Text List

Quaestio 5

QUESTIO 5

Dictum

Quod autem quinto loco queritur, si licitum esset quod archidiaconi iurauerat, an episcopus esset reus periurii, qui ad peierandum archidiaconum cogebat? facile potest discerni. Si enim consentiens pari pena cum faciente puniendus est , multomagis ille , qui cogit, reus admissi criminis probatur. Unde Pius Papa ait:

Caput 1

Qui peierare conpellit , et qui conpellitur, periurus uter que habetur.

Qui conpulsus a domino sciens periurat, utrique suntperiuri, et dominus, et miles: dominus, quia precepit; miles, quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua peniteat, et septem sequentes annos; si seruus eiusdem, tres quadragesimas et legitimas ferias peniteat.

Caput 2

Penitencia eius , qui in manu episcopi aut in cruce consecrataperiurat.

Item. Qui periurat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, tres annos peniteat; si uero in cruce non consecrata, annum unum peniteat. Qui autem coactus fuerit, et ignorans se periurauerit, et post cognoscit, tres quadragesimas peniteat.

Caput 3

Qua pena sit feriendus qui necessitate coactus periurat.

Item ex Penitenciali Theodori. Si quis coactus pro uita redimenda, uel pro qualibet causa uel necessitate periurat, quia plus corpus quam animam dilexit, tres quadragesimas peniteat. Alii iudicant tres annos, unum ex his in pane et aqua.

Caput 4

Qui deierat , et alios deierare facit , qua pena sit feriendus.

Item Gei as iu s Papa. Si quis se periurauerit, et alios sciens in periurium duxerit, quadraginta dies peniteat in pane et aqua, et septem sequentes annos, et numquam sit sine penitencia. Et alii, si conscii fuerint, similiter peniteant.

Caput 5

Homicidam uincit qui sciens ad periurium conpellit.

Item Augustinus in sermone de decollatione S. Iohannis , [id est serm. XI de sanctis]. Ille, qui hominem prouocat ad iurationem, et scit, eum falsum esse iuraturum, uincit homicidam, quia homicida corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas, eteius, quem iurare prouocauit, et suam. Scis, uerum essequod dicis, et falsum quod ille dicit, et iurare conpellis?

Ecce iurat, ecce periurat. Tu quid inuenisti? immo et tu peristi, qui de illius morte saciari uoluisti.

Caput 6

Non peccat qui iuramentum exigit ab eo, quem nescit falsum iurare.

Idem in sermone de periuriis, [id est in sermone de uerbis Apostoli, XXX. ad XXVIII.] Qui exigit iurationem, multum interest, si nescit illum iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit:Iuramichi, ut fides ei sit, non est peccatum: tamenhumana temptatio est. Si autem scit, eum fecisse, etcogit eum iurare, homicida est. Ille enim se suo periuriointerimit: sed iste manum interficientis et inpressit, et pressit.

Caput 7

Usque ad exitum uitae non conmunicet qui ad periuria alios trahit.

Item ex Concilio Maticensi [ I. c. 17.] Si quis conuictus fuerit alios ad falsa testimonia uel periuria adtraxisse, uel quacumque corruptione sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum uitae non conmunicet; hii uero, qui ei in periurio consensisse probantur, postea ab omni testimonio sunt remouendi, et secundumlegem infamia notabuntur.

Dictum

Item, qui audit aliquem falsum iurare , et tacet, delinquit.

Unde Augustinus ait in questionibus Leuitici c. 1.: „ Anima, que audierit uocem iurantis falsum , efc.:

Caput 8

Cui sit indicandum falsum , quod ab aliquo iuratur.

Hoc uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit, eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si eius rei, de qua iuratur, testis fuit, aut uidens, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit, aut oculis suis conspexit, aut ille ipse, qui iurat, illi indicauit. Ita enim potuit esse conscius.

§. 1. Sed inter timorem huius peccati, et timorem proditionis hominumnon parua existit plerumque temptatio. Possumus enimparatum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit, et coram nobisde re, quam nouimus, falsum iurauerit, utrum prodendus sit, ita ut proditus etiam periculum mortis incurrat, difficillima questio est. Sed quia hic non expressit, cui hoc indicandum sit, utrum illi, cui iuratur, an sacerdoti cuipiam, qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest: uidetur michi, quod ses soluat ab hoc peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro, siue eum corrigendo, siue Deum pro eo placando, siet ipse confessionis sibi adhibeat medicinam.

Dictum

Si ergo iste, ut supra dictum est, qui audit falsum iurare, et tacet, delinquit , multo magis ille reus est, qui ad deierandum aliquem conpellit.

§. i. Queritur de eo, qui uerborum calliditate se circumuenire putat illum, cui iuramentum defert °, an sit reusperiurii, nisi seruauerit quod iurasse creditur.

De hoc ita scribit Ysidorus Sentenciarum lib. II., [c. 31-]:

Caput 9

De eo, qui calliditate uerborum iurat.

Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cuiiuratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in uanum assumit, et proximum dolo capit.

