Item Leo Augustus [lib. I. Codicis, de Episcopis et Clericis, lege 51.] Generaliter sanccimus, omnes uiros reuerentissimos episcopos, nec non presbiteros seu diaconos et subdia-conos, et precipue monachos, licet non sint clerici, inmunitatem ipso iure omnis habere tutelae, siue testamentariae siue legitimae, siue datiuae, et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum, quibus tutores uel curatores a ueteribus legibus dantur.
§. 1. Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sanccimus, qui ad sacrosanctas ecclesias uel monasteria permanent, non deuagantes, neque circa ministeria diuina desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentisinhereant ministeriis.
Dictum
Nouarum etiam collationum et sordidorum munerum inmunitatem acceperunt. Unde Constantinus cunctis scribit clericis [tit. eodem, lege prima]: „Iuxta sanctionem, quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia uestra nullus nouis collationibus obligabit, sed uacatione gaude-bitis. Item Inperator Honorius et 'fheodosius [eodem libro, titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege S-]:
§ 4. Placet, rationabilis consilii s tenore perpenso, districta moderatione perscribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur inmunes. Prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus celestiumsecretorum dedicata, sordidorum munerum fece uexentur, nichil extraordinarium abhinc superindictumue flagitetur , nulla sollicitudo translationis signetur , postremo nichil preter canonicam, illationem preter quam aduenticiae necessitatis sarcina repentina poposcerit , eius functionibus asscri-batur. Si quis contra uenerit, post debitae ulcionis acrimoniam, que erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur .“
Dictum
Hoc idem datur intelligi ex ° uerbis B. Siluestri, qui obedieniiam minorum erga maiores assignans ait : „ Abbas hostiario, monachus abbati sit subditus, supra in tractatu ordinandorum. Ostendit ergo Ieronimus, quod simpliciter monachis nichil liceat agere sine consilio presbiterorum. Nec offitium docendi sibi assumere liceat sine auctoritate clericorum, nisi fortes P diuina gratia intus conmoniti, sicut B. Gregorius refert in dialogo de B. Benedicto, qui homines montis Cassini adfidem adduxit, et aram Apollinis, que ibi erat erecta, subuertit; etde quodam Equicio, cui angelus in somniis apparuit, et eum ad predicandum misit, qui, cum de uicio linguae conquereretur, angelus flebotomo linguam eius tetigit, et totum uicium illud curauit.
§. i. Quod uero Ieronimus se ipsum talibus connumerat, tale est, quale esi illud Apostoli ad Philippenses: „ Quicumque inperfectfi sumus , “ hoc sentiamus, se ipsum inperfectis connumerans. Hinc idem Ieronimus alibi ait: „ Natus in paupere domo et tugurio rusticano .“ Et infra: „Nos suffarcinati auro , se famelicum fastidientibus mella, pauperem diuitibus connumerans, supra ubi agitur de clericis, qui propria relinquere nolunt, cap. „ Gloria episcopi .
§. 2. Ecce sufficienter mon stratum est, quod monachis presbiierii honore decoratis, a populo electis, ab episcopo institutis, eadem liceant, que et aliis sacerdotibus. Probatur hoc etiam ex similitudine consecrationis. Nonenim in consecratione eorum aliud dicitur, et aliud in consecratione aliorum. Utrisque enim in commune a Domino benedictionem infundi episcopus obnixe deposcit. Et dum consecrat, cunctis sacerdotibus singillatim dicit: „ Consecrentur et sanctificentur, Domine, manus istae, ut quicquid consecrauerint consecratum sit, et quecumque benedixerint benedicta sint. Ecce communis est benedictio. Unde igitur diuoriium? Sicut ergo in benedictione utrique communem nanciscuntur potestatem, ita in institutione communiter assecuntur potestatis executionem..
Dictum
De his uero, qui intra monasterii claustra consistunt, quibus populus ad regendum non conmittitur, queritur, utrum decimas debeant dare uel acciperet In quibushec discretio seruanda est, ut de agris et uineis, que ad proprium stipendium coluntur, decimas sibi retineant. Si enim decimae apopulo filiis Leui reddebantur pro ministerio, quo Domino de-seruiebant in tabernaculo, offerendo sacrificia et holocausta pro populo, patet, quod monachi de propriis prediis non magis quam alii sacerdotes decimas soluere coguntur.
Caput 42
Qui res suas alicui delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae auferre non poterit °.
Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona, proprietatis suae loca uel res alicubi dare delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae legitime assignatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere temptauerit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coherceatur censura.
