Text List

Distinctio 5

DISTINCTIO 5

Dictum

In penitencia autem, que peccatorem considerareoportet, Augustinus in libro de penitencia docet, dicens:

Caput 1

Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseuerantia, in uarietate personae, et quali hoc fecerit temptatione, et in ipsius uicii multiplici executione. Oportet enim peni-tere fornicantem secundum exellentiam sui status aut offitii, aut 'secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiterturpitudinem suam peregit, si in loco sacrato , aut cui debuitexellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum), si in tempore orationi constituto, ut festiuitates sanctorumet tempora ieiuniis Consideret, quantum perseuerauerit, et defleatquod perseueranter peccauit , et quanta fuerit nictus in-pugnatione. Sunt qui non solum non uincuntur, sed ultro sepeccato offerunt, nec expectant temptationem, sed preueniuntuoluptatem, et pertractet s secum, quam multiplici actioneuicii delectabiliter peccauit . Omnis ista uarietas cpnfitendaest et deflenda, ut, cum cognouerit quod peccatum est multum,cito inueniat Deum propitium.

§. 1. In cognoscendo augmentum peccati inueniat se, cuius etalis fuerit, cuius sapientiae, et ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Inmoretur insingulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnemqualitatem uicii.

§. 2. Defleat uirtutem, qua inierim caruit.Dolendum enim est, et dolore purgandum , non solum quiapeccauit, sed i quod se uirtute priuauit. Nam, licet speret seconsecuturum ueniam, dolere tamen potest, quia non promeruitunde remunerari confidat.

§. 3. Anxietur et doleat, quod modo effugiens de preteritis penam, miser non inde exspectet gloriam, cuius omne tempus , quoniam breuissimum est,debuit decertauisse ad consequendum premium.

§.4. Defleat etiam,quoniam offendens in uno factus est omnium reus. Ingratusenim extitit qui plenus uirtutibus Deum non omnino timuit. Inhoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior.Ideo enim Adam plus peccauit, quia omni bono habundauit.Etiam alio modo offendens in uno est omnium reus, quiaomnis uirtus patitur detrimentum ab uno uicio. Nam si quiscadit in auariciam, largitatem destruit, et etiam castitatemminorauit. Amore enim pecuniae uel uiolaret castitatem, uelsaltim minus amaret. Si enim tanta propter Deum adhuc castitasinest, ut nolit eandem perdere, tamen saltim minori gaudio, minori affectione tuetur eam, ubi uidet inde procedere dampnum pecuniae, sicque e£ m a&Ys, que, etiamsi non expellantur, tamen perceptione ° unius uicii uel satis uel parum minuuntur, uel intentione deteriorantur. Unde omnis uirtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda.

§. 5. Animaduertere etiam oportet, et animaduertendodeflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, uel ereptam in malo confirmauit; etiam quod exemplum extitit mali inoperatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis causa fuissetconuersionis. Gemat itaque aliorum uitam in sua corruptam,uel incorruptam conseruatamv, et commodum proximi, quoddedisset exemplo boni. Doleat de tristicia, quam bonis peccandointulit, et de leticia, quam eis non adhibuit. Et non solum cogitetquid et qualiter fecerit, sed quam iniuste Deum, ut diximus,peccando offenderit. Timeat illam sentenciam ueritatis: „Nonpotestis duobus dominis seruire Immeat ergo, ne omnia bona,que fecit, dum in uno peccato perseuerauerit, excommunica-tione <1 mali perdiderit, ut qui seruiuit diabolo per crimen,Deo , quas obtulit, uirtutes amiserit. Pium tamen est credere,ut recepta gratia Dei, que in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona, ut, cum destruxerit quod suum non inuenit , amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantauit.

§. 6. In omnibus dolens aut seculum derelinquat , aut saltim illa,que sine ammixtione mali non sunt amministrata, ut mercatura,et milicia, et alia, que utentibus sunt nociua, ut amministrationessecularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia.Ponat se omnino in potestate iudicis, in iudicio sacerdotis, nichilsibi reseruans sui, ut omnia eo iubente paratus sit facere prorecipienda uita animae, quecumque faceret pro euitanda corporis morte, e£ hoc cum desiderio, quia uitam recuperat infinitam, ut Deus . Cum gaudio enim facere debet inmortalisfuturus que faceret pro differenda morte moriturus. Semperdeprecetur Deum, certus de uenia, qui omnibus modis et sine tedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multislicitis qui in libertate arbitrii conmisit illicita. Semper offeratDeo mentem, et cordis contritionem, deinde e/ quod potest depossessione; tunc quod o fferat securus offerat. „Respexitenim Dominus ad Abel, et ad munera eiusSed priusdicit ad Abel, quam ad munera Sumens enim mentem,quam cognouit humilem e/ puram, remunerauit eius largitatismunera. Ad Cayn uero non respexit, neque ad munera eius.Mentem enim eius, quam uiderat, quoniam non cognouit , eiusmunera non recepit, /n iudicio itaque y cordis considerandaest elemosina tribuentis, nec iam considerandum est quantum, sedqua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus,que habueraU, minutis larga, plus omnibus posuiU . Qui igitur peccata sua redimere uult temporalium oblatione,caueaD prius offerat mentem.

