On this page
Quaestio 2
QUESTIO 2
Caput 1
Presbiteri in monasteriorum ecclesiis instituantur per abbates.
Visis litteris karitatis uestrae, quibus satis perpenditur, quanto studio huic sanctae sedi reuerentiam exhibetis, non modice gauisi sumus. Nunc itaque super ea, que consuluistis, ut karissimo fratri benigne discretum consilium damus.Delegauit enim nobis pia mansuetudo uestra, utrum ecclesiae pro quiete monachorum a sanctis conciliis catholicisque episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et inuestitos debeant institui. Addidit quoque fraternitas tua, litem et seditionem inter clericos monachosque ex hac causa non modicam esse ortam; quod instigatione uersuti hostis nemo fieri ambigat. Habet enim mille nocendi modos, nec ignoramus astutiam eius. Conatur namque a principio ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere, karitatem uulne-rare, sanctorum operum dulcedinem inuidiae felle inficere, et omnibus modis humanum genus euertere et perturbare.Dolet enim satis et erubescit karitatem, quam in celo ne-quiuit habere, homines constantes ex lutea materia in terra tenere. Unde oportet (quantum fragilitati nostrae conceditur) ut omnes aditus nocendi eius uersuciae muniamus, ne mors ingrediatur per portas nostras.
§. 1. Consilio itaque multorum fratrum diligenter exquisito decernimus, ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes instituantur. Diuinae enim leges habent et seculares, ut cuius est possessio eius fiat institutio, et si in dando quod maius est facilis fuit karitas, sit facilior in concedendo quod minus est sancta largitas. Maius enim fuit possessionem dare quam sit inuestituram concedere. Quomodo possessoris iura cognoscentur, et suarum rerum sibi tributa reddentur, ubi quod suum est per alterum datur, et, cum uoluerit, aufertur? Humani moris est illum uereri, cuius iudicio et uoluntate nunc erigitur, nunc deprimitur. Unde fit, ut in partem episcopi ad seruiendum sacerdos procliuior fiat, et sic episcopus quod sancte et religiose dederat quadam simulata auctoritate ad se trahat. Sic itaque priuatur mercede, quam consecutus e fuerat, tum quia ficta karitate aufert quod dederat, tum quia prauorum sacerdotum discordias, et scissuras amantium, uerbis nimis factus credulus, quod prius fucate moliebatur lucrari post detecta fraude conatur quadam usurpatione ex toto auferre. Quorum auer-tentes calliditates et hostis uersuti suasiones, deinceps omnino s licentiam damus suarum ecclesiarum inuesti-tores fieri, ita tamen, ut iudicio sinodi, si contra sacerdotium agere presumpserint, multentur, et felici mucrone episcopi sacerdotum piacula resecentur.
Caput 6
Abbates in parrochialibus ecclesiis absque episcopi consilio presbiteros non ordinent.
Sane quia monachorum quidam episcopis ius suum auferre contendunt, statuimus, ne in parrochialibus ecclesiis, quas tenent, absque episcoporum consilio presbiteros collocent, sed episcopi parrochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti conmittant, ut eiusmodi sacerdotes de populi quidem cura episcopis rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant, et sic sua cuique iura seruentur.
Dictum
Ecce Urbanus Papa prohibet inuestituras parrochialium ecclesiarum per monachos fieri, quas Iohannes Papa eis concessit. Sed illud Iohannis Papae intelligendurn est de illis capellis , que cum omni iure suo ab episcopis monachis conceduntur. Istud autem Urbani intelligendurn est de illis , quas abbates in propriis prediis edificant in uillis uel in castellis suis.
Dictum
Caput 8
Episcopus , qui in alterius diocesi ecclesiam edificat , eius consecrationem sibi uendicare non audeat .
Si quis episcoporum in alienae ciuitatis territorio pro quacumque suorum opportunitate ecclesiam edificare disponit, non presumat dedicationem, que illius est, in cuius territorio ecclesia assurgit. Edificatori uero episcopo hec gratia reseruetur, ut quos desiderat clericos in re sua ordinari, ipsos ordinet is, cuius territorium est, uel si ordinati iam sunt, ipsos habere adquiescat, et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum, in cuius ciuitatis territorio ecclesia sur-rexerit, pertinebit.
Caput 10
Edificatori episcopo in diocesi alterius ecclesiam consecrare non licet.
Item Gregorius [lib XI. epist. 19. ad Iohannem Subdiaconum]. Lator presentium Iohannes, frater et coepiscopus noster, indicauit nobis, quod quidam Exsuperantius episcopus ausu temerario in diocesi ipsius oratorium construxerit, eumque sine precepti auctoritate contra morem presumpserit dedicare, missasque illic celebrare non metui. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione conuenit emendare, nec ulterius tale aliquid attemptare permittere.
Dictum
Quod de iure ordinandi, non possidendi intelligendum est. His auctoritatibus facile potest perpendi , quod siue abbates siue episcopi in suis castellis uel uillis ecclesias edificauerint , non ideo episcopo , in cuius diocesi fuerint , conuentus adimitur , et ideo sacerdotes , iuxta illud Urbani et Nicolai , in eis nonnisi per episcopos , cum consensu tamen et electione edificandum , ordinari possunt.