Text List

Distinctio 6

DISTINCTIO 6

Dictum

Cui autem debeat fieri confessio, uel qualem illum oporteat esse, qui aliorum crimina iudicat, ex eodem libro [de penitencia c. 10.] docetur, cum dicitur:

Caput 1

Qui uult confiteri peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa seextiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit,ne ambo in foueam cadant, quam stidtus euitare noluit .

Et infra : „ Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos,confiteatur proximo . Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundarib coram sacerdote, quem desideranti neclocus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatemsoluendi non habet®, fit tamen dignus uenia ex desiderio sacerdotisqui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam adeos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum exnecessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidemeos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniant moriuntur. Sed misericordia Dei est ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, ut £ soluerentur asacerdote. Qui ergo i omnino confitetur, sacerdoti meliori,quam potest, confiteatur; si peccatum occultum est, sufficiatreferre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris .“

Et infra [c. 12.] : §. 1. ,, Laboret itaque penitens in ecclesia esse, etad ecclesiae, unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae suc-curat, nisi quod deest peccatori sua operatione conpleat, demanibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, et fidei pietas expostulat credere, quod omnes elemosinae totius ecclesiae, et orationes, eZ opera iusticiae, eZ misericordiaesuccurrant recognoscenti mortem suam ad conuersionem.Ideoque nemo digne penitere potest, quem non sustineat unitas ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam obecclesiae unitate diuisos. ludas enim qui penitens iuit adPhariseos, relinquens Apostolos, nichil inuenit auxilii, nisiaugmentum desperationis. Dixerunt enim :ad nos? Zw uideris; si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata tua karitatiue suscipimus, non conportanda promittimus, nonqualiter deponas onus docemus . enim nobis et misericordiae, qui nec opera sequimur iusticiae? Isset ad fratres, isset ad illos, qui orauerant pro socru Petri febricitante, qui Cana-neam inprobam misericordiae obtulerant. Interrogasset Petrum pro se effundentem lacrimas; non fugisset Mariam etMartham, que uitam Lazaro inpetrauerant; non turbamplorantem, que unicum filium acquisierat uiduae. Iuit ad diuisos, et diuisus per iit. “

Et infra [c. 20.] : §. 2. „ Sacerdos itaque,cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor,in nullo eorum sit iudicandus, que m a/?o est iudicare promptus.Iudicans enim alium, qui est iudicandus, condempnat se ipsum.Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios uidet sibi offerre.Caueat, ut a se proieceritv quicquid in alio dampnosumrepperit; animaduertat quod dicitur : „„ Qui sine peccato estprimus in illam <1 lapidem mittat. Ideo enim liberauit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem . Quomodolapidaret qui se lapidandum cognosceret ? Nullus enim erat sinepeccato: in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam uenialia semper remittebantur per ceremonias. Si quod ergo in eiserat peccatum, criminale erat . Deteriores itaque in hoc sacerdotes sunt, se prius non edificantes, illis, qui Dominum obserua-bant insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum et ultra modum detestabile, qui non prius se iudicant, et aliosalligant. Deberent enim timere crimen, quod timuerunt,et detestabile esse senserunt . Hi° qui adeo erant ceci, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod tunc quisque uitauit, uiiet sacerdos, qui inhoc errore peior illis Iudeis extitit y.

§. 3. Caueat spiritualis iudex, ut, sicut non conmisit crimen nequiciae, ita non careat munere scientiae. Oportet , ut sciat cognoscere quicquid debet iudicare. ludiciaria enim potestas hoc expostulat , ut quoddebet iudicare discernat. Diligens igitur inquisitor subtilisinuestigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quodforsitan ignoret uel uerecundia uelit occultare. Cognitoitaque crimine uarietates eius non dubitet inuestigare, et locum, ettempus, et cetera, que supra diximus in exponenda eorumqualitate. Quibus cognitis adsit beniuolus, paratus erigere , etsecum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem inalterius crimine, discretionem in uarietate; adiuuet confiientemorando,elemosinas faciendo ; et cetera bonapro eo faciendo;semper eum iuuet leniendo, consolando, spem promittendo, et,cum opus fuerit, etiam increpando. Doceat loquendo, instruatoperando, sit particeps laboris qui uult particeps fieri gaudii : doceat perseuerantiam; caueat, ne corruat, ne iuste perdatpotestatem iudiciariam. Etsi SS enim penitencia ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit in primam potestatem.Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sepe lapsissacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse,ut hh omnibus concadatur quasi ex auctoritate. Inuenitur auctoritas, que concedit et quasi inperat; inuenitur alia, queminime concedit, sed uetat; que scripturae non repugnant, sedconcordant, si tempus et locus, et modus penitenciae pacemadhibeant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinamdignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usumpeccandisibi faciant, recidenda est spes ista. Si uero locus est, ubi istanon concurrant , restitui possunt qui peccant. Itaque pontifexiustus atque discretus non cogitur suos sacerdotes semper abicere,nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Ponti fice.

Dictum

Caueat sacerdos, ne peccata penitenciam aliis manifestet. Quod si fecerit, deponatur.

Caput 2

Deponatur sacerdos, qui peccata penitentis publicare presumit.

Unde Gregorius: "Sacerdos ante omnia caueat, ne de his, qui ei confitentur peccata sua , recitet alicui quod ea confessus est, non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibusdiebus uitae suae ignominiosus peregrinando pergat".

Dictum

Quod autem dicitur, ut penitens eligat sacerdotem scientem ligare et soluere, uidetur esse contrarium ei , quod in canonibus inuenitur, ut nemo uidelicet alterius parrochianum iudicare presumat. Sed aliud est fauore uel odio proprium sacerdotem contempnere, quod sacris canonibus prohibetur ;aliud cecum uitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur,ne, si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadant.

Caput 3

Cuilibet sacerdoti conmissum, nisi pro eius ignorantia, alter sacerdos ad penitenciam non suscipiat.

Unde Urbanus: "Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti ad penitenciam suscipere sine eius consensu, cui se prius conmisit, nisi pro ignorantia illius,cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta facere temptauerit gradus sui periculo subiacebit".

PrevBack to TopNext