Caput 10

Periurus est qui super lapidem falsum iurat.

Item ex sermone S. Augustini [XXX. de uerbis Apostoli]. Ecce, karitati uestrae dico, et qui per lapidem iurat falsum periurus est. Unde hoc dico? quia multi et inhoc falluntur, et putant, quia nichil est per quod iurant, non se crimine teneri periurii. Prorsus periurus es", quiaper id, quod sanctum non putas, falsum iuras. Si tu illudsanctum non putas, sanctum putat, cui iuras. Nonenim quando, iuras, tibi aut lapidi, sed proximoiuras. Homini iuras ante lapidem, sed numquid non anteDeum? Non te audit lapis loquentem, sed punit Deus tefallentem.

Sed obicitur illud Gregorii in XXVI. libro Moralium,

Caput XI

Apud Deum uerba nostra non ex ore, sed ex corde procedunt .

Humanae aures talia uerba nostra iudicant, qualia foris sonant. Diuina uero iudicia talia foris audiunt, qualiaex intimis proferuntur. §. 1. Certe nouerit ille, quiintentionem et uoluntatem alterius uariis uerbis explicat, quia non debet aliquis uerba considerare, sed uoluntatemet intentionem, quia non debet intentio uerbis deseruire, seduerba intentioni.

Dictum

Si ergo diuina iudicia uerba nostra talia foris audiunt , qualia ex intimis proferuntur, si intentio non debet deseruire uerbis, sed uerba intentioni: patet, quod Deus nonsic accipit iuramentum, sicut ille, cui iuratur, sed pocius sicut quiiurat intelligit, cum recipienti non ex intimis, sed ex his que proferuntur foris, uerba nostra sonent .

§. 1. Item obicitur, qui iuratsuper lapidem, putans se iurare super sacrosanctum euangelium, perinde tenetur, ac si super euangelium iurauerit, licetille, cui iurat, ideo super lapidem illum iurare fecerit, ne, nonseruando quod promittit, reatu periurii teneatur s.

§. 2. Itemobicitur de ciuibus, qui credunt se iurare obeditur os consulibussuis in omnibus, que sibi inperata fuerint pro honore suae ciuitatis; ne uero, obedientiam recusantes, reatu periurii illaqueentur, supponitur breue iuraturis, in quo aliud continetur, quam se iura-turos arbitrentur, uidelicet ne Padum in Nilum conuertant, uelaliquid huiusmodi faciant. Si ergo contra hoc, quod se iurassecrediderant, consulibus suis obedientiam denegarent, numquidsecundum intentionem recipientis , an non pocius secundumintentionem iurantis Deus iuramentum illud acciperet?

§. 3. Item , si innocens de adulterio uel furto inpetitus innocentiam suamuellet asserere, iur aret autem se ab obiectis sic esse inmunem, sicut in breui illo continetur, quod manibus suis se scripsisse arbi-.tretur, contineatur autem in illo, hunc esse reum obiectorum, numquid a Domino periurus reputabitur? aut numquid poteritargui, se iurasse, adulterii aut furti reatum incurrisse? Non.

Hinc et Iohannes Cr is os tomus .

Caput 12

Inter iuramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia.

Iuramenti huius causa est, quia omnis, qui iurat, ad hoc iurat, ut quod uerum est loquatur. Et ideo Dominus inter iuramentum et loquelam nostram nullam uult essedistantiam, quia, sicut in iuramento nullam conuenit esseperfidiam, ita quoque in uerbis nostris nullum debet essemendacium, quia utrumque, et periurium et mendacium, diuini iudicii pena dampnatur, dicente scriptura: „0s, quod mentitur, occidit animam. Quisquis ergo uerumloquitur, iurat, quia scriptum est: „Testis fidelis nonmentietur.

Caput 13

Ante, quam aliquis iuret, peierat , si contra conscientiam iurare parat.

Idem Qui periurare paratus est, ante, quam periuret, iam periurus uidetur, quia Deus non ex operibus iu-dicat, sed ex cogitationibus et ex corde.

Dictum

Ex his omnibus colligitur, quod iuramenta secundum intentionem prestantis, non recipientis, a Deo indicantur . Quomodo ergo, secundum Ysidorum, quecumque arte uerborumquis iuret , Deus sic accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit?Sed sicut aliud est callida arte uerborum iurare, aliud simpliciterintentionem suam iurando enuntiare, sic aliud est simplici intentione iuramentum factum recipere, et aliud in recipiendocalliditate uti, quia, sicut quisquam apud Deum non ualet aliquemledere, sic nec preter eius intentionem ualet quis alicui subuenire.Deus autem duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriusque considerat, et tam ex parte recipientis quam ex parte prestantis uerborum artem aspernatur et odit.

§. 1. De etate uero iur antium queritur, qua etate quisque ad iurandum debeat cogi? De quo in primo libro Capitularium [c. 63.] sic inuenitur diffinitum:

Caput 14

Ante annos rationabiles aliqui non cogantur iurare.

Paruuli, qui sine etate rationabili sunt, non cogantur iurare. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post hec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa uel alterius iurator existat.