§. 7. Cautus sit , ne uere-cundia ductus diuidat apud se confessionem, ut diuersa diuersisuelit sacerdotibus manifestare. Quedam dd enim uni celantVque alii manifestanda conseruant, quod est se laudare, etad ypocrisim tendere, et semper uenia carere, ad quam per frusta totam putat per uenire.

§.8. Paueatift preter eass quemuera delectat penitencia; non prius ad corpus Domini accedat , quam confortet bona conscientia. Sed in hac separationetremendum “ iudicium cogitet, ubi kk maius et terribiliusinpenitentes separabit in ignem. Doleat N, quod nondum audet sumere, quem multum desiderat , cibum salutarem. Isti suntdigni fructus penitenciae, animam captiuam elaqueantes et inlibertate seruantes.

§. 9. Cohibeat se preterea a ludis , aspectaculis seculi, qui perfectam uult consequi gratiam remissionis. Nam Dina , si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non essef. Tanto itaque magis sibi anima caueat et cohibeat se, que sepe uel semel rapta est et corrupta; timeat iam docta experimento, quod ignorauit uirgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus suus dampnat. Se enim iudicat qui penitenciae fructus non habentem a se non elongat. Laudat pp enim et amat quos digne fructificare non ignorat; querat fructus dignos etsi non dignos penitenciae. Sunt enim digni fructus uirtutum fructus,qui non sufficiunt penitentibus. Penitencia enim grauiores expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et gemitibus, mortuis uitam qq inpetret.

Caput 2

Penitens negotiationis lucra abiciat .

Item Leo Papa [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum Episcopum, c. 9.] "Qualitas lucri negotiantem aut accusat, aut arguit, quia et est honestus questus, et turpis. Verumtamen penitenti utilius est dispendia pati,quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis uendentisque commercium non interuenirepeccatum."

Caput 3

Post penitenciam ad miliciam secularem redire non licet.

Idem [ibidem, c. io.] Contrarium omnino est ecclesiasticis regulis, post penitenciae actionem redire ad miliciam secularem, cum Apostolus dicat: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Unde non est liber a laqueis diaboliqui se miliciae mundanae uoluerit implicare.

Caput 4

Decennio peniteant qui post penitenciam ad secularem miliciam redeunt.

Item ex Niceno Concilio, [c. ii.] "Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post hec autem ad proprium uomitum reuersi sunt, ut et pecunias darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem annis sint inter penitentes post primum triennium, quo fuerint inter audientes. Ab omnibus uero illud precipue obseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur. Quicumque enim cum omni timore, et lacrimis perseuerantibus, et operibus bonis conuersationem suamnon uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cum tempus statutum a his fuerit inpletum, et orationibus iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint lapsum, et sufficere sibi, quod ecclesiam introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta conplebunt."

Caput 5

A conmunione suspendantur qui post penitenciam ad secularia redeunt.

Item ex Concilio Aurelianensi [I., c. 13.] "De his, qui suscepta penitencia religionem suae professionis obliti ad secularia relabuntur, placuit eos et a conmunione suspendi, et ab omnium catholicorum conuiuiis separari. Quod si post interdictum cum eis quisque presumpserit manducare, et ipse conmunione priuetur."

Caput 6

Que sit falsa penitencia.

Item Gregorius [VII. in Sinodo Romana, celebrata anno 1078., c. 6.] "Falsas penitencias dicimus, que non secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum inponuntur. Ideoque miles, uel negotiator, uel alicui offitio deditus, quod sine peccato exerceri non possit, siculpis grauioribus irretitus ad penitenciam uenerit, uel qui bona alterius iniuste detinet, uel qui odium in corde gerit, recognoscat, se ueram penitenciam non posseperagere, per quam ad eternam uitam ualeat peruenire, nisi negotium relinquat, uel offitium deserat, et odium excorde dimittat, bona quidem que iniuste abstulit, restituat, arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio religiosorum episcoporum pro defendenda iusticia. Netamen desperet, interim quicquid boni facere poterit hortamur ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad penitenciam."

Caput 7

Post conuersionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest.

Item Gregorius in omel. XXIV. [Euangel.] "Negotium, quod ante conuersionem sine peccato extitit,hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit. Sunt enim pleraque negotia, que sine peccatis exhiberiaut uix, aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum inplicant, ad hec necesse est ut post conuersionem animus non recurrat."

Caput 8

De eodem

Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 22.] "Fratres nostros et presbiteros ammo-nemus, ne falsis penitenciis laicorum animas decipi et ininfernum pertrahi patiantur. Falsam autem penitenciamesse constat, cum spretis pluribus de uno solo penitenciaagitur, aut cum sic de uno agitur, ut ab alio non discedatur. Unde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus;: scilicet quantum ad uitam eternam; sicut enim si peccatis omnibus esset inuolutus, ita si in uno tantum maneat, eternaeuitae ianuam non intrabit. Falsa est etiam penitencia,cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit, quod sine peccatis nullatenus agi preualet;aut si odium in corde gesserit, aut si offenso cuilibet nonsatisfaciat s, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si arma quis contra iusticiam gerat."

PrevBack to TopNext