Quaestio 7
QUESTIO 7
De tempore uero satisfactionis, an sit inponendum morituris, Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus inPenitenciali suo ita diffinit :
Caput 1
In periculo constitutis penitenciae quantitas non est inponenda, sed innotescenda.
Ab infirmis in periculo mortis positis pura est confessio peccatorum inquirenda, non tamen illis inponenda est quantitas penitenciae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et elemosinarum studiis pondus penitenciae subleuandum, si forte migrauerint, ne obligati etconmunione et consortio ueniae fiant alieni. A quo periculo si diuinitus ereptus conualuerit, penitenciae modum asacerdote sibi inpositum diligenter obseruet, et ideo secundum auctoritatem canonicam, ne illis ianua pietatis clausauideatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis, .sacra unctione olei inuncti, secundum statuta sanctorum Patrum conmunione uiatici reficiantur.
Caput 2
Presidentium arbitrio prefigantur tempora penitudinis.
Tempora penitudinis habita moderatione constituenda sunt tuo iudicio, prout conuersorum animos prospexeris esse deuotos, pariter etiam habentes etatis senilis intuitum, et periculorum quorumcumque, autegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita grauiter urgeatur, ut, dum adhuc penitet, de salute . ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem conmunionis gratia subueniri.
Caput 3
Et qualitas criminum, et contricio penitentium in satisfactione inponenda a sacerdote consideretur.
Item NyJcolaus Papa. De his uero, qui pro criminibus penitenciam gerunt, et ad cingulum miliciae reuertuntur, constat eos contrasacras regulas agere. Verum quia crimina non equaliasunt, perhibesque alios horum propter nimiam ebetudinemin desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse: tibi hoc conmittimus decernendum, nimirum, qui loca et tempus regionis illius, modum que culpae, nec non et penitenciam, et gemitus hominum ad confessionem uenientium presens positus inspicere uales.
Caput 4
De eodem.
Item ex Concilio Laudicensi, [c. 2.] His, qui diuersorum peccatorum lapsus incurrunt, et oratione, et confessione ac penitencia malorum suorum perfectam conuersionem demonstrant, pro qualitatepeccati penitenciae tempus adtribuendum est propter misericordiam et bonitatem Dei. Qui ergo huiusmodi sunt reuocandi et ad conmunionem sunt applicandi.
Caput 6
Sine personarum acceptione inploranti penitencia detur.
Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 74. 75. 80. 82. 81. 64.79.]« Sacerdos penitenciam imploranti absque personaeacceptione penitenciam secundum leges iniungat. Negligentiores uero penitentes tardius reconcilientur. Omniautem tempore ieiunii penitentibus manus a sacerdotibusinponantur. Diebus etiam remissionis penitentes genuaflectant, mortuos in ecclesiam efferant, et sepeliant.Die autem dominico non ieiunent. Nam qui dominico die studiose ieiunat non creditur esse catholicus. Peni-tentes uero, qui leges penitenciae attente execuntur, si casu in itinere uel in mari mortui fuerint, ubi eis subuenirinon possit, memoria eorum et orationibus et oblationibusconmendetur.
Caput 10
Penitentes legem Dei diligant , iniquitatem odio habeant.
Item. Affectum illum in se recipiat penitens, quem gerebat ille, qui dicebat: "Iniquitatem odio habui, et abhomina-tus sum;“ secundum ea, que scripta sunt in sextoPsalmo atque in aliis quamplurimis; uel ea, que Apostolus dixit ad eos, qui secundum Deum contristati sunt:, , Quantum operatum est, “ inquit, , , in nobissollicitudinem, sed excusationem, sed indignationem, sedemulationem, sed uindictam. In omnibus exhibuistis uoscautos esse negocio. Sed et ipsis in quibusdeliquit, agens multa contraria, sicut et Zacheus fecit.
Caput 12
Melius est errare in misericordia remittendi quam in seueritate ulciscendi.