Caput 44
Antiquiores ecclesiae propter nouas iusticiam suam non perdant.
Item ex Concilio Guarmaciensi Quicumque uoluerit in sua proprietate ecclesiam edi-ficare, et consensum et uoluntatem episcopi habuerit, in cuius parrochia est, licitum sit. Verumtamen omnino prouidendum est episcopo, ut aliae ecclesiae antiquiores propter nouas suam iusticiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persoluantur.
Dictum
Si ergo nulli licet decimationum prouentum a priori ecclesia, cui assignatus fuerat , abstrahere; si ius antiquioris ecclesiae nouis tribuendum non est ; si decimae tantummodo baptismatibus ecclesiis dandae sunt: patet, quod monachiex propriis prediis decimas dare coguntur. Sed illa auctoritas Magontiensis concilii de uenditore uel donatore loquitur, diffiniens, quod ille, qui uendit aut donat, non potest prouentum decimationum illi ecclesiae detrahere , cui prius fuerat legitimeassignatus. Monachi autem decimas et primicias non auctoritate uendentis aut donantis, sed auctoritate eiusdem concilii et Pascalis Papae detinent, a quibus diffinitum est, ut monachi depropriis prediis decimas non soluant.
Caput 46
De propriis prediis abbates et episcopi decimas non persoluant.
Questi sunt preterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sine rentdari ad ecclesiam, ubi illorum coloni missam audiunt. Proinde decreuit sacer iste conuentus, ut episcopiet abbates de agris et uineis, que ad suum et fratrum stipendium habent, ad ecclesias suas deferri faciant, familiae uero ibi dent decimas suas, ubi eorum infantes baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt.
Caput 47
De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime soluere cogantur.
Item Pascalis II. Decimas a populo sacerdotibus ac Leuitis esse reddendas, diuinae legis sanxit auctoritas. Ceterum a monachis siue clericis communiter uiuentibus nulla ratio sinit ut milites aut episcopi, aut personae quelibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant. UndeB. Gregorius sic ait: „ Communi uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adin-plenda misericordia nobis quid erit loquendum ?“ cum omne, quod superest, in causis piis et religiosis erogandum sit, dicente Domino: „Quod superest date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.
Dictum
Quod autem dicitur, ut antiquiores ecclesiae, nec decimis, nec ulla possessione priuentur propter nouas, non ita intelligendum est, ut nullo modo credatur licere episcopo aliquam partem possessionum uel decimationum unius ecclesiae alteri pro tempore tribuere. Sicut enim Papa duos episcopatus in unum potest redigere, ita et unus consentiente proprio episcopo in duos potest diuidi, uel etiam metropolitano inuito quelibet ecclesia ab eius iurisditione apostolica eximi auctoritate.
Caput 48
Duo episcopatus in unum redigi possunt apostolica auctoritate
Et temporis qualitas, et uicinitas locorum nos inuitat, ut Cumanam atque Musinatium unire debeamus ecclesias, quoniam nec longe, a se itineris interuallo seiunctae sunt, nec (peccatis facientibus) tanta multitudo populi est, ut, sicut olim fuit debeant duos & habere sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum uitae huius expleuit, utrasque nos ecclesias presentis auctoritatis pagina unisse tibique conmississe cognoscas, utrarumque etiam ecclesiarum scito te esse proprium pontificem. Et ideo quecumque uel de earum patrimonio uel cleri ordinatione promotioneue iuxta canonum statuta uisa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius reuera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi uero commodius ac utilius esse perspexeris, habitatop, ita sane, ut alteram ecclesiam cui corporaliter presens nones, sollicita prouidentique cura disponas, quatinus illic diuina misteria solempniter Domino prestante q peragantur.
Caput 49
Duos episcopatus in unum redigere apostolica ualet auctoritas.
Idem I oh an ni Episcopo [Veliterno, lib. II. epist. 35.] Postquam hostilis inpietas diuersarum ciuitatum ita (peccatis facientibus) desolauit ecclesias, .ut reparandi eas spes nullo modo populo deficiente remanserit, maiori ualde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernante per inuia fidei hostis callidi rapiantur (quod absit) insidiis. Huius ergo rei sollicitudine sepe conmoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut uicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque Triumtabernensium ecclesiae preuidimus conmittendam, quam tuae ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatinus utrarumque ecclesiarum sacerdos recte Christo adiuuante possis existere, queque tibi de eius patrimonio, uel cleri ordinatione seu promotione uigilantiac canonica uisa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habeas ex presenti nostra permissione licentiam.
Caput 50
Non habeant episcopum dioceses, numquam habuerunt.
Item ex Concilio Cartaginensi II., [c. 5.] Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placet, sanctitati uestrae insinuo, ut dioceses, que numquam episcopos habuerunt, non habeant, et illa diocesis, quealiquando habuit, habeat proprium. Secundum hanc prosecutionem sanctitatis uestrae est estimare quid fieri debeat. Ab uniuersis dictum est: Placet.
Caput 51
Nisi cum uoluntate episcopi dioceses, que ab mretinentur, non accipiant proprios episcopos.
Caput 42
Apostolica auctoritas a iurisditione archiepiscopi episcopos ualet eximere.
Item Gregorius Iohanni Episcopo Lariseo, [lib. II. Indict. 11. epist. 7.] Frater noster Adrianus Thebanae ciuitatis episcopus, ad Romanam urbem ueniens, lacrimabiliter est conquestusde quibusdam se capitulis a fraternitate tua, nec non aIohanne, primae Iustinianae urbis antistite, iniuste condempnatum.
§. i. De nequissimo autem eius iudicio dampnandoque alias tractaturi sumus iuuante Domino. Adrianum uero episcopum reperimus et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo iure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condempnatum fuisse sententia.
§. 2. Quia igitur et ab antefato Iohanne primae Iustinianae episcopo contra ius canonesque depositus honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari ecclesia atque in propriae dignitatis ordine decreuimus reuocari. Et cum oportuisset te ex eo dominici corporiscomrnunione priuari, quod post ammotionem sanctae memoriae decessoris mei (per quam eum ecclesiamque eius de tuae iurisdictione potestatis exemit)rursus in eis aliquid tibi iurisdictionis seruare presumpse-ris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conseruantes decernimus, ut fraternitas tua ab eo ecclesiaque eius omnem ante habitae suae'potestatem iurisdictionis abstineat, et secundum scripta decessoris nostri, si qua causa uel fidei uel criminis, uel pecuniaria aduersus prefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit euenire, per s eos, qui nostri sunt uel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est questio, cognoscatur, uel huc ad apostolicam sedem, si est ardua, deducatur, quatinus nostrae audientiae sentencia decidatur. Quod si contra hec, que statuimus, quolibet tempore , qualibet occasione uel subreptione uenire temptaueris, sacratei communione priuatum, nec eam te, excepto ultimo uitae tuae tempore, nisi cum concessa Romani Pontificis iussione decernimus percipere.
§. 3. Res autem siue sacras, siue alias mobiles inmobilesque eius ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, (quarum noticiam nobis oblatam presentibus adnectimus litteris), sine aliqua ei fraternitas tua dilacione restituat. De quibus siqua inter uos questio uertitur, uolumus, ut apud responsalem nostrum in urbe regia uentiletur.
Dictum
Dictum
Sicut duo episcopatus suprascripta modo in unum possunt redigi, et unus in duobus ualet diuidi, sic etiam episcopus de baptismatibus et parrochianis ecclesiis facere potest cum consensu suorum clericorum. Quod cum factum fuerit, illa pars populi, que nouis ecclesiis subponitur, a iure prioris ecclesiae absoluitur. Hoc nisi fieri posset, multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur. Plures autem baptismalesecclesias in una terminatione facere non potest.
Dictum
Caput 55
Communione priuetur qui decimas uel & oblationes extra episcopi conscientiam tenere uoluerit.
Statuimus, ut si quis oblationes ecclesiae, uel decimas, quas populus dare debet, contenderit, uel extra bapti-smalem ecclesiam dare uoluerit, preter conscientiam episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, nec cum eorum uoluerit agere consilio, bannum nostrum conponat, et communione priuetur.
Caput 56
Iuxta dispositionem episcopi decimae distribuantur.
Item. In sacris canonibus prefixum est, ut decimae iuxta episcopi dispositionem distribuantur. Quidam autem laici, qui uel in propriis, uel in beneficiis suas habent basilicas, contempta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi baptismum, et predicationem, et manus inpositionem, et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed uel propriis basilicis, uel aliis ecclesiis pro suo libitu tribuunt, quod omnimodis diuinae legi et sacris canonibus constat esse contrarium. Unde uestram potestatem uteos corrigatis expetimus.
Caput 57
Anathema sit qui preter conscientiam episcopi decimas uel oblationes dispensare uoluerit.