Caput 15

Ante quatuordecim annos nullus iurare cogatur.

Item ex Concilio Eliberitano Pueri ante quatuordecim annos non cogantur iurare. Puella quoque °, si in puerili etate sita in domo patris, illo nesciente, se iuramento constrinxerit, et pater eius, ut audierit, statim contradixerit, uota eius et iuramenta irritaerunt, et facilius emendabitur.

Caput 16

De eodem, et ut a ieiunis iuramenta prestentur.

Item Cornelius Papa. Honestum etiam uidetur, ut, qui in sanctis audet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei, ut et pueri ante quatuordecim annos non coganturiurare.

Dictum

Preterea sunt quedam tempora, quibus iurare prohibemur.

Unde in Concilio apud S. Medardum habito :

Caput 17

Quibus temporibus iurare prohibemur.

Decreuit sancta sinodus, ut a septuagesima usque inoctauam pascae, et ab aduentu Domini usque in octauamepiphaniae, nec non et in ieiuniis quatuor temporum, et in letaniis maioribus, et in diebus dominicis, et in diebusrogationum (nisi de concordia et pacificatione) nullus supersacra euangelia iurare presumat.

Dictum

De forma uero fidelitatis , ei quid quisque debeat domino , uel e conuerso , sic inuenitur in epistolaFi liberti Episcopi ;

Caput 18

Que in fidelitate sunt obseruanda.

De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, hec uobis, que secuntur, breuiter ex librorum auctoritate notaui. Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper habere debet: incolume, tutum, honestum, utile, facile, possible. Incolume uidelicet, ne sit in dampnumdomino suo de corpore suo. Tutum, ne sit ei in dampnum de secreto suo, uel de munitionibus, per quas tutusesse potest. Honestum, ne sit ei in dampnum de sua iusthcia, uel de aliis causis, que ad honestatem eius pertinereuidentur. Utile, ne sit ei in dampnum de suis possessionibus. Facile uel possible, ne id bonum, quod dominus suusfacere leuiter poterat, faciat ei difficile, neue id, quodpossibile erat, reddat ei inpossibile. Ut fidelis hec documenta caueat, iustum est.

§. i. Sed quia non sufficit abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est, restat, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxiliumdomino suo fideliter prestet, si beneficio dignus uideriuult, et saluus esse de fidelitate, quam iurauit.

§. 2. Dominus quoque fideli suo in his omnibus uicem reddere debet.Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicutille, si in eorum preuaricatione uel faciendo, uel consentiendo deprehensus fuerit perfidus et periurus.

Caput 19

De eodem

Augustinus Si quis laicus iuramentum uiolando profanat, quod regi et domino suo iurat, et postea peruerse et dolose eius regnum tractauerit, et in mortem ipsius aliquo machinamentoinsidiatur, quia sacrilegium peragit, in Christum Dominimanum mittens, anathema sit, nisi per dignam penitenciae satisfactionem emendauerit, sicut constitutum a sanctaSinodo est, id est seculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et peniteat omnibus diebus uitae suae. Verum-tamen conmunionem in exitu uitae suae cum eucharistiapercipiat.

§. i. Episcopus uero, presbiter, diaconus, si hoc crimen conmiserit, degradetur.]

Dictum

Ut itaque ex premissis apparet , mendacium nec simplici sermone debet proferri , nec iuramento firmari. Mendacium autem non solum in uerbis , sed etiam in simulatisoperibus esse probatur.

Unde Ambrosius ait in sermone habito in dominica de Abraham:

Caput 20

Mentitur qui professionem suam operibus non ostendit.

Cauete, fratres, mendacium, quia omnes, qui amant mendacium, filii sunt diaboli.

§. i. Non solum in falsisuerbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium est. Mendacium namque est, Christianum se dicere, et opera Christinon facere. Mendacium est episcopum, sacerdotem uel clericum se profiteri, et contraria huic ordini operari.

Caput 21

Quociens sermo malus de ore nostro procedit.

Item Ieronimus in c. 4. epist. ad Ephesios], Quociens uero loquimur, aut non in oportuno tempore, aut non in oportuno loco, aut non ut conuenit audientibus, tociens sermo malus procedit de ore nostro ad destructionem eorum, qui audiunt. Consideremus itaque quidloquamur, quia pro omni otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii.

Dictum

Iuramentum uero clericus laico prestare non debet.

Unde in Remensi Concilio legitur :

Caput 22

Cuiquam laico clericus nichil iurare presumat.

Nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quicquam super sacra euangelia iurare presumat, sed simpliciter cum ueritate et puritate dicat: est autnon. Sed si est aliquid, quod sibi obiciatur, proutiudicauerint qui eiusdem sunt ordinis, aut corrigatur, aut expurgetur.

Episcopo similiter clericus iuramentum prestare non debet, nisi forte is, cui ecclesiae procurationem conmittit.

Unde Urbanus II. ait:

Caput 23

De eodem

Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum rerum dispensatio conmissa fuerit, sibi iurare conpellat.]

PrevBack to TopNext