Item Iohannes Crisostomus, [id est auctor operis imperfecti, homilia 43. ad c. 23. Matthaei.] „ Alligant autem opera grauia et inportabilia, etc.“ Tales sunt sacerdotes etiam nunc, qui omnem iusticiam populomandant, et ipsi nec modicam seruant, uidelicet, non utfaciendo sint, sed ut dicendo appareant iusti.Tales sunt qui graue pondus uenientibus ad penitenciam inponunt, quia dicunt, et non faciunt, et sic, dumpena penitenciae presentis fugitur, contempnitur pena peccati futura. Sicut enim, si fascem super humeros adolescentis, quem non potest baiulare, posueris, necesse habetut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur: sic ethomos, cui graue pondus penitenciae inponis, autpenitenciam reiciet, aut suscipiens, dum sufferrenon potest, scandalizatus amplius peccat . Deinde, etsierramus modicam penitenciam inponentes, nonne meliusest propter misericordiam rationem dare, quam propter crudelitatem? Ubi enim paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus, ut quid sacerdos eius austerus uult° apparere?
Caput 13
Kalendarum obseruationes agere non licet.
Caput 15
Infirmitatibus hominum incantationes nichil remedii prestant.
Item Augustinus. Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut nouerint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nichil posse remedii conferre; non animalibus languentibus, claudicantibusue, uel etiam moribundis quicquam mederi: sed hoc esse laqueos et insidiasantiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum deciperenititur. Et si quis hec exercuerit, clericus degradetur, laicus anathematizetur.
Caput XVI
Dies Egipiiaci, et Ianuarii kalendae non sunt obseruandae.
Item Augustinus Non obseruetis dies, qui dicuntur Egiptiaci, aut kalendas Ianuarii, in quibus cantilenae quedam, et comessationes, et ad inuicem dona donantur, quasi in principio anni bonifati augurio, aut aliquos menses, aut tempora, aut dies, et annos, aut lunae et mensis solisque cursum, quiaqui et has, et quascumque diuinationes, aut fata, autauguria obseruat, aut adtendit, aut consentit obseruantibusinutiliter et sine causa, et magis ad sui dampnationemquam ad salutem tendit; siue per quosdam numeroslitterarum, et lunae, per Pitagoricam nigromantiamegrotantium uitam uel mortem, uel prospera uel aduersafutura inquirunt, siue qui adtendunt somnialia scripta, etfalso in s Danielis nomine intitulata, et sortes, que dicuntur sanctorum Apostolorum, et auguria auium, autaliqua pro domo facienda, aut coniugia copulanda, aut in collectionibus herbarum carmina dicunt, aut pictatio-las pro quauis infirmitate scriptas, super homines autanimalia ponunt, preter simbolum et orationem dominicam, aut magicis falsitatibus in grandinariis et tempestatibus credunt. Qui autem talibus credunt, aut ad eorum domos euntes, aut suis domibus introducunt, ut interrogent, sciant, se fidem Christianam et baptismum preuaricasse, et paganum, et apostatam, id est retro abeuntem et Dei inimicum, iram Dei grauiter in eternum incurrisse, nisi ecclesiastica penitencia emendatus Deoreconcilietur. Dicit enim Apostolus: , , Siue manducatis, siue bibitis, siue quid aliud facitis, in nomine Domininostri Iesu Christi facite, in quo uiuimus, mouemur, et sumus.
Caput 17
Graue peccatum est dies obseruare menses et annos.
Quis existimaret, quam magnum peccatum sit dies obseruare, et menses, et annos, et tempora, (sicut obseruant qui certis diebus, siue mensibus, siue annis uoluntuel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum uanasdoctrinas hominum fausta uel infausta existiment tempora), nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostolipensaremus, qui talibus ait: „Timeo uos, ne fortesine causa laborauerim in uobis?“
Idem super epistolamad Galathas [ad c. 4.]: §. 1. Intelligat lector ad tantumpericulum animae pertinere supersticiosas temporum obser-uationes, ut dicat s Apostolus: „Timeo uos, ne fortesine causa laborauerim in uobis.“ Quod quamuis tantacelebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiislegatur, plena sunt tamen conuenticula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt.Iam uero, ne aliquid inchoetur aut editiciorum, aut huiusmodi quorumlibet operum, diebus, quos Egiptiacos uocant, sepe etiam nos monere non dubitant.