Item Sim acu s Episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit [in Sinodo sexta Romana]. In canonibus, in Gangrensi ecclesia apostolica auctoritate conditis, de fructuum oblationibus, que ministris ecclesiae debentur, et de his, que in usus pauperum conferuntur, scriptum habetur: „Si quis oblationes ecclesiae accipere uel dare uoluerit preter episcopi conscientiam, uel eius, cui huiuscemodi offitia sunt conmissa, nec cum eius uoluerit agere consilio, anathema sit. Et iterum in eodem concilio Gangrensi: „Si quis oblata Deo dederit uel acceperit preter episcopum, uel eius consensum quiab eo constitutus est ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit anathema sit.“
§. i. Valde ergo iniquum et ingens sacrilegium est, quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro salute, aut requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his, a quibus maxime seruari conuenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibus et primis regionum, in aliud transferri uel conuerti.
Et infra: §. 2. Generaliter uero quicumque res ecclesiae confiscare, aut conpetere, uel & peruadere periculosa sua infestatione presumpserit,
[§. 3.] similiter et hi, qui res ecclesiae iussu uel largitione principum uel quorumdam poten-tum, aut quadam inuasione aut tirannica potestate retinuerint, et filiis uel heredibus suis (ut a quibusdam iam factum audiuimus) quasi hereditarias reliquerint, nisi cito res Dei, ammoniti a pontifice agnita ueritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus, ut pocius custodes cartarum quam defensores rerum creditarum (ut preceptum est) iudicemur.
Caput 58
Eadem plectetur pena qui res ecclesiae et episcoporum bona inuadit.
Idem. Similiter et hoc ad omnium ecclesiarum noticiam uestra cunctorumque exortatione et iudicio censemus per-uenire, et ab omnibus firmiter teneri, quia res episcoporum ecclesiae esse non dubitantur, si in eorum facultatibus simili fuerit crudelitate grassatum, peruasores rerum memoratarum predicta canonum districtione feriantur, utqui moribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur saltim ecclesiasticae et canonicae uindictae perfodiantur aculeis.
Caput 59
Res ecclesiasticae principum auctoritate distribui non possunt.
Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem nouimus res ecclesiae uota fidelium esse, precia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conseruare, uerum etiam, Deo opitulante, conferre temptamus.Ut autem ab ecclesiasticis de diuidendis rebus ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amo-ueamus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus £, ullam penitus diuisionem aut iacturam patiantur.
Dictum
Caput 60
Nichil de iure suae diocesis episcopi presumant auferre.
Constitutum est a presenti concilio, episcopos dioceses suas ita regere, ut nichil ex earum iure presumant auferre, sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis presumptumextiterit, per concilium restauretur, appellantibusipsisconditoribus, aut certe propinquis eorum, si iam illi a seculo discesserunt.
Caput 61
Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit licentia alienandi.
Item Simacus Papa [ad Caesarium fratrem, c. i.] Possessiones, quas unusquisque ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque distractionibus, uel sub quocumque argumento non patimur, nisi forte aut clericis bonorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis, si, necessitas largiri suaserit; sic tamen, ut hec ipsa non perpetuo, sed tempforaliter perfruantur .
Dictum
Caput 62
A clericis et piis locis ultra statuta Patrum aliquid episcopus non exigat.
Nulli episcoporum liceat a subiecto sacerdote, uel alio quolibet clerico, et piis locis dationes ultra statuta Patrum exigere, aut superposita in angariis inferre. Sed cum optimus sit perspector, ita perspiciat, ut uniuersae sibi oues conmissae a se maxime alantur, atque in necessitatibus adiuuentur, non illicitis exactionibus obprimantur, quia Dominus pascere et docere nos docuit et omnibus ministrare, non terrenis lucris et auaritiis delectari.
Caput 63
De redditibus ecclesiae quarta pars clericis distribuenda est.
Caput LXIV
Episcopi turpis lucri gratia nichil a monachis uel clericis suis exigere debent .
Item ex VII. Sinodo , [c. 4.] Predicator ecclesiae Paulus diuinus apostolus, ac si canonem ponens Ephesiorum presbiteris, imo uero et omni sacratae multitudini ac plenitudini, ita fiducialiter perhibuit: „Argentum et aurum, aut uestem nullius concupiui. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare quam accipere. Propter quod et nos docti ab eo diffinimus, nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitaread excusandas excusationes in peccatis expetere aurum uel argentum, aut aliam speciem a presbiteris, uel clericis, uel monachis, qui sub ipso sunt. Ait enim Apostolus’: Nons debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis.“ Et apostolus k Petrus: „Pascite, qui in uobis est, gregem Dei, non coacte, sed spontanee % secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in clero , sed forma facti gregis. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilis gloriae coronam.“
Dictum
Illud autem , quod in fine capituli Simaciponitur: „Hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur, ad personales tantum possessiones, clericorum uidelicet et pauperum, non ad monasteriales referendum est.
Caput 65
Reus apud Deum habetur qui sacerdotibus decimas non soluerit.
"Reuertimini ad me, et ego reuertar ad uos, dicit Dominus exercituum; et dixistis, in quo reuertemur? Si homo affiget Deum, quia uos configitis me, et dixistis, in quo configimus te? in decimis et in primiciis. Et in penuria uos maledicti estis, et me configitis tota gens." Nunc sequamur ordinem prophetae:, , Quia michi non reddidistis decimas et primicias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et me uos sub plantastis, siue defraudastis s. Ecce annus expletus est, et nichil in meos thesauros, sed in uestra horrea conportastis et pro decimis et primiciis, que parua erant, ut a uobis darentur, ubertatem possessionum uestrarum et omnem frugum habundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor uos atque conmoneo, ut inferatis decimas in horrea, hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque Leuitae, qui michi ministrant, cibos, et probate me, si non tantas pluuias effudero, ut catheractae celi apertae esse credantur, „et effundam uobis benedictionem usque ad habun-dantiam. Verbum effusionis nomen largitatis ostendit. Sed fieri potest, ut agros irrigantibus pluuiis sit quidem fertilitas, uerum aut locusta ueniet, aut brucus, aut erugo, aut eruca, et labores hominum uastabunt. Propterea subiungit et dicit: , , Et increpabo pro uobis deuo-rantes, “° locustam uidelicet, et reliqua, que diximus, , , etnon corrumpent p fructum terrae uestrae.“
§. i. i Siquando fames, et penuria, et rerum omnium egestas obpri-mit mundum, sciamus, hoc ex Dei ira descendere, quise in pauperibus, si non accipiant elemosinam, fraudari loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primicias interpretari.
§. 2. Si quis doctus et eruditus lege Domini potest alios erudire, non debet suae adsignare prudentiae ingenioque quod possidet, sed gratias agat Domino primum, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus eius ac ministris , a quibus doctus est. Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam uendicauerit, in penuria maledicetur. Quod si intelligens largitorem Deum, et agens his gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliauerit se, etin horreum Dei intulerit cibos, hoc est scripturae alimenta in ecclesia populis ministrauerit, statim aperientur super eum catheractae celi, et effundetur pluuia spiritualis y, et mandabit nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et habundantia rerum omnium perfruetur.
Caput 66
Decimae sacerdotibus sunt reddendae .
Item Augustinus [serm. CCXIX. de tempore]. Decimae tributa sunt egentium animarum. Quod si decimam dederis, non solum habundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris.Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam ano bis dignatus est accipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto magis peius est peccatums non dedisse? De milicia, de negocio et de artificio redde decimas. Cum enim decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri pro auaritia duplicem benedictionem fraudas ?Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam reuoceris. Dabis inpio militi quod non uis dare sacerdoti. Benefacere Deus semper paratus est, sed hominum malicia prohibetur. Decimae etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint res alienas inuadunt. Et quanti pauperes in locis suis °, ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunaleterni iudicis apparebit, quia rem a Domino p pauperibus delegatam suis usibus reseruauit. Qui ergo sibi aut premium conparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam; etiam de nouem partibus studeat elemosinam dare pauperibus.
Caput 67
Se ipsum condempnat qui euangelizantibus necessaria subtrahit.
Caput 68
Liberum est clericis monachis decimas concedere.
Quoniam quicquid habent clerici pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes, susceptioni peregrinorum et hospitum inuigilare debent, maxime curandum est illis, ut de decimis et oblationibus cenobiis etsenodochiis qualem uoluerint et potuerint sustentacionem inpendant.- Liberum est enim monachis et spiritualibus uiris Deum timentibus et colentibus decimas et oblacionescunctaque remedia concedere, et de iure suo in dominium illorum et usum transferre, nec tam in pauperibus paupertatem quam religionem attendere.
§. i. Quod autem bea-titudo tua quesiuit, utrum usus decimarum et oblationum secularibus prouenire possit, nouit uestra sanctitas omnino non licere, protestantibus hoc omnibus diuinis auctoritatibus paternorum canonum. Quamobrem, si aliquando fuerint ab his male detenta, que diuini iuris esse noscuntur, et in usum monachorum transierint et seruorum Dei, episcopo tamen loci illius prebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate et stabilitate subnixa.
§. 2.Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum et propinquorum nulli suffragantur. Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto incurrunt et conmittunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt.