Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Quod autem post mortem nullus excommunicari ualeat uel absolui, ex uerbis euangelii monstratur, quibus dicitur : „ Quodcumque ligaueris super terram etc.' Super terram, inquit, non sub terra; ostendens, quod uiuentes pro uarietate suorummeritorum soluere possumus uel ligare; de mortuis autem sentenciam ferre non possumus.
Caput 2
Ecclesia uiuentes potest ligare uel soluere, non mortuos.
Item Gelasius, Fausto Magistro, fungenti legationis offitio Constantinopolim. Legatur, ex quo est religio Christiana, uel certe detur exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus autab ipsis Apostolis, ab ipso denique Saluatore ueniam, nisi se corrigentibus, fuisse concessam. Auditum autemsub isto celo non legitur omnino, nec dicitur, quod eorum uoce depromitur: date nobis ueniam, ut tamennos in errore duremus. Id quoque pariter ostendantqui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quoue documento, siue amaioribus nostris, siue ab Apostolis ipsis (quos potiores merito fuisse non dubium est) seu ab ipso Domino Saluatore, qui iudicaturus creditur uiuos et mortuos, siue factum estumquam, uel faciendum esse mandatur? Mortuos suscitasse Christum legimus; in errore mortuos absoluisse non legimus. Et qui hoc tantum faciendi solus habuerits potestatem, B. Petro apostolo principaliter mandauit: „ Quodcumque ligaueris super terram etc. Super terram, inquit. Nam alligatione defunctum nusquam dixit esse absoluendum.
Caput III
Non oportet ab elemosinis eorum abstinere post mortem , quibus in uita conmunicare non destitimus .
Item Urbanus [II.] Vilimundo Episcopo. Sane quod super Richardo, filio Borelli, uestra fraternitas se egisse innotuit pro zelo Dei et animarum karitate, laudamus. Sed non est adeo timendum, non adeo estuobis ab eius elemosinis abstinendum. Inter ceteros quippenostrae fidei patres B. Leo doctor egregius: , , Quibusinquit, uiuis, non conmunicamus nec mortuis conmunicare debemus/ Constat ergo, quoniam, quibus uiuis(ut ex opposito loquamur), conmunicamus mortuisquoque conmunicare possimus. Nos plane inter duo ob-pugnantia positi, inter inpios et scismaticos uidelicet, scis-maticis ullo modo conmunicare non possumus, aut licet:peccatoribus uero et predonibus dispensatiue proptereaconmunicamus, quia et ecclesiam hactenus sustentauerunt, et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet s de huius mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsionenos eis nuper in B. Petri nataliciis absolutionem indulsi-mus. Quia ergo predictus uir neque excommunicatus nomi-natiue, neque conmunicans cum excommunicatis exnomine exiit, sed in Domini sui fide atque seruicio, licetnobis dispensatiue, id est quamdiu eos patimur, eorumelemosinis conmunicare, et defuncti animam Christianaereligionis modis omnibus adiuuare.
Caput 4
Item Gelasius uniuersis Episcopis, per Dardaniam siue per Illiricum constitutis . Nec quisquam uobis omnino persuadeat, Achatio pre-uaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia qui post, quam in collegium recidens prauitatis iure meruit abapostolica conmunione secludi, in hac eadem persistensdampnatione defunctus est, absolutionem, quam superstesnon quesiuit omnino, nec meruit, mortuus iam non potestinpetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatumest: „Que ligaueritis super terram et reliqua. Ceterum de eo, qui in diuino iudicio est constitutus, nobis fasnon est aliud decernere preter id, in quo eum dies supremusinuenit. Atque ideo, msi eius nomine refutato, ceterisqueconsortibus huius erroris, cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam maioresnostri semper ab heretica magnopere seruauerunt pollutionediscretam.
Dictum
Caput 6
Heretici etiam post mortem sunt excommunicandi.
Sane profertur a quibusdam, qui dicunt oporterepost mortem hereticos anathematizari, et sequi doctrinamin hoc sanctorum Patrum, qui non solum uiuentes hereticoscondempnauerunt, sed etiam mortuos, sicut eos, quiiniuste condempnati sunt, reuocauerunt post mortem, etin sacris dipticis scripserunt. Quod factum est inIohanne, et in Flauiano religiosae memoriae episcopis Constantinopolitanis.
Item in actione V.: §. i. Augustinusait: , , Si forte isti libri ita designant traditorem suum, sicut Dominus designauit ludam, legant in eis nominatimet expresse uel Cecilianum, uel eius ordinatores eorumdem librorum fuisse traditores, et nisi eos anathematiza-uero, ipse cum eis iudicer tradidisse/
§. 2.s Que modorecitata sunt Augustinus sanctae memoriae consuluit, etioohf statuit teneri ab initio in ecclesia. Inpium enimdogma iam inculpatum++ est et condempnatumet eos, qui tali dogmati obnoxii sunt, anathematizariuult ecclesiae traditio, licet etiam mortui essent. Ideo sanctae memoriae Augustinus dicit: , , Si modo con-uinceretur Cecilianus de his, que inferuntur ei, etiam post mortem eius illump anathematizo/
Itemus i; j. 3. Multi episcopi congregati , t quedam de diuersis causisad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, de episcopis statuerunt defunctis, qui suas facultates hereticisrelinquunt, ut etiam post mortem anathemati subiciantur. Sunt autem et Augustini sanctae memoriaedicentes epistolae, quod si qui in uita sua non rectesapuerunt, licet non condempnati fuissent adhuc uiuentes, tamen demonstrato peccato etiam isti post mortemanathemati subiciantur.
iitera: §. 4. „Si uera suntque Ceciliano obiecta sunt, et nobis aliquando possent monstrari, ipsum mortuum anathematizaremus “.
Jtem y; §. 5. „ Dicis, licere michi etiamde mortuis iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sedetiam de mortuis solet fieri.“
Item : §. 6. Rabula sanctae memoriae, episcopus factus Edissenaeciuitatis, qui in sacerdotibus resplenduit, Theodorum Mosothenum post se mortem in ecclesiaanathematizauit.
Item: §. 7. Romanorum etiam ecclesia ante paucos annos Dioscorum+++, qui fuit Papaeiusdem ecclesiae, post mortem etiam anathematizauit, cum nec in fide peccasset. Et hoc sciunt omnes, qui degunt hic Romae, et maxime qui in dignitatibusexistunt, qui etiam eidem Dioscoro conmunicatores permanserunt usque ad eius mortem.
Item : §.8. Si adtempora Theophili sanctae memoriae uel superius aliquis recurrerit, etiam Origenem post mortem inueniet anathematizatum. Quod etiam in isto fecit et uestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus Papa antiquioris Romae.
Item: §.9. Sancta sinodus dixit: Sufficiunt que dicta et prolata sunt ecclesiasticamtraditionem demonstrare, quod oportet hereticos etiam pp post mortem anathematizari.
Item in actione /F.: §. 10.Sancta sinodus dixit: Augustini sanctae memoriae, qui inter Affricanos episcopos splenduit, diuersae epistolae sunt recitatae, significantes, quod hereticos oportet etiam post mortem anathematizari. Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Afifricani reuerentissimi episcopi seruauerunt; sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcoposetiam post mortem anathematizauit, licet pro fide inuita sua non essent accusati, et utrumque apud nos gesta habita